Text List

Praeambulum

Praeambulum

VTRVM SCIENTJA DEI POSSJT AVGERI vel minui, vel Aliquo modo mutari

. DISTINCTIO XXXIX.

Expositio textus.

PRAETEREA quaeri solet, &c. Postquam determinauit Ma gister de praescientiae causalitate, & infallibilitate, hic agit de praescientiae immuta bilitate. Et circa hoc duo fa cit, quia primo determinat veritatem, secundo quia obiicit contra quoddam assumptū. secunda ibi: Si vero, quod praedictum est. circa primum duo facit. Primo namque inquirit, an Dei praescientia possit augeri, vel minui. Secundo, an concedi debeat, quod Deus possit plura scire, quam sciat. secunda ibi: Item a quibusdam. circa pri mum duo facit. Primo namque inquirit, an praescientia possit aliquo modo mutari secundum augumem tum, & diminutionem. Secundo an saltem mutari pos sit secundum nouitatem, sic quod aliquid ex tempore cognoscat. secunda ibi: Hic opponitur a quibusdam. Circa primum tria facit. Primo namque mouet quaestionem, & arguit ad eam. vnde probat, quod sciem tia Dei possit augeri; quia aliquis, qui non legit ho die, potuisset legere, & per consequens Deus potuisset hoc sciuisse, & iterum aliquis posset cras legere, qui non leget, & ita posset neus hoc praesci re. potest ergo Dei praescientia augumentari. probat etiam, quod possit minui ex hoc, quod aliquis hodie lecturus, posset non legere, & ita potuisset ipsum non praesciuisse lecturum, quem tamen praesciuit. secunda ibi: Ad quod dicimus. respondet Magister, quod Dei scientia inuariabilis est omnino, & immutabilis, nec augeri potest, nec minui; quia id ipsum est, quod diuina essentia, quae omnino inuariabilis est. & hoc probat auctoritate Aug. quae pa tet in littera. Tertio ibi: Sicut ergo. re spondet ad argumenta, dicens, quod licet diuina scientia mutari non possit; subiecta tamen suae scientiae mutari possunt. vnde possunt suae scientiae aliqua esse subiecta, quae non sunt: & ali qua sunt subiecta, quae possent non subiici, absque tamen scientiae varietate.

Postmodum ibi: "Hic opponitur a quibusdam". Magister inquirit, an varietur Dei praescientia secundum temporis nouitatem, ita quod possit mutari ex tempore, & aliquid scire, vel praescire: & dicit, quod non potest scire aliquid ex tempore.

Et si dicatur, quod potest praescire, quod non fiet, & tamen fieri potestt, dicendum, quod si intelligatur simul, & coniunctim, propositio non est vera, quia si illud fieret, Deus vtique praesciuisset. vnde non potest stare simul, quod illud sit, vel fiat, & tamen, quod non sit praescitumt vel po test intelligi diuisim, scilicet, quod Deus habet potentiam sciendi, & praesciendi, & modo, & ab aeterno, quod tamen nec praescitum est, nec futu rum: vtique verum est, & potest concedi. Postmodum ibi ltem a quibusdam. Inquirit Ma gister, An Deus possit scire plura, quam sciat: & respondet, quod sic. non tamen propter hoc sua scientia mutaretur.

Postmodum ibi: Ei vero. Magister opponit cuidam assumpto, scilicet, quod Deus omnia semper videt, dicit enim Hieronymus, quod videtur absurdum diuinae maiestati, quod cognoscat muscarum, aut pulicum multitudinem infi nitam: & respondet Magister, quod potius intendit loqui non de praescientia, sed de prouidentia, quia licet Deo sit cura de omnibus, non tamen qualis est de hominibus, & rationabilibus creaturis. Vltimo vero concludit, quod Deus immutabiliter scit omnia, quae fuerunt, erunt, & sunt. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum