Praeambulum
Praeambulum
asonaran que pluralitatem. Postquam Magister induxit auctorita tes probantes, vnitatem essentiae, hic inducit illas, quae probant fimul vnitatem naturae, & pluralitatem personarum.
Et circa haec duo facit: inducit namque primo vetus testamentum, secundo nouum, ibi: Nuic post astimonium veteris Testamenti.
Adhuc circa primum duo facit. primo namque ponit auctoritates, quae probant personarum Irinitatem. Secundo eas, quae probant ex illis personis, vnam habere rationem Filij, aliam Spiritus sancti. secunda, ibi: Dauid quoque aeternam.
Adhuc circa primum duo facit. Primo namque ponit auctoritates ex libris Moysi. Secundo ex libris Prophetae Dauid. secunda, ibi: Ille esse maximus.
Circa primum duo facit, secundum duas auctoritates, quas ponit. secunda ibi: Nunc ad propositum redeamus. Dicit itaque primo, quod Dominus Genes. 1. cum ait: Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram. ostendit essentin vnitatem, dicendo in singulari: Ad imaginem, & similitudinem; & personarum pluralitatem, dicendo, Faciamus, & Nostram, in plurali: & hoc Magister confirmat auctoritate Augustini, qui ait, quod si vere illa natura esset tantum vna persona, non diceret, Faciamus, & Nostram, & si essent plures naturae, non diceret, Ad imaginem. & idem probat auctoritate Hilarij, qui ait, quod professio consortij, cum dixit: Faciamus, & Nostram, sustulit intelligentiam personae singularis, vt intelligatur, Deus non esse solitarius, sed trinus in personis. In fine autem Magister dicit, quod Trinitas, & pluralitas, & similia iu Deo non sunt positiua, sed tantummodo remotiua, in quo a Doctoribus communiter non tene tur, sicut infra patebit dist. 24
Postmodum ibi: "Nunc ad propositum". inducit aliam auctoritatem Moysi, dicentis: In principio creauit Deus caelum, & terram. per Deum enim hic intelligitur Pater, per principium Filius, & per hoc etiam, quod habetur in Hebraeo, non Deus in singulari, sed Heloym in plurali, quod potest interpretari Dij, siue Iudices, potest intelligi pluralitas personarum, vnde illud, quod dixit Serpens, Eritis sicut Heloym, vbi nos habemus, Sicut Dij. Idem est dictu, quod eritis sicut Diuinae personae.
Prima quidem Dauid scriptam in Psalmo 8o. vbi ait: Ifrael, si me audieris, non erit in te Deus recens. quod exponens Ambrosius ait, quod si Filius, vel Spiritus sanctus, sunt Patre posteriores, recentes sunt, & si vnius Deitatis non sunt, adoratur Deus alienus a Patre.
Secundam vero scriptam in Psalm. 33. vbi dicitur: Verbo Domini Caeli firmati sunt, & Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Per Dominum autem Pater intelligitur, per Verbum, Filius, per Spiritum oris, Spiritus sanctus.
Tertiam quoque scriptam in Psal. 6o. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Vbi trina professio, Trinitatem exprimit personarum: cum vero subiungitur: Et metuant cum omnes fines terrae, vnitas essentiae aperitur.
Quartam autem scriptam in Isaia, vbi intro⸗ ducit se audiuisse Seraphim clamantia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, replicando namque ter sanctus, exprimit Trinitatem. Vnitatem vero, cum dicit, Dominus Deus Sabaoth.
Postmodum ibi: Dauid quoque. Inducit auctoritates, quae probant, quod ex istis personis vna sit filius, & alia Spiritus sanctus. Secundam facit ibi: De Spiritu sancto.
Circa primum ergo ponit quinque auctorita tes, quibus probatur, quod persona Filij est inDeo. Primam quidem Dauid Psal. 2. vbi ait, Domi nus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Tertiam quoque Sapientis Prouerb. vbi ait Sapientia aeterna: Necdum erant abysi, & ego iam concepta eram.
Quartam autem Sapientis Ecclesiast. vbi dicitur in persona Sapientiae aeternae: Ego ex ore Al tissimi, primogenita ante omnem creaturam.
Quintam autem Micheae, vbi dicitur de Filio Dei, quod egressus eius ab initio, & d diebus aeternitatis.
Postmodum ibi: De Spiritu sancto, inducit alias quinque auctoritates, ad probandum, quod in Deo sit persona Spiritus sancti.
Postmodum ibi: Nunc post testimonia. Inducit Magister auctoritates noui Testamenti, & ponit septem auctoritates per ordinem.
On this page