Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2 (6)
Duo principaliter quaeruntur a Doctore, primo: Utrum Angelus sit in loco ? Et hic non quaeritur de loco circumscriptivo, quia Angelus cum sit spiritualis et indivisibilis non potest circumscribi, sed de loco definitivo sive praesentiali; et est sensus an essentia Angeli sit praesens alicui loco, puta, an secundum se possit esse praesens Soli, vel Lunae, vel monti, vel lapidi. Secundo: Utrum Angelus. requirat determinatum locum, ita quod. nec in majori, nec in minori possit esse, sed preecise in tanto loco. Et includit: Utrum possit esse in. loco punctuali, ae, utrum in quantocumque magno loco, et in quantocumque parvo.
"Ad primam questionem dicitur". Hic Doctor primo recitat duas opiniones, quas improbat. Secundo principaliter respondet ad quaestionem primam. Prima opinio est S. Thome. 1. parte summ. qucstione 32. artic. 1. et 2. qui dicit quod Angelus praecise est in loco per operationem, et nullo modo per essentiam propriam, et probat per auctoritates Damasceni, quae postea solventur.
"Contra hanc positionem est articulus damnatus, et excommunicatus ab Episcopo Parisiensi". Nec valet dicere, "quod excommunicatio non transeat mare, nec diocesim; si tamen fuit articulus condemnatus sicut hereticus, ubique est condemnatus", etc.
"Alii autem nolentes verbo suspecto uti", etc. Haec est opinio Goffredi quodl. 8. quest. 13. Ista opinio dicit, quod Angelus est in loco, puta in aliquo monte, tantum per applicationem, et non per praesentiam sui. Sed hee opinio dicit idem quod prima opinio, ut patet, quia aut applicatio illa est actus primus aut. secundus. Non primus, ut patet. Nec secundus immanens, cujusmodi est intellectio et volitio Angeli, quia sicut existentia Angeli abstrahit a loco, ita et operatio intrinseca; out talis applicatio est actio transiens, et sic dicit idem quod prima opinio quod est in loco, puta in monte, per actionem transeuntem circa montem.
(d) "Contra conclusionem hujus. opinionis". Hic Doctor probat, quod Angelus non dicatur esse in loco per operationem, puta, quod non dicatur ex hoc esse in monte, tanquam in loco definitivo, quia ibi operatur operatione transeunte. Et in probatione, quam facit Doctor reducit Thomam ad. contradictionem, quia Thomas in questione illa: An Deus sit. ubique, probat quod sic, per haec, quia secundum Philosophum septimo PhAysicorum text. com. 46. "movens est simul cum moto", et potest movere omne mobile; ergo est in omnibus et praesens omnibus, "quaero quid intendit per hoc concludere, aut esse praesentem omnibus, id est, moventem omnia, et tunc est petitio principii", patet quia idem est principium et conclusio, nam principium per quod intendit probare Deum esse prxesentem omnibus, est. quia movet omnia, et haec est conclusio. Et ultra, "nihil est ad propositum, quia intendit probare immensitatem Dei, secundum quam Deus est praesens omnibus"; aut intendit concludere illam praesentiam, quae competit Deo, inquantum immensus, et tunc ex operatione alicubi secundum ipsum, sequitur prasentia illa, quae pertinet ad immensitatem divinam, quae est Dei inquantum Dei, ita quod prius naturaliter erit praesens inquantum immensus, quam inquantum operans, quia immensitas illa competit Deo, inquantum Deus, et concluditur "quod sit in omnibus per operationem tantum a posteriori; igitur a simili in proposito prius naturaliter Angelus est praesens alicui loco secundum essentiam, quam sit praesens secundum operationem."
"Confirmatur ratio, quia minus videtur de Deo", etc. Hoc ratio concludit contra Thomam, quia ponit Deum esse priesentem in se, ubi operatur. Et ratio stat in hoc: si Deus, cum sit virtutis infinite non agit circa aliquod passum, nisi sit sibi praesens, a. fortiori Angelus non poterit operari circa aliquod, si non sit. priesens secundum essentiam. Sed an Deus possit operari circa aliquod passum ubi non. esset priesens, est alia quaestio, Et. de hoc vide Doctorem in 1. dist. 31. sed de facto sic est, quod non operatur circa aliquod, cui perfecte non sit praesens, cum sit in omni re per suam pr:esentiam.
"Confirmatur etiam, quia si actio aliqua", etc. Haec ratio concludit contra Thomam, quia ponit quod "movens est simul cum moto", et ideo si movet immediate est praesens, sive simul cum moto. Pro clariori notitia pono talem casum, quod Angelus moveat lapidem, quaero tunc, aut motio illa, quae recipitur in lapide, recipitur immediate ab ipso Angelo, et sic erit Angelus praesens ipsi lapidi; aut recipitur mediate, ita quod prius recipitur in alio corpore immediate a virtute Angeli, et tunc ipse Angelus erit praesens secundum essentiam illi alii corpori, aut erit processus in infinitum.
(g) Praeterea secundo sequitur. Hic Doctor deducit Thomam ad manifestum inconveniens, videlicet quod Angelus aliquando, imo frequenter nusquam erit, patet, quia in coelo empyreo non operatur operatione transeunte, cum tale corpus sit simpliciter immobile, et per consequens dum est in colo empyreo, non est in aliquo loco, quia tantum est in loco, per te, per operationem; imo Angelus nunquam erit in coelo empyreo, quia ibi non potest esse, nisi sit in loco, et tamen ad placitum suum est in coelo illo.
(h) Item si transeat de coelo ad terram, etc. Supponendo, quod Angelus, dum transit de coelo empyreo ad terram, non operetur in locis intermediis; ergo transeundo illa media, et ibi non operando, erit praesens illis locis per suam essentiam, et non per operationem, cum ibi non operetur.
(i) Praeterea tertio, si Angelus est in loco per operationem. Per hanc rationem Doctor deducit opinantem ad hoc inconveniens, videlicet, quod Anselus primo esset in toto coelo, tanquam in loco, patet, quia simul movet totum coelum, primo enim totum movet; coelum enim est ita proportionatum illi, quod si adderetur una stella, moveret cum labore et pcena, secundum Philosophum secundo Celi et mundi, text. com. il.
(k) Contra hoc, licet Philosophus imaginetur, etc. Hic Doctor intendit probare quod Angelus, qui movet coelum aliquod, non est primo in aliqua parte, ita quod primo moveat adaequate unam partem, ut puta quod sit in Oriente vel Occidente, quia cum coelum semper moveatur, sequitur quod quaelibet pars successive potest esse Oriens et Occidens. Exemplum, nam pars primi mobilis, quae in mane oritur nobis, in vespere occidit, et illa que vespere occidit, mane oritur nobis; ergo non movet primo, id est, adzquate aliquam partem. Et si diceretur, quod quando movet partem Orientalem primo, movet etiam eamdem primo quando occidit, et sic sequeretur quod Angelus moveretur per accidens, patet quia moveretur ab Oriente in Occidentem ad motum illius partis, cui esset applicatus per operationem. Si etiam diceretur, quod primo movet partem dextram ipsius coli, hoc patet esse falsum, quia.ibi non est dexirum, neque sinistrum, nisi secundum imaginationem Philosophi, ubi supra de illo rustico Athlante; in nulla ergo parte potest poni Angelus, primo ex hoc quod primo illam partem moveat.
(l) Nec etiam potest poni quasi quieScens per se, patet, quia semper movet partem sibi praesentem, et sic non quiescit ibi, neque assignatur alius locus in quo quiescat, quia Angelus semper existit in aliquo, inquantum illud est motum ab ipso Augelo, nec per consequens potest dici per se quiescens.
(m) Praeterea illud, quod est ratio An- gelo existendi in loco, est in eo formaliter, alioquin Angelus nullo modo erit formaliter in loco. Patet ista proposiuo, quia sicut ratio formalis locandi aliquid est in loco formaliter, sive in locante, sicut superficies est formaliter in corpore locante, quae est ratio formalis fundamentalis tantum locandi ipsi corpori, sic pariformiter erit de ratione formali, qua passive aliquid locatur, sicut superficies in corpore locato. Sed operatio Angeli transiens in corpus non est in Angelo formaliter, patet, quia est in illud corpus, puta quod movet, sive circa quod operatur.
(n) Praeterea, illa operatio, etc. Adverte, quod cum dicit de operatione, quae est in loco commensurative, etc. Sic. debet intelligi, quod cum Angelus movet lapidem de loco ad locum, quia acquirit locum circumscriptivum, et motio Angeli, qua est transiens in talem lapidem, et sic Sicut lapis est circumscriptive in loco per se, ita omne quod est subjective in lapide erit circumscriptive in loco per accidens; ergo si Angelus est in loco per talem motionem, sequitur quod erit in loco per accidens circumscriptive.
(a) Ad. questionem igitur. illam — solvendam. Primo videndum est de loco « corporis, cuilibel enim corpori praeter ultimum, cujus non. est aliud. extra continens, quinque conveniunt, Primo esse im loco actuali, et est quando actu facit distare latera continentis. Secundo in loco determinato, quia aequali, scilicet a quo non excedatur, nec ipsum excedat, loquendo semper de loco proprio. Tertio est esse in loco commensura(ive, quod-est, quando locatum correspondet toti loco, et pars locati parti determinatae ipsius loci, ut exponit Doctor in quarto, dist 10. q. 4. art. 2. Quarto, quod sit in loco determinato, scilicet hoc vel illo, quod est verum naturaliter, quia corpus est sic in loco commensurative, quod simul non potest esse in alio, supernaturaliter simul posset esse in pluribus locis commensurative, ut ostendit Doctor in quarto, dist. 10. q. 2. Quinto esse in. loco naturaliler vel violenter, et hoc non ratione loci simpliciter, sed ratione qualitatis, vel alicujus'inexistentis ipsi loco. Et ideo Doctor in quarto, dist. 44. q. 2. dicit quod nullum, ut locans, est locato disconveniens, misi quia illud corpus est sibi conveniens. Hec ille. Et hoc non est ratione superficiel, sed quia conservativum vel disconveniens nature locati, propter qualitates contrarias, ideo dicit quod hoc quintum convenit locato, inquantum est corpus naturale, quod inclinatur naturaliter ad talem locum conservativum, etc. Alie quatuor conditiones conveniunt locato sive corpori, inquantum pracise est quantum, non inquantum quale. Et probat, quia licet omne corpus existens sit quale, tamen prius est quantum quam quale, et in tali priori conveniunt illae quatuor conditiones, et probat per Philosophum 4. Physic. text. com. 76. qui probatio. clara est.
(b) Exponendo autem ista per ordinem. Hic Doctor primo exponit primam conditionem locati, et primo quid sit locus corporis, et assignat definitionem Aristotelis 4. Physic. text. com. A1. scilicet quod corpus est ultimum corporis continentis immobile primum, id est, ponendo quod aliquod vas sit locus vini adaequate, quando est perfecte plenum, tunc ultimum vasis, scilicet ultima superficies vasis, qua est indivisibilis secundum profunditatem, vas vero est divisibile secundum profunditatem, est tamen ipsa superficies in partes superficiei divisibilis, quae partes sunt superficies, et in lineas tanquam in terminos. Et hoc est quod dicit Doctor quod praecisum continens alicujus est indivisibile in. divisione qua dividitur, puta ipsum vas, quod dividitur in aliam et aliam profunditatem; ultimum ergo, scilicet superficies corporis continentis, puta ipsius vasis continentis vinum, tanquam primum locatum sibi adceequatum, dicitur locus. Et quod dicit infra, quod ?s(a ultimitas non est de ratione loci, sicut est. de ratione continentis praecise, id est, quod ad hoc quod superficies contineat, non est de ratione ipsius, quod sit ultimum alicujus corporis, quod patet, quia si esset separata a corpore adhuc contineret, et tamen non esset ultimum alicujus, sed ipsamet immediate et praecise continet; tamen pro junioribus expono, cum dicit: divisibile enim secundum illam. dimensionem, secundum quam est divisibile, non potest esse immediate. applicatum alicui, ut continens ipsum, id. est, quod eorpus locans, secundum quod est divisi- bile in profunditates, non potest immediate, etc, Sequitur: sed. praecisum continens immediate est indivisibile, scilicet ultima superficies continentis corporis, qua est indivisibilis, divisione scilicet qua corpus dividitur. Sequitur: nihil aulem indivisibile de genere quantitatis per se existit, sed. in aliquo. divisibili, patet de linea, quia est indivisibilis divisione, qua dividitur superficies, et corpus, et superficies est indivisibilis divisione qua dividitur corpus, quae non possunt per se Stare, sed necessario sunt in corpore divisibili. Littera sequens clara est usque ibi: Ultra autem. istam continentiam praecisam addit locus immobilitatem, qua distinguitur a vase. secundum Philosophum, 4. Phys. text. com. 41. Hxc immobilitas assignatur ab aliquibus ipsi loco per respectum ad polum arcticum et antarcticum, et per respectum ad cenirum terre, quia omnia sunt immobilia.
(c) Sed breviter dico, Hic Doctor primo improbat illam opinionem, videlicet quod locus dicatar immobilis per hujusmodi respectum, quia variato tali respectu, non erit immobilis simpliciter, patet, quia secundum illum respectum locus dicitur immobilis. Sed talis respectus potest variari, ut patet, nam si manus mea actu sit in aere actu faciens distare latera ipsius, tunc illa ultima superficies aeris, per te, dicit respectum ad polos et ad centrum mundi; sed illa superficies potest variari, ergo et respectus fundatus in ea. Et quod possit variari, patet, quia si manus recedit ab illa parte aeris, tunc ille aer non est amplius locus, nec sic illa superficies actualis, cujus latera distant; ergo destructa illa destruitur, et respectus fundatus, et ultra si destruitur ille aer, destruitur omne fundatum in illo, et hoc est, quod dicit Doctor. Et cum dicit: Sive locus ponatur absolutum sive respe- ctivum, absolutum pro illa superficie distante, quae habet respectum ad polos etc. et illa potest destrui, quia et substantia, cujus est respectus pro aliquo respectu, puta continentis, et ad polos, et ille similiter potest destrui, ut probavi.
(d) Et si dicatur, quod est ultimum tolius universi, etc. Diceret ista opinio, quod locus ideo dicitur immobilis, quia est ultimum sive ultima superficies corporis locantis respectu universi, et sic, ut habet respectum ad universum, et immobilis; ut vero habet respectum ad corpus in quo est formaliter, puta ad aerem in quo est, non est immobilis.
Nec hoc salvat. Hic Doctor improbat hanc secundam opinionem, et probat quod ille respectus variatur, sive illa superficles, quia variata parte universi, variatur et ipsa; non enim habet respectum ad universum, nisi per partem in qua est.
(e) Dico igitur, quod. locus, etc. Hic Doctor ponit opinionem propriam, et primo probat, quod locus habet immobilitatem oppositam motui locali, id est, quod non potest moveri localiter. Et quod non moveatur per se localiter probatur, quia si locus qui dicatur A movetur Jocaliter, recedit ab uno loco et accedit ad alium; ergo si A recedit a loco, ergo A erat in loco, quaero de illo alio loco, an moveatur localiter, aut non. Si non, ergo nec A, quia non est major ratio de uno loco quam de alio. Si sic, ergo erat in loco, et sic processus in infinitum. Hoc idem dico quando accedit ad alium locum, quia si A accedit ad alium locum, et non erit simul cum illo alio loco, quod habet expellere, sicut. corpus expellit aliud corpus, etc. Quod nec etiam moveatur per accidens, quia similiter esset processus in infinitum, quia si dico, quod A4 movetur per accidens localiter recedendo ab alio loco, ergo fuit in illo loco per accidens, quaero de illo alio, ut prius. Et quod locus, qui movetur per accidens, sit in loco per accidens, probat per simile de similitudine, puta fundata in lapide, quia non dicimus, similitudo talis movetur localiter. per accidens ad motum lapidis; ergo sicut lapis est in loco per se, scilicet alio et alio, similitudo per accidens erit in alio et alio loco; hoc idem dicendum est de loco, si movetur per accidens.
Et addit quod si locus posset moveri localiter, quod tunc quiescens posset moveri localiter, nam quod habet alium et alium locum successive, localiter movetur; fixum autem posset habere alium et alium locum continentem, si moveretur locus per accidens. Si dicatur, posito. quod ultima superficies coeli sit locus istorum inferiorum, et coelum semper movetur; ergo et superficies existens in eo movetur per accidens, quia motis nobis moventur omnia quae in nobis sunt, sicut etiam conceditur de similitudine, quod movetur per accidens ad motum subjecti. Dico breviter, quod hoc est inconveniens de loco, sive loquendo de loco materiali scilicet superficie, sive de loco formali, scilicet de ipso respectu locantis ad locatum, quia est inconveniens dicere locum esse in loco,sive per se, sive per accidens, sed non est sic inconveniens, quod similitudo sit in loco per accidens; et hoc patet, quia si esset in loco per accidens, tunc quiescens posset moveri localiter, quia omne quod est in loco, potest localiter moveri de loco ad locum; sed locus inquantum locat, sive ut habet rationem loci, est fixus sive quiescit, non enim locus ut locus movetur ad locabile, sed bene locabile movetur ad locum, acquirendo aliam et aliam partem loci, quia locabile facit actu latera continentis distare; licet enim aqua continue moveatur circa palum fixum in aqua, non tamen conceditur: quod locus, qui locat palum, moveatur localiter, sed tantum palus movetur localiter per se, et contenta in illo per accidens moventur.
(f) Secundum probo. Hic Doctor probat quomodo locus est incorruptibilis, et dicit duo: Primum, quod in se est corruptibilis. Secundum, quod est incorruptibilis per caequivalentiam. Et ad hoc videndum, supponit primo quod ocws potest accipi tripliciter: Primo, pro corpore locante, ut aere. Secundo, pro superficie ultima corporis locantis. Tertio, pro respectu fundato in superficie locantis et terminato ad ipsum locatum, qui respectus est quaedam relatio locantis ad locatum, et talis respectus dicitur locus formalis, sive ubi formale, ut patet a Doctore 7n 4. dist. 49. et in tertio. Similiter. locatum potest accipi tripliciter: Primo, pro ipsa re locata. Secundo, pro ultima superficie rei locatae. Tertio pro relatione passiva ipsius locati passive ad locans active. Hoc supposito dico, quod locus pro respectu est corruptibilis in se, ut patet, quia si locatum recedit, similiter et talis respectus corrumpitur. Similiter locus secundo modo, scilicet pro ultima superficie locantis actuali corrumpitur, quia recedente corpore ab aere, amplius non est illa ultima superficies actualis, cujus actu latera distent, et sic corrumpitur.
Circa hanc litteram occurrit aliquod dubium, specialiter circa hoc quod dicit Doctor quod locus formaliter acceptus, scilicet pro respectu locantis ad locatum; est simpliciter corruptibilis. Contra hoc instatur, quia omne per se corruptibile est per se generabile, sed locus acceptus pro tali respectu, non est per se generabilis; ergo non est per se corruptibilis. Major patet primo de Generatione; minor probatur, primo auctoritate Philosophi. 5. Tom. XI. Physic. text. com. 10. ubi sic habetur. Neque (inquit) in relatione etiam est motus, quoniam possibile est, ut alterum relativorum transmutetur absque eo quod alterum transmutatur. Haec ibi; secundum aliam transtationem, cum ergo locus ut sic formaliter acceptus sit relatio, sequitur quod nullo modo sit per se generabilis.
Secundo probatur eadem minor ratione, quia si talis locus formaliter acceptus esset per se generabilis, sequeretur quod actu simul generarentur infinitae relationes numero; consequens est falsum, et contra Philosophum et Commentatorem, qui expresse negant infinitatem numeralem, et de hoc satis dixi super 9. Metaph. Doctoris in. questionibus de Infinito. Consequentia probatur, et pono casum quod corpus pedale acquirat locum, puta subintrando superficiem aeris continentem corpus pedale, statim sequitur quod sicut in superficie continente sunt infinite partes inexistentes et infinita puncta, ita infinitatum partium superficiei ad infinitas partes corporis pedalis, erunt infiniti respectus; et similiter infinitorum punctorum superficiei materialiter locantis ad infiaita puncta corporis pedalis, erunt infiniti respectus; et e contra, infinitarum partium et infinitorum punctorum corporis pedalis, ad infinitas partes et ad infinita puncta superficiei continentis, erunt actu infiniti respectus. Ista consequentia ultima satis patet a Doctore in. 4. dist. 10. ubi vult, quod locus circumscriptive et formaliter acceptus ( et hoc loquendo de loco passivo, sive circumscriptione passiva) est formaliter correspondentia totius locati toti. superficiei continentis, et omnium partium ipsius locati ad omnes partes superficiei ipsius locapetis, ita quod sicut totum signatum correspondet toti, ita pars signata correspondet parti signatz:e, et punctum signa- tum correspondet puncto signato; et sic quilibet pars, et quodlibet punctum dicit actu respectum ad partes et ad puncta, quibus correspondet, et cum talia sunt actu infinita,sequitur quod actu erunt infiniti respectus.
Respondeo, concedendo locum formaliter acceptum, esse per se generabilem; et cum probatur quod non, auctoritate Philosophi, dico quod Philosophus loquitur tantum de relatione intrinsecus adveniente, ut clare patet a Doctore in tertio d. 4. q. 1. Sed locus formaliter acceptus sive active, sive passive, est. tantum relatio extrinsecus adveniens, ut patet a Doctore, in quarto, dist. 10.
Ad secundum dico, quod sicut in locato sunt infinit:e partes inexistentes, ita sunt infiniti respectus, sed quia tamen non possent actu signari infinitae partes, cum quaelibet sit in infinitam divisibilis, ut infra patebit q. 9. ita nec illi. respectus fundati in illis partibus sunt actu signabiles. Et ultra, non habeo pro inconvenienti posse esse infinitos respectus, etiam reales, sed de hoc alias erit sermo.
Secundo principaliter dico, quod locus secundo et tertio modis, est incorruptibilis per :equivalentiam; patet, quia in eodem instanti, quo corpus A recedit ab aere subintrat aliud corpus faciens latera continentis distare, et sic in ipso aere continente est alia superficies a prima, modo preexposito, et alia relatio ad locatum subintrans et sic talis locus dicitur incorruptibilis per acquivalentiam, quia in eodem instanti, quo locus secundo et tertio modis, in se desinit per subintrationem alterius corporis in ipso aere fit locus secundo et tertio modis similis primo.
Quia tamen haec littera est aliqualiter difficilis, declaro ipsam. Cum dicit ibi: Nec eadem ratio loci potest manere in aqua succedente, quia idem accidens mwumero non potest manere in duobus subjectis. Hoc patet, quia si accipiatur locus pro ultima superficie aeris, cujus latera actu distant, talis superficies, quae subjective est in aere, non potest postea esse in alio locante, sive priore, sive in succedente ipsi priori, quia tunc idem accidens numero migraret de subjecto in subjectum. Sive etiam accipiatur locus pro respectu locantis ad locatum, fundato in ultima superficie ipsius continentis, patet quod non potest esse in alio locante, quia tunc idem accidens numero migraret de subjecto in subjectum. Sequitur: famen illa ratio loci? succedens, quae est. alia a ratione praecedenti, secundum veritatem est eadem praecedenti per cquivalentiam, quantum ad motum localem. Vult dicere Doctor, quod quando in eodem instanti corpus recedit a loco, et aliud subintrat, quod a priori ub?, in quo erat primum locatum ad secundum ubi succedens, in quo fit secundum locatum succedens priori, non est motus localis; patet, quia illa duo ubi sive illi duo respectus, tantum numero differunt, ut patebit. Tum etiam, quia ? motus localis fit in tempore, hic autem £ in eodem instanti, quo locatum prius recedit a loco, aliud locatum subintrat, et sic in eodem instanti quo corrumpitur primus respectus, qui erat ad prius locatum succedit alius ad secundum locatum; tum etiam, quia inter primum locatum recedens a loco, et secundum locatum succedens non est aliquod spatum interceptum, propter quod possit esse motus localis. Sequitur: JVam ita incompossibile est. localem motum esse ab hoc loco in hunc locum, sicut si essent omnino idem locus numero, id est, quod sicui ab eodem loco numero ad eumdem numero non potest esse motus localis, ut patet, ita a loco recedente ad locum immediate succedentem, non potest esse motus localis; uterque enim respectus locantis ad locatum potest esse simpliciter in eadem superficie, quod non contingit de locis, inter quae est motus localis, et hoc propter spatium interceptum necessario requisitum.
Sequitur: Nullus autem idem motus localis potest esse ab uno ubi ad aliud ubi, quae duo ubi non correspondeant duobus locis differentibus specie propter spatium interceptum, quia habentibus alium — respectum mon. tantum numero, sed etiam specie ad totum universum. Vult dicere Doctor, quod illa duo ubi, inter quae est motus localis, de necessitate correspondent duobus locis specie distinctis. Loca specie distincta respectu universi, sunt sursum, deorsum, dextrum, sinistrum, ante et retro, quae sunt species loci posite ab Aristotele. Adverte tamen, quod ista loca ut specie differentia, formaliter tantum dicunt respectus specie distinctos et fundamentaliter dicunt ipsam superficiem, quae non differt specie ab illa superficie, puta superfieies sursum et deorsum non differunt specie, ut patet. Dicit ergo Doctor, quod quando A localiter movetur, de necessitate recedit, puta ab ubi sursum, et accedit ad ubi deorsum, ut patet d» gravi respectu centri, vel movetur a loco dextro ad locum sinistrum. Ista ergo ubi, inter quae est motus localis, semper differunt specie, quia talis. ub: correspondent locis specie distinctis, puta quando movetur ab ubi sursum ad ubi deorsum, ubi sursum — correspondet loco sursum, et ubi deorsum correspondet loco deorsum, et talia loca sunt loca communia, quia forte non. corrumpuntur, sed bene loea propria. Exemplum, ut 'eum lapis movetur a loco sursum corrumpitur proprium ubi corcvespondens tantum ipsi lapidi.
Et dicit Doctor, quod talis distinctio specifiea inter illa loca contingit propter spatium interceptum; patet, quia si non esset spatium interceptum inter 4 et 2, non posset assignari nec sursum, nec deorsum respectu A et JB. Sed quando unus locus succedit alteri loco respectu ejusdem contenti, non potest intercipi aliquod spatium inter illa duo loca, ideo merito dicit Doctor quod tantum differunt numero. Sequitur: Ex hoc illi respectus, qui sunt. tantum numero alii, videntur unus numero, quia ita sunt. indistincti respectu motus localis, sicut si tantum esset unus respectus. Vult dicere, quod illa duo ubi (sive respectus) sibi invicem succedentia, ex quo tantum numero differunt (ut supra exposui) videntur unus numero, et hoc non absolute, sed respectu motus localis, id est, quod illa duo ub; respectu motus localis sic se habent, ac si tantum essent unum uwbi numero; et hoc quantum ad impossibilitatem motus localis, quia ita impossibile est motum localem esse inter illa duo ub, sicut impossibile est motum localem esse ab uno ubi numero ad. idem simpliciter.
e) Sed numquid omn? corpus aliud a a primo corpore necessario est in loco, quia quan!um. Hic Doctor incidentaliter movet Y unam difficultatem de corpore quanto, sive ut praecise consideratur inquantum quantum, prout ly quantum distinguitur contra corpus naturale; quaerit ergo, an omne corpus quantum aliud a primo coelo necessario sit in loco.
Primo modo diceret Philosophus quod omne corpus aliud a primo colo, sive aliud a corpore coelesti de necessitate est in sphaera activorum et passivorum, et necessario continetur sub aliquo priecise continente; nam quodlibet tale, ultra quod possit esse in loco communi, est etiam necessario in aliquo sibi proprio pr:eeise continente ipsum.
Sed secundo modo diceret Theologus, quod non necessario omne corpus aliud a corpore coelesti est in loco, quia Deus posset facere lapidem extra universum, et per consequens lapis non esset in loco.
Et dicit duo: Primum, quod posset facere lapidem extra universum, non existente aliquo alio corpore; patet, quia posset destruere totum universum, solo lapide remanente, et sic lapis non necessario est in loco.
Secundum, quod etiam existente alio corpore apto nato locare lapidem, tamen posset facere lapidem non esse actu praesentem tali corpori, et per consequens non locari. —
Addit Doctor quod per nihil absolutum in se corpus quantum necessario requirit esse in loco; patet, quia si per aliquod absolutum in corpore necessario requireret esse in loco, tunc Deus nullo modo posset facere lapidem sine loco. Sed tantum habet necessario potentiam passivam, qua possit esse in loco, quia ultimam superficiem, propter quam natum est circumscribi, vel propter quam natum est esse in potentia ad circumsceribi passive, et hoc posito loco in existentia actuali, et posita praesentia ejus respectu alicujus corporis locantis, id est, quod corpus, cum sit in potentia passiva ad circumscribi, necessario actu est in loco, istis duobus positis, scilicet loco in existentia actuali, et praesentia ejus respectu corporis locantis, id est, quod ultima superficies corporis locantis actu sit praesens corpori apto nato locari. Sed de ista materia: an Deus possit facere lapidem sine loco utroque modo, prolixius tractatur a Doctore in quodlib. q. 11.
(h) De secundo dico. Secundum declarandum erat, scilicet esse in loco actuali. Dicit Doctor, quod supposito primo, (quod est esse in loco) corpus quantum est in loco actu, etc. Et debet sic intelligi littera, quod corpus non potest esse in loco, quin tale corpus faciat ultimum continens, id est, ultimam superficiem corporis continentis esse in actu, quae superficies intelligitur esse tunc in actu, quando corpus contentum actu facit distare latera ejus.
Addit, secus est de parte in toto, nam pars in toto non facit per se distare latera continentis, ut patet de materia et forma, et etiam de partibus integralibus, quie non sunt in toto quantitativo, ut locatum in loco, sed sicut pars in suo toto, ut patet quarto Physic. tert. com. 23.
(1) De tertio dico. Tertium exponendum erat esse in loco determinato, quia sequaHi. Dicit Doctor quod corpus locatum propter eamdem quantitatem existentem in tali corpore, necessario exigit corpus locatum sibi coxquale, id est, quod exigit superficiem in corpore locante coaequalem superficiei corporis locati, et loquitur de loco proprio, et non communi.
() De quarto dico. Quartum declarandum erat esse in loco commensurative. Dicit Doctor quod corpus locatum propter ultimam superficiem, quam habet, est in loco commensurative, ita quod pars superfieiei corporis locati correspondet parti superficiei corporis locantis, et tota superficies ipsius corporis locati correspondet toti superficlei ipsius locantis. De qua correspondentia patebit :;n quarto, diStinct. 10. q. 1.
(K) Quintum competit corpori ex determinato loco locante. Quintum declarandum erat esse in loco determinate hoc vel illo. Dicit Doctor quod corpus esse in loco determinato, est ita sic esse in isto loco, quod non in alio competit tali corpori ex determinato loco ipsum locante, quia locus adeequat sibi locatum, et commensurat, et sic est praesens illi locato commensurative quod non alteri. Loquendo semper de loco circumscriptivo formaliter, qui dicit respectum corporis circumscribentis ad corpus circumscriptum, sed non sic est de loco fundamentali sive naturali, qui dicit ultimam superficiem continentis, quia ut sic, idem locus potest esse respectu duorum vel trium corporum ut habet videri in 4. dist. 10.
(D) Sextum competit sibi inquantum est corpus naturale. Sextum declarandum erat esse in loco naturaliter vel violenter. Et dicit quod esse iu loco naturaliter competit corpori, inquantum tale corpus naturale, ex hoc scilicet quod inquantum habet formam substantialem determinatam et qualitates determinatas, natum est aliquo locante conservari et salvari, et ab aliquo corrumpi; et quando continetur ab ultimo illius, quod natum est ipsum salvare, dicitur esse in loco naturali, licet naturalitas multum accidat rationi loci; patet, quia ratio loci, vel est ultima superficles corporis continentis, vel respectus fundatus in tali superficie, de quo supra dixi; modo naturalitas ista sumitur penes qualitates inexistentes corpori locanti, propter quas unum corpus dicitur conservari et salvari, et aliud corrumpi. Et sic patet ista littera.
