Praeambulum
Praeambulum
HIc oritur quaestio, &c. Postquam Magister declarauit cum vnitate essentiae in Diuinis stare pluralitatem personarum, exprimendo auctoritatibus, & rationibus veritatem; in hac parte circa hoc mouet multiplicem difficultatem. Et diuiditur haec pars in quatuor difficultates, quas mouet.
Primam quidem comparando actum generationis ad hunc terminum, Deus, sumptum concretiue, & est quaestio, Vtrum haec sit concedenda, Deus genuit Deum.
Secundam vero comparando actum generationis ad hunc terminum, Deitas abstractiue, & est quaestio, Vtrum sit concedenda, Essentia generat, vel generatur.
Tertiam, comparando eundem actum ad volun tatem, & necessitatem, & est quaestio, Vtrum Pater genuit voluntate, aut necessitate.
Quartam autem comparando eundem actum ad potentiam, & voluntatem, & est quaestio, Vtrum Pater potuit, vel voluit Filium generare, & incipit secunda pars distinctionis 5. Postquam hic quaeritur. tertia distinct. 6. Praeterea solet quaeri. quarta dist. 7. Hic quaeri solet.
Circa primum tria facit: primo tractat aliquid principaliter: secundo aliquid accidentaliter: & tertio redit ad principale intentum. secunda ibi: Quidam tamen. tertia ibi: Nunc ad praemissam.
Circa primum tria facit. Primo namque quaestionem proponit, dicens, quod hic oritur quaestio, vtrum possit catholice concedi, quod Deus genuit Deum, & videtur, quod non, quia aut genuit se Deum, quod esse non potest, quia idem non generat se, aut genuit alium Deum, quod minus esse potest, cum sit vnus Deus tantum. Relinquitur ergo, quod non sit concedendum, quod Deus genuit Deum.
Secundo ibi, Ad quod respondentes. quaestionem soluit dicens, quod catholice potest concedi, quod Deus Deum genuit, iuxta illud, Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, & quod arguebatur, quod vel genuit se Deum, vel alium Deum. Respondet Magister, quod neutra est concedenda.
Tertio ibi, Sed adhuc opponunt. Magister obiiicit contra responsionem, dicens, quod adhuc op ponunt garruli contra istam responsionem videlicet, quod si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum, qui est Deus Pater, & sic genuit seipsum, aut genuit Deum, qui non est Deus Pater, & sic est Deus, qui non est Deus Pater, & per consequens sunt duo Dij, quod erroneum est, & respondet Magister, quod cum dicitur, quod genuit Deum, qui est Deus Pater, aut ly, qui, refert ipsum Patrem, & sic propositio non est concedenda, quia Pater non genuit suppositum Patris, aut refert naturam, & tunc est concedenda. econuerso autem est de negatiua, si dicatur, Pater genuit Deum, qui non est Pater. si autem ly, qui, refert suppositum, tunc est vera; Pater namque genuit Deum, hoc est quoddam suppositum, quod Deus est, scilicet Filium, qui non est Pater, si vero referat naturam, tunc est falsa. Haec est sententia.
On this page