Praeambulum
Praeambulum
PRAETEREA diligenter, &c. Postquam Magister determinauit de Spiritu sancto, quantum ad proprietatem spirationis, & processionis, hic determinat de ipso quantum ad proprietatem doni. Et circa hoc tria facit.
Primo namque ostendit, quod donum est Spiritus sancti proprietas, differentiam assignando inter donum, & datum.
Tertio ex illis quandam dubitationem mouet, & soluit. secundo ibi: Ex praedictis patet: tertio ibi: Per hoc quaeritur. Circa primum duo facit. primo enim ostendit, quod donum est proprietas deriuata, assignando inter donum, & datum. secundo dubitationem mouet circa determinata. secundo ibi: Sed quaeritur, cui donabilis. & circa primum duo facit.
Primo namque mouet dubitationem, & ait, quod hic considerandum est, vtrum secundum eandem rationem dicatur Spiritus sancttus, & donum, & datum, & videtur, quod sic; tum quia donum dicitur a donari, & datum a dari: tum quia Augustinus dicit, quod Spiritus sanctus intantum donum Dei est, inquantum datur.
Secundo ibi: "Ad quod dicimus". Respondet Magister dicens, quod Spiritus sanctus aliter donum Dei dicitur ex temporali donatione: donum vero ex aeternali proprietate, quae sempiterne donum fuit: ex hoc autem a patre, filioque procedit, & hoc probatur triplici auctoritate.
Prima quidem Augustini de Trinit. qui dicit, quod sicut natum esse est ipsi Filio esse a Patre, sic Spirituisancto donum esse est a Patre, Filioque procedere; vnde manifeste concluditur, quod eadem proprietas est doni, & aeternae processionis.
Secunda auctoritas est eiusdem Augustini de Trinit. dicentis, quod si Spiritus sanctus apparet in hoc nomine donum, quia donum dicitur ex hoc, quod procedit a Filio, & a Patre.
Tertia quoque est eiusdem libro quinto, qui ait, quod Spiritus sanctus sempiternaliter donum est, antequam temporaliter donaretur, non quia a Patre Filio, vel a Filio Patri, sed quia ab aet erno donabilis processit.
Primam quidem, si Spiritus sanctus processit ab aeterno, vt donabilis, vtrum processit, vt donabilis nobis, vel Patri, & Filio, & respondet, quod vt donabilis nobis, sicut & ex tempo- re datus est nobis, & si diceretur, quod filius extempore datus est nobis, & ita videtur, quod processit, vt donatum abaeterno, dicendum quod non est verum. processit enim filius, non vt donum, velut donabile, sed vt natus; eius namque processio est natiuitas, non donatio, Spiritus vero sancti processio est donatio quaedam.
Secundam dubitationem mouet ibi: Et Notandum. dicens quod cum filius accipiat a patre nascendo, non solum, vt filius sit, sed immo vt om nino sit, & similiter Spiritus sanctus a patre, & a filio procedendo, non solum accipit, quod donum sit, immo quod omnino sit, merito quaeritur, vtrum acceperit quod substantia sit ex hoc, quod datur, & respondet quod non, quia non da retur, nisi ex tempore acciperet suam substantiam, & quod omnino esset, & ideo hoc non accepit ex hoc, quod detur, sed per aeternam processionem, sicut & filius per generationem aeternam.
Tertiam quoque dubitationem mouet ibi: Hic oritur quastio. dicens quod si filius nascendo accepit substantiam, vel essentiam deitatis, aut Spiritus sanctus procedendo, videbitur, quod fi filius eo sit essentia, quo nascitur, & secundum hoc filius natiuitate erit essentia, & Spiritus san ctus processione, quod negat penitus August. non enim pater est Deus paternitate, nec filius est Deus filiatione, nec Spiritus sanctus processione, & ideo dicendum est, quod processio, & natiuitas possunt notare habitudinem originis, & tunc verum est, quod filius accepit nascendo, quod sit Deus, & Spiritus sanctus procedendo accepit hoc, vel habitudinem causae formalis, l & tunc est verum, quod filius sit Deus natiuitate, & Spiritus sanctus processione.
Postmodum ibi: Ex praedictis patet. Magister ex ijs, quae praedicta sunt in hac distinctione confirmat quaedam supradicta. Et circa hoc tria fa cit. Primo enim illa confirmat dicens, quod iam patet id, quod superius dicebatur de gemina processione Spiritus sancti, vna aeterna, & alia temporali, ex hoc quod hic dictum est, quod Spiritus sanctus donum est ab aeterno, datum vero ex tempore, seu donatum, nam secundum processionem aeternam dicitur donum, & secundum temporalem donatum. Secundo ibi: Et secundum hoc. Magister infert quoddam dicens, quod in hoc, quod Spiritus sanctus donum est, tantum refertur ad eos, quibus datur & ad eum, qui tendit, & hinc est, quod Spiritus sanctus dicitur no ster, vt spiritus Heliae 4. Regum 11. & spiritus Moysi numer. 11. Tertio ibi: Hic quaeritur. mouet quandam dubitationem Magister, dicens, quod cum filius datus sit nobis, sicut & spiritus, merito quaeri potest, an possit dici noster, sicut & spiritus dicitur noster, & respondet, quod po test dici Redemptor noster, & panis noster, non tamen filius noster, ne ex hoc falsus insurgerent intellectus, quo crederetur generatus a nobis. vnde inquantum filius solum refertur ad patrem, a quo genitus est.
Postmodum ibi: Post hoc quaeritur. mouet Ma gister vltimam quaestionem, an scilicet Spiritus sanctus ad seipsum referatur. videtur enim quod sic, quia datur a se, omne vero, quod datur refertur ad eum, qui dat; remittit autem Magister hanc quaestionem soluendam dist. 38. c. vltimo, vt patebit haec sententia.
On this page