Aliqui tamen expositores Doctoris in isto loco movent hanc difficultatem, videlicet, utrum aliquid dicatur moveri localiter, per hoc quod locus continue et continue variatur circa locatum, sic quod continue sit in alio et alio loco. Respondent quod non, quia si sit. planta in campis, et flet ventus circa ipsam, continue aer movebitur circa ipsam, et non erit idem locus; numero tamen erit unus per acquivalentiam ad motum localem, sic quod in ipsis diversis locis numero, non potest esse motus localis, Sed ad hoc, quod sit motus localis oportet locatum exire locum in quo est, et deserto illo, acquirere novum locum, non sic facit planta, quia non deserit locum, cum semper sit in eadem distantia ad polos mundi, et ad centrum et ad alias arbores circumstantes, et ideo non deserit locum, sed magis locus deserit plantam. Licet hoc sit satis bene dictum, tamen non videtur multum esse ad mentem Doctoris, qui vult expresse quod idem dicatur moveri localiter, ut habet alium et alium locum successive; unde sic dicit, respondendo ad primam questionem pr: esentis distinctionis: Quod. habet. aliwm et alium locum successive localiter movetur, fixum autem posset habere alium et alium locum continentem, si moveretur locus per accidens. Hec ille. Tamen quidquid sit de hoc, forte tamen alias pertractabitur.
(a) Ad propositum. Nunc Doctor respondet ad principale quaesitum, scilicet An Angelus sit in loco, et respondendo dicit primo, quod Angelus non necessario est in loco; et probat per argumentum a minori, quia minus videtur eorpus posse esse sine loco quam Angelus, et tamen potest esse, ut supra patuit; ergo et Angelus. Pro nunc adverte, quod non quaerit Doctor de loco circumscriptivo respectu Angeli, cum nullo modo possit circumscribi, sed de loco definitivo, quo sit praesens alicui corpori. Et dicit, quod non necessario Angelus est in alique loco definitivo, quia Deus posset facere Angelum, nullo corpore existente, etiam posito corpore, posset facere Angelum non esse praesentem tali corpori, sicut etiam dictum est supra de corpore alio a corpore coelesti. Et addit in littera, quod in. Angelo tamen est potentia passiva, qua posset in loco definitivo tantum, et non circumseriptivo. Sequitur: £E/ ista poten(ia, supple passiva, vel. fundatur. inumediate in ejus substantia, supple absolute, vel in ipsa inquantum est. natura limitrata. actualiter existens, vel in aliquo exlrinseco ipsi Anqelo, quidquid. sit. il- lud, et ideo non oportet quaerere aliquam intrinsecam rationem essendi angelum in loco necessario, supple actu, quia ibi nulla est, sed tantummodo est in ipso potentialis passiva, quia potest esse in loco, quia non repugnat sibi.
Hic tamen aliqui expositores Doctoris ad adducentes opinionem Petri de Candia prose, dicunt quod cum Deus sit in loco, quia ubique, et omnia alia entia sint in loco, hoc siquidem non est negandum ab ipso Angelo, et ita Angelus est in loco, et potest esse in loco, ita quod, et si esse in loco contingenter insit Angelo, posse tamen esse in loco sibi necessario inest.
Et quae est ratio intrinseca necessario concludens Angelum posse esse in loco. Dicunt secundum Petrum de Candia, quod est ratio entis, quia enim esse in loco praedicatur de omnibus, etiam de Deo, sequitur quod istud consequitur rationem transcendentem, quia quando aliquod praedicatum est omnibus commune, convenit illis ratione alicujus communis omnibus, tale commune est ens; quia igitur Angelus est ens, ideo potest esse in loco, nec ei repugnat ratio loci suo modo, scilicet definitive; h:ec 1lli.
Ista tamen positio non videtur multum ad propositum Doctoris, haec forte videtur vera quantum ad aliqua.
Primum patet, quia Doctor (loquendo de potentia passiva, qua Angelus possit esse in loco ) pro ratione talis potentiie assignat, vel substantiam ipsius Angeli, vel naturam limitatam, vel aliquid extrinsecum, etc. non autem assignat ens commune Deo et creaturae.
Secundum patet, primo quia si Angelum posse esse in loco, ex hoc concluderetur, quia Deus est in loco, magis videretur posse concludi Angelum necessario esse in loco, quia si Deus necessario est in loco, ergo et Angelus; consequens est falsum, ut supra patuit, oportet enim assignare aliam rationem.
Secundo ista ratio non concludit, videlicet esse in. loco praedicatur de omnibus, ergo et de Angelo. Antecedens est manifeste falsum, quia si esse in loco praedicatur de omnibus entibus, tunc locus esset in loco, et esset processus in infinitum, ut supra patuit, probando quod 1ocus non est in loco. Tum, quia si esse in loco praedicatur de omnibus, aut predicatur aequaliter de omnibus, aut incaequaliter. Si primo, tunc sicut esse in loco de necessitate praedicatur de Deo; ergo et de Angelo, consequens est falsum. Si inaequaliter, ita quod esse in loco conveniat necessario alicui, et contingenter alteri, tunc oportet assignare aliam et aliam rationem, quia secundum unam, aliquod ens de necessitate est in loco, et aliud secundum aliam contingenter; si enim tantum esset una ratio, illa esset ratio, vel necessario tantum essendi in loco, vel tantum contingenter.
Tertium, non videtur verum, scilicet quod ideo Angelus potest esse in loco, quia ens. Quia aut accipitur ens transcendenter, ut est commune omni enti, et tunc sequeretur quod omne ens posset esse in loco, cujus oppositum dictum est supra. Tum quia quaestio de Angelo'est tantum de loco definitivo, et locus definitivus non convenit Angelo ratione entis transcendenter sumpti, quia talis locus posset competere cuilibet enti, et sic Deo. Oportet ergo assignare aliam rationem, per quam Angelus possit esse in loco definitive, et forte non videtur alia ratio, nisi quia est talis natura sic limitata, etc.
(b) Supposito igitur isto primo, videlicet, quod Angelus possit esse in loco, non oportet quod. sit 4n loco actu, videlicet in loco circumscriptivo, quia non oportet quod. sit in aliquo continente indivisibili. actualiter existente, id est, in aliqua superficie indivisibili, eo modo quo dividitur corpus, ut supra patult, actualiter existente, id est, cujus latera actu distant; patet, quia Angelus, cum sit indivisibilis, non facit latera continentis distare, nec per consequens facit superficiem continentem in actu.
(c) De tertio est. dubium, scilicet in loco determinato sibi :equali, et de hoc mota est quaestio secunda, videlicet, utrum Angelus requirat determinatum locum ?
Et non debet hic accipi in loco circumscriptive, sive commensurative, eo modo quo dictum est de loco circumscribente corpus, sed debet hic accipi commensurative, id est, adaequate. Et est questio: An Angelus sic sibi adaequate determinet unum locum definitive sive potentialiter, quod non possit esse in majori vel minori loco. Respondet Doctor dicens, quod communiter conceditur, quod non potest esse in loco quantumcumque agno, quia hoc est proprium Dei. Et ex hoc infert Doctor quod si sic esset, quod tunc Angelus posset esse (ut videtur) in loco quantumcumque parvo.
Intendit enim Doctor probare, quod si Angelus non potest esse in loco quantumcumque magno, quod nec etiam poterit esse in loco quantumcumque parvo; et probat ex 31. propositione primi Euclidis, ubi vult, quod quidquid potest esse in uno aequalium, et in reliquo, si sibi figuratio non repugnet. Et ratio stat in hoc, si enim A potest esse in maximo loco, ergo et in minimo, cum non sit major ratio de uno quam de alio, si enim non potest esse in loco quantumcumque minimo, hoc non erit ex ratione loci, sed ex ratione fieure. Exem- plum, nam aliquod corpus perfecte quadratum — potest esse in loco perfecte quadrato, et tamen illud idem non poterit esse in loco habente figuram tantum quadrangulam, ut patet, maxime si illud quadrangulum sit tantae quantitatis, quantae quadratum. Differentia enim inter quadratum et quadrangulum h:ec est, quia quadratum habet quatuor latera ad invicem aequalia; quadrangulum vero perfectum habet duo latera ad invicem aequalia, puta longiora, et alia duo ad invicem aequalia, sed aequalia lateribus longioribus. Et hoc est quod dicit Doctor de aqua respectu loci quadrati et loci quadranguli, figuratio ergo illa impedit, ut non possit esse in loco :quali secundum quantitatem. Cum ergo in Angelo nulla sit figuratio obstans, oportet concludere quod si potest esse in loco quantumcumque magno, quod etiam possit esse in loco quantumcumque parvo; sed primum non conceditur, ergo nec secundum; et hoc est quod dicit in ista littera, quam tamen aliqualiter declaro:
(d) Et hoc arguo sic. Cum dicit, quidquid. potest. esse in uno aequali, puta secundum quantitatem, si sibi non repugnat figuratio aliqua, secundum quam figurationem «num. existens in uno aequali secundum quantitatem necessario distinguitur ab alio existente in alio secundum quantitatem, quae distinctio prohibet existens in uno aequali non posse in alio equali.
Sequitur: Sed Angelo nulla figuratio loci in quo est, -repugnat, patet, quia figuratio loci tantum repugnat habenti partes quantitativas, quas Angelus non habet.
Sequitur: igitur si potest esse in uno equali et in altero, et per consequens potest esse in quadrato quantumcumque parvo vel stricto, quod oportet ponere dicendo quod non repugnat. sibi esse in quantocumque loco, quia si potest esse in quantumcumque loco parvo, oportet dicere quod possit esse in quadrato quantumcumque parvo vel stricto, et sic sequitur, quod non repugnet sibi esse in loco quantumcumque longo; patet, quia quadrangulum est aequalis isti quadrato parvo in quo potest esse. Si enim detur quadrangulus :equalis quadrato parvissimo, talis quadrangulus erit longissimus propter strictitudinem trianguli, patet, quia quadrangulus constat ex quatuor lateribus, quorum duo sunt longiora ad invicem :equalia, et alia duo breviora ad invicem aequalia, et sic quadrangulus dqualis quadrato parvissimo — habebit latera longiora strictissima; et sic per propositionem Euclidis, si Angelus posset esse in loco quantumcumque parvo, posset esse in quadrato parvissimo, et per consequens posset esse in quadrangulo wquali quadrato strictissimo, et per consequens longissimo, quod videtur inconveniens. Et quod possit sic esse, patet, quia nulla figuratio repugnat Angelo.
Sequitur: illud declaratur per oppositum de corpore naturali. Hic Doctor declarat quomodo sequeretur Angelum posse esse inloco quantumcumque lon20, si posset esse in loco quadrato parvissimo, et hoc declarat per oppositum de aqua, quia si aqua possit esse in quadrato parvissimo, ut. in loco, non tamen sequitur quod possit esse in quadrangulo aequali illi quadrato, et boc est, quia figuratio talis repugnata quie,et si. sibi non repugnaret, si posse in. quadrato parvissimo, posset esse in quadrangulo :equali; cum ergo Angelo nulla repugnet figuratio, sequitur quod si posset in quadrato parvissimo, etiam posset in qua- drangulo aequali quadrato, et hoc est quod intendit Doctor hic.
(e) Praeterea si. quantitas aliqua virtutis est in Angelo. Doctor per hanc rationem deducit ad hoc inconveniens, quod si Angelus haberet quantitatem virtualem, secundum quam posset se facere praesentem cuilibet loco quantumcumque minimo in infinitum, esset virtutis infinitae. Patet in simili, qua sicut posse facere se praesentem virtute propria loco quantumcumque magno in infinitum est virtutis infinite, ita posse se facere praesentem loco quantumcumque minimo in infinitum, erit virtutis infinite.
