Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVJBVS MODJS DICATVR DEVS esse in rebus.

DISTINCTIO XXXVJJ.

Expositio textus.

ET quia demonstratum est, &c. Postquam Magister expediuit primam, & secundam quaestionem, incidentaliter introductas, hic expedit ter tiam, scilicet, quomodo Deus sit in rebus, & circa hoc tria facit.

Primo enim ostendit Deum esse in rebus. Secundo vero ostendit, quod ex hoc non sevitus o e tmoututut iut aoutetut liusite per auctoritates sanctorum dicta confirmat. Secunda ibi: Cumque diuina natura. Tertia ibi: Fateamur itaque. Circa primum duo facit.

Primo namque ponit duos modos, quibus Deus dicitur esse in rebus.

Secundo vero illos modos declarat, & perquirit. Secunda ibi: In sanctis vero. Dicit itaque primo, quia declaratum est, quomodo omnia dicuntur esse in Deo; ideo addendum videtur, quibus modis dicatur Deus esse in rebus. Et di, cendum, quod dupliciter, quia in omnibus rebus per essentiam, praesentiam, & potentiam; sed in sanctis spiritibus per gratiam. & adducit auctoritates quattuor sanctorum Doctorum, videlicet Augustini, Ambrosij, Gregorij, Hilarij, & patent in littera.

Postmodum ibi: In sanctis vero. Exequitur istos modos, & primo, quomodo Deus est in san ctis per gratiam; secundo vero, quomodo est vbique totus per essentiam; Secunda ibi: Ex praedictis patet. Adhuc circa primum tria facit.

Primo enim declarat, quod vbi Deus est per gratiam, ibi dicitur habitare: & dicit, quod in solis bonis, & sanctis spiritibus habitat; quia sunt capitulum, & sedes eius, sicut anima, quamuis sit in toto corpore, d icitur tamen specialiter habitare in corde, quia ibi perfectiusoperatur, consimiliter ipse Deus, quamuis sit in omnibus rebus, in sanctis tamen, vbi operatur, per gratiam dicitur singulariter habitare: & ad hoc adducit duas auctoritates August. & patent.

Secundo ibi: Si autem quaeris. Mouet Magister quaestionem, ex quo dictum est, quod Deus habet habitaculum, & capitulum suum in sanctis. vbi ergo habitabat, antequam essent sancti? & respon det secundum Aug. quia apud se habitabat. non enim sunt sancti sic domus Dei vt cadat Deus, ipsa substrata, sed potius sancti cadunt, si disces serit ipse.

Tertio ibi: Illud quoque. Addit Magister ad praedicta quoddam notabile, dicens, quod non solum Deus inhabitator est sanctorum, cognoscentium ipsum, immo, quod mirabile est, & illorum, qui nondum cognoscunt eum. nam ad capitulum Dei per- tinent paruuli, sanctificati sacramento baptisu.

Postmodum ibi: Ex praedictis patet. Exequitur Magister modum illum, quod Deus est vbique totus per essentiam: & circa hoc quattuor facit.

Primo namque ostendit modum istum esse sum me difficilem ad intelligendum, dicens secundum Chrisos. quod quomodo vbique sit Deus, intells ctu non capimus, immo considerationis huius sublimitas, atque immensitas omnino mentis humanae sensum excedit,

Secundo ibi: Quidam tamen. Excludit errorem quorundam, qui non valentes intelligere istum modum, negarunt, quod Deus non dicitur vbique esse per essentiam, sed per virtutem, & per operationem suam, quia vbique operari non cessan Et dicit Magister, quod credendum est in illis verbis sanctorum, quibus vtuntur, dicendo Deum esse vbique per essentiam, & substantiam, aliquid pim contineri, quam isti dicant.

Tertio ibi: Solet etiam ab eisdem. Inducit ratio nem istorum, qui probant, quod Deus substantialiter non insit omnibus rebus, quia corporalium sordium inquinationibus videretur contiugi, & respondet Magister, quod nō, sicut nec radius solis, cum tamen sit super loca immunda.

Quarto ibi: Postremo. Adducit Magister ratio nem, propositum confirmantem, dicens, quod est eligere vnum de tribus, videlicet quod diuina essentia nusquam sit, aut quod vbique sit, aut quod alicubi sit, & alicubi non sit; sed non potest dari primum, vel tertium; ergo est eligendum secundum.

Postmodum ibi: Cumque diuina natura. Declarat Magister, quod Deus non est subiectum motus, quamuis vbique sit totus. & circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod motus non habet locum in Deo.

Secundo vero incidentaliter introducit, quo creatus spiritus fit, & moueatur in loco. Secunda ibi: De mutatione vero loci. Circa primum duo facit.

Primo enim ostendit, quod Deus nec mutatur per loca, nec etiam per tempora, dicens, quod Deus non est ita localis, aut temporalis, quod circumscribatur loco, aut faciat in loco distantiam, & per consequens nec mouetur localiter, omne ta men corpus, & oĩs creatus spũs sic mouetur.

Secundo ibi: Mutari autem. Ostendit, quid est dictu per tempora mutari, & dicit, quod variari secundum qualitates interiores, vtpote a gaudio in dolorem, & a scientia in obliuionem. haec autem locum non habent in Deo.

Postmodum ibi: De mutatione vero. Magister ostendit, qũo creati spiritus sunt, & mouentur in loco: & facit tria, quia primo ponit opinionem quorumdam, dicens, quod aliqui voluerunt ab omni spiritu locum vniuersaliter remouere; quis dimensionibus carent, & hoc dicunt Aug. sensisse.

Secundo ibi: Sed vt supra. Magister tollit istam. opin. dicens, quod licet angeli non sint in loco dr- cumscriptiue, sunt tamen definitione, ac per hoc possunt de loco ad locum transire.

Tertio: Sunt ergo spiritus creati. Concludit Magister, quae dicta sunt, dicens, quod spiritus crea ti sunt in loco, & transeunt de loco ad locum, non tamen omnino eo modo, quo creaturae corporeae; spiritus autem increatus, qui Deus est, licet vbique sit, est tamen incircumscriptibilis, & immensus.

Vltimo ibi: Fateamur. Magister repetit ea quae dicta sunt, & per auctoritates confirmat, & facit duo.

Primo enim probat auctoritatibus August. & Scripturae sacrae, quomodo Deus est vbique, nec tamen mouetur.

Secundo ibi: Ad hoc autem solet opponi. Mouet instantiam, dicens, cum quotidie fiant creaturae, quae ante non erant, & incipiat de nouo esse in eis, iam videtur Deus mutari, & respondet, quod immo absque sui mutatione incipit esse in eis, demum autem epilogat ea, quae dicta sunt in praesenti distinctione, & ostendit, qua occasione fuit praesens materia introducta. haec est sententia

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum