Text List

Praeambulum

Praeambulum

PETRJ AVREOLJ S. R. E. CARD. AMPLJSSJMJ ORDJNIS MINORVM JN QVATVOR LJBROS SENTENTJARVM DISERTA, AC DJLVCJDA QVAESTIONE S.

EXPANDIT Librum coram me, qui scriptus erat intus, & foris.

LIBER scripturae canonicae, qui per Prophetam dictus est inuolutus ratio ne suae difficultatis, ab eodem intus, & foris, dicitur scriptus ratione suae proprietatis. Quoniam ait Gregorius: Liber sacri eloquij intus scriptus est per allegoriam, sed foris per historiam: intus per spiritualem intellectum; foris per sensum literae simplicem, adhuc infirmantibus congruen tem: intus, quia inuisibilia promittit; foris, quia inuisibilium praeceptorum suorum rectitudinem disponit; intus, quia caelestia pollicetur, foris autem, quia terrena contemptibilia, qualiter sint in vsu habenda, vel ex desiderio fugienda, praecipit. Alia namque de secretis caelestibus loquitur, alia vero in exterioribus actionibus iubet, & ea quidem, quae foris praecipit, patent; sed ea, quae narrat interius, plene nequeunt apprehendi. Haec Gregorius.

Hunc igitur librum, qui secundum Gregorium, ratione suae conditionis scriptus est intus, & foris, propheta Ezechiel ante viderat inuolutum, dicens: Vidi, & ecce manus missa ad me, in qua erat inuolutus liber. Et hunc eundem librum modo videt expansum, dicens: Expandit librum coram me, qui scriptus erat intus, & foris. Quoniam liber scripturae sacrae in quatuor libris Sententiarum, quasi expanditur, qui (prout est in sacro Canone) quasi omnibus occultatur. Dicat itaque de Magistro sententiarum quilibet studiosus: Magister sententiarum expandit librum coram me, librum scripturae sacrae, qui scriptus intus, & foris, inuolutus est liber. Expanditur, quando hoc, quod obscure prolatum fuerat, per intellectus latitudinem aperitur.

In hoc itaque verbo, circa librum Sententiarum Propheta innuit aliquid respectu Magistri, aliquid respectu nostri, aliquid respectu libri. Respectu Magistri diligentem visum, Respectu nostri congruentem stylum, Respectu libri continentem sinum.

Ecce enim visus diligens Magistri, qui expandit librum. ecce stylus congruens respectu nostri, quia coram me, ecce sinus continens huius libri, quia in eo expanditur liber scriptus intus, & foris; vt sic appareat sententiarum liber seriose exaratus, luminose coaptatus, virtuose roboratus: Appareat, inquam, seriosa exaratio, dum implicitum explicatur: Expandit librum luminosa coaptatio, dum absconditum praesentatur coram me: virtuosa consummatio, dum suppositum, & alias creditum applicatur huic libro; quia liber scriptus intus, & foris, liber Canonis sacri.

Vide Magistri laborem vtilem, quia expandit librum: vide libri tenorem facilem, quia coram me: vide libri valorem admirabilem, quia in eo continetur liber scriptus intus, & foris.

PRJMVS ARTJCVLVS.

DRJMO igitur proponitur hic Magistri labor vtilis, quia expandit. Magister quidem erexit tabernaculum, & posuit tabulas, & bases, & vectes, statuitque columnas, & expandit tectum, vt scribitur. quoniam Magister studiosissime laborando, librum istum Sententiarum composuit.

In rudimentum respecu agendorum, In fulcimentum respectu credendorum, In argumentum respectu perfidorum, In iuuamentum respectu prouectorum, In tutamentum respectu infirmorum

In hoc quidem libro Magister instruit, astruit, destruit, extrahit, statuit. Agenda istruit, maxime in tertio, vbi agit de donis, virtutibus, & praeceptis. Credenda astruit, maxime in principio tertij, & in quarto. Horrenda destruit haereticorum dicta, quasi in toto libro. Perfecta ertrahit, maxime in primo Infirma statuit quasi in toto libro, vt sic iste liber sip Explicaritus respectu agibilium, Roboratiuus respectu credibiliumConfutatiuus respectu horribilium dictorum haereticorum, Eleuatiuus respectu docibilium Manuductiuus respectu inibecillitum de quibus scriptum est: Erunt omnes docibiles Dei

Quia igitur iste liber est rudimentum respectu agendorum, idcirco dicitur, quod Magister posuit tabulas, videlicet testamenti, morum, praeceptorum, & agibilium contentiuas: Quia hic liber est fulcimentum credendorum, idcirco dicitur, quod posuit bases; quia est perfidorum argumentum, non quo arguant, sed quo arguan tur, idcirco dicitur, quod posuit vectes ad capiendum; Quia vero est iuuamentum prouectorum ad conscendendum ad summa, idcirco dicitur, quod statuit columnas, sed quia est tutamentum infirmorum, idcirco dicitur, quod expandit tectum; & ex hoc sequitur, quod erexit Ecclesiae totius tabernaculum; erexit, inquit, tabernaculum, & posuit tabulas, & c.