(f) Si tamen posset esse in puncto vel non. Hic Doctor non determinat se, nec ad hanc partem, quod Angelus possit esse in puncto, tanquam in loco, nec ad partem oppositam, scilicet quod non possit esse in puncto,; et dicit quod non apparet ratio necessaria, nec ad unam partem, nec ad aliam. Qui enim vellet tenere Angelum posse esse in puncto tanquam in loco, haberet pro se hanc rationem, quod licet Angelus sit indivisibilis, non habet tamen indivisibilitatem limitatam sicut punctus, puta secundum genus quantitatis; punctus enim est indivisibilis de genere quantitatis, modo posse esse in puncto tanquam in loco, oportet esse indivisibile, limitatum secundum genus quantitatis
Qui etiam vellet tenere partem oppositam, scilicet quod possit esse in puncto, ut in loco, posset habere per se hanc rationem, illud est possibile, ad quod nullum sequitur inconveniens; sed ad Angelum posse esse in. puncto, ut in loco, nullum sequitur inconveniens; si enim aliquod possit inferri inconveniens, hoc praecipue posset inferri; quod tunc Anselus non posset moveri localiter supe aliquod spatium, nisi tale spatium esset compositum ex punctis, quod est falsum.
Dicit tamen Doctor quod tale inconveniens non videtur sequi, quia Angelus posset immediate ex loco punctuali ferre se continuum, cujus continui punctus est terminus, puta si Angelus esset in aliquo puncto magnitudinis cubitalis, recedendo a tali puncto, localiter moveretur super tali magnitudine continue. Et sic non apparet ratio necessaria, nec pro una parte nec pro alia.
(g) De isto igitur articulo. Hic! Doctor respondet ad secundam quaestionem secundum propriam intentionem, quod Angelus habet locum determinatum, indeterminate tamen hoc modo, quia aiiquis locus est quo majorem non posset habere, et aliquis quo minorem habere non posset, loquendo de loco continuo, licet forte posset esse in puncto, quia etsi forte Angelus posset esse in puncto, ut in loco, non tamen posset esse in aliquo minimo continuo ut in loco, propter rationem superius factam, quia si posset esse in loco quantumcumque parvo, posset esse in quadrato parvissimo, et sic in quadrangulo longissimo, quod est manifeste falsum, sed ista non sequuntur, si ponatur posse esse punctualiter in aliquo loco.
(h) Utrum autem determinatum — locum, etc. Hic Doctor ponit duas partes oppositas et probabiles.
Prima, quod etsi sit in potestate Angeli posse se facere praesentem tali vel tali loco, tamen ut est in loco, sic de necessitate est in tanto loco, quod potestate sua non potest esse in majori, nec iu minori loco, nec simul, nec successive.
Et probat per simile de corporibus, quia etsi corpus possit esse in illo vel in illo,» tamen dum est in loco, sic adeequate est in illo, quod non potest esse nec in majori nec in minori, quia ultima superficies corporis locati adaequate sibi determinat tantum locum; sic videtur quod quantitas Angeli virtualis sic adaequate determinet sibi tantum locum, ut non possit esse neque in majori, neque in minori loco, licet possit in esse in aequali successive.
Secunda pars est, quod etsi Angelus determinet sibi tantum locum, quod non majorem, puta locum tricubitalem, ita quod non possit esse potestate sua in majori loco; et similiter. determinet sibi locum ita parvum, quod non minorem, puta locum digitalem, ita quod potestate sua non possit esse in minori loco, tamen se potest facere praesentem majori et minori loco, accipiendo majus et minus infra spatium digitale et tricubitale, ita quod potest esse potestate sua in spatio bicubitali, et in spatio cubitali. Et si non possit esse in majori loco tricubitali, nec in minori loco digitali, accipiendo tamen totum illud spatium, potest esse in majori et in minori loco respectu spatii.
(i) De quinto dico, quod est in hoc loco vel illo, supple determinate, quia non est ubique. Et hic declarat Doctor quomodo Angelus potest seipsum reducere ad talem vel talem locum, et haec magis patebit questione ultima praesentis distinctionis, ubi quaerit: An Angelus possit movere se. Dicit ergo hic, quod quando aliquid est in potentia passiva ad aliquod genus, et per consequens in potentia passiva ad aliquam speciem, et ad aliquod individuum, est eadem potentia activa, quia reducit potentiam passivam ad genus, et ad speciem, et ad individuum; patet, quia si aliquod. corpus est in potentia passiva ad albedinem et nigredinem, potentia ergo activa reducens tale corpus ad colorem reducit ad aliquem colorem, non enim potest redu- cere ad colorem in communi, nisi prius reducat ad aliquem colorem in particulari, quia actiones sunt singularium, primo Metaphysiec in procmio. Sic dico in proposito, quod si Angelus sit in potentia passiva ad locum in communi, erit etiam in potentia passiva ad hunc vel hunc locum; et potentia activa, quae reducit Anzelum ad essendum in loco in communi,est eadem quae reducit ipsum ad essendum in hoc vel hoc loco, imo non potest reducere ad essendum in loco in communi, nisi prius reducat ad essendum in loco in particulari. Et infra patebit quomodo idem Angelus sit in potentia passiva ad locum, et in potentia activa faciendi se in loco.
(j) De sexto dico, quod non est in aliquo loco naturaliter, quia tunc. esset in aliquo loco violenter. Patet, quia si esset in loco sursum naturaliter, tunc esset in loco deorsum violenter, ut patet de levi, quod est in loco sursum naturaliter, quia secundum naturalem inclinationem, et per consequens in loco deorsum violenter. Sequitur: /une etiam aliquod corpus haberet naturalem aptitudinem ad. ipsum conservandum in loco, et aliquod corpus ad ipsum corrumpendum; patet, quia ideo corpus habet naturalem inclinationem ad aliquem locum, quia propter qualitates naturales inexistentes locanti, locatum salvatur et conservatur ibi, ut supra patuit.
(k) Et confirmatur ratio per. Avicennam, etc. Nam motus alicujus dicitur proprie naturalis uni termino ad quem est talis motus, ad quem terminum mobile naturaliter inclinatur. Ideo enim motus naturalis ad centeum dicitur naturalis, quia grave naturaliter inclinatur ad essendum in centro, et naturaliter inclinatur ad quiescendum in centro, et ideo si lapis moveretur a centro ad. alium locum, talis motus esset violentus, quia esset contra ejus naturalem inclinationem. Sic in proposito, si coelum moveretür motu naturali ad aliquem locum, tunc in tali loco quiesceret, et post si ab illo loco moveretur ad alium locum, talis motus esset. violentus. Sic in proposito, si motus localis Angeli ad aliquem locum, puta sursum, esset naturalis, naturaliter quiesceret in illo loco, et si ab illo loco moveretur ad alium locum, puta deorsum, talis motus esset violentus, et quies in illo loco deorsum esset ei similiter violenta, quod est inconveniens.
(l) Ex isto sexto patet, quod illa polentia passiva, etc. De ista differentia potentide passive, scilicet naturalis, violente et neutre, vide Doctorem ?n quaestione prima prologi, et quae ibi exposut.
Ultimo loco solvenda sunt principalia argumenta ad primam questionem hujus partis posita, ubi quierit Doctor: Ufrum Angelus sit in loco.
(m) Ad argumenta. Ad primum respondet Doctor quod omnes auctoritates debent exponi de loco circumscriptivo, ut dictum est supra, et sic nulla creatura spiritualis potest esse in aliquo loco circumscriptive; et sic Deus non potest movere illam per locum circumscriptive, quia quod movetur per locum circumscriptive, circumscriptive est in loco. Est tamen creatura spiritualis in loco definitive, Sive praesentialiter, ut supra patuit.
(n) Ad illud Philosophi Ad secundum respondet quod superficies aliqua corporis continet Angelum. Ista tamen continentia non est circumscriptiva, sed tantum definitiva sive praesentialis, quia sicut superficies, prout est continentia cireumscriptiva continet corpus circumscriptive, sic continentia definitiva continet definitive, non tamen ex hoc sequitur quod talis superficies continens Angelum sit agens vel influens respectu ejus, quia continentia loci est alterius rationis a continentia form:e et speciel. Forma enim dicitur continere materiam, pro qua perficit eam, et species dicitur continere individua, prout est esse quidditativum illorum; sed locus sive superficies sic continet Angelum, ut talis continentia nihil aliul sit, nisi contentum esse infra hanc superficiem continentem, et nihil ejus esse extra illam superficiem. Et hoc verum est in quocumque contento definitive, quia nihil ejus est extra locum ambientem, non tamen ex hoc sequitur quod. contineatur circumscriptive, quia ultra hoc, quod locatum non sit extra ambitum superficiei continentis, requiritur correspondentia partium — contenti ad partes continentis, et totius contenti ad totum continens, qualis non est in Angelo, cum non habeat partes.
(o) Ad illud de situ. Ad ultimum respondet negando illam propositionem, scilicet, quod omne quod est in loco habet situm, sive accipiatur sifus, vel pro differentia quantitatis, qui dicit ordinem partium ad invicem in aliquo toto, sive ut est pre«dicamentum, qui situs ultra. ordinem partium in toto, dicit etiam ordinem totius locati ad totum continens, et partium locati ad partes continentis, de quo vide Doctorem in 4. dist. 10. q. 1. et sic finis hujus questionis.
Gregorius tamen de Ariminio in 2. dist. 6. q. 4. art. 2. ponit duas conclusiones contra Doctorem dicens sic:
Quantum ad secundum articulum, pono conclusiones duas: Prima est, quod nec Angelus, nec aliqua res, dum movetur aliquam talem rem acquirit de genere permanentium, a se distinctam in loco sibi formaliter inhereatem, qualem — multi opinantur, et ubi appellant.
Secundo, quod ubi non est res alia a loco et a locato distincta. Primam conclusionem probo sic, et ut clarior fiat probatio, probo eam de corpore, quod localiter movetur, de quo magis videretur etiam secundum opinantes talia, quod talem rem deberet acquirere, et arguo sic:
Si corpus localiter motum, inquantum sic movetur, acquirit novum ubi, intelligendo per ubi aliquam rem illi formaliter inherentem, sive sit absoluta, sive respectus ejus ad locatum vel alia aliqua, ut diversimode aliqui putant; igitur perdit etiam aliquod ubi, ita quod ab aliquo ubi movetur ad aliud ubi, sicut ab uno loco ad alium, et ita concedunt, quod talia possunt; si sic, vel movetur de uno ubi ad aliud in tempore, vel in instanti, neutro modo, ergo, etc. Quod autem non in tempore, probo, quia si sic, igitur partibiliter et successive, id est, prius secundum unam partem, et posterius secundum aliam partem quam secundum totum; vel igitur secundum partes mobilis, vel secundum partes jpsius ubi, et hoc vel secundum partes dimensionales, seu quas habet secundum extensionem mobilis; vel secundum partes essentiales intrinsecas secundum intensionem, quemadmodum ponitur forma, quae intenditur habere partes tales non situ distantes.
