Quaestio 1
COMMENTARIUS. (a) "Juxta hoc quaero": Utrum Theologia in i. se sit scientia? Dicit Doctor quod quantum ad istam conditionem, quod sit per discur- sum syllogisticum, Theologia in se non est scientia, propter duplicem imperfeScientia clionem. Tum, quia scientia causata per sum discursum syllogislicum est effectus aeriuiimperfectio- vocus, et per consequens includit imperfectionem; palet, quia ex quo causa arquivoca est essentialiter perfectior effectu, ul palet a Doctore dist. 12. 4. sequitur quod effectus eril essentialiter imperfectior ; sed scientia Theologica non includit imperfectionem, patet de Theologia in intellectu divino. Quod autem scientia causata per discursum sit effeclus sequivocus, patet, quia causatur a notitia praemissarum et a forma syllogistica ; sed notitia praemissarum distinguitur specie a notitia conclusionis, patet, tum quia talis notitia praemissarum vocatur ab Arist. 1. Post. intellectus, quia tantumpraesupponit cognitionem terminorum. Tum etiam, quia notitia praemissarum dicitur notitia propter se, quia intellectus assenlit praemissis propter se ; notitia vero conclusionis scitae per discursum syllogislicum dicitur scientia et est propter aliud, quia intellectus assenlit conclusioni propter praemissas. Secundo, dicit imperfectionem ex parte intellectus, quia scientia vere causata cum sit accidens, recipitur in intellectu cujus est, et sic intellectus est in potentia receptiva ad illam, et hoc est imperfectionis. Theologia Sed Theologia in se sive in intellectu dinullo modo vino, nullo modo est causata, quia tunc distingueretur essentialiter ab essentia et intellectu divino ; nec etiam intellectus divinus est in potentia receptiva ad illam, cum talis scientia sit simpliciter idem quod ntetle ctus divinus, ut subtiliter probat Doctor in hoc 1. d. 2. q. 1. Dicitur tamen scientia, quoad tres alias conditiones, quia est cognitio certa de objecto necessario, causata a causa evidente intellectui, quia notitia proprietatum in divinis dependet suo modo ab essentia divina, ul a causa sive quasi causa, ul supra patuit.
COMMENTARIUS. (a) "Utrum autem scientia sit quantum", etc. Videtur hic Doctor ad hoc declinare, quod in intellectu Beatorum Theologia possit dici scientia, etiam quantum ad illam quartam conditionem, quia potest acquiri per causam applicatam scito per discursum, sic quod intellectus Beati videns in essentia divina, puta quidditatein hominis, ex quo talis quidditas ut visa in essentia divina, virtualiter continet veritates, etc. et per consequens talis veritas conclusionis, sive notitia conclusionis potest vere causari a notitia prsemissarum. Nam sicut intellectus distincte cognoscens hominem, potest statim formare prgemissas et applicare illas conclusioni, ita videns ipsum hominem in essentia divina potest idem facere, ut palet in littera Doctoris.
Secundo dicit Doctor quod discursus Discursus (qui formaliter est illatio consequentis ex rinsucces- antecedente, et fundamentaliter est dum temporis, P^BmissLS formatae in debito modo et fi^tantum* 8'ura> et terminativ6 ipsa conclusio) non requirit successionem temporis, sed naturae tantum, id est non est necesse ut prius tempore sciantur praemissae, et posterius tempore conclusio ; vel quod prius tempore sciatur una praemissa, et posterius tempore alia praemissa, quia talis successio tantum est in intellectu imperfecto, cujusmodi est intellectus noster conjunctus. Sed sufficit ad verum discursum successio naturae, ita quod notitia praemissarum, sive evidentia prius natura habeatur quam notitia vel evidentia conclusionis. Et ultra in discursu syllogistico, per quem acquiritur vera scientia, requiritur quod praemissae sint magis notae vel evidenliores, et conclusio sit nota per notitiam praemissarum sive per evidentiam praemissarum, sic et palet quomodo Beatus potest scire hominem esse risibilem, videndo quidditalem hominis in lumine essentiae divinae, et sic discurrere applicando causam per discursum syllogisticum ad ipsum scitum
Et cum dicitur ab Augustino 15. de Trin. c. 16. vel 41. scilicet quod "scientiam nostram, vel objectum scientiae, unico intuitu videbimus", dico quod Augustinus loquitur dubie, cum dicit fortasse, etc. nec illud intendit asserere ; sed quod verbum nostrum (id est, cognilio distincta essentiae et contentorum in ea virtualiter vel identice) non sit aequale Verbo Dei, id est notitiae genitae quae propriissime dicitur Verbum Dei, quae notitia perfectissime exprimit memoriam foecundam, ut infra patebit dist. 27. et sic non negatur talis discursus a beato intellectu, cui una proprietas potest esse evidens ex evidentia quidditatis, etc.
Et ex his palet quomodo in intellectu divino non sit proprie discursus, videlicet qui sit a magis noto ad minus notum, quia hoc dicit imperfectionem. Potest tamen ibi esse discursus syllogisticus, sic quod prius natura aliquid cognoscatur, et posterius natura aliud, patet, quia intellectus Patris prius natura cognoscit essentiam divinam et omnem perfectionem in- trinsecam, et posterius natura quidditates, vel quod prius natura cognoscit quiddilalein hominis, et posterius natura veritates inclusas in quidditate hominis; non tamen ibi est discursus, ita quod procedatur a magis nolo ad minus notum, et quod notitia unius sit a causa notitiae alterius, cum hfec omnia includant imperfectionem.
Sed hic occurrunt aliquae difficultates ex dictis Doctoris. Prima,quia Doctor vult in quaestione de subjecto Theologiae,quod Deus sub ratione Deitatis, sit subjectum Theologiae Dei, et ibi vult quod Theologia Dei sit evidens ex subjecto, ita quod subjectum ut primo notum, continet veritates necessarias Theologicas ; ergo videtur quod intellectus divinus vere discurrat a magis noto ad minus notum.
Praeterea, in illa quaestione : "An Deus sit subjectum Theologiae sub aliquciratione speciali", dicit quod cognitio subjecti est perfectissima in scientia cujus est subjectum; et in quaestione immediate praecedente, vult quod cognitio subjecti in aliqua scientia sit simpliciter distinctior cognitione cujuscumque alterius considerati in tali scientia, et per consequens talis scientia erit notior, et sic poterit discurrere a magis noto ad minus notum. Nec valet dicere, quod non est ibi successio secundum prius et posterius natura, quia oppositum probatum est supra, ex dictis Doctoris.
Dico, quod ad verum discursum, in quo proceditur a magis noto ad minus notum, requiritur secundum aliquos, quod notitia conclusionis sit vere causata a notitia praemissarum; tota autem cognitio Theologica in intellectu divino, est tantum una intellectio eadem sibi, ut patet rn isto 1. dist. 2. licet posset diversificari secundum alium et alium respectum ad aliud et aliud objectum, ut palet a Doctore in 1. dist. 39. et sic eadem notitia non potest dici magis et minus nota.
Dico secundo, quod etsi in Theologia in se possint formari praemissae, et ex his educi conclusio, ita quod notitia praemissarum sit evidentior notitia conclusionis, hoc tantum erit verum ut comparatur intellectui creato, qui potest habere aliam et aliam notitiam respectu praemissarum et conclusionis, tamen hoc non est verum in intellectu divino, qui lanium potest habere unam notitiam omnium.
Dico tertio, quod etiam posito quod in- Tertia, tellectus beatus creatus una simplici cognitione possit cognoscere^praemissas et conclusionem, et .similiter intellectus divinus, tamen intellectus creatus poterit discurrere a magis nolo ad minus notum, ita quod eadem notitia, ut terminatur ad praemissas, erit evidentior se ipsa uL terminatur ad conclusionem, quia evidentia conclusionis est ab evidentia praemissarum, et prius natura talis notitia potest terminari ad praemissas, et posterius natura ad conclusionem. Licet ergo realiter non dicatur magis vel minus evidens, secundum tamen diversas terminationes potest dici magis vel minus evidens. Ex hoc enim quod terminatur ad propositionem per se nolam, dicitur propter se evidens ; ut vero terminatur ad conclusionem natam fieri evidentem ab alio, dicitur propter aliud evidens.
Et quod intellectus beatus creatus possit unico actu simplici cognoscere omnia in essentia divina,patetaDoctorem 3. d. 14- q. 2. et in Quodl.q. 15. Intellectus vero divinus etsi umeo et simplicissimo actu cognoscat omnia, et praemissas et conclusiones, et quodammodo prius natura praemissas et posterius conclusiones, non tamen poterit dici magis vel. minus evidens, nec in se realiter, nec propter aliam et aliam terminationem, quia omne quod sonat im- perfectionem excludendum est ab intellectu divino. Nam essentia divina immediate movet intellectum divinum ad cognilionem omnium, ita perfecte ad cognitionem unius, sicut alterius, ita quod cognitio unius non dicitur evidens propter cognitionem alterius.
Dico ultra, quod intellectus divinus cognoscit omnia, ut in essentia divina clare visa, et non unum per aliud, ut dicit Doctor q. 15. Quodlib. Essent etiam aliae difficultates, quas brevitatis causa pertranseo, et forte alias declarabuntur.
COMMENTARIUS. (a) Sed aliud dubium est. An cognitio contingentium dicatur scientia Theologica, cum Theologia tam nostra quam Beatorum consideret etiim contingentia ut supra patuit; videtur quod non, cum non sit de objecto necessario ut patet. Dicit Doctor duo : primum, quod perfectionis est in scientia, quod sit evidens et certa ; sed quod sit de objecto necessario, haec non est conditio scientiae, patet, quia aliquando corrumpitur in nobis, sed est conditio objecti quod respicit sive ad quod terminatur illa; ergo cognitio, quae est certa et evidens, et quae quantum est de se, perpetua, in se est formaliter perfectior illa quae est de objecto necessario, quae tamen ex se non est perpelua, qualis est scienlia nostra ; objective tamen illa quae est de objecto vere necessario erit perfectior. Modo contingentia ut pertinent aci Theologiam, nata sunt habere cognitionem certam et evidentem, et quantum est ex parte sui evidentiam perpetuam; hoc patet, quia omnia contingentia Theologica nata sunt videri in primo objecto Theologico, non tamen ex natura rei, quia nec contingentia in se continentur in tali objecto, cum sint tantum a determinatione divinae voluntatis, ut infra patebit d. 30. Sed positis contingentibus ex determinatione voluntatis divinae, tunc videntur ab intellectu divino per essentiam, id est quod essentia divina est ratio formalis causandi evidentem notitiam talium contingentium in intellectu suo, ut patebit infra d. 39. Videntur etiam ab intellectu beato in essentia divina, sed virtute voluntatis divinae, in hoc supplentis vicem essentiae divinae, ut dixi supra, et haec est certissima cognitio, quia non tantum videntur contingentia illa, sed etiam videtur causa talium contingentium, scilicet determinatio voluntatis divinae, propter quam determinationem dicuntur habere , suo modo, evidentiam, licet notitia illorum sit ab essentia divina, ut talis cognitio comparatur ad intellectum divinum, et a voluntate divina supplente vicem essentiae divinae, ut comparatur intellectui creato, perfecte supplente, ut comparatur ad intellectum beatum, et imperfecte supplente, ut comparatur ad intellectum viatoris, quia tantum per revelationem obscuram, et hoc de communi lege.
(b) Visio autem extremorum veritatis contingentis, etc. Id est, essentia divina in intellectu suo, primo causat notitiam terminorum; secundo voluntas determinat velle unire illos terminos in re, puta quod Antichristus erit existens; tertio essentia divina causat visionem hujus unionis determinate a voluntate divina, ad quam visionem claram statim sequitur certitudo illius contingentis, et sic intellectus divinus scit ab aeterno certiludinaliler Antichristum fore, ut magis patebit infra distinet. 39. Hoc idem dico de intellectu beato , quia voluntas divina supplendo perfecte vicem essentiae divinae, causat notitiam terminorum hujus contingentis : Verbum est incarnatum; secundo causat visionem unionis natura; humanae ad Verbum, qua habita , sequitur certitudo hujus contingentis. Hoc idem erit in intellectu viatoris, excepto quod de communi lege termini contingentis revelatae accipiuntur, sive cognoscuntur virtute intellectus agentis et phantasmatis, viatore ut supra patuit; et post voluntas divina msatur causat notitiam unionis terminorum ( obltingen- cure tamen) et post causat assensum, ut patuit m prima quoest. et sic in nobis habetur certitudo de hoc revelato, nisi prius causelur in nobis assensus, quia notitia talis unionis non est mihi evidens ex natura rei: et sic patet de perpetuitate, quia nata est esse perpetua, imo est in intellectu divino ratione essentiae, et in intellectu beato virtute voluntatis divinae supplentis perfecte vicem essentiae, et in intellectu nostro supplente imperfecte, etc.
(c) "Sed numquid eorum cognitio est scientia", etc. Patet responsio in littera. Et quod dicit circa ultimum de notitia contingentium diffuse declaravi supra. Et quando dicit in ultimo, quod notitia contingentium in ea magis assimilafur intellectu principiorum, hoc dicit, quia evidentia de contingentibus non est causata a prioribus sive praemissis in syllogismo ; et ideo notitia talis magis assimilatur intellectui, qui est notitia praemissarum quam scientiae, quae est notitia conclusionum demonstratarum per notitiam praemissarum.
COMMENTARIUS. (a) Ad secundam quaestionem dico. Hic Doctor intendit probare duo. Primum, quod Theologia in se non 8itscienba subalternata nec subalternans, et hoc patet per conditiones scientiae subalternatae. Nam scientia subalternata capit subjectum sub subjecto scientiae subalternantis.ita quod oportet quod sit minus commune, et quod addat tali subjecto differentiam accidentalem, et quod accipiat principia sua a scientia subalternante vel saltem aliquam praemissarum, sicut dicimus quod Perspectiva scientia subalternalur Geometriae, quia subjectum Geomelriie est linea; subjectum vero Perspectivae non erit linea in communi, sed linea determinata per differentiam accidentalem, sciliiet linea visualis. Et Perspectivus ad probandum conclusiones in Perspectiva scientia accipit principia a Geometria, id est praemissas vel saltem unam accipit, ita quod conclusio demonstrata in Geometria erit una praemissa ad demonstrandum conclusionem in Perspectiva ; vel plures conclusiones demonstratae in Geometria erunt praemissae ad demonstrandum conclusionem in Perspectiva, ita quod notitia talium praemissarum in Perspectiva erit causa notitiae conclusionis in Perspectiva, et notitia hujusmodi praemissarum erit causata a notitia praemissarum in Geometria. Et ex his sequitur, quod praemissae in scientia subalternata non sunt per se notae, quia non sola cognitione terminorum , sed sunt notae a praemissis in scientia subalternante ; ideo habens scientiam subalterna tam non dicitur proprie demonstrare propter quid, ut patet primo Posteriorum, quia non procedit ex praemissis per se notis.
His praesuppositis, patet quod Theologia in se non est alicui scientiae subalternata. Et hoc probat Doctor, quia si alicui esset subalternata, maxime subalternaretur Metaphysicae, cujus subjectum est communissimum, et praedicatur de subjecto Theologiae in se in quid. Licet ergo habeat primam conditionem, scilicet habere subjectum sub subjecto, tamen dum aliae conditiones deficiunt, patet de differentia accidentali, quia non ponimus Deum sub aliqua ratione accidentali subjectum Theologiae in se, sed sub propria ratione et quidditativa, scilicet Deum sub ratione Deitatis, ut patuit supra. Tertia etiam conditio sibi deficit, quia non potest demonstrari aliqua proprietas Theologiae in se de subjecto Theologico per principia Metaphysicalia, quia, si sic, illa proprietas posset sciri naturaliter, et sic de illa non esset cognitio Theologica, sed naturalis. joiogia Dicit etiam Doclor quod Theologia in 86 subal- nullam aliam scientiam sibi subalternat, quia nulla alia scientia accipit principia ab ipsa, palet, quia omnis scientia naturaliter habita resolvitur ad aliqua principia immediata naturaliter nota.
(b) Contra, resolutio, etc. Doctor in ista ratione intendit probare, quod Theologia in se potest sibi subalternare alias scientias, supponendo unum quod cognitio quidditatis in Verbo, est cognitio Theologica ut supra patuit, quia talis cognitio non potest haberi, nisi virtute primi objecti Theologici vel virtute alicujus supplentis vicem talis objecti, hoc stante, probat intentum. Et ratio stat in hoc, quia ex quo notitia conclusionis resolvitur in notitiam praemissarum, et notitia praemissarum in notitiam terminorum, ita quod sicut notitia terminorum est causa notitiae praemissarum, ita notitia praemissarum est causa notitiae conclusionis, et sic una notitia dependet ab alia, sicut notitia conclusionis, quae est imperfecta et minus evidens dependet a notitia praemissarum, perfectiori et evidentiori. Sicut ergo notitia, puta hominis in Verbo, est notior notitia hominis ut in lumine naturali, sic notitia hujus propositionis : Animal rationabile est risibile, ut in Verbo, est evidentior se ipsa ut in lumine naturali cognita. Hoc idem dico de ista conclusione : Homo est risibilis, et sic poterit demonstrari hominem esse risibilem per animal rationale ut principium Theologicum, et sic scientia de ista conclusione : Ilomo est risibilis, videtur subullernari notitiae Theo¬ logicae, qua cognoscitur animal rationale esse risibile, vel poterit suballernari notitiae ejusdem conclusionis, ui visae in Verbo.
(c) Doctor respondet ibi : Ad hoc respondeo, quod etsi Metaphysicus, etc. et nola hic singularem responsionem. Eadem enim propositio potest esse per se nota terminis distincte conceptis, et etiam confuse conceptis, ut patebit infra in isto 1. d. 2. q. 2. et d. 3. q. 4. Nam Geometer habet hanc propositionem per se notam, linea esi longitudo sine latitudine, terminis confuse conceptis, quia non cognoscit distincte ad quod praedicamentum vel ad quam speciem praedicamenti pertineat, et an sit ens absolutum vel respectivum. Haec enim magis spectant ad Metaphysicum, ideo Metaphysicus habebit istam per se nolam, ex conceptu distincto terminorum, quia distincte sciet ad quod genus et ad quam speciem pertineat, et an absolutum an respectivum. Geometer ergo habebit hanc propositionem per se notam, linea, etc. ex solo conceptu confuso terminorum, nec probatur per istam Metaphysici, hoc est per notitiam habitam ex conceptu distincto terminorum ; licet ergo una sit perfectior alia, non tamen imperfectior probatur per perfectiorem. Et dat Doctor clarum exemplum, quod si Clarum eadem conclusio, puta homo est risibilis Doctoris? possit probari per diversa media a diversis, ita quod unus procedat per praemissas per se notas terminis confuse conceptis, et alius procedat per praemissas per se notas terminis distincte conceptis, et quod talis conclusio ita distincte sciatur ab uno sicut ab alio, licet tamen non clarius esset exemplum valde ad propositum. Sic in proposito, quamvis via naturali probet hominem esse risibilem, distincte cognoscendo illam conclusionem, et similiter eamdem conclusionem cognoscat in Verbo distincte, clarius tamen in Verbo quam in lumine naturali, non tamen notitia, quae habetur in Verbo erit causa notitia;, quae habetur de ista conclusione in genere proprio, nec una notitia scitur per aliam.