Et considerate hic, quod huiusmodi quinque proprie figurantur per expansionem quintuplicem, quam legimus in Scriptura: legimus quidem in Scriptura, expansionem ramorum, alarum, retis, nubis, lucis: Et quia Magister huius libri, in hoc libro quasi ramos expandit ad directionem agendorum in tertio libro, quia scriptum est: Expandit ramos suos, semen sanctum erit id, quod steterit in ea. Quasi alas expandit ad subuectionem prouectorum. Expandit enim alas suas, & assumpsit eos, atque portauit in humeris suis. Quasi rete expandit, ad conclusionem perfidorum, ita vt quilibet haereticus possit dicere de Magistro: Expandit rete pedibus meis, conuertit me retrorsum. quasi lumen expandit in ostensionem credendorum: Quasi mane expansum super montes: Quasi nubem expandit ad protectionem infirmo rum: Expandit nubem in protectionem eorum. Vt sic Magister expandat istum librum. Tanquam ramum corrigentem, Tanquam hamum capientem haereticos, Tanquam alam erigentem, Tanquam lucem ostendentem veritatem fidei. Tanquam nubem protegentem. Ex quo bene apparet Magistri labor vtilis, quia expandit.

SECVNDVS ARTJCVLVS.

VIDE secundo libri tenorem facilem, quia coram me. Coram nobis esse dicuntur, vel quae sunt nobis obiecta facialiter, vel detecta ocu lariter, in quibus nullum est velamen, nullum impediens, vel subiecta liberaliter: Ecce terra coram te, vt dicit Abraham ad Loth. Ergo & liber Sententiarum cum sit nobis obiectus ratione suae proportionis: continet enim proportionata nobis, non improportionata, vt liber Canonis, vel saltem modo proportionato. Detectus ratione suae connexionis; procedit enim connexe, & id- girco clare: Subiectus ratione suae traditionis; traditur enim, vt capiatur a nobis. Merito dicit Propheta: Expandit illum coram me in horrore visionis nocturnae, quando solet sopor soccupare homines, Imago hominis coram oculis meis, & vocem, quasi aurae lenis audiui. Et considera in hoc verbo, quod in libro Sententiarum Magister ponitcoram te, quod erat supra te, & hoc in primo: quod fuit ante te, & hoc in secundo: quod erat contra te, in tertio: quod erat vltra te s in quarto. Est enim Diuinorum mysterium. Quod est supra te, ponit coram te, in primo Creatorum initium, quod fuit ante te, ponit coram te, in secundo. Praeceptorum insignium, quod erat contra te in testimonium, ponit coram te, in tertio. Mortuorum iudicium, quod erit post te, ponit coram te, in quarto.

Et ecce in hoc verbo, Diuinorum mysterium, respectu cuius stupor in homine, & horror: In horrore, inquit, visionis nocturnae. hoc enim mysterium, quasi modo nocturno videtur a nobis, quasi modo obscuro.

Ecce in hoc verbo secundo, Creatorum initium, respectu cuius sopor in homine; quia tunc sopor veritatis homines occupabat; Quando, inquit, solet sopor occupare homines. Ecce tertio, Praeceptorum insignium, respectu quorum, & ex quibus decor in homine: Imago hominis coram oculis meis, imago decora & pulchra.

Ecce quarto, Mortuorum iudicium, respectu cuius dulcor in homine, quantum tamen ad illos, qui audituri sunt vocem illam: Venite benedicti Patris mei, &c. De qua voce hic dicitur: Vocem, quasi aurae lenis audiui. Sic igitur patet libri tenor facilis, qui ponitur coram nobis. Expandit, inquit, librum coram me.

TERTJVS ARTJCVLVS.

NJJe nils cltitnus flut teuigren s aute continetur liber scriptus intus, & foris, liber sacrae Scripturae. Vbi considerandum, quod etiam ex hoc libro Sententiarum contrahit quidem priuilegium, vt sit scriptus intus, & foris. Liber quippe Sententiarum scribitur supra, & extra: intus, & subtus, vt sit scriptus subtus, supra, intus, & extra. Et hoc propter diuersas materias, quas determinatas inuenies in hoc libro. Determinat enim hic liber quasdam materias exterius apparentes, vt sacramenta, & actus humanos, de quibus in fine tertij, & in quarto; interius residentes: de gratia, de virtutibns, in fine secundi, & in tertio; inferius detrahentes, vt de peccato originali, actuali, & alijs vitijs in secundo; superius erigentes de mysterio Trinitatis, & vnitatis in primo: de mysterio Incarnationis in tertio, vt hic sit liber scriptus intus, & foris, manens in dextera sedentis super thronum, quem agnus Christus pro nobis occisus aperire nobis dignatus est per manus Magistri Petri Lombardi compositoris huius libri. Vidi, ait, in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus, & foris, et nemo poterat nec in caelo, nec in terra, nec subtus terram ape rire librum, donec vicit Leo de Tribu Iuda, aperire librum, & soluere signacula eius.

Nos igitur, qui Deo duce ad huius libri expositionem, toto conamine properamus eius apertionem a Leone dignissimo, & Agno mansuetissimo postulemus Domino lesu Christo, quam nobis ipse concedat, qui crim patre, &c.

Back to TopNext

On this page

Praeambulum