Si dicatur primum, scilicet quod mobile prius secundum unam partem sui movetur ab ubi quod habet, quam secundum alium et quam secundum totum, quaeero tunc de alia parte mobilis ipsius, aut enim habet suum adhuc ubi totum vel partem, quam prius habuerit; et tunc sequitur, quod ipsa quiescit alia parte mota actualiter, quod est impossibile, supposito ipsum esse continuum totum perfectum continuitate; aut habet aliquam partem ubi primi, non tamen illam quam prius habeat, quod non potest esse, nisi habendo aliquam, quam prius habebat alia pars mobilis, et tunc sequitur quod illa pars ubi quam habet, migravit de subjecto in subjectum, quod est impossibile naturaliter.
Si detur secundum, videlicet quod mobile ideo partibiliter movetur ad ubi, quia prius ab una parte dimensionali ipsius ubi quam ab alia, tunc quaero de alia parte ubi, in qua parte mobilis remanet subjective per tempus illud, in quo ab alia movetur mobiliter ? vel siquidem in ea primo erat, et per consequens illa pars mobilis quiescit, et parte una quiescente movetur totum, quod non convenit naturaliter, vel in alia parte mobilis, et tunc sequitur quod de subjecto in subjectum transierit.
Si detur tertium, puta quod totum ipsum mobile simul prius movetur ab una parte essentiali ipsius ub; quam ab alia, contra:
Primo, quia ubi secundum ipsos, tales partes non habet, alioquin susciperet magis et minus, cujus oppositum dicit Auctor sex Principiorum.
Praeterea, hoc patet esse falsum, ratione, Primo, quia nunquam corpus aliquod dicitur magis esse in uno, eodemque primo loco toto quam fuit, nec minus uno tempore quam alio. Secundo, quia secundum hoc, sequeretur quod quaelibet pars mobilis haberet aliquam eamdem partem primi ubi quam habuit prius, licet non omnem habeat, nec ubi ita intensum, et per consequens adhuc est in eodem loco in quo prius. Non enim mutat ubi, nisi mutando locum etiam secundum opinionem illam, et ex hoc sequitur quod quielibet pars quiescit.
Eodem modo potest argui, quod non acquiritur novum ubi partibiliter, quia vel hoc esset secundum partibilitatem mobilis, ita quod una pars ejus prius acquireret novum ubi quam alia, et tunc sequitur quod una movetur alia non mota; vel secundum partibilitatem ubi praecise, ita quod totum mobile simul prius acquirit unam partem essentialem «5? novi, quam aliam, quia de parte dimensionali non potest accipi; et tunc aut simul cum secunda parte ubi remanet prima, aut non. Si sic, igitur per tempus habet eamdem partem ubi, et per consequens totum est in eodem loco primo, in quo prius fuit, igitur dum movetur, quiescit. Si non, igitur in quolibet instanti habet novum ubi, et perdit aliud, et per consequens non partibiliter et successive movetur ab ubi in ubi, cujus oppositum dabatur; relinquitur igitur quod mobile localiter motum non movetur in tempore, seu partibiliter et successive de ubi non in aliud. Quod autem nec in instanti, probo, et exempli gratia sit P, aliquod corpus quiescens in aliquo loco determinato, et habens ubi quod sit A, et incipiat P moveri continue, si ergo in aliquo instanti P movetur ab A, sit illud instans B; tunc sic, aut P in instanti B, est in eodem loco primo ipsum, et omnes partes ejus, in quo erat tempore quietis, aut non. Si sic, igitur habet idem ubi A in instanti B, et per consequens simul est mutatum ab A, et non est mutatum ab A. Si non, igitur est mutatum ad aliquid novi loci vel magnitudinis; aut ergo ad aliquid divisibile, aut ad aliquod indivisibile praecise. Non primum, quia in motu continuo cujustibet partis divisibilis, prius acquiritur pars, et nulla tamen simul acquiritur, ut patet ex sexto Physicorum. Nec indivisibile, quoniam tunc sequitur quod in motu locali continuo sit dare primum magnitudinis, ad quod mobile est mutatum, et juxta consuetum modum loquendi est dare primum nutatum esse, quod nullum moveri vel mutatum — esse praecessit, quae reprobata sunt sexto Py- sicorum. Secundum hoc etiam tollitur omnis motus continuus, nam oportet dicere, quod semper mobile est totum in termino « quo, vel totum in termino ad quem.
Secundo sic: ponatur quod P moveatur continue, et sit A unum ubi a quo movetur, seu quod perdit in instanti B, tunc sic: aut P acquirit in instanti aliquod ubi, aut non. Si non, igitur nec in B, instanti perdit A ubi, simul enim jin motu locali mobile, et perdit terminum a quo, et acquirit terminum ad quem. Si vero in instanti B, acquirit aliquod ub: novum, sit illud C, et tunc etiam, quaero utrum P, perdit C in instanti D, aut in alio? Si in alio, igitur P, habet ubi, C per tempus, et per consequens vel illo tempore simul movetur et quiescit; vel movetur, et nullam talem rem perdit, ac per hoc nec etiam acquirit, quod est propositum. Si vero in instanti D, ergo in eodem instanti perdit et acquirit ubi C, et simul est mutatum ab ipso C, et ad ipsum.
Et ulterius sequitur, quod in illo in- e. stanti habet C et non habet C, quod est ^ impossibile. Consequentia patet per illam conclusionem demonstratam in sexto Physicorum: omne quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo ad quod mutatum est, et similiter verum est, quod nullum quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo a quo mutatum est.
Praeterea, in eodem instanti primo P, est mutatum ad ubi C, et ipsum C, ex primo genitum, et eodem instanti est primo motum a C, et ipsum C est primo corruptum; igitur si eodem instanti, P est motum a C et ad C, eodem instanti C est genitum et corruptum, et est et non est.
Praeterea, secundum hoc, generatio et corruptio ejusdem rei numero demonstrataev sine medio sibi succedunt et conti- nuantur, quod Philosophus reputat impossibile octavo Physicorum, et similiter Commentator com. 63.
Praeterea, si in instanti P perdit ubi C, igitur, ut prius in eodem instanti acquirit aliud ubi, puta, D; et ultra arguendo ut prius, sequitur quod multa, imo omnia ubi acquirit in instanti D, et per consequens totus motus continuus ipsius P, fit in unico instanti, quod est impossibile.
Tertio, sia quolibet ubi, P movetur vel mutatur, non curo pro nunc in instanti, et ad quodlibet mutatur in instanü, sequitur quod totus motus continuus ipsius P, componatur ex mutatis esse praecise, et tempus mensurans illum ex instantibus, juxta communem modum loquendi. Antecedens probatum est sexto Physicorum. Consequentiam probo, sicut 4. dist. 17. q. 4. art. 2. et est quarta ratio contra opinionem, quae ibi reprobatur.
Secunda ratio ad conclusionem est ista, coelum primum secundum Philosophum vere movetur localiter, et tamen nullum ubi acquirit, cum ipsum non circumscribatur, neque contineatur a loco, et per consequens secundum viam illam non habeat in se aliquod ubi, et confirmatur per auctorem sez Principiorum, qui expresse dicit ultimam sphaeram non habere ubi, eo quod nihil contineat ipsam; igitur non omne, quod localiter movetur talem rem in se acquirit; ex quo ulterius infero, quod cum in nullo alio motu experiamur rem talem acquiri, nec auctoritas aliqua digna hoc dicat, irrationabiliter in aliquo alio fingitur talis res.
Tertio, si quodlibet mobile continuo motu, etc. sequeretur quod localiter motum simul moveretur duobus motibus distinctis, et esset dare quintum genus motuum, praeter illa quatuor, quia posult Philosophus in quinto Physicorum, et quae communiter ponuntur. Consequentia ista patet, nam quod movetur localiter de loco ad locum acquirit partibiliter locum, et movetur secundum locum; si ergo simul acquirit continue ubi, movetur etiam secundum ubi, et sic duobus motibus distinctis, quod erat primum inferendum. Rursus secundum istos, motus ad ubi pertinet ad Praedicamentum ubi, motus autem ad locum, cum locus per istos non sit ubi, non pertinebit ad idem Praedicamentum, et constat quod non ad Praedicamentum Substantiae vel Qualitatis, nec etiam Quantitatis, cum non sit augmentum, nec decrementum, nec mobile mutetur secundum propriam quantitatem; igitur oportet dare quintum pr: edicamentum, in quo motus ille ponitur, et certe difficile, ne dicam impossibile, erit reperire, salvato communi numero Praedicamentorum.
Quarto, si sic, igitur possibile est aliquid eodem tempore primo moveri conti-: nue secundum »wbi alicujus loci, et quiescere secundum locum illum, et e contra, quiescere secundum wi, et moveri secundum locum, hoc autem falsum est; nam quiescere secundum wi non est aliud quam ipsum et omnes partes ejus esse in eodem loco quo prius; si ergo aliquid quiesceret secundum ubi, quiesceret sesecundum locum, et contra. Consequentia declaratur, quia secundum ipsum ubi est res distincta essentialiter, ac etiam subjecto et situ ab ipso loco, nec aliquam causalitatem — habet alterum super reliquum, quam Deus non possit plene supplere; potest ergo Deus locatum transferre partibiliter de suo loco, conservando totaliter ubi in ipso locato, et e contra poterit in locato innovare continue ubi, et ipsum in eodem loco adaequato, et primo retinere.
Secunda conclusio probari potest ex eodem, quoniam si ubi sit talis res, possibile erit per potentiam Dei idem locatum esse in loco eodem ia quo prius, et non esse ubi prius, et e contra esse ubi prius, et non in eodem loco in quo prius, quee non sunt intelligibilia.
Praeterea, si ubi est talis res, annihiet Deus ubi, quod habet Socrates existens in loco isto demonstrato, verbi gratia A, et nullam mutationem aliam faciat in Socrate, aut in nulla alia re, quod est bene possibile suc omnipotentiae, quo facto, quaero utrum^Socrates sit in 4A, vel non? Si non, igitur Socrates est mutatus secundum aliam mutationem, quia prius fuit in A, quod est contra positum. Si sic, igitur ad quod Socrates sit in A, non requiritur aliqua "alia talis res, et cum nulla experientia de illa habeatur nec Dei revelatio, nec ratio alia, propter quam deberet poni, sequitur quod irrationabiliter et inutiliter ponitur.