COMMENTARIUS. (a) Secundum principale est ibi : Sed 15quid de Theologia nostrat Hic Doctor recitat opinionem 8. Thomae, qui dicit quod Theologia nostra est scientia proprie dicta, et subalternatur Theologiae Dei et Beatorum. Patet in prima parte q. 2. art. 2. Et modus ponendi 8. Thomae potest reduci ad tria puncta, sicut reducit Alphonsus Tol. in prolog. quaesi. 2. art. 3. videlicet quod scientiae etiam proprie diclae sunt in duplici ordine. Quaedam procedunt ex principiis in eisdem evidenter notis, sine recursu ad aliquam scientiam superiorem sicut Geometria, et universaliter omnis scientia subalternans. Quaedam vero procedunt ex principiis notis evidenter, non tamen in eis, sed in scientia superiori, sicut scientiae subalternata; et ex hoc elicitur primus punctus, quod de ratione scientiae proprie dictae non est habere principia in eadem evidenter no- ta. Secundus punctus est, quod habitus Theologicus revelatus possibilis viatori, de lege communi non procedit ex principiis primo modo notis, quia articuli fidei, qui ponuntur principia dicti habitus, non sunt nobis in via evidenter noti, sed tantum crediti. Tertius punctus est, quod habitus Theologiae revelatae procedit ex principiis notis, secundo modo evidenter, quia articuli fidei qui nobis in via sunt crediti tantum, in scientia vero Dei et beatorum sunt evidenter noti. Ex istis elicitur, quod habitus Theologiae revelatae in nobis sit scientia proprie dicta, subalterna ta scientiae Dei et beatorum.
(b) Contra quam opinionem arguit Doctor multis mediis. Primo ibi : Contra hoc arguitur sic. Et reducit ipsum ad contradictionem, quia alibi dicit quod scientia et fides non stant simul de eodem objecto, id est quod aliquis vere sciat, puta hanc conclusionem : Deus est trinus et unus, et quod simul habeat fidem de eadem conclusione. Cum ergo Theologia nostra sit revelata, et lota stet cum fide vel est fides, et ex alia parte dicat quod Theologia nostra est scientia proprie dicta; ergo stat cum fide et non cum fide, quia Theologia nostra stat cum fide, cum sit de articulis revelatis, et non stat cum fide cum sit scientia proprie dicta, quse secundum eos non stat cum Ude.
(c) Secunda ratio est ibi : Praeterea scientia de Deo. Certum est apud omnes, quod scientia suballernans et scientia subalternata sunt duae scientiae, quia alterius et alterius subjecti, saltem objective distincti. Tum, quia ex aliis et aliis principiis procedunt. Tum, quia suballernans demonstrat simpliciter propter quid, subalternata vero non. Sed Theologia in quocumque intellectu est tantum una scientia. Tum, quia unius subjecti sub eadem ratione formali, etc. ergo non potest esse subalternata Theologiae beatorum, quia tunc essent duae scientiae distinclae, et sic essent distinctorum subjectorum.
(d) Tertio arguit ibi : Praeterea scientia secundum rationem causae. Hic Doctor supponit unum, scilicet quod scientia subalternata dependet a scientia subalternante, saltem quantum ad hoc, quod cognitio principiorum subalternatae sit causata a notitia principiorum subalternanlis, vel saltem ab objecto illius scientiae vel a principiis. Sed certum est, quod notitia Iheologica nobis revelata, puta notitia hujus : Deus est trinus et unus, non est aliquo modo causata a notitia beatorum, quae est clara visio hujus : Deus est trinus et unus, ut patet, ergo non subalternatur ei. Et cum dicit Doctor : Nulla scientia dependet ab aliquo ut a proximo, nisi ab objecto suo de quo est, et intellectu scilicet a quo et in quo est, et lumine, id est a forma syllogistica et praemissis, ut quidam Scotistae exponunt de illo lumine. Et debet addi de proximo, quia talis scientia dependet a voluntate divina, ut a causa remota. Sed certum est, quod notitia Theologica nostra non dependet a visione beatorum, ut causa est effectiva, nec ut ab objecto, nec ut a lumine, quia talis visio non est forma syllogistica, vel praemissae.
(e) Quarta ratio est ibi : Praeterea scientia suballernans. Haec ratio palet ex supra dictis, quia ubi suballernans desinit, ibi subalternata incipit, id est quod conclusio demonstrata in suballernante, est praemissa in subalternata (ut dixi supra) et per consequens suballernans et subalternata non sunt primo de eisdem praedicatis. Non enim subalternata demonstrat proprietatem demonstratam in subalternante ut patet, quia conclusio in subalternanle est praemissa in subalternata, sed Theologia Dei, beatorum et nostra, est praecise de eisdem praedicatis, (licet nostra sit de eisdem per revelationem, illa vero beatorum per demonstrationem, et forte etiam per discursum, sed illa qua} est Dei, licet sit de eisdem simpliciter praedicatis, non tamen per demonstrationem, ut supra patuit) modo si nostra esset subalternata, non posset esse primo de eisdem praedicatis sive proprietatibus.
(f) Quinta ratio est ibi : Habens scientiam subalternalivam, etc. Et ratio stat in hoc quod habens scientiam sub alternatam, potest habere subalternantem, resolvendo praemissas subalternalae in praemissas subalternanlis, quia principia subalternantis sunt universaliora, et sic ordine cognitionis intellectualis prius nola, quia ibi, ut hujusmodi non proceditur a magis notis a sensu, et e converso, habens subalternantem potest habere subalternatam, accipiendo conclusionem subalternantis, et probando per eam conclusiones subalternatae. Sed Deus et beatus non potest habere nostram Theologiam, quia nos solum obscure et fide credimus, et Deus et ciare vident, modo fides repugnat visioni, neque e converso viator potest habere visionem de communi lege; ergo Theologia Dei et beatorum non subalterna! sibi Theologiam nostram.
Novus expositor 8. Thomae respondet jet°da Vio" ad rationes Scoti contra Thomam de suballernatione Theologiae Ad illud de unitate Theologiae dicit primo, quod scientia Deo adaequata non potest esse nisi una, inadaequata vero potest multiplicari, et talis est Theologia. Secundo dicitur et melius, ut ipse dicit (quamvis in idem redeat) quod antecedens est falsum, quoniam ad unitatem scientiae requiritur unitas rationis formalis objecti ut res, et unitas rationis formalis objecti ut objectum ; quamvis ergo Deitas sit ratio formalis objecti ut res, respectu utriusque Theologiae, alia tamen et alia est ratio formalis ejusdem objecti, ut objectum est in utraque Theologia, quoniam Deus ut clare visus objicitur beatis. Deus autem, ut revelatus abstrahendo a claritate et obumbratione, objicitur Theologia} nostrae absolute sumptae.
Ad secundum dicit quod Theologia nostra et beatorum, non sunt de iisdem veritatibus, prout manifeste palet de veritatibus articulorum fidei, de quibus est Theologia beatorum, non nostra. Et per hoc patet responsio ad formam argumenti, quod subjectum Theologiae nostrae addit ad subjectum Theologiae beatorum, quia addit esse revelatum, quia Deus ut revelatus, est subjectum Theologiae nostrae. Potest etiam dici quod non est necesse, subjectum scientiae subalternatae addere aliquid subjecto scientiae subalternanlis, sed quod scientia subalternata capiat subjectum sub subjecto scientiae subalternanlis : haec ille.
