Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2
(a) Respondeo. In ista quaestione sunt duo principaliter consideranda. Primum pertinet ad beatitudinem; secundum vero ad miseriam. Quantum ad primum, dicit Doctor quod Angeli, in primo instanti creationis suae potuerunt esse beati; et ratio sua stat in hoc, quia beatitudo datur a Deo, et pro quocumque instanti, potest dari creature pro quo ipsa est capax; sed est capax pro primo instanti su: creationis, ergo.
Sed hic occurrit aliqualis difficultas, quia si beatitudo, puta fruitio Dei, sit immediate ab ipso Deo, ut a totali causa, et voluntas beati tantum passive se habeat, nulla est difficultas; si vero teneatur quod voluntas beati sit partialis causa, erit difficultas, an voluntas pro primo instanti quo ponitur in esse. possit causa- re actum fruitionis. Et pariformiter posset dici ad hanc difficultatem, quemadmodum diceretur de voluntate respectu peccati, an scilicet voluntas in primo instanti suae creationis possit aliquid inordinate velle. Teneo tamen firmiter quod in primo instanti suae creationis, posita perfecta praesentia objecti, potest velle illud, causando saltem partialiter actum illum. Et de ista materia magis patebit in 3. dist. 18. et in 4. dist. 49.
(b) Utrum autem. in primo instanti. Hic Doctor videtur velle, quod Angeli in primo instanti suae creationis potuerunt esse miseri, loquendo de miseria respectu poene, et eodem modo probatur, sicut supra de beatitudine. Sed forte posset esse difficultas, quia talis poena sequitur ad volitionem alicujus noliti, et tamen positi, ut patebit a Doctore in 44. dist. 4. et 46. Esset ergo difficultas, an voluntas in primo instanti su:x creationis efficaciter possit nolle aliquid, ad cujus nolitionem sequitur pcena vel tristitia. Et posset responderi similiter, sicut de fruitione, quia sicut voluntas in primo instanti suae creationis, potest velle objectum delectabile ad quam volitionem sequitur delectatio, ita posset nolle objeetum tristabile ad cujus nolitionem sequitur tristitia.
(b) De miseria culpae. Hic recitatur opinio Thomae qui sic dicit: Impossibile fuit Angelum in primo instanti peccasse per inordinatum actum liberi arbitrii; quamvis enim res aliqua in primo instanti quo esse incipit, simul incipere possit operari, tamen operatio, quae simul incipit cum esse rei, est ei ab agente a quo habet esse, sicut moveri sursum est igni a generante. Unde si aliqua res habeat esse ab agente deficiente, quod possit esse causa defectiva actionis, poterit in primo instanti in. quo incipit, habere defectivam operationem, sicut si tibia, quae nascitur clauda ex debilitate seminis, statim incipiat claudicare. Agens autem quod Angelos in esse produxit, scilicet Deus, non potest esse causa peccati, unde non potest dici, quod diabolus in illo primo instanti suc creationis fuerit malus. Hec ille.
(c) Sed. haec ratio non valet. Hic Doctor dicit has rationes Thome non concludere, non enim sequitur si Angelus fuisset malus a principio, quod malitia ejus sit a prima causa causante ante esse ipsius. Quod autem non sequatur, patet per Augustinum 11. de Civit. c. 13. et patet auctoritas; si enim Angelus dependet in suo esse a causa bona, non sequitur quod dependeat ab illa in malitia, nam Manichaei posuerunt unum Deum malum esse causam malitiae, et alterum esse immediate causam boni.
(d) Item defectus causae secunde, etc. Ad idem arguit Doctor probando quod talis defectus non sit a causa prima,quia etsi effectus causse secundae sit a prima causa, quia effectus est, tamen quod causa secunda deficiat, quia illud deficere non est aliquod effectibile, non erit a causa prima; peccatum enim est defectus sive carentia rectitudinis, quia deberet inesse actui, ut infra patet d. 34. et 3'1. et in 4. d. 14. q. 1. Si ergo Angelus deficit in peccando a rectitudine, non sequitur quod hoc sit a Deo. Si dicatur, videtur enim quod talis defectus sit a Deo, quia voluntas Angeli non dat rectitudinem actui cui voluntas divina non dat; ergo sicut voluntas divina est principalis causa dandi rectitudinem, sic etiam principalis causa non dandi, et sic talis defectus erit principaliter a Deo. Sed quia hoc requirit specialem difficultatem, ideo omittatur usque 37. dist. hujus, ubi multa singularia habent pertractari.
