Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 4
(a) Contra istam conclusionem. Hic Doctor intendit duo improbare hanc positionem, et intendit duo principaliter. Primo improbare conclusionem in se. Secundo specialiter arguere contra rationes opinionis.
Quantum ad primum arguit ex quatuor. viis: Quantum ad. primam, etc. id est; quod quando loquitur de individuatione, sive de unitate numerali, non loquitur de uno numero in confuso, sicut dicimus, quod quilibet homo in specie humana est unum mumero in confuso et indeterminate, sed prccise loquitur de unitate numerali signata, ita quod sicut prius dictum est, quod impossibile est individuum dividi in partes subjectivas, etc.
Prima ratio stat in hoc, supponendo unum, scilicet quod est simpliciter impossibile unam et eamdem substantiam numero, nulla facta mutatione, sive transmutatione circa ipsam, quod sit hiec substantia, et non sit hoc substantia, sicut est simpliciter impossibile quod eadem natura specifica,nulla facta mutatione circa ipsam, sit aliquando talis natura, ef aliquando non talis natura.Supponit etiam quod quacumque res dicitur simpliciter habere tale esse per suum ultimatum constitutivum, sicut. natura specifica dicitur habere esse tale simpliciter, per uliüimam differentiam constituentem, qua differentia ultüimata remota non est ampliustalis natura,similiter prima substantia simpliciter dicitur talis per suam rationem individualem, quae» remota non est amplius prima substantia.
Tertio praesupponit, quod substantia materialis, sic se habet ad hscceitatem, quod ipsa haecceitate desinente esse, per quam tale individuum constituitur in esse, tale individuum simpliciter desinit esse quoad suam realem identitatem, ita quod cum dico primam substantiam esse individuam per A, remoto ipso A, simpliciter. substantia quoad esse reale desinit esse, ita quod amplias non est, nisi tantum in esse possibili.
(b) Primo sic. His praesuppositis arguit Doctor sic: Si substantia singularis est singularis per quantitatem; ergo eadem substantia realiter et ut actu existens erit actu existens, et non erit actu existens, patet, quia Deus potest separare omnem quantitatem ab illa, ipsa remanente in suo esse realis existentioe, et ut separata non erit in tali esse; patet, quia est simpliciter impossibile substantiam aliquam actu existere, et non esse singularem; modo separata quantitate erit aetu existens, hoc patet, quia omnis substantia actu existens est singularis, et non erit actu existens hac, quia sua haeceitas est separata, imo plus sequitur quod eadem substantia numero, nulla facta (transmutatione circa substantiam, erit simpliciter alia et alia substantia numero; patet, quia illud est aliud et aliud numero, quod habet aliam et aliam haeceitatem, Sed eadem substantia actu existens potest successive esse sub alia et alia quantitate; ergo si quantitas est ratio individualis, erit aliquando eadem numero, et aliquando non eadem numero cum varietur ejus ratio individualis, imo ex ista ratione sequitur plus quod erit eadem numero de necessitate duplici differentia individuali, quod est impossibile, sicut quod eadem natura specifica dicatur specifice duplici differentia specifica. Probatur assumptum, quia substantia actu separata a quantitate et actu existens, necessario est, unum numero; patet, quia nulla substantia realiter actu existens, potest communicari pluribus, nisi sola substantia divina, quae actu est in tribus suppositis. Si ergo est singularis per quantitatem, cum quantitas non insit substantiae materiali, nisi actu existenti, sequitur quod eadem substantia materialis duplici differentia numerali erit una numero, ita quod adaequate per utramque erit una numero, et sic sequitur quod erit una numero et non erit una numero, quia circumscripta una ratione formali, puta quantitate, non erit una numero, et erit una numero posita alia differentia individuali.
Similiter si mutetur a. quocumque accidente. Vult dicere, si tu dicis, quod est individua per aliquod accidens contra, quia faeta quacumque mutatione accidentali, nulla facta mutatione circa substantiam materialem, si sit actu existens adhuc erit haec, ergo non erit haec per aliquod accidens; alias si esset haec. tantum per aliquod accidens facta mutatione illius accidentis, de hoc posset facere non hoc, ipsa substantia manente in suo esse actuali reali, quod est impossibile. Et cum dicit :sive hoc sit possibile, sive sit impossibile, vult dicere, quod si posset fieri mutatio accidentalis, puta quantitatis, sine mutatione substantiali, sive impossibile sit fieri mutatio in quantitate, vel in aliquo alic accidente, sine mutatione substantiali. non tamen propter hoc erit formaliter haec vel non haec, quia semper etiam ut actu existens praeintelligitur omni accidente, sicut subjectum est prius suo accidente.
(c) Secundo sic, duarum productionum; etc. Haec est secunda ratio principalis ex prima via, et stat in hoc: Nam impossibile est, quod una et eadem substantia numero sit per se terminus duarum productionum completarum, ut supra probatum est in primo, distinct. 2. parle 4. quaest. 1. modo suppono quod terminus totalis alicujus productionis complete est aliqua substantia includens naturam cum sua haecceitate, ut puta, hic panis generatur; generatio enim terminatur ad singulare primo, ut patet 2m proemio Metaph. si ergo dicis, quod hic panis est hic per quantitatem, manente ergo eadem quantitate, semper erit hic panis, et ex alia parte pono, quod ille panis transubstantiaetur in corpus Christi, et in tali transubstantiatione nihil substantiae panis manet, ut declarat Doctor m 4. d.141. et tamen remanet qeantitas illius panis secundum fidem, quae per te, est hcecceitas illius panis. Deinde pono, quod Deus creet aliam substantiam panis sub illa quantitate; ergo ille. panis creatus erit simpliciter idem, quod ille panis annihilatus, cum eadem ratio individualis sit utriusque; ergo idem panis erit. terminus totalis generationis completae, et similiter erit terminus totalis creationis, quod est impossibile.
Si dicatur, quod non est possibile idem successive esse totalem terminum generationis et creationis, quia genitum annihilatum potest simpliciter idem reparari a Deo, et sic simpliciter idem poterit creari, ut patet a Doctore, supra distinct. 2. q. 4. et in 4. dist. 43. sic. diceretur forte in proposito, quod idem panis post annihilatus erit idem creatus. Dico, quod haec instantia non est contra rationem Doctoris, non' enim negaret quod idem ^ annihilatum non posset reparari, negaret p tamen, quod idem manens idem complete productum ab aliquo, ab alio etiam possit complete produci; cum ergo hic panis dicatur praecise hic panis per differentiam individualem, qui ut sic, est terminus totalis generationis complete; ergo annihilata substantia panis, manente ejus differentia individuali, scilicet. quantitate, si creetur alia substantia panis sub illa quantitate, erit idem panis; qui prius, et sic idem ut idem erit terminus duarum productionum completarum.
Si dicatur, quod terminus creationis erit substantia panis, ut prior tali quantitatae, contra, quia creatio non erit substantiae panis nisi ut, actu existentis, quia creatio tantum terminatur ad rem existentem, ut existens est, ut patet a Doctore in primo, distinct. 36. Et tunc quiero, aut ille panis, ut prior est singularis, aut non; si sic, habetur propositum, quia non erit singularis per quantitatem; Si non, ergo creatio terminatur ad rem existentem, quae non erit singularis, quod est impossibile; si ergo terminatur ad panem ut singularem, ut fit singularis per quantitatem quae erat panis geniti, ergo idem singulare, quod prius fuit terminus generationis manens idem, adhuc erit terminus generationis, quod non est imacinabile. Ex ista etiam ratione Doctoris videtur sequi, quod panis nullo modo erit transubstantiatus, patet, quia quamdiu remanet differentia individualis alicujus, tamdiu manet illud, quamdiu enim manet rationale, tamdiu manet homo. Si ergo quantitas est ratio individuandi substantiam panis; ergo manente eadem quantitate, manet eadem substantia panis numero. Praeterea cum. talis transubstantiatio panis in corpus Christi sit. vere realis, ergo panis realiter transubstantiatur in corpus Christi, sed non habet esse reale, nisi ut actu singularis; ergo si realiter transubstantiatur, sequitur quod in tali transubstantiatione desinet quantitas panis, cujus oppositum tenet fides Catholica.
(d) Ex secunda via, quae est ordine substantiaete ad accidentia arguitur multipliciter. Ev prima ratio stat in hoc, quia substantia secundum totam suam coordinationem est prior accidente, ergo in tali priori erit substantia materialis hiec; patet consequentia, quia in praedicamento Substantive non tantum per se ponuntur genera et. species, sed etiam individua. Antecedens ^ patet per Philosophum septimo Metaphys. text. com. 8. qui vulü quod substantia sit prior omni accidente — naturaliter. Quare, inquit, prümum ens et non aliquid ens, sed ens simpliciter substantia wlique erit multipliciter; quidem igitur dicitur. primum, sed substantia omnium primwunm ratione, et notitia, et. tempore, et natura. Haec ille.
Nec oportet fugere dicendo, quod intentio Aristotelis. est loqui ibi de substantia; quae est Deus, vel quia est prima causa, quia expresse loquitur ibi de substantia, secundum quod est unum istorum, quia dividunt ens; ita enim probat substantiam esse primam, quomodo probat substantiam esse de numero dividentium ens, quod est prior omni accidente, ita scilicet quod ad determinandum de omnibus, quia dividunt ens, suffieit determinare de substantia tanquam de primo, pro eo quod cognitio accidentium habetur ex eo quod attribuuntur substantive. Istud autem non potest esse, nisi de substantia secundum totalem coordinationem suam, et quod Aristoteles sic intendat loqui de substantia praedicamen- tali, nam in principio 7. Ens, inquit, anultipliciter dicitur, sicut divisimus in his, que de quoties, videlicet in quinto Metaph. text. com. 14. ubi sic habetur: "Secundum, id est, entia per se, dicuntur esse quaecumque significant figuras. prcdicationis, quoties enim dicitur, lolies esse significat." Haec ibi; patet ergo, quomodo in isto septimo intendat loqui de substantia praedicamentali, et ideo in eodem septimo text. com. 9. secundum aliam translationem, ubi sic habetur: ef cum ens dicitur multis modis, manifestum est, quod primum ens istorum est illud. quod. significat. quid, et hoc est illud quod. significat. substantiam. Mec ibi. Et ibi Commentator: Cum declaravit, inquit, quod hoc nomen ens significat substanLiam, et accidentia substantiae, quae sunt i^vem praedicamenta, intendit. declarare qu... hoc nomen ens principaliter et simpliciter — significat — praedicamentum Substantiae secundario et determinate, scilicet relative ad substantiam, alia prcdicamenta accidentium, quae non. dicuntur esse, nisi quia accidunt enti, quod est ens perse, scilicet substantice. Hec ille. Cum ergo in textu quarto dicit substantiam esse prius natura omni accidente, patet quod ibi accipit substantiam praedicamentalem, hoc etiam expresse patet per Commentatorem com. 4. Si ergo substantia praedicamentalis secundum totam suam coordinationem est prior tempore, et natura omni accidente, sequitur, quod individua substantiae non erunt haec per aliquod accidens. Et confirmatio sequens est clara in littera. Si enim aliquid sit prius ad aliud, maxime primum illius est primum ad illad, sed maxime primum substantiae in communi est substantia prima, quod debet intelligi sic, quia si substantia est prior accidente, illud, quod erit maxime substantia, erit maesis pri- mum; igitur substantia prima est simpli. citer prior omni accidente.
(e) Hic dicitur, quod licet prima substantia, etc. Patet, quia divisibilitas competit quantitati primo et per se, et sic substantia materialis, quamvis sit prior ipsa in suo esse, non tamen potest dividi nisi per quantitatem.
Contra, sta responsio seipsam destruit, etc. nisi inquantum hec, patet, quia non est prima substantia, nisi ut sineularis et individua; ergo non erit hiec per quantitatem.
(f) Praeterea, forma est. simpliciter prior composito, ut patet septimo Metaphus. text. com. 1. ubi sic habetur: Quare si species, scilicet forma, materia. est prior, et magis ens, et ipso, quod ex utrisque prior erit, propter eamdem vrationem. Haec ille. Et ibi Commentator: si igitur fuerit prior in esse quam materia, et magis ens, propter hoc quod materia est in potentia, et forma est in actu, etiam erit prior composito ex ambobus, compositum etiasn non est. in actu nisi propter formam, et hoc intendebat, cum dixit, propter eamdem rationem, id. est, quod. modus, secundum quem forma est prior materia, est idem cum eo, secundum quem est prior composito, et intendebat, quod. cum forma est prior composilo ex materia et forma, et compositum est. substantia, sequitur. quod forma sit magis substantia quam compositum. Ex quo sequitur, quod si quantitas sit, ultimum constitutivum prim: — substantii:, quod ipsa sit prior ipsa prima substantia in essendo, sed hoc est impossibile, quia omnis substantia in essendo est prior omni accidente, per Philosophum septimo Metaphysicorum, — text. com. quarto: ergo si quantitas non est prior in essendo prima substantia, sequitur quod nec erit prior in unitate compe- tente primae substantiae, inquantum tale ens. Si enim prima substantia est una. unitate numerali et indivisibili in plura numero, et ut sic est prior quantitate; er2o talem unitatem non habet a quantitate. Sequitur: quamlibet enim entitatem consequitur propria unitas, non habens aliam causam propriam sui quam causam entitalis, patet, quia unitas propria et intrinseca alicujus est ratione entitatis pertinentis ad rauonem illius; homo enim habet unitaiem specificam propriam et intrinsecam per entitatem differentiate ultimee. constituentem ipsam in tali esse et unitate, quae entitas est prior homine constituto, sic et prima substantia est.una unitate numerali propria et intrinseca per entitatem constituentem ipsam in tali esse et unitate, et per consequens prior illa, et tale est differentia individualis, quae est prior prima substantia; ergo talis unitas numeralis non competit prima substantiae per quantitatem, cum illa sit simpliciter posterior.
(g) Praeterea, eodem modo substantia est prior naturaliter omni accidente, quo est subjectum omnium accidentium, inquantum enim subjectum. probatur. esse prius definitione omni accidente, et hoc per additamentum, ut patet 1. Metaph ysicorum, text. com. 4. secundum aliam transtationem: Substantia, inquit, est prima omnium rerum definitione, et cognitione, et tempore; nullum enim aliorum praedicabilium est. separabile, et istud solum est separabile. Et est prima secundum. definitionem, necessarium est enim, ut definitio substantiae accipiatur in. definitione cujuslibet rei. Hwc ille.
Ex quo sequitur, quod ut sic prima substantia erit prior omni accidente, quia singulare accidens est primo in prima substantia, tanquam in subjecto, ut patet per Philosophum 12. Metaphysicorum, text. com. trigesimo septimo, qui textus incipit, secundum aliam transtationem Et etiam considerandum est, quod quedam sunt quae possumus dicere universaliter, et. quedam quae possumus. dicere particulariter, et prima principia habent materiam qua in actu, hoc est prius, et aliud in potentia, id est, secundum Commentatorem, e/ principia principalia sunt ea, quorum substantia est aliquod. ens in actu extra animam. Sequitur in textu Hoc est prius, et aliud in potentia, id est, alia sunt ea, quae sunt in potentia particularia, et primum praecedit hoc. Sequitur: et illa universalia non sunt, quoniam quod est, individui est, et parum infra: Quodlibet singularium est aliud, et materia et forma. Vide Commentatorem ibi.
(h) Et confirmatur maxime de accidenfe per accidens, quia illud primo inest singulari, quinto Metaphysicorum, capit. de Eodem, qui textus non habet commentum, quia non habet textum correspondentem in Arabica transtatione, et ponitur immediate post textum decimum quintum, ubi sic habetur: Nam universalia secundum se existunt, accidentia vero non secundum. se, sed in singularibus simpliciter dicuntur. Haec ille; et per accidens erit prima substantia hic, cum sit. subjectum accidentium per aliquid aliud quam per accidens.
(i). Universaliter enim prioritas nature includit in priori posse esse sine posteriori sine. contradictione, ex quinto Metaph. text. com. 46. ubi sic habetur circa finem illius textus: Alia, inquit, vero secundum substantiam et naturam, supple sunt priora, quaecumque contingit esse sine aliis, et illa non sine iliis. Haec ille; igitur sine contradictione posset quaeecumque substantia, quantum esse ex se esse prius duratione omni accidente. et sic nullum accidens erit differentia individualis alicujus substanti:e.
(j) Ex tertia via arguitur sic. Primo et ratio stat in hoc: tota coordinatio praedicamenti Substantiae est prior omni aecidente, ut patet septimo Metaphysicorum, text. com. 4, Et in tali coordinatione praedicamentali ponuntur individua, et nihil unius coordinationis est tale propter aliquid coordinationis alterius; modo in coordinatione praedicamenti Substantiae, cum sit finita, sicut est. aliquod primum praedicatum, de quo nihil praedicatur, ita aliquod subjectam, cui nihil subjicitur, ut patet primo Posteriorum, text. com. 34.
(k) Praeterea tertio. Ratio stat. in hoc: singulare substantiae recipit praedicationem in quid cujuscumque superioris; sed ens per accidens non recipit praedicationem in quid; et sic, si prima substantia esset haec per quantitatem, esset unum per accidens, quia aggregatum ex rebus diversorum generum, ut patet 5. Mefaph. c. de Uno text. com. 1. et 45.
(l) Praeterea. quando. aliquid convenit. Ista ratio stat in hoc, quod sicut communitas convenit essentialiter, puta naturce humane, inquantum est pertinens ad coordinationem praedicamenti substantiae, sic ei simpliciter convenit, quod quamvis per aliquid posterius alterius generis contrahatur, adhuc simpliciter erit tale. Exemplum: Ex quo enim natura humana,ut pertinet ad coordinationem praedicamenti Supstantice, est essentialiter communis ad omnia individua, si ponatur sub albedine, per possibile vel impossibile, adhuc simpliciter erit talis natura sic communis quidditative ad sua inferiora, eodem modo dico de prima substantia, quae ut pertinet ad coordinationem priedicamentalem, competit sibi hoc, quod non possit dividi in plures. partes subjectivas; posito ergo, quod contrahatur per quantitatem, vel per aliud accidens semper erit simpliciter talis, ut est aliquid praedicamenti Substantic, et sic simpliciter erit haec, et non per aliquid pertinens ad aliam coordinationem.
(a) Propter argumenta forte, etc. Hic Doctor ponit positionem AEgidii, qui dicit quod prima substantia est hsec, non per quantitatem, sed propter aliquid causatum a quantitate, quod causatum est realiter idemgnm tali substantia.
1. in hac littera, quod duplex est exlensk: quaedam per se, ut quantitas; quaedam vero per accidens. ut. substantia, pro quanto subjicitar quantitati, per quantitatem enim est divisibilis. Et hoc est quod dicit hie, quod sew extensio materie, supple per accidens, es/ alia natura a. natura quantitatis ?psius materice, quia ipsa quantitas est extensa per se. Sequitur: et nihil addit super essentiam inaterie, supple illa extensio per accidens; sequitur: sic signalio malerice quam habet causaliter per. quantitatem, est alia a. signatione quantilalis, et prior naturaliter signatione, quam habet. per quantitatem, id est, quod individuatio materie, sive signatio causata a quantitate in ipsa materia est alia ab individuatione quantitatis, et etiam est prior naturaliter. individuatione, quam habet, supple formaliter — quantitatem. — Vult dicere, quod prima materia habet in- dividuationem causatam a quantitate, et hec individuatio, propter quam proprie materia est hac, est ab alia ab ila quantitate. Secundo, quia quantitas informat materiam, dicit, quod sicut talis materia est, quanta per quantitatem, ita est individua accidentaliter per individuationem, qua ipsa quantitas est individua; et addit quod individuatio sive signatio causata a quantitate, per quam ipsa materia est hcec, est eadem realiter cum ipsa materia.
(b) Contra, ista positio. Hic Doctor intendit, improbare AEgidium quantum ad hoc principaliter, quod scilicet individuatio materie causata a quantitate sit idem realiter cum ipsa materia, quia est simpliciter impossibile, quod aliquid causatum a quantitate distincta realiter a materia, et posteriore realiter ipsa, sit idem realiter cum materia; patet, quia si prius non est idem realiter cum A,multo minus, nec posterius erit idem realiter.
(c) Praeterea illud, etc. Vult dicere Doctor, quod conditio necessaria causse, ut sit sufficiens ad causandum, est singularitas, ut supra patult ?n primo, dist. 3. quest. 6. et 8. et talis conditio, quae est singularitas, est prior causato. Cum ergo hec substantia, inquantum haec, causet quantitatem hanc, et per consequens ipsa quantitas erit posterior ipsa substantia signata, sequitur quod si signatio substanti:e, sive singularitas, sit per te causata a quantitate, quod hxc substantia sufficiens ad causandum quantitatem, sit causata a quantitate, et sic prius erit. causatum a suo posteriori. quod est impossibile.
(d) Ex quarta via arguo sic, quantitas ista,etc. Hicnota, quod quantitas terminata sive extensio, nihil dicit in re materiali sive extensibili, nisi tantam aptitudinem ad extensionem actualem sive terminatam. Quantitas vero terminata sive extensio est ipsa extensio actualis, puta pedalis,vel bipedalis, et sic quando quantitas est in materia, dicimus materiam esse tantam quantitative sive extensive, quanta quantitas est ibi extensa. Dicit ergo Doctor, quod substantia materialis non est haec per quantitatem terminatam, quia illa est simpliciter posterior, nec certe haec per quantitatem interminaiam, quia eadem manet in generato et corrupto, cum sit inseparabilisa materia,
Nam eadem materia, quae est sub forma aqua, fit sub forma. ignis, ita quod eor- rumpitur forma aquae, generatur ibi forma ignis; et tunc ultra, cum quantitas interminata, per te, sit signatio substantic materialis, manente eadem, manet eadem substantia materialis. Cum ergo sit simpliciter eadem tam ignis geniti quam aqua corrupte, sequitur quod ista duo sint unum numero, quod est impossibile.
(e) Si dicatur, quod non sequitur, etc. Hic intendit probare, quod etiam genitum et corruptum sint ejusdem speciei, et per consequens possint esse idem numero, ut deductum est supra. Et quod possint esse ejusdem speciei, ponendo quod ex aqua primo generetur ignis, secundo ex igne generetur aqua, est ibi simpliciter eadem materia numero, patet, quia cum ignis generatur ex aqua, a materia aqua expellitur forma aquae, et ibi inducitur forma ignis; et cum ex illo igne possit generari aqua, sequitur quod eadem materia erit respectu aqua prius corruptz, et aquae posterius generate, et per consequens erit ibi eadem quantitas non solum interminata, sed etiam terminata vel saltem interminata, et illa, per te, est causa singularitatis, ergo aqua corrupta et geninita erunt eadem numero, quod videtur impossibile, quia idem individuum numero non redit naturali actione, ut patet secundo de Generat. text. com. 10. Homines, inquit,e/ animalia non reiterantur in seipsos, ut rursus generetur idem. Et circa finem illius textus: /deo aqua ex aere, et aer ex aqua specie idem, mom autem numero. Et Commentator ibi: Corruptibilia autem impossibile est ut reverlantur, misi secundum speciem, verbi gratia, aer generabitur ab aqua, et. aqua ab aere,mon quod individuum illius aque corrupte revertatur. per se, quamvis materia esset eadem, et agens idem, quoniam si idem agens ex eadem materia facerel lateres, et postea corrumperentur ut faceret alios posterius, manifestum. est, quod differt posterius a praecedentibus: hoc ille. Hoc idem habetur quinto Physicorum text. com. 96. secundum aliam transtationem: Sed s? possibile est, ut illud quod. jam corruptum est, revertatur, et fiat unum numero, tunc motus possibile est, ut sit etiam unus, supple numero, et si. illud fuerit impossibile, motus erit ille idem, sed non unus. Hac ille.
(f) Praeterea si quantitas sit primo individuans substantiam. Vult dicere Doctor hie, quod si Socrates est singulare, et Plato similiter per aliam et aliam quantitatem, oportet quod illa et illa quantitas differant, cum sint vere formae, et sic perit fundamentum eorum, qui dicunt, quod omnis differentia formalis est differentia specifica, et si sic, tunc haec quantitas, et hec quantitas, cum sint duae form:e, differrent specie, quod est contra eos, et conira veritatem.
(g) Et si dicas, imo quantitas habet ex se situm determinatum, et per consequens hoc distinguitur ex se ab alia quantitate, id est, forte isti dicerent, quod iste due quantitates non differunt, ut, due form:e, sed praecise differunt propter alium et alium situm, quia quantitas Francisci habet alium et alium situm a quantitate Joannis.
(h) Contra, quaero de quo situ loqueris. Nota in ista ratione,quod duplex est situs, scilicet situs, quod est praedicamentum, et talis situs non tantum dicit ordinem partium in aliquo toto, sed ultra dicit ordinem totius ad locum circumscribentem, et ordinem partium ad partes loci, ut declarat Doctor in. quarto, dist. 10. Secundo accipitur, ut est differentia praedicamenti quantitatis, et dicitur positio, quae dicit tantum ordinem partium quantitati - varum in aliquo toto.
Ad propositum applicando dicit Doctor, quod situs primo modo est posterius pc quantitate; patet, quia talis ordo totius dE ad locum, et partium ad partes loci, est respectus fundatus in ipsa quantitate, et per consequens una quantitas non differt ab alia per talem. Si secundo modo, eadem est questio de situ, sicut et de quantitate: non enim est nolius partes permanentes, etc. Vult dicere, quod cum iste situs non sit notior ista quantitate, quomodo dicimus quod una distinguitur ab alia per situm.
(i) Praeterea omnia. argumenta, quae facta sunt, etc. Hic dicit Doctor quod sicut in questione prima hujus distinctionis probavimus, quol datur natura com- « munis, quae ex natura rei non est de se haec, ita per easdem rationes, potest probari quod detur quantitas in communi, quae ex natura rei non sit de se hiec, et sic oportebit quaerere propter quid quantitas sit de se haec.
(a) "Contra rationes opinionis". Hic Doctor specialiter arguit contra rationes factas a Goffredo in principio qusstionis, cum dicit, quod dividi in partes ejusdem rationis est proprietas, quae per se convenit Quantitati, et per Quantitatem convenit substantiae dividi in. partes ejusdem rationis. Et Doctor hic probat, quod etsi quantitas sit ratio dividendi in partes integrales et quantitativas ejusdem rationis, non est tamen ratio dividendi in partes subjectivas, de quibus est quaestio ista, quia tunc inesset formaliter ipsi substantiae, quod est falsum; non enim quantitas inest nature humane, inquantum ipsa est divisibilis in partes subjectivas.
(b) "Confirmatur ratio", etc. Ista confirmatio est satis evidens, qua probatur quod quantitas non sit ratio formalis dividendi in partes subjectivas; est enim manifesta differentia inter partes subjecüvas et partes quantitativas homogeneas, auia anbieetive reeininnt. nriedieationem totius in recto, ut ista est vera: Ai homo est homo, quantitative vero non, quia haec est falsa: Acc pars vini esi ipsum totum vinum. Et addit Doctor, quod licet ad divisionem totius integralis in partes quantitativas, sequatur divisio partium subjectivarum, tamen iste partes sunt alic» et aliae respectu alterius et alterius totius. Nam si quantitas vini dividatur in decem partes integrales ipsius, licet respectu ipsius dicantur integrales, ut sunt in toto, tamen ipsee ut separate recipiunt praedicationem totius universalis, quia haec est vera: haec pars vini est vinum, et hoc est quod dicit Doctor, hoc idem dico de toto heterogeneo.
(c) Et quod accipitur a Philosopho in quinto Metaphysic. text. com. 48. quod dividi in partes ejusdem rationis est proprietas per se conveniens quantitati, dicit quod Philosophus non dicit quantum dividi in partes ejusdem rationis, etc.
(d) Quia inquantum aliquid est pars quantilativa, dividens, ita. per se potest esse, sicut. totum. divisum, quia ita pars est composita ex materia et forma, sicut ipsum totum; et si totam natum sit esse individuum alicujus speciei, puta aliqua caro, ita quaelibet pars ipsius, ut separata, erit simpliciter individuum ejusdem speciei, ut supra patuit dist. 2. quest. 9. Et haec divisio in partes est contra divisionem compositi ex materia et forma, ut patet, et divisio in hoc aliquid, et hoc aliquid, puta in singularia est conwa divisionem generis in Species, quae non sunt hoc aliquid, sed quale quid. Sequitur: et si numerus componeretur, etc. Vult ostendere Doctor, quod etiam non est necesse quantitatem dividi in partes ejusdem rationis, sive ejusdem speciei, quia si componeretur aliquis numerus, puta senarius ex ternario et ternario, ita quod diceretur numerus numerorum, ille numerus divideretur in plures species, et sic non divideretur in partes ejusdem rationis.
(e) Praeterea arguo. contra. secundam rationem. Secunda enim ratio Goffredi fuit, quod generans distinguitur a. genito, et e contra per aliam et aliam quanttatem. Contra quam rationem arguit Doctor sic: quia sicut ratio formalis generandi est substantia, ita et terminus generationis est substantia; et sicut substantia illa non generat, nisi inquantum hac, ut est prior quantitate, sic substantia non generatur nisi inquantum hec, ut prior quantitate.
Quidam novus expositor primae partis sancti Thomae, in libro de Ente et essentia, nititur. solvere rationes illas, quas facit Doctor contra positionem Egidii de differentia individuali, quia ultimo loco ponuntur. Et primo ad primam respondet. Ad cujus evidentiam est notandum, quod proportio materive signatae ad hanc quantitatem est proportio potentiae ad proprium actum. Unde sicut potentia materire est eadem realiter ipsi materiae, et tamen dependet a forma, ita potentia seu capacitas materie respectu hujus quantitatis, quae vocatur ejus signatio, dependet a quantitate, et tamen est eadem materiae. Et quia potentia est prior et posterior naturaliter actu, prior est, quoniam causa materialis, posterior in ordine causae formalis, ideo signatio materi? est prior quantum in ordine caus:e materialis, posterior autem in ordine cause formalis. Unde utroque modo major est falsa, tam si intelligatur de priore et posteriore secundum genus causs materialis, quam si intelligatur de priore et posteriore in ordine caus:e formalis; aliquid enim dependens a forma, est idem realiter materie, et aliquid dependens a materia, est ilem realiter forme, ut patet ad probationem primam, qua dicitur quia tunc idem esset prius et non prius; dico, quod non est inconveniens in diversis generibus causarum. Ad aliam probationem, qua dicitur, ubi est vera et realis identitas, negatur, et sic propositio assumpta, non enim omne prius potest esse sine posteriori, ut alias ostendetur.
Ad secundum negatur major, cum causatum est causa, sive caus: in aliquo genere cause», sicut in proposito accidit; materia enim signata est causa quantitatis in genere causae materialis. Quantitas est causa materic:e signatce in genere causae formalis, ut actus potentis, et patet. falsitas majoris in exemplo supra posito; potentia enim materi: est necessaria conditio materi: ad causandum formam, et tamen dependet a forma in genere cause formalis.
Ad probationem dicitur, quod causa materialis secundum causalitatem suam dependet a suo effectu,scilicet forma, sed non inquantum est effectus ejus, sed in eo quod est causa materice; causae enim sunt sibi invicem causae, ut dicitur secundo Physicorum, et. Comment. com. 30. non ergo inconvenit causam in causando dependere a causato, ut non causato, sed ut causa est secundum aliud genus.