Sed haec responsio non satisfacit, cum dicitur quod subjectum Theologiae beatorum est Deus, ut clare visus, quia haec est ratio formalis objecti ut objecti, id est ut objicitur, hoc enim nihil est. Tum, quia objectum actu objici, dicit tantum relationem rationis, et tunc aliquid sub ratione entis rationis esset subjectum scientiae realis ut realis, cujus oppositum probatum est supra. Tum, quia nihil ponitur subjectum alicujus scientiae, nisi sub illa ratione qua praecedit illam scientiam; sed Deus, ut clare, visus non praecedit visionem intellectus beati, patet, quia visione illa dicitur usus. Tum, quia quaero, quomodo ponitur subjectum Theologiae Dei; si sub ratione Deitatis absolute, cui tamen accidit actu videri, eodem modo debet poni respectu Theologiae beatorum. Si vero ut clare visus ; ergo sub ratione alicujus posterioris Deitate, et sic sub ratione alicu- jus quasi accidentali!er erit subjectum Theologiae Dei, quod est falsum. Tum etiam, quia non esset assignare aliquod subjectum Theologiae beatorum sub aliqua per se ratione, sed’tantum accidentali, et sic scientia beatorum diceretur per accidens. Tum etiam, quia ex quo communiter ponitur subjectum scientiae subalternatae addere differentiam accidentalem subjecto scientiae suballernantis, quaero an subjectum scientiae subalternantis ponatur subjectum sub aliqua ratione accidentali ? Si sic, ergo non differret a subjecto scientiae subalternalae, quod est falsum, quia praesupponitur subjecto subalternatae. Si vero addat differentiam per se. id est quod subjectum scientiae subalternantis est subjectum, sub aliqua per se ratione formali, sequitur quod cum Deus, ut clare visus dicat tantum rationem formalem per accidens, non erit subjectum Theologiae beatorum, et per consequens Theologia beatorum non erit subalternans respectu Theologiae nostrae. Multae aliae rationes possent assignari, tamen brevitatis causa illas omitto. Tum etiam, quia ista positio non tantum est improbata a Scoto, sed etiam a multis aliis, ut ab Alphonso Toletano et ab aliis quam plurimis.
Ad aliam responsionem, ubi dicit quod Theologia nostra non est de eisdem veritatibus, de quibus Theologia .beatorum; quaero de Theologia nostra est de ista veritate : Deus est trinus et unus ? Et similiter Theologia beatorum,, (idem enim est objectum respectu utriusque) aut enim Theologia nostra est de illa ut revelata, et Theologia beatorum ut clare visa ? Sed hoc nihil est, quia si Theologia beatorum est de ista veritate ut clare visa, tunc sic, aut scientia Theologica beatorum terminatur ad istam : Deus est trinus et unus in 86 absolute, et sic habetur propositum quod non sub ratione qua clare visa. Aut terminatur ad ipsam ut clare visam, ergo beatus prius videt illam, et post alia visione videt illam, et sic secunda visio erit tantum actus reflexus. Probatur, quia nulla cognitio terminatur ad objectum ut cognitum, nisi prius sit cognitum, sic in proposito ; ergo illa prima visio hujus : Deus est trinus et unus, non erit Theologica, quod nullus diceret. Tum etiam, quia omnis Theologica, qua; dicit conformi tatem praedicati ad subjectum, praecedit perfectionem illius ; ergo ista ut visa sive ut clare percepta, non diceretur simpliciter veritas in Theologia respectu intellectus beati, sed de hoc magis patebit in 3. d. 23. Et quod dicit, quod subjectum scientiae subalternalae non addit, elc.. hoc est manifeste falsum et contra communem viam, tam Philosophorum quam Theologorum, nec oportet in hoc insistere, quia est pertractandum in primo Poster.
On this page