(e) Item secunda causa. Hic Doctor probat quod si esset verum, quod Angelus posset peccare in primo instanti, illud peccatum esset a Deo, quod etiam hoc sequeretur pro quocumque instanti; et ratio stat in hoc, quia si Angelus in primo instanti accipit esse, et in illo primo non potest peccare, sive non potest deficere a rectitudine, quia si sic, tunc tale peccatum esset a Deo. Sed quaero, an in secundo instanti possit peccare ? si sic, sequitur quod tale peccatum immediate sit a Deo, quia etiam esse Angeli, in illo secundo instanti, immediate est a Deo, ut supra patuit dist. 9. q. 4. hujus secundi, et in quodl. q. 12. Sequitur etiam quod sit in primo instanti, non potest peccare, quia esse ejus est immediate a Deo; ergo nec in nullo alio instanti poterit peccare, quia pro quoeumque instanti, simpliciter accipit esse a Deo.
(f) Arguitur. etiam ad eamdem conclu- sionem. Secundo arguitur quod Angelus in primo instanti non potuit peccare, et ratio stat in hoc, quia si Angelus potuit peccare in primo instanti, sequitur quod a se potuit habere primum velle inordinatum; sed hoc non potuit, quia aut voluit primum velle volens, aut nolens, et utroque modo sequitur quod primum velle, preecedit aliud velle.
(g) Dico ad istud argumentum. Hic Doctor respondet ad hoc argumentum supponendo, quod voluntas possit esse causa activa su: volitionis, quod habet videri infra, dist. 95. quod potest esse causa prime volitionis, sicut et secunde, cum sint ejusdem rationis, et si primum velle non haberetur a se, esset processus in infinitum, et patet littera.
(h) Ad Anselmum dico, quod ipse fim» xit primum Angelum, qui prius esset una essentia nuda, non habens formaliter potentiam volitivam; et Angelus sic imaginatus non potest habere primum velle a se, quia tale velle immediate est a voluntate, quam non babet a se, ideo oportet quod reducatur ad actum primum, scilicet quod habeat voluntatem, quae est actus primus elicitivus actus secundi, scilicet ipsius velle. Et tunc cum dicitur, si habet a se, aut volens, aut nolens, dicit Doctor quod nec sic, nec sic; patet quia primum velle immediate est a potentia volitiva, nullo alio vel/e praesupposito, nisi accipiatur volens pro libertate voluntatis, videlicet, qua primum velle libere eliciatur, et tunc talis libertas stat in hoc, quod quando voluntas elicit actum, potest non elicere, ut infra patebit, dist. 25.
(i) Vel si dicamus, etc. Pro intelligentia hujus litterae est notandum, quod affectio commodi in proposito est sola inclinatio naturalis ad perfectionem suam ,ut infra patebit, dist. 6. q. 9. et talis inclinatio non est aliqua operatio, ut patet a Doctore infra dist. 6. d. 2. et in ^. d. 49. e talis inclinatio naturalis realiter et essentialiter est ipsa natura sic inclinata, ut patet ubi supra; et sic talis affectio est a Deo, sicut et natura cujus est. Et similiter talis affectio, quantumcumque intensa, nunquam potest esse non recta, ut patet a Doctore in 4. d. 50. et habita ista affectione commodi, prima volitio est a volupntate, ut libera, et potest esse in primo instanti, et prima volitio non producitur alia volitione, quia sic esset processus in infinitum, sed producitur actione de genere Actionis, quae habet ipsam volitionem ut terminum productum; volitio enim non est productio, cui correspondeat productum, tanquam terminus, sed est operatio et finis potentice, at patet a Doctore in. primo d. 9. part. 9. q. 3. et 4. et in quodl. q. 13.