Praeterea si talis res, aut est res aliqua absoluta, aut respectus secundum ponentes respectus. Non absoluta, non enim substantia, nec quantitas, nec qualitas, ut patet; non respectus, quia, ut videtur, non esset nisi vel respectus locati ad locum, vele converso loci ad locutum, vel tam hic quam ille Secundum non potest dici, neque tertium secundum viam illam, alioquin locus haberet ubi, et posset convenienter quaeri ubi est iste locus, et ultra etiam loci esset locus, quod ipsi non concederent. Nec primum potest dici secundum viam suam, quod tamen ipsi dicunt. Probo, respectus locali est de genere Relationis, igitur et respectus locati ad locum. Patet antecedens, non enim ad aliud Predicamentum, ut videtur secundum doctrinam eorum reduci potest. Consequentia probatur, nam, ut dicit. Augustinus septimo de Trinitate capitulo primo, et Philosophus in Praedicamentis, omnia relativa dicuntur ad convertentiam, et per consequens secundum viam illorum habent respectus mutuos, omnes mutui respectus pertinent ad idem Praedicamentum, igitur si unus est Praedicamento Relationis, et alter; sed secundum istos ubi non est res Praedicamenti Relationis, igitur ubi non est talis res a locato et loco distincta.
Praeterea, omnis quaestio faceta per interrogativa pertinentia ad Przedicamentum ubi quaerit de loco, et omnis responsio data per, praedicabilia dicti Przedicamenti ad hujusmodi questionem respondet de loco; igitur ubi est locus, et e converso. Consequentia patet, et antecedens probatur quoad primam partem, nam iste interrogationes sequivalent in significando: ubi est. Socrates, in quo loco est. Socrates, et istae similiter: quo ivit, Socrates, et unde venit, Socrates, et ad quem locum ivit, vel a quo loco venit, nec aliud quis per unam intelligit quam per aliam, ut puto quemlibet confiteri. Quo etiam ad partem secundam, patet, nam idem penitus respondet qui dicit est hic, et qui dicit est in isto loco, vel qui dicit, illuc ivit, vel illinc venit.
Confirmatur si quis interrogat de Socrate, ubi est? et respondeatur in ecclesia vel in scholis, convenienter responderetur, et bene si vere; si igitur an ecclesia et in scholis non sunt termini pertinentes ad ubi Predicamentum, aliqui non convenienter sic responderent; igitur ejusdem est interrogativum hoc Adverbium ubi, quod ista significant; sienificant autem loca ipsa extrinseca, et non aliquam rem formaliter loco inhzerentem; ergo nec ubi de re aliqua tali interrogat, et per consequens nec aliqua res talis est ubi;. Hoc patet etiam aucto- ritate Commentatoris, quinto Metaphysice, cap. 28. ubi dicit quod secundum quod dicitur locus habere locatum, est Predicamentum ubi. Item, quarto Physicorum cap. 24. pluries dicit locum corporis locati esse ubi ejus, unde ait quod Philosophus intendit distinguere inter locatum esse in corpore, quod est ubi ejus, et inter partem esse in toto, et eadem verba repetit in eodem commento; igitur secundum eum, in quo est locatum est ubi ejus.
Ista etiam intentio est Boetii in libro de Trinitate, ubi ait: Ubi, vel de homine vel de Deo praedicari potest; de homine, ut in foro; de Deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa res sit id, quod praedicatur de qua dicitur, non homo, ita. dicitur esse in foro, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi cireumfusus et determinatus proprietate aliqua, quia significari secundum se possit, sed. tantum quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc proprie prcdicationem proprie ostenditur. Quae verba sic exponit Commentator ibidem, id est, locus potest quidem praedicari, etc. Et sequitur: Sed ita dicitur homo esse in foro, vel Deus ubique, ut quamvis in praedicando ea dicatur est, non tamen ita dicitur, quasi ipsa res, de qua dicitur sit id, id est, habeat esse eo quod praedicatur. Et infra sic: igitur per hoc, quod. dicitur homo esse in foro nequaquam homini inherens, qua ipse sit vere proprietas Grammaticorum vel Dialecticorum proprie significatione notatur, sed per hanc praedicationem hoc. tantum consequens ostenditur, sed quod illud confusum et determinatum per esse in foro dicitur rebus aliis, quam sit circumfuso, el determinato vere sit informatum, et. hoc quidem sensu locus de homine praedicatur; hic Commentator. Ex iis evidenter apparet secundum intentionem Boetii, quod ubi significat locum, et quod propriam praedicationem illius praedicati nulla proprietas, vel res subjecto inh:zerens denotatur, sed tantum extrinseca, quie est locus. Si autem aliquis calumniaretur ex hoc quod ait informatum aliis rebus, et velit ex hoc inferre, quod per hujusmodi praedicationem importetur aliquid, quod proprie loquendo informet locatum et inhaereat illi, attendat quid subdit infra Boetius, ait enim: Simul de actione, habitu, ubi et quando, omnis hec praedicatio exterioribus datur, omniaque haec quodammodo referuntur ad aliud. Commentator, haec omnia, idest, habitus et actiones, de quibus circeumloquimur, et loca et tempora, de quibus pradiximus quodammodo referuntur ad aliud, id est, aliis, quam iis quibus subsistens est aliquid, Et infra sic: igitur pr«- dicatio alia est, qua vere inherens inhcrere praedicatur, alia, quae quamvis forma inhcerentium fiat, tamen ita ezxterioribus datur, ut ea, vel alicui inhaerere intelligatur. Haec ipse, ubi patet quod non prcedicatur per talem pr: edicationem alia forma inhcrens subjecto, sed res extrinseca tantum.
Contra ista primo potest argui, quia sequi videtur, quod ubi sit species Proedicamenti Quantitatis, et per consequens non sint decem Priedicamenta. Consequentia patet, quia quantitatis species est locus secundum Philosophum — in Predicamentis.
Secundo, Auctor sex Principiorum dicit quod ubi est circumscriptio loci a loci circumscriptione procedens; constat autem quod locus non est circumscriptio corporis, procedens a loci circumscriptione, alias a loco esset locus infinitum. Praeterea ipse subdit: non autem. in eodem est locus et. ubi, sed locus quidem est in eo quod capit, ubi vero in eo quod circumscribit et circumplectitur. Ex quibus patet quod non solum essentialiter, sed etiam subjecto distinguuntur locus et ubi. Ad primum, primo nego consequentiam, nec probatio valet quia non sequitur, locus est species Quantitatis, ubi est loeus; ergo ubi est species quantitatis, sicut non sequitur disciplina est species relationis seu Praedicamenti ad aliquid; Grammatica est disciplina; ergo Grammatica est species relationis, nam secundum Philosophum in Predicamentis, cap. de Qualitate, et similiter 7n 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, antecedens est verum, et consequens falsum. Unde in tali consequentia peccatur per: equivocationem ex varia suppositione medii.
Secundo dico, quod esto quod locus sit quantitas, non tamen est species quantitatis qualitercumque supponat iste terminus locus, sed dico quod est passio Quantitatis, et tunc supponit materialiter vel simpliciter, et ita expresse dicit Commentator 5. Met. cap. de Quantitaie, ubi etiam dixit, quod Philosophus in Preedicamentis, enumerando illas species dicit, locus est secundum famositatem tantum. Quamvis igitur eadem res sit locus, et quantitas seu superficies, tamen secundum aliam rationem dicitur superficies et locus, scilicet. inquantum est divisibilis ad duo, seu secundam duas dimensiones dicitur superficies; inquantum vero est id, in quo aliud est tah modo essendi in», dicitur locus, et ideo non obstante identitate rei significaiz) per praedicabilia, tamen illa propter talem diversitatem conceptuum ad diversa Praedicamenta per se reducuntur, ea vero magis proprie ad tale Prcdicamentum pertinent, per quae convenienter respondetur ad interrogationem factam per ubi, vel ad interrogationem loci, sive illa sint adverbia, sive praepositiones, cum casualibus vel obliquis localium, et similia.
Ad secundum dicendum, quod ille auctor multam improprie loquitur in illo libello, propter quod multi aspicientes verba ejus ad proprietatem, falluntur in ipsis. Dicendum ergo, quod non intendit dicere, quod ubi sit aliqua res distincta a loco et locato existens in eo, quam vocet circumscriptionem, sicut nec per circumscriptionem loci, a qua dicitur circeumscriptionem corporis procedere, intendit aliquam rem a loco distinctam, qua circumscribatur locus, vel circumscribat; non enim potest fingi quae res sit illa, sed per illa verba vult solum dare intelligere quae sit propria ratio pr: edicamentalis ipsius ubi, et quid importatur per tales praedicationes: Socrates est in foro, vel in scholis, et similes, que formantur ex subjectis particularibus ad praedicatum ubi; et vult dicere, quod non aliud importatur, quam illud quod continetur et circumscribitur loco illo, ita quod secundum ipsum idem est esse alicubi, vel in aliquo loco, quod est illo circumscribi et contineri; et hoc satis manifestat ex eo quod immediate addit: est ergo in loco quidquid a loco. circumscribitur et complectitur.
Ad aliud dicendum, quod accipit esse in, non pro inhsrentia, sed pro predicatione, et actum exercitum pro signato; et est sensus quod non de eodem predicatur locus, et ub?, id est, praedicabilia de Preedicamento ubi, nam locus dicitur de continente, sed talia praedicabilia de contento. Unde non dicitur forum est in foro, sed bene dicitur de Socrate est in foro, et ratio est, quae jam dicta est, quia esse in foro est contineri a foro, et forum non continetur a foro, Socrates autem continetur a foro, et ideo bene dici- tur est in foro, autem est praedicabile Praedicamentum ubi; e contra bene dicitur, quod continens est locus, et non bene dicitur quod Socrates, vel aliud quid contentum a loco est locus, et hsc est intentio ejus; utrum tamen verum Sit, quod de eo praedicetur ubi, seu praedicabilia dicti Praedicamenti, quod loco circumscribitur et complectitur, et quod illa sit ratio ubi, vel loci, non curo pro nunc, nam mihi et alii est communis ista difficultas.
Respondeo ad omnes rationes Gregorii, premittendo primo, quod dicit Doctor in quodlib. q. 44 art. 5. sive ultimo, ubi sic dicit: Sed si quaeratur quomodo potest acquisitio respec(us esse successiva, mist successio ponatur in aliquo absoluto. Respondet quod. corpus successive secundum partem. aliam et. aliam fit praesens. eidem parti loci ;. similiter corpus secundum eamdem partem fil successive praesens alii et alii parti loci, ita. quod tam ex. divisibilitate corporis quam loci, sequitur divisibilitas circumscriptionis corporis a loco, et divisibililas successiva, quando pars post parlem acquiritur; non est ergo divisibilitas in respectu sine divisibilitate in absoluto sed. est successio in. respectu, qui est circumscriptio sine successione in forma absoluta corporis vel loci: hoc ille.
Et pro majori intelligentia dicendorum, premitto hoc exemplum, scilicet quod quantum bipedale existens in ultima parte aeris circa aquam localiter moveatur in aqua, ita quod totum ponatur in ultima superficie aquae continentis. Hoc posito, dico primo quod locus ille totalis, sive ubi totale ( quod est circumscriptio passiva fundata in quando bipedali, et terminata ad ultimam superficiem aqu«e continentis ) est una relatio realis de novo acquisita, et in superficie aquae. cir- cumscribentis est alia relatio realis, quie dicitur circumscriptio activa terminata ad ultimam superficiem corporis contenti, quae relationes tamdiu manent, quamdiu quantum bipedale continetur ab illa ultima superficie aquaeze. Secundo proemitio quod quantum bipedale acquirit illud totum ubi, sive illam totam circumscriptionem — passivcm, secundum quam ipsum totum dicitur esse in loco successive, sic. quod ana pars succedit alteri, et adveniente una alia desinit. Patet, ponendo quod tale totum habeat mille partes quantitativas, quarum quaelibet semper est divisibilis in infinitas partes, et incipiat moveri localiter in aqua secundum partes; tunc prima pars in eodem instanti, quo continetur in aliqua parte superficiei aquae, resultat relatio realis, quae dicitur circumscriptio passiva fundata in illa parte, et terminata ad illam primam partem superficiei aque; et quia illa pars non est ibi in esse quieto, cum totum quantum continue moveatur localiter, ideo illa prima pars subintrat aliam partem superficiel aqui, et ipsum totum secundum aliam partem aequalem prime fit in illa prima parte superficiei aqui, et sic acquirit novam praesentiam, sive novum respectum ad illam primam partem superficiei aquie, et. prima relatio acquisita in prima parte totius desinit esse, quia et. illa pars desinit continerl ab illa prima parte superficiei aquie, sed acquirit aliam relationem, ut. fit praesens secundae parti superficiei; et sic patet quomodo secunda relatio fundata in secunda parte succedit relationi fundati in prima parte. Deinde prima pars desinit esse sub secunda parte superficiei, et fit praesens. terti:e. parti, et per consequens secunda pars quanti desinit. esse in prima parte superficiei, et fit. praesens secundae parti, et — postea tertia pars ipsius quanti fit praesens prime parti superficiei, et sic dico de aliis.
Hoc posito dico duo: Primo quod eadem pars quanti secundum quod fit prxesens alii et alii parti superficiei aquae, semper habet aliam et aliam relationem terminatam ad aliam et aliam partem superficiei aqua, ita quod semper una succedit alteri, sic quod prima desinente, secunda advenit, et secunda desinente tertia advenit, et sic de aliis. Et sic totum quantum secundum illam partem potest dici suecessive moverl, cum secundum illam partem habeat aliam et aliam praesentiam, prout illa pars fit praesens alii et alii continenti; et sic successio talis fit praecise ex divisibilitate continentis, quia propter ejus divisibilitatem pars quanti fit praesens alii et alii parti continentis. Secundo dico, quod ipsum quantum potest successive acquirere totum wb, qua successio in respectibus erit secundum divisibilitatem ipsius quanti, quia enim habet plures partes, ideo secundum primam partem fit praesens primae parti superficiei aqua, et secundum secundam partem fit praesens eidem, et similiter secundum tertiam, et sic de aliis quousque totum contineatur in tota superficie aque; secundum ergo quod fit prassens eidem parti superficiei secundum aliam et aliam partem quanti, sequitur quod secundum aliam et aliam partem acquirat alium et alium respectum terminatum ad eamdem partem superficiei, quorum unus semper succedat alteri, et sic erit successio in tali motu locali, sive in tali ubi propter divisibilitatem ipsius mobilis.
Secundo principaliter praemitto, quod totum ubi passivum, quod est relatio realis totius bipedalis ad superficiem continentem ipsum totum, non dicitur integrariex illis respectibus sibi invicem succedentibus, eum desinant esse; sed in ulti- mo instanti motus localis ipsius quanti, quo totum actu est in loco sibi adaequato, resultat una relatio, sive una circumscriptio passiva, secundum quam dicitur esse in loco circumscriptive, et secundum quam totum formaliter dicitur praesens toti superficiei addaequate continenti ipsum. Et similiter in esse quieto quot sunt partes in illo toto, tot sunt circumscriptiones passive, sive relationes, sic, quod una pars quanti, sic est praesens uni parti superficiei, quod non alteri, et alia pars alteri, et sicut totum integratur ex omnibus partibus suis, ita ubi totale ipsius quanti, sive circumscriptio passiva totalis, sive totalis praesentia integratur ex omnibus partialibus praesentiis.
Tertio praemitto, quod quantum bipedale, et dicatur A, recedit ab ultima superficie aeris continentis, pariformiter fit successio in tali ubi deperditivo, sicut etiam in ubi acquisitivo, quod acquirit in aqua, patet enim quod cum prima pars ipsius A subintrat aquam, illa pars perdit respectum ubicalem, quem habebat ad ultimam partem aeris, et acquirit novum respectum in aqua, et secunda pars ipsius A, dum continue A recedit a loco aeris, fit sub illa ultima parte superficiei aeris, et perdit respectum, quem habebat ad partem priorem aeris, et acquirit novum respectum, A fit in prima parte superficiei aqua, et sic perdit respectum ad ultimam partem aeris, acquirendo novum ad primam partem superficiei aquae, et sic successive de aliis partibus, et sic patet quomodo deperdit locum totalem successive. Et divisibilitatis motus localis, sive successio tripliciter potest contingere. Primo secundum divisibilitatem continentis, ut cum A secundum eamdem partem fit praesens alii et alii parti continentis ut patet de indivisibili, quod si moveretur super aliquod quantum, illud mo- bile secundum se totum semper fieret praesens alii et alii parti spatii, ut patebit in isto secundo dist. 2. q. 9. Secundo fit successio ex divisibilitate ipsius mobilis, ut cum mobile secundum aliam et aliam partem successive fit praesens eidem parti continentis, ut supra exposui. Tertio fit successio ex parte utriusque, scilicet contenti et continentis, quando utrumque est divisibile, et sic quando corpus circumscriptive movetur, talis motus est successivus ex divisibilitate tam. contenti quam continentis.
Quarto praemitto, quod quando mobile, puta A, recedit a loco sibi adaequato; potest dupliciter intelligi: Uno modo exeundo localiter a primo loco adaequato, acquirendo novum locum sibi adaequatum, sic, quod ipsum mobile localiter recedat ab ipso loco. Alio modo dicitur moveri localiter, quia alius et alius locus semper succedit, ipso tamen fixe stando. Exemplum primi, ut cum quantum bipedale movetur a loco aeris ad locum aquae, ita quod non stat fixum in eodem respectu ad polos. Exemplum secundi, ut cum palus figitur in aqua, qui semper stat fixus habendo eumdem respectum ad polos mundi, sed tamen dicitur localiter moveri, quia novum et novum continens semper succedit, ut patet de aqua fluente circa ipsum, quia semper fit sub alia et alia superficie aquaee fluentis. Loquendo primo modo, dico quod quando mobile sic movetur recedendo a loco sibi adcquato, ita quod totum moveatur, semper habet alium et alium respectum ad continens. Patet, quia quando adaequate est in continente, sic habet unum respectum ad ipsum continens, quod praecise correspondet continenti, et quaelibet pars ipsius contenti suae. parti determinatce; cum ergo movetur recedendo a continente, amittit illam respectum totius contenti ad to- tum continens, et respectus partium ad partes continentis perduntur, patet, quia non sunt amplius sub illis partibus.
Adverte tamen, quod antequam mobile creat totum locum sibi ad:equatum, cum perdit primum respectum ad locum adsequatum, acquirit novum respectum ad alium locum adaequatum, qui locus adaequatus,sive superficies ad:equata includit partem superficiei sub qua prius erat, et partem superficiei, sub qua de novo fit, et Sic acquirendo aliam et aliam partem superficiei desinit esse sub alia et alia parte superficiei praeteritae, et sic successive acquirit ipsum ubi adsequatum, successive deperdendo ubi ad:squatum, quod prius habebat, et sic totum contentum semper fit sub alio et alio respectu, et quaelibet pars contenti fit sub alio et alio respectu. Sed loquendo secundo modo, non semper sequitur quod mobile secundum se totum moveatur, nec per consequens in eodem tempore, quo secundum unam partem, tantum fit praecise sub aliqua parte superficiei, sub qua prius non erat, nec sequitur quod perdat respectum secundum se totum, quem prius habebatad totum continens, sed tantum secundum partem, quia illa pars perdit respectum ad partem superficiei sub qua prius erat.
Iis praemissis, respondeo ad rationes, Gregorii, cum primo dicit, aliquod corpus movetur localiter ad aliquem locum; igitur perdit aliquo. ubi, in quo prius erat, hoc conceditur via naturali; via enim supernaturali aliquod corpus acquirere posset novum ubi, etiam per motum localem, non perdendo prius wb?, ut probat Doctor in 4. dist. 10. quest. 2. et cum arguit iste, quod si corpus movetur de uno ubi ad aliud ubi, aut movetur in tempore, aut in instanti. Dico primo, quod in tempore movetur; et cum arguit, ergo partibiliter et successive, scilicet prius secundum unam partem, et posterius secundum aliam, concedo; et cum infert, vel igitur secundum partes mobilis, vel secundum partes ipsius ubi, dico quod si loquitur de successione ipsius ubi adzquati de novo acquirendi, vel alterius ubi adaequati de novo deperdendi, quod talis successio fit propter divisibilitatem tam mobilis contenti, quam ipsius continentis, non quod fiat successio in partibus mobilis, vel in partibus continentis, cum ille partes sint simul et in actu, et habeant esse permanens, et cum quczrit ultra, quod si mobile prius secundum unam partem sui movetur ab ubi quod habet, quam secundum aliam, et quam secundum totum, quaero tunc de alia parte mobilis ipsius, aut habet adhuc totum suum ubi, vel partem quam prius habuit,et tunc sequitur quod ipsa quiescit, alia parte mota actualiter. Dico quod quando mobile movetur de motu locali primo modo, videlicet quando mobile per motum proprium recedit a loco, quod quando una pars movetur, etiam quaelibet movetur, ita quod quando illa pars acquirit novufn respectum, etiam qualibet pars ipsius mobilis acquirit novum respectum ad aliam et aliam partem; et sic non sequitur, quod secundum unam partem moveatur localiter, et secundum aliam quiescat.
Dico secundo, quod si loquamur de motu secundo modo dicto, videlicet quando mobile sit sub alia superficie per novum accessum continentis ad ipsum, ut supra dixi de palo fixo in aqua, quod stat mobile secundum unam partem moveri, et secundum aliam quiescere, sicut etiam cum aliqua superficies dealbatur primo secundum unam partem movetur ad albedinem, et secundum aliam partem adhuc quiescit sub nigredine, et tamen ex hoc non sequitur quod quiescat, et non quiescat; licet enim sequatur, movetur ad albedinem, ergo movetur, et similiter sequatur quiescit sub nigredine, ergo quiescit, non tamen sequitur ergo quiescit et non quiescit, est enim ibi ignorantia Elenchi, et fallacia a. secundum quid ad simpliciter, ut infra patebit in. isto secundo dist. praesenti quest. 1. in responsione ad. quartum argumentum principale. Et si iste vult inferre, quod si mobile secundum unam partem quiesceret, et secundum aliam moveretur, esset contra Philosophum. 1. Physic. text. com. 1.ubi vult quod nihil movet seipsum primo, quia turie quiesceret ad quietem partis, et non quiesceret