Ad tertium dicitur, quod quantitatem causare talem signationem in materia, nihil aliud est, quam materiam esse ab hoc agente factam capacem, adeo hujus quantitatis, quod non illius, et sic quantum concurrit ad signationem — materie ut actus, propter quem talis capacitas sit agens, non u: efficiens illam; et talis sienatio seu capacitas praeest ipsi quantitati in genere causae materialis, et non potest ex hoc inferri, ergo non fit per quantitatem, eo quod fit per quantitatem in genere causae formalis, quae sicut et. finis inter causas posteriores in esse numerate.
Ad quartum dicitur, quod non solum quantitates tali modo signant materiam, sed etiam qualitates proprie; materia enim Socratis ita est capax harum qualitatum, quod non aliarum. Sed quia sola quantitas immediate recipitur in substantia, et haec sola ostenditur, oritur radicaliter distinctio materialis, ideo ad propositum materiam signatam, materiam sub certis dimensionibus, et non sub certis qualitatibus dicimus.
Ad quintum dicitur, quod quantitas illa, quae ad individuaüionem, ut originale non intrinsecum — individuationis principium concurrit, est quantitas determinata, nec obstat, quod sequatur formam, quia etiam forma sequitur potentiam materid, a qua tamen causatur, et concedimus hanc substantia m etiam causam materialem hujus quantitatis, sed e converso in genere causee formalis hanc quantitatem esse causam hujus signationis materie, modo praeexposito.
Ad confirmationem Antonii Trombettae dicitur, quod quantitas terminata ad individuationem concurrens, non stat in indivisibili, sed latitudinem habet; sicut enim quaelibet species naturalis determinat sibi quantitatem maximam et minimam infra quamdam latitudinem, ita et quodlibet individuum determinat sibi hanc quantitatem infra tales limites, et non in indivisibili, unde patet fieri rarefactio, sive ut individuativa est variatione, non enim hic accipitur. quantitas terminata punctualis, sed cum certa latitudine.
Ad sextum dicitur, concedendo consequentiam primam, sed negando quod ex hoc sequatur falsitas illius propositionis fundamentalis firmissimi aedificii. Peccavit enim arguens peccato maximo non distinguens inter differentiam formalem et formarum; omnis enim differentia formali est specifica, non autem omnis differentia formarum, «ut dicit sanctus Thomas 9. contra Gentil. cap. 81. alioquin forma hujus ignis, et si est alius ignis, distinguerentur specifice, cum sint forme, et differant; unde linea Mathematica divisa in partes habet duo individua; quaelibet enim pars lineae est linea, et illa individua sunt formae et differunt, sed non differentia formaliter. Appellatur autem differentia formalis illa, quae est per principia quidditativa, haec enim semper oritur a forma in eo quod forma, qualis non est inter hanc lineam et illam, eum sit eadem utriusque quidditas; verum arguentis error est valde puerilis: sunt. forma, et differunt; ergo differunt formaliter; est Monachus et est albus, ergo est Monachus albus.
Ad ultimum negatur consequentia, licet enim id quod in praedicamento Substantiae sit prius simpliciter quolibet alio Predicamento, tamen aliqua conditio, sine qua individuum, ut sic non est in Predicamento, potest esse posterior in genere causae formalis alterius Praodicamenti, eo quod causa formalis est posterior in esse.
Ad confirmationem dicitur, quod quodlibet Praedicamentum. completur per res sui generis, si loquamur de his, quia ponuntur in Praedicamentis, et de ratione reponendi ea in illis, non autem si loquamur de conditione rei reposita in Przdicamento; Socrates enim non est nisi substantia, et ratio ponens ipsum in Praedicamento est substantia, conditio autem individuationis suae, quae non est ratio reponendi ipsum in Przwdicamento non convenit, quod coexigat aliquid actus, puta quantitatis.
Nunc ostendendum est has responsiones hajus novi expositoris minime evacuare rationes Doctoris. Et cum dicit primo, negando majorem primae rationis, patet quod non recte negat, quia est simpliciter impossibile, quod si A4 realiter disünguitur a B, ut a posteriori, quin etiam realiter distinguatur a (C causato ab ipso B, quia si prius C non potest realiter identificari A, multo minus, nec realiter posterius ipso D, aliter ipsum C esset realiter prius, et realiter posterius ipso B, patet, quia si B, quia posterius 4, non realiter identificatur A, sequitur quod C, si identificatur realiter A, quod erit realiter prius B, sequitur etiam, quod idem C sit realiter posterius D, cum realiter ponatur causari a DB, et sic patet quomodo male negavit illam majorem. Et cum ostendit illara majorem non esse veram ex hoc, quod potentia materi:e est eadem realiter ipsi materice, eti tamen dependet a forma, dico hoc esse impossibile; et quaero quid accipit per potentiam materiae? aut accipit pro ipsa materia praecise, aut accipit pro potentia, quia dicit ordinem ad actum, aut accipit potentiam materic pro aptitadine essendi sub forma.
Si primo, patet quod potentia materie realiter distinguitur ab actu, quia secundum Doctorem et secundum veritatem, et secundum viam Philosophi, ut patebit infra dist. 19. quest. 1. materia dicit entitatem realem realiter distinctam ab actu sive forma, sive etiam accipiatur materia, prout ipsi accipiunt, ut non dicit entitatem realem actualem; sed ut dicit puram potentiam, patet quod talis potentia non est causata a forma, sicut nec materia accepta secundum opinionem Doctoris.
Si secundo, accipitur pro potentia, ut dicit ordinem ad actum, patet, quod illa distinguitur realiter ab actu, quia adveniente forma in materia desinit talis potentia, aliter idem esset actu sub 4, et in potentia ad ipsum 4, quod est implieatio.
Si tertio accipit potentiam pro aptitudine, patet, quod talis aptitudo non causatur a forma, cum omnis aptitudo praecise oriatur a re, cujus est; tum etiam, quia quaereretur de tali aptitudine in quo fundetur, ipsi non possunt assignare subjectum talis aptitudinis, cum dicant materiam esse purum nihil, quia tantum purum esse in potentia. Et sic patet, quod illa probatio nihil est ad B, nisi exponat porentiam materie aliter, et quomodocumque exponatur, si talis potentia ponitur causari a forma, a qua materia realiter distinguitur, ut a posteriori, oportebit eum dicere eamdem potentiam realiter distingui a materia. Et cum infert, quod illa potentia, seu capacitas materiae respectu hujus quantitatis, qua vocatur ejus signatio, dependet a quantitate, et tamen est eadem materiae, patet hoc esse falsum per ea quae dixi supra. Et ultra quaero quid intelligit per capacitatem materie respecta hujus quantitatis? aut intelligit ipsam materiam nude, et patet quod illa non dependet a quantitate, aut intelligit aliquil additum ipsi materizs, et tune. quaero, aut illud additum quod accipitur pro capacitate, est praise aptitudo materi respectu hujus quantitatis, et tunc arguatur ut prius, sicut de potentia aptitudinaria, aut dicit aliquam entitatem actualem, et tunc quaero, in quo fundetur? Non in materia, cum ponaat eam esse puram potentiam. Modo entitas actualis non potest immediate fun dari in eo quod nihil est in se; tum etiam quia si entitas actualis ponatur realiter causari a quantitate, est simpliciter impossibile ipsam realiter identificari mat- riae, ut dixi supra, et quomodocumque assignetur capacitas materiae respectu illius quantitatis semper arguatur, ut argutum est de potentia materie. Et cum dicit, quod potentia materiae est prior et posterior naturaliter actu; prior, quia causa materialis posterior in ordine cause materialis; posterior in ordine causae formalis, dico, quod ista responsio nullam includit veritatem, quia quomodocumque accipiatur potentia materie, non potest dici realiter prior ipso actu, et realiter posterior. Posito enim, quod potentia materiae, ut causa materialis compositi sit prior actu,est tamen impossibile, quod ipsa eadem potentia dicatur causa formalis, patet; tum quia talis potentia poneretur actus materiae, quod est omnino inconveniens; tum etiam, quia in eodem composito essent plures actus, non enim est intelligibile, quod idem respectu ejusdem subjecti, dicatur prius et posterius naturaliter; quod enim potentia materim sit realiter prior ipsa materia, et realiter posterior, videtur omnino implicatio contradictionis. Et sic patet quomodo prima ratio Doctoris minime evacuetur.
Ad illa, quae dicit ad secundam rationem Doctor, cum dicit quod non est inconveniens aliquid causatum ab A in uno genere causae esse causam ipsius 4 in genere, et sic materia signata est causa quantitatis in genere causcz materialis, et quantitas est causa materie signatae in genere causae formalis, ut actus potentiae. Dico simpliciter, quod haec responsio videtur tantum ad placitum; est enim impossibile, aliquid causatum in genere causz materialis esse causam illius causm in genere causae formalis, quia tum idem esset realiter et essentialiter priu: et posterius respectu ejusdem. Si enim 4 est realiter causa. materialis B, erit reali. ter prius ipso, et si B est causa formalis ipsius: A, sequitur quod erit realiter prius ipso A causato; non enim est intelligibile causam in quocumque genere esse realiter posteriorem ipso causato. Si ergo materia signata est causa materialis quantitatis, sequitur quod erit realiter prior ipsa quantitate, et ex alia parte, si materia ut signata est realiter causata a quantitate uta causa formali, erit realiter posterior ipsa quantitate, et sic idem respectu ejusdem erit realiter et essentialiter prius et posterius.
Praeterea quiero, cum dicit quod materia signata est causa materialis quantitatis, et quod talis signatio est praecise a quantitate, aut talis signatio est causata a quantitate potentiali, aut actuali. Non primo, quia quod non est in se, nihil potest causare in quocumque genere causz, loquendo de causatione reali. Non secundo, quia tunc non est quantitas in actu, patet, auia quantitas in actu ponitur causari a materia signata; modo causa materialis praesupponitur ipsi quantitati, ergo talis signatio materie non erit a tali quantitate.
Praeterea, si quantitas est causa signationis materiae, aut ipsam causat, ut actu informat materiam, aut ut non informat actu. Si primo, sequitur quod materia erit prius signata, quam informetur a quantitate, patet, quia causa materialis est naturaliter prior illo, cujus est causa; sed materia, per te, ut signata, est causa materialis talis quantitatis, ergo. Non secundo, quia nihil causat formaliter in subjecto, nisi inquantum actu informat; et sic patet quomodo propositio Doctoris est ita evidens, quod nullo modo improbari potest, nisi forte formando propositiones ad placitum. Et quod infert, quod causa materialis secundum causalitatem suam dependet a suo effectu. scilicet for- ma, sed non inquantum est effectus ejus, sedin eo quod est causa materie, hoc patet esse falsum, quia nec materia in eo quod causat compositum dependet a forma, nec e converso, sunt enim distinctae causalitates, quarum una in causando non dependet ab alia, et hoc magis patebit infra dist. 12. Et quod adducit, quod cause sunt sibi invicem causae, ut patet 2. PAysic. com. 30. dico, quod hoc non est ad propositum, quia quamvis materia sit subjectum formae, et forma sitactus materie, non tamen dicimus quod sit causa materialis formae, nec quod forma sit causa formalis materiae, sed materia dicitur causa materialis respectu compositi, et similiter forma. Non enim habetur ab Aristotele quod materia sit causa forme, nec forma causa materie, ut patet in text. 30. ubi ostendit, quae sunt ille causc quee ponuntur sibi invicem cause, vide ibi. Et licet Commentator com. 30. sic dicat: Materia est causa forme, secundum quod forma non potest inveniri nisi per illam, forma autem est causa materie, secundum quod materia non potest esse in actu et demonstrata, nisi per illam, et praecipue prima materia. Haec ille; tamen hoc dictam Commentatoris non est ad propositum, quia per hoc vult formam non posse existere, nisi in materia, et materiam non posse habere actum formalem,sive non posse existere in actu formali, nisi per formam;non enim vult,quod forma secundum suam entitatem sit causata a materia, sed tantum ab agente extrinseco, nec similiter entitas materie sit causata ab ipsa forma, ita quod nullam entitatem actualem dicat realiter distinctam ab ipsa forma; et si hoc intenderet negandus esset Commentator, quia in hoc est expresse contra doctrinam Magistri sui, ut prolixe patebit infra distinct, 12. quest. prima.
Ad illud, quod dicit ad tertiam rationem, quod quantitatem causare talem signationem in materia nihil aliud est, quam materiam esse ab hoc agente factam capacem a Deo hujus quantitatis, quod non illius, et sic quantum concurrit ad signationem materiae ut actus, patet ex supradictis hanc responsionem non evacuare rationem Doctoris, quia semper quaero de illa capacitate materie, ut supra. Cum enim dicit, quod ipsa materia est effecta capax hujus quantitatis a Deo, quae capacitas dicitur signatio materie, et ut sic est prior quantitate, hoc concesso habetur propositum, quod talis signatio non erit per quantitatem; tum etiam, quia ipsa quantitas secundum eum est causata a materia signata, et sic erit posterior materia signata, et per consequens signatio materice praecedit quantitatem, et ut sic, nullo modo erit a quantitate. Et quia responsiones sequentes ad alias rationes Doctoris procedunt ex eodem fundamento falso, quae etiam ex his, quae dixi supra, facillime solvi possunt, ideo brevitatis causa pertranseo illas.
(f) Ad. primam rationem. Dicit Doctor quod male accipit illam propositionem Philosophi, ut supra declaratum est. Non enim Philosophus dicit quantitatem dividi in partes ejusdem rationis,sed quod quanLum est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque, vel singulum est. natum esse aliquid, et hoc aliquid. In ea qua insunt, inquit, tanquam componentia totum cul insunt; igitur non sicut in partes subjectivas, quae non sic insunt, etc. ut supra expositum est. Et cum ultra dicit, quod eodem est aliquid divisibile, et quod partes dividentes distinguuntur, hoc est falsum, quia natura communis divisibilis est ex se in individentia, puta animal in specie, et tamen dividentia non distingu- untur ratione nature, cum conveniant in ea, sed distinguuntur propriis rationibus.
(g) Ad. secundam rationem. Respondet, et primo dicit, quod ex ista ratione potest concludi, quod idem generaret se, cum sit eadem quantitas, praesertim secundum eos, ingenita et incorrupta, ut supra patuit. Deinde ad formam argumenti dicit, quod ambae praemissae sunt falsae. Prima enim est falsa, scilicet ista forma non differt a forma, nisi quia est in alia materia, licet enim actu sit in alia materia, non tamen propter hoc differt ab alia forma, sed praecise quantitatis, ratione suae unitatis. Secunda etiam propositio est falsa, scilicet ista, non est alia pars materiae, nisi propter aliam partem quantitatis; prior enim est distinctio partis materiae quam quantitatis, quia subjectum hujus accidentis est hoc aliquid.
Ultimo, ista opinio confirmat rationem, quia generans generat aliud propter distinctionem materiae,sed materia geniti necessario praesupponitur quanta, et sic quantitate distincta. Quod quanta, patet, quia agens naturale non potest agere in non quantum; quod etiam quanta ali: quantitate, patet, quia non potest esse quanta quantitate generantis, sed ista quantitas praecedit naturaliter esse ipsius geniti; igitur et distinctionem ipsius generantis et geniti, non autem praecedere: naturaliter, si non esset naturaliter requisitum, et per se ut distinctivum ipsius.
(h) Ad confirmationem. Ad hanc confirmationem respondet. Doctor, et responsio stat in hoc: Posito enim, et non con cesso, quod generans non generat, nis de materia quanta alia quantitate, ad. huc unitas materie supple numera. lis, inest. materie, non ratione quantitatis, imo, ut simpliciter procedit ipsam quantitatem; ponatur enim quod ignis quantus eeneret alium ienem de aqua quanta, quamvis ignis quantus generet de aqua quanta, tamen ignis quantus non est unum numero praecise per quantitatem sibi inherentem, nec similiter materia ipsius ignis quanti erit praecise una numero per quantitatem, sed per aliquid sibi intrinsecum praecedens quamcumque quantitatem.