(j) Arguitur tertio ad istam conclusionem, et ratio stat in hoc, quia si potuit peccare in primo instanti, ergo necessario peccavit,consequens est falsum. Probatur consequentia, quia si potuit non peccare, aut potentia ante actum, aut potentia cum actu. Non primo, quia ante primum instans non fuit potentia in ipsum, patet, quia ante primum instans sue creationis, Angelus nullum esse habuit. Non secundo, quia in isto instanti in quo peccavit, non potuit non peccare, et ideo non habuit potentiam ad non peccandum.
(k) Sed hoc argumentum non valet. Doctor dicit, quod simile argumentum sclutum est in ?sfo secundo, dist. 1. q. 3. et in primo, dist. 39. sufficit enim, quod causa sit prior effectu natura, et littera clara est usque ibi.
(l) Ideo dico, quod potentia tradictionis, etc. Pro majori declaratione pro nunc est sciendum, quod potentia contradictionis duplieiter. accipitur. videlicet passive et active. Primo modo dicimus, quod subjectum respectu accidentis separabilis est in potentia contradictionis, id est, quod subjectum aliquando potest esse sub illo accidente, aliquando non, id est, quod ista contradictoria esse album, et non esse album, possunt inesse alicui non simul, sed successive, et sic tale subjectum — dicitur in potentia contradictionis ad esse album, et non esse album. Et quod est sic in potentia contradictionis, non est necesse quod prius duratione sit in potentia ad album, loquendo de potentia, quae dicit ordinem ad actum, ita quod in tali ordine, duratione praecedat potentia ad album, et potentia quae prwecedit duratione, vocatur potentia ante actum, quae vero non praecedit duratione, dicitur potentia cum aetu, ut supra patult in primo dist. 8. q. ult. Et quod non sit necesse potentiam ad actum praecedere duratione ipsum actum, patet, quia Deus in eodem instanti, quo ponit aliquod subjectum in esse in potentia ad albedinem, posset ipsum facere album, et tunc potentia ad albedinem non inesset tali subjecto prius duratione, inesset tamen, nisi praveniretur a causa producente illum actum, ut patet a Doctore in isto secundo, d. 1. q. 2. el. in tertio, dist. 3. et in primo, dist. 8. q. ult. et alibi.
Secunda dicitur potentia activa contradictionis, et est quando aliqua causa habet in potestate sua, posse producere aliquem effectum, et posse non producere, sicut voluntas est in potentia contradictionis ad amandum et non amandum, ita quod potest producere amorem, et non producere, non simul,sed successive; imo pro eodem instanti potest, velle amare, et potest non velle amare, ut diffuse exposui in primo, dist. 39. et talis potentia contradictionis tantum reperitur in causa li- bera, ut patet a Philosopho 9. Met. c. 4. text. com. 10. ubi vocat talem potentiam prohseresim; causa vero naturalis agens modo naturali, ex se non est in potentia contradietionis ad agendum et non agendum, quia posita dispositione causae et passi, de necessitate sequitur actio, ut supra patuit 7n q. 1. prolog. Loquendo ergo de potentia activa contradictionis, dico, quod non est necesse quod talis potentia duratione praecedat ipsum actum, patet, quia si voluntas mea ponatur habere esse in A, et non sit impedita, et habeat objectum volibile perfecte praesens sibi, in eodem instanti potest velle illud, sufficit enim quod voluntas mea, inquantum causat volitionem, sit prior natura ipsa volitione; et hoc est quod dicit Doctor de propositione contingente. Propositio enim contingens est semper in potentia contradictionis, quia ex quo est contingens,, ideo potest esse et non esse, non simul, sed successive, et talis contingentia pro-. positionis est a potentia activa contradi-- ctionis, quia contingens est tantum a causa libera, ut. patet a Doctore in 1. dist. 2. q. 1. et dist. 8. q. ult. et dist. 39. Propositio vero necessaria nunquam est in potentia contradictionis, sicut ista: homo est animal, sic est necessario vera, quod impossibile est ipsam esse, vel fore, vel fuisse falsam; et ex hoc cognoscitur propositio, quia potest esse vera vel falsa, quia futurum contingens potest esse et non esse; et futarum contingens verificatur ex hoc, quia aliqua de praesenti est vera, et sicut dicimus quod hoc aliquando curret, quia verum est dicere, aliquando hoc nunc currit. Est tamen dilfferentia- inter propositionem contingentem de futuro et de praesenti, quia contingens de praesenti est magis determinate vera, et illa de futuro et minus determinate vera, ut patet per Aristotelem 1.Periherm. Nunc respondeo ad argumentum cum dicitur, si potuit peccare, aut potentia ante actum, etc. dico quod si accipiatur ly ante pro priori nature, et voluntas peccans, sive causans peccatum, est prior natura actu peccandi, et hoc sufficit. Si vero intelligatur ante, id est, prius duratione, conceditur, quod ut sic non potuit peccare pro primo instanti.
(m) Arguitur etiam quarto sic ad. dictam conclusionem, Ratio stat in hoc, quia deliberatio non fit in instanti, quia deliberans oportet multa distincte intelligere; sed peccatum non fit sine deliberatione, ergo non potuit esse in primo instanti; deliberatio enim est actus voluntatis elicitus sequens communiter conclusionem syllogismi practici.
(n) Nec ista ratio valet. Hic Doctor respondet ad istam quartam rationem, et dicit primo quod perfecta volitio sequitur perfectam cognitionem objecti, et sic ostenso objecto perfecte in ratione diligibilis, voluntas potest perfecte elicere actum circa illud. Nota tamen, quod deliberatio dupliciter contingit: uno modo sequitur intellectum, qui non potest in instanti habere cognitionem eorum, circa quie est deliberatio, nam deliberatio propria est circa media ordinata ad finem, et intellectus discurrit imperio voluntatis circa illa media, quousque inveniet medium ad finem. Aliquando est deliberatio, quae respicit intellectum absolutum, qui non habet necesse sic discurrere per media, quod requiratur tempus, sed statim potest invenire medium ad finem; et invento illo et ostenso voluntati, voluntas statim potest velle illud ordinate vel inordinate, vel nolle.
(o) Arguitur etiam. quinto sic ad conclusionem. Et ratio stat in hoc, quia cum motus naturalis voluntatis, sive inclinatio naturalis in primo instanti sit rectissima, actus sequens talem motum erit rectissimus, quia si talis actus esset malus, tunc motus naturalis esset minus rectus, quoc est falsum.
(p) Haec illa ratio valet. Dicit Doctor quod stat inclinationem naturalem esse rectissimam, et tamen actum sequentem non esse rectum; et patet, quia talis motus, sive inclinatio naturalis inest naturae suae, et necessario, ut probat Doctor in 4. dist. 49. et per consequens illa non potest. intendi, vel remitti, et talis inclinatio tamdiu ma. net, quamdiu manet natura; et sic sequeretur quod nunquam voluntas posset peccare, cum in ea semper maneat motus naturalis rectissimus. Sed quomodo stat motum naturalem esse rectissimum, et actum sequentem motum naturalem, sive inclinationem naturalem. non semper esse rectum, dico, quod hoc habet aliqualiter declarare infra dist. 6. quest. 2. et prolixius in 4. dist. 50.
(q) Aliter arguitur, et. probabiliter sic. H:ec ratio stat in hoc: Actus peccati sequitur cognitionem practicam, ut patet, quia sicut actus rectus est ex conformitate ipsius ad notitiam practicam, ita actus non rectus est ex hoc quod elicitur difformiter ratione rectae. Hoc supra patuit in q. ult. prolog. Sed notitia practica in Angelo non fuit pro primo instanti, patet, quia per prius cognovit quidditates intelligibiles, et talis cognitio est speculativa. Et ultra, quia voluntas prius complacet complacentia naturali quidditatibus illis sic speculative cognitis, et in tali complacentia naturali, voluntas non meretur, nec demeretur, et per consequens in primo instanti non potuit peccare.
(r) Hoc potest solvi. Hic Doctor faciliter solvit hanc rationem, et solutio stat iu hoc, quia Angelus in primo instanti posset se cognoscere, ut objectum diligibile, et in eodem instanti potuit se inordinate ta ad habitum, et e contra ab habitu in privationem, talis mutatio non potest esse in instanti, quia privatio praecedit duratione. Sed in Angelo peccante in primo instanti non fuit talis mutatio, sed magis passio de genere passionis, quae passio est effectus actionis, et sic subjectum in eodem instanti, quo habet esse sub tali passione. Sed hoc diffusius habet pertractari in quarto, distinct. 43. et aliqualiter distinct. 44. quaest, 1.
(y) Alia ratio ponitur talis. Nono et ultimo arguitur ad eamdem conclusionem. Et ratio stat in hoc, quia si creatura potest agere in instanti; ergo virtus major poterit agere in minori mensura, quod est falsum. Consequentia patet per Philosophum 6. Physic. text. comment. 29. et incipit textus: Quod quidem igitur, sicut aliquid in tempore indivisibile, ubi habetur quod si aliqua virtus potest movere in instanti, major virtus potest movere in minori quam in instanti, et sic oporteret dividere instans, quod tamen est simpliciter indivisibile. Hoc idem patet text. comment. 90. et incipit textus: Amplius aulem, etc. vide ibi et Commentatorem.
(z) Dico quod ratio Aristotelis, etc. Et quod sic intelligat Aristoteles, patet expresse per Commentatorem ubi supra, comment. 99. ubi sic ait. circa finem: Declaratuwm est, quod impossibile est, quod motus fiat in instanti, quia omne velocius possibile est ponere velocius ipso, quoniam non potest aliquis dicere, quod illud. quo nihil est velocius, est illud quod movetur in instanti, et illud. quo nihil est tardius, est illud quod movetur per magnitudinem divisibilem; et si hoc essel, non esset proportio inter. illum motim, et alios motus, scilicet qui est in maxima velocitate, etl maxima tarditate, quia non est proportio inter lineam el punctum, notum est per se, quod motus sunt proportionales. Haec ille. Hoc idem in comment. 90.
(a) Ad primum principale. Respondet Doctor, quod quamvis Deus sit causa efficaecior, tamen ex quo est causa voluntaria, non aeque cito producit effectum beatitudinis, sicut causa minus efficax.
(b) Ad secundum. Respondet primo ad antecedens, dicens esse dubium, an boni fuerint in primo instanti in gratia; et elossando auctoritatem Augustini dicit, quod intelligit de gratia gratis data, quae non facit ad propositum. Secundo, concesso antecedente negat consequentiam, et dicit quod ad ipsam beatitudinem supernaturalem, non tantum requiritur dispositio in facto esse, et remanens, cujusmodi est gratia, sed etiam requiritur dispositio in fier?, quae est actus meritorius, haec ideo beatitudo et talis dispositio in fieri, non simul insunt Angelo.
(c) Ad rationem factam in tertio articulo. Hic Doctor respondet ad rationem Thom in prima parte, quest. 63. qui vult quod in via fuerit tantum unica mora, ita quod omnes Angeli in primo instanti temporis discreti meruerunt, et in secundo instanti temporis discreti boni premiati fuerunt, et mali obicem posuerunt, ut supra exposui. Et probat iste Doctor quod in secundo instanti temporis discreti boni praemiati fuerunt; et ratio stat in hoc, quia ex quo Angeli existentes in puris naturalibus sine discursu potuerunt acquirere totam beatitudinem naturalem; ergo informati gratia multo fortius sine aliquo discursu potuerunt acquirere beatitudinem supernaturalem, et sic in primo instanti temporis discreti meruerunt totam beatitudinem, quam nunc habent, et in secundo instanti praemiati fuerunt.
Respondet Doctor primo negando antecedens, quia forte Angeli non simul cognoscunt principia et conclusiones virtualiter contentas in eis, et per consequens potuerunt discurrere a principiis ad. conclusiones, et de hoc habitum est supra, dist. 4. quest. ultima hujus secundi. Secundo respondet concesso antecedente, negando consequentiam, et dicit quod respectu beatitudinis supernaturalis requiruntur plures actus meritorii, qui simul elici non possunt, sed successive, cum nulla voluntas creata simul elicere possit duos actus perfectos, quales fuerunt actus meritorii ab Angelis eliciti; et quod unus non sufficiat, probat arguendo ad hominem, quia ex quo Angeli tam boni quam mali habuerunt, unum actum meritorium in primo instanti, quare ergo in secundo instanti non fuerunt omnes praemiati? Nee valet dicere, quod mali in secundo instanti posuerunt obicem, quia hoc supra improbatum est.
On this page