Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVOD SPJRJTVS SANCTVS procedit a Patre, & Filio. DISTINCTIO XI.

Expositio textus.

HIc dicendum est. &c. Postquam Magister determinauit de processione spiritus sancti in ordine ad suum terminum, inquirendo videlicet, vtrum Spiritus sanctus emanet, vt amor, hic aut comparat eam ad suum principium, inuesti gando, vtrum spiritus sanctus a solo patre proce dat, vel simul a patre, & a filio, & circa hoc tria facit. Primo enim ponit veram opinionem Latinorum. Secundo opinionem Graecorum. Tertio eas ad concordiam quandam reducit. secunda ibi: Graeci tamen. tertia ibi: Sciendum tamen est.

Dicit itaque primo, quod dicendum est hic spiritum sanctum procedere a filio, & a patre, quod multi haeretici negauerunt, & quod procedat ab vtroque, probatur multis auctoritatibus.

Prima enim Apostoli ad Galatas 4. qui dicit, quod Deus misit spiritum filij sui in corda nostra.

Secunda eiusdem ad Rom. 8. qui ait, quod qui spiritum Christi non habet, hic non est eius, ex quibus patet, quod spiritus sanctus dicitur spiritus filij, quod non diceretur, nisi procederet ab eo.

Tertia vero est eiusdem filij Ioan. 15. dicentis de spiritu suo, quod ipse mittet eum a patre, nec mitteret, nisi ab ipso procederet.

Quarta est Apostoli ad Romanos 8. qui vocat. spiritum sanctum, spiritum eius, qui suscitauit Ie sum a mortuis, & ita spiritum patris.

Quinta, ipsius Christi Matth. o. dicentis: Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.

Sexta, Ioan. 14. Quem mittet pater in nomine meo.

Septima, Io. 15. vbi dicitur, Spiritus, qui a patre procedit, ille me clarificabit. Ex his ergo, & pluribus aliis approbatur, quod spiritus a patre, filioque procedit.

Postmodum ibi: Graeci tamen. Ponit Magister opinionem Graecorum, & facit duo. Primo enim ponit rationes eorum tres, dicens, quod Graeci concedunt spiritum sanctum procedere tantum a patre, & non a filio propter tria.

Primo quidem, quia non inuenitur in Euangeliis, quod procedat a filio, sed quod a patreprocedit.

Secundo vero, quod in quatuor principalibus Concilijs, quae apud eos fuerunt in primitiua Ecclesia celebrata, quorum primum fuit Nicaenum, aliud Constantinopolitanum, tertium Ephe- sinum, quartum Calcedonense, quorum quidem Conciliorum tanta est auctoritas, quod sunt, quasi sancta quatuor Euangelia ab omnibus veneranda: in his inquam conciliis edita sunt Sym bola, & anathemata promulgata contra omnes illos, qui aliter docere, vel praedicare praesumpserint de fide catholica, quam in illis Symbolis continetur. In illis autem Symbolis numquam fit mentio de spiritu, quod procedat a filio, sed semper, quod procedat a patre, & ita concludunt nos anathematis esse reos.

Tertio quoque idem probant ex simbolo, quod in Ecclesia decantatur, quod scripsit Leo Tertius in tabula argentea, & posuit post altare beati Pauli, propter amorem, vt ipse dixit, & cautelam fidei orthodoxae. In illo quidem symbolo habetur, Et in Spiritum sanctum Dominum viuificantem, qui ex Patre procedit. Illud enim, quod nos cantamus, Filioque procedit, scri ptum in illa tabula minime reperitur, propter quod Graeci dicunt Latinos excommunicatos. Secundo ibi. Nos autem illa verba. Magister respondet ad motiua Graecorum, & primo ad illud de Conciliis, quod nos non praedicamus aliud in contrarium, sed addimus, & explicamus; & idem est de symbolo, quod in Ecclesia decantatur, quod autem aliud intelligatur pro opposito, non pro additamento, probat per Apostolum, qui cum dixisset ad Galat. 1. Si quis aliud euangelizauerit anathema sit, dicit prima ad Thessalonicen. tertio, quod cupiebat venire, vt suppleret, quae illorum fidei deerant, per quod patet, quod supplere, quod deest, non est aliud euangelizare, alias ipse anathema esset.

Secundo respondet ad auctoritatem Euangelij, dicens, quod filius non negat spiritum sanctum procedere a se, sed ideo patrem tantum nominat, quia ad eum cuncta solet referre, vt innuat se eius gloriam quaerere, non propriam laudem, Ioan. 7. dicit: Mea doctrina non est mea. Rtsu iutn ioit cauntus terts t ste qusgsie ad concordiam quandam. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit, quod quo ad rem conue niunt, & dissentiunt solum verbis, dicens, quod Graeci concedunt, spiritum sanctum esse filij, sicut patris. constat autem, quod non est aliud spiritum esse filij, quam spiritum esse a filio. ergo in eadem videntur fidei sententia conuenire, etsi verbis dissentiant.

Secundo ibi: Vnde & quidam. Quod nec etiam in verbis dissentiunt doctores Graeci. expresse enim hic confitentur Athanasius, Didimus, Cyrillus, & Ioannes Chrysostomus, qui fuerunt doctores Graeci, & patent sex eorum auctoritates in littera; Haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum