Praeambulum
Praeambulum
CVM autem homines, &c. Postquam Magister Adiuisionem suam praemisit, & diuisionis mem bra notificauit, in hac parte tres quaestiones mo uet, circa illam materiam, & dissoluit. Et circa hoc tria facit, secundum quod mouet tres quaestiones.
Tertiam quoque de fruitionis medio, scilicet de virtutibus, & est quaestio, Vtrum virtutibus vtendum sit, aut fruendum. secunda ibi: Sed cum Deus diligat nos. tertia ibi: Hoc considerandum estt, vtrum in virtutibus.
Primo namque quaestionem proponit dicens, quod quaestio est, vtrum homines debeant seipsis frui, an vti. videtur enim, quod debeant, cum sint alique res: videtur autem quod non: quia ipsi sunt qui fruuntur, & vtuntur.
Secundo ibi: Ad quod respondet Augustinus. Quaestionem propositam dissoluit auctoritate Augustini dicens, quod cum illud sit tantummodo propter se diligendum, in quo vita beata constituitur, cuius nos etiam spes hoc peregrinationis tempore consolatur: in homine autem spes ponenda non est, quia maledictus homo, qui spem suam ponit in homine, manifeste concluditur, quod necessario debet, aut seipsum, aut hominem alium propter se diligere, & per consequens nec frui alio, fiec seipso.
Tertio ibi: Hoc autem contrarium videtur. quod solutionem istam arguit, dicens, quod Apostolus videtur oppositum innuere, scilicet cum ait,
Ita frater ego te fruar in Domino. Quarto ibi, Quod ita determinat Augustinus, instantiam illam tollit, dicens, quod quia Apostolus ait: In Domino tollitur difficultas. cum enim se ait homine frui in Deo, innuit se potius, quam homine frui Deo.
Postmodum ibi: Sed cum Deus diligat nos. Pertractat secundam quaestionem, & circa hoc duo facit. Primo namque ad quaestionem dubitat. Secundo questionem determinat ibi: Non ergo fruitur nobis.
Dicit itaque primo, quod Scriptura sacra testatur, quod Deus multum diligit nos, vt Ioan. 3. patet: Sic Deus dilexit Mundum, vt Pilium vnigenitum daret. & Apostolus dicit, quod commendas scilicet charitatem in nobis. & prima Ioann. dicitur, quod in hoc est charitas, non quia nos dileximus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos: & ideo merito dubitatur, vtrum ipse diligendo fruatur nobis, aut vtatur; & quod non fruatur manifeste patet. omnis enim qui fruitur eget eo quo fruitur. Deus autem bonorum nostrorum non indiget, quia omne bonum nostrum, vel ipse est, vel ab ipso.
Primo namque eam determinat ad hanc parte, quod Deus vtitur nobis, & non fruitur, quia si nec stueretur, nec vteretur, non occurrit qualiter nos amaret, cum omnis amor sit fruitio, vel vsus.
Secundo ibi: Nec tamen sic vtitur. Determinadonem modificat, dicens, quod non sic nobis vtitur Deus, sicut nos alijs rebus. Deus enim vtitur nobis ad suam gloriam, & vtilitatem nostram. nos vero alijs rebus vtimur, vt bonitate Dei finaliter perfruamur.
Primo enim in qõne duas opiniones recitat. Secundo istas opiniones concordat. Tertio contra concordiam instat. secunda, ibi: "Nos antem harum". tertia, ibi: "Si dicet aliquis".
Primo enim recitat opinionem primam, dicens, quod cum quaeritur, vtrum virtutibus sit fruendum, vel vtendum. quibusdam videtur, quod sit eis vtendum, non fruendum, quod probat duplici ratione.
Primo quidem, quod secundum Augustinum, non est fruendum, nisi Trinitate, quod est summum, & incommutabile bonum.
Secundo vero, quia soluit, eo fruendum est, quod est propter se amandum, virtutes autem secuudum Augustinum propter solam beatitudi nem sunt amandae.
Secundo, ibi: "Alijs vero". Recitat secundam opinionem, dicens, quod alijs videtur, quod sit virtutibus fruendum, & hoc probant auctoritate Ambrosij, qui dicit, quod virtutes propterea fructus sunt, quia propter se sunt amandae, & per consequens fruendum est eis.
Postmodum, ibi: "Nos autem harum". Has duas opiniones concordat, dicens, quod vt istarum repugnantia de medio eximatur, sciendum est, quod & virtutes propter se sunt amandae, & propter beatitudinem solam, propter se quidem, quia delectant suos possessores sincera, & sancta delectatione, & in eis imprimit gaudium spirituale. Propter beatitudinem autem amandae sunt, quoniam in eis non est gressus dilectionis figendus, sed vltra gradiendo referendae sunt ad illud summum, & incommutabile bonum, cui soli est finaliter inhaerendum; & idcirco proprie accipiendo fruitionem non est eis fruendum.
Postmodum, ibi: "Sed dicet aliquis". Contra ista Magister instat, dicens, quod videntur in his dictis contradictoria implicari, ponendo videlicet, quod virtutes propter se sint amandae; & tamen non sit eis fruendum, cum frui non sit aliud quam amore propter seipsam alicui rei inhaerere. Soluit autem istam instantiam dicens, quod in hac descriptione, cum dicitur propter seipsam, intelligendum est tantummodo, & vltimate, sic quod ad nullum aliud dilectio referatur: isto autem modo nec virtus, nec etiam voluntas, nec aliquid amandum, nisi Deus, & idcirco eo solo vere, & proprie est fruendum.
Vltimo, ibi: "Omnium ergo, quae dicta sunt". Postquam praemisit distinctionem, applicat ad libri sui diuisionem dicens, quod cum rerum aliae sint, quibus fruendum est, vt Deus Trinitas, aliae quibus vtendum est, vt omnis creata entitas, aliae quae fruuntur, & vtuntur, vt omnes intellectuales, in quibus est ratio, & voluntas; & aliae, per quas fruimur, vt virtutes, & potentiae animi intellectus scilicet, & ipsa voluntas, de omnibus istis rebus in tribus libris tractandum est, & vltimo in Quarto de signis, & Sacramentis. Inter res autem primo tractandum est de fruibilibus, videlicet de Sancta, atque indiuidua Trinitate, & hoc in primo libro, haec est sententia.
On this page