Declaro tamen hanc litteram cum dicit: Sive ita sit, sive non, de quo alias, id esti, sive generans generet de materia quanta, sive non, et tenet Doctor quod non de materia quanta generet, saltem in parlibus materie — distinctis secundum formam quantitatis, ita quod una pars materie sit sub una quantitate, et alia pars materiae sub alia quantitate, quod non debet intelligi immediate, quia non ponitur materia immediatum subjectum accidentis, sed mediante forma substantiali, et. sic materia ut est sub una forma substantiali, puta ignis, et materia ut est sub alia forma substantiali, puta aquae, utraque materia est sub alia et alia quantitate. Sequitur:
Dico, quod. unitas materiae est. passio immediata, id est, quod unitas numeralis sive indivisibilis materi: existentis sub quantitate ignis, et materiae existentis sub quantitate aquae, est passio immediata ipsius aquae, id est, quod talis unitas inest materie per aliquid intrinsecum, et non per quantitatem, ita quod unitas ejus naturaliter praecedit rationem. quameumque generationis. ftatio enim generantis, supple naturalis est, quod generet aliquid, non in materianr quam habet, sed in aliam materiam, de qua generat; patet, quia ignis generans alium ignem, id est, producens formam substantialem ignis, non producit eam in materiam quam habet, quia tunc eadem materia numero esset sub duabus formis substantialibus ejusdem speciei, quod non est possibile: ad hoc ergo, quod generet alium ignem, sive aliain formam substantialem ignis, requirit aliam materiam, puta materiam ligni de qua generat, quae erit immediatum receptivum form: ignis geniti. Et dicit hoc de agente naturali, quia agens supernaturale non praesupponit materiam aliquam, ad hoc, ut aliud generet. Sequitur: Et requirit istam quantitatem, sicut. concomitantem distinctionem materie a materia,id est, quod ignis generans, quando generat de aqua quanta, licet requirat quantitatem, quae concomitetur distinctionem materie a materia, quia in materia ignis generantis est alia quantitas, mediante forma substantiali ignis,et in materia aque de qua generat, est alia quantitas mediante forma substantiali aquae.Istce tamen du:e quantitates non efficiunt primo aliam et aliam materiam, imo praesupponunt distinctionem numeralem materiae a materia, sed praecise concomitantur. Adverte tamen, quod tam in igne generante quam in aqua de qua generat, sunt quatuor entitates, entitas materi:e, entitas forme substantialis, entitas compositi ex materia et forma, et entitas quantitatis, qui subjective est composita. Et quielibet entitas habet propriam unitatem numeralem et propriam haecceitatem, non enim materia ignis est haec per formam ignis, nec e contra. Nec similiter materia ignis et forma ignis sunt hsc praecise per formam totius compositi, cum prxecedant eam, nec e contra. Nec quantitas est haec per entitatem compositi, vel partium, nec e contra, imo simpliciter quot eptitates realiter distinctae sunt in composito, tot haecceitates sunt in illo, licet postea compositum dicatur praecise unum numero, de quo alias. Sequitur: Et deberet probari, quod. quantitas esset propria ratio unitatis talis, scilicet singularitatis in substantia, et probatur quod est ratio sine qua non, id est, quod per hanc rationem, in qua dicit quod generans non generat, nisi de materia quanta, non probat quod quantitas sit ratio singularitatis ipsius materie sive substantiae; sed si aliquid probat, tantum probat quod est ratio sine qua non, supple sine qua generans non generat, quia generans non generat nisi de materia quanta, quamvis etiam hoc non sit verum, quia generans immediate generat de materia, cum inducat formam substantialem in materia immediate, et non in materia ut quanta, ut infra patebit.
(i) Si objicitur, quod. saltem ex confirmatione, etc. ergo naturaliter priesupponitur quantitas materi: individuationi ipsius geniti Nam ex secunda via, quae erat ex ordine substantite ad accidentia, probatum est quod singularis substantia est naturaliter prior omni accidente per Philosophum 7. Metaphys. text. com. 4. et sic non erit haec per quantitatem. Hic modo videtur probare oppositum, quia si ignis generat alium ignem de materia quanta; ergo quantitas ignis generandi, erit prior ipso igne genito.
(j) Respondeo, quod individuationi, etc. Vult dicere in ista littera, quod ignis singularis genitus, puta de aqua, prxesupponit ipsam aquam et quantam, quae prius corrumpitur, quam de ipsa ignis generetur, quia generans prius agit in aquam habentem propriam quantitatem, et cetera accidentia, puta frigiditatem et humiditatem, etc. quam sit ignis genitus. Et hoc modo quantitas aquae corrumpend:e, et ccetera accidentia ipsius naturaliter praecedunt — individuationem ignis generandi ex tali aqua.
Adverte tamen, quod quando in materia aque inducitur forma substantialis ignis, desinente forma substantiali aque, omnia aceidentia, quae erant in ipsa, de sinunt. Non enim aliquod accidens ipsius aquae corrumpende: remanet igne genito, quia tunc aliquod accidens migraret de subjecto in subjectum; modo ex hoc, quod talis quantitas aquae corrumpendae naturaliter praecedit singularitatem ignis generandi, non habetur quod quantitas sit ratio singularitatis, nec aqua corrumpende, nec ignis generandi, imo talis quantitas cum aliis accidentibus praesupponit materiam aquae singularem. Et similiter quantitas l1gnis geniti ex aqua cum accidentibus ipsius Ignis, puta caliditate et siccitate praesupponit singularitatem ipsius ignis geniti, et hoc est quod dicit.
(k) Sed. adhuc ulterius deducitur argumentum, etc. Vult dicere Doctor quod si quantitas materie, de qua generatur ignis, non praecederet ignem, et sibi inexisteret, tunc agens particulare induceret formam ignis in materiam nudam, et non quantam; videtur enim quod forma geniti, ut quando generatur ignis, puta de materia aque, inducitur in materia aquae ut quanta. Et hoc patet per Commentatorem in de Substantia orbis, ubi videtur velle, quod maneat eadem quantitas in generato et corrupto, alioquin generans generaret de non corpore corpus. Vult dicere Commentator quod eadem quantitas numero, quae erat in materia aque corrumpende, erit etiam in materia ignis geniti ex tali aqua, aliter generaretur ignis, qui ponitur corpus de non corpore.
(l) Contra. illud primo arguitur. Hic Doctor primo arguit ad hominem, et secundo arguit contra conclusionem ia se. Primo dicit, quod hae ratio non debet adduci pro ista positione, quia fundator hujus positionis videtur tenere contrarium; tenet enim ipse, quod nulla forma aecidentalis potest immediate induei in materia, sed immediate inducitur in forma substantiali. Et vult etiam, quod nulla forma corporeitatis maneat eadem in generato et corrupto, et sic nulla quantitas manet eadem in generato et corrupto, quidquid sit de Commentatore, hoc tamen non est de opinione ponentis eam.
(m) Sed ad conclusionem in se. Hic Doctor ostendit illam conclusionem esse falsam, videlicet, quod eadem quantitas maneat in generato et corrupto. Et vult in ista littera, quod quando corrumpitur forma aqua, quod quantitas et ccetera accidentia ipsius corrumpantur, cum sint posteriora substantia aqua, et sic nullum aecidens aquae manet in materia aquae, de qua generatur ignis. Et vult quod forma substantialis ignis immediate inducatur in materia aquai, et non mediante aliquo accidente.
(n) Ad Averroem dico quod de eo. Sensus litterae est, quod agens naturale potest generare corpus de eo quod aliquando esset non corpus, quod dupliciter intelligi potest, vel tanquam de opposito, vel ut de aliquo inexistente ipsi genito. Primo modo ignis generatui de aqua, tanquam de opposito, quae aqua quandoque erit non corpus, patet quia ir illo instanti in quo ignis generatur ex aqua, desinit forma substantialis aque. Secundo modo generatur de materia aqua, quia ut actu est sub form aqua dicitur corpus. Et si desinit esse sub forma aquae, desinit esse tale corpus, quia corrupta forma substantiali aqua, corrumpitur et quantitas fundata in illa, et sic de eo quod aliquando esset non corpus, posset generari corpus. Sequitur: Sed forte non posset naturale agens generare corpus de non corpore. sicut de corrupto, accipiendo non corpus pro materia prima. Certum est, quod na- turale agens non posset generare, puta ignem de tali materia corrupta, cum a nullo agente naturali sit corruptibilis, agens vero supernaturale posset generare quodcumque corpus de materia corrupta ipsam corrumpendo, ita quod ad corruptionem materie possit immediate succedere aliquod corpus, et hoc praecise per actionem agentis supernaturalis; sed hoc magis patebit a Doctore m quarto, dist. 10. ubi ostendit quomodo Deus potest convertere quodlibet in quolibet. Sequitar ibi: Sed totum, supple corrumpitur, solum enim compositum corrumpitur. Sequitur: Sed de eo, quod fuit corpus usque ad instans generationis, et hoc quantitate inherente sibi, potest agens naturale generare aliud. quantum alia quantitate generare in illo instanti, id est, quod de materia, puta aque, quae prius fuit corpus quantitate inhzrente, non immediate ipsi materie, sed mediante forma substantiali aque, potest generari, puta ignis, alia quantitate mediante forma substantiali ignis inhaerente materie, quae prius fuit materia aque. Sequitur: Quia sicut potest producere substantiam, etc.
Sed dubium est, an illa accidentia consequentia formam substantialem, producantur in eodem instanti in quo producitur forma substantialis, an etiam producantur a generante formam substantialem, an ab ipsa forma substantiali immediate, de hoc erit prolixior materia in quarto, dist. 12.
(o) Si dicas, etc, Dico, quod. necesse est de non composito, ut parte fieri vel produci compositum, id est, quod de materia, quae. non est compositum, sed pars compositi, producitur compositum per inexistentiam ipsius materie, et non producitur tanquam de opposito corrupto, et intellivzo sic: eum dicit, eum de parte compositi producitur compositum, quod de materia quae fuit aqua producitur compositum, puta ignis qui componitur ex tali materia et forma substantiali ignis, quia producendo formam substantialem ignis in tali materia, statim resultat compositum. Sequitur: Et ita de maleria secundum suam substantiam absolute, ut de parte, potest produci corpus aliquod, quod est. substantia. composita, et concomitratur substantia — quanta, quia quantitas est. passio istius substan(ie composite, non quod sit passio convertibilis, nec eadem substantiae composite, sed quia necessario concomitatur talem substantiam, licet a Deo posset fieri substantia composita sine tali quantitate.
(p) Ad auctoritates. Dicit Doctor primo, quod varietas accidentium facit in substantia differentiam numeralem, puta Franciscus et Joannes per quaecumque accidentia eis inh:erentia differunt numero, non tamen differentia prima numerali, cum differant per proprias haecceitates, sed per secundam et adventitiam; nam omnes distinctae. forme faciunt aliquam differentiam in eis, in quibus sunt, supple, vel specificam vel numeralem, accidentia autem non possunt facere differentiam specificam in substantia, in qua sunt, ut patet 3. Metaph. text. com. 95. Q"apropter, inquit, ominis albedo non facit, nec nigredo, supple differentiam specificam ?n homine, mec albi hominis est. differentia. secundum speciem ad. nigrum hominem. Wc ille; faciunt ergo talia aecidentia in substantiis solum differentiam numeralem, sed non faciunt primam differentiam, sed alia est prior differentia numeralis; nam albedo in Francisco, et nigredo in Joanne, faciunt tantum differre numero, quamvis nigredo et albedo in se differant specie, ut tamen sunt in alia et alia substantia tantum numero faciunt differre, prssupponendo tamen primam differentiam numeralem in substantiis. Sequitur: ec illa sola, supple accidentia, faciunt differentium nume?ralem, supple in substantiis, cum in illis alia sit prior, sed faciunt differre numero tantum per accidens. Sequitur: Et nullum. istorum dicit auctoritas illa, etc. Patet, quia auctoritas Boetii non dicit, quod accidentia faciant differre numeraliter substantiam, prima differeniia numerali, cum illa prassupponatur, nec quod per se praecise una substantia differat numeraliter ab alia per quaedecumque accidentia, sed si differt, tantum per accidens differt.
(q) Sed quid ad intentionem Boetii. Postquam Doctor declaravit auctoritatem Boetii, nunc declarat intentionem ipsius Boetii, id est, quid intendat principaliter inferre, et dicit quod intendit inferre, quod divina persone non differunt numeraliter sine differentia materiali numerali; licet enim differant personaliter sive suppositaliter, non tamen differunt numero, nam qua numero differunt, dicunt simpliciter aliam et aliam rem numeraliter, sicut dicimus quod Franciscus et Joannes differunt numero, quia alia natura est in Francisco, et alia in. Joanne; cum ergo essentia divina sit sineularissima et simpliciter indivisibilis, in illa non possunt esse plura supposita numeraliter distincta, licet. suppositaliter sive personaliter distincta. Probat ergo Boetius per hanc auctoritatem, divinas personas non diffeere numero, quia ubi est differentia numeralis, ibi potest esse varietas accidentium, per qui differunt numero accidentaliter: sed in divinis personis non est varietas accidentium, quia forma simpler. cujusmodi est per- sona divina, non potes esse subjectum alicujus accidentis; igitur ibi non est differentia numeralis, videretur ergo argumentum non valere, nisi ipse intenderet quod sola accidentia possent distinguere numeraliter; si enim distinctio numeralis, puta in substantiis, potest esse per aliqua alia, quam supple per accidentia, ergo ex megaltione accidentis in divinis personis, non sequitur negatio distinctionis numeralis in illis.
(r) Dico, quod omnem distinctionem numeralem concomitatur divisio accidentium. Dicit Doctor, quod Boetius per illam auctoritatem non arguit, sicut a causa praecisa negata ad negationem illius, cujus est causa, quasi quod varietas accidentium sit causa praecisa differentiae numeralis in substantia, quia tunc bene sequeretur a negatione talium accidentium negatio distinctionis numeralis; sicut in homine, pulmo est praecisa causa respirandi, ita ad negationem pulmonis, ut ad causam praecisam negatam, et respectu respirationis, sequitur negatio respirationis. Cum ergo per auctoritatem Boetii tantum habeatur quod varietas accidentium in substantiis necessario concomitetur distinctionem numeralem in illis, areuendo a negatione talium accidentium, arguitur praecise, sicut a negatione alicujus concomitantis al negationem illius ad quod concomitatur, et ideo si personce divine differunt numero, necessario concomitaretur in illis varietas accidentium. Cum ergo talis varietas nullo modo concomitetur, sequitur quod in illis non erit numeralis distinctio, et sic patet auctoritas Boetii.
(s) Ad Damascenwm. Doctor dicit, si accipiatur accidens pro omni eo quod est extra rationem formalem alicujus, sic differentia individualis potest dici accidens, et hoc patet per Damascenum, Et quod ipse non intelligat proprie de accidente per accidens, patet per ipsum, et pate! auctoritas in littera. Et cum dicit, quod hypostases non sint in se invicem in natura reali, sicut sunt hypostases divine, quae habent unitatem nature, propter quod sunt in se invicem, ut satis probatum est in primo, dist. 19. quest. 2. d« circumincessione personarum. Cum etiam dicit ibi: Plus autem omnibus, eo quod non sunt in se invicem, sed separatim sunt, id est, quod hypostases create plus differunt quam hypostases divinae, quio hypostases creatae necessario sunt separate ab invicem, et habent necessaric aliam et aliam naturam, et una potest esse sine alia, non sic hypostases divinae, non enim una hypostasis divina potes! separatim esse sine alia propter unitatem nature in eis.
(t) Ad Avicennam. Et sic conceditur, quod differentia individualis est accidens nature, quam contrahit ad esse individuale, non tamen accidens per accidens, sed aliquid, quod est extra rationem formalem ipsius nature, sicut dicimus quod differentia generica accidit generi, ex hoc quod est extra rationem formalem generis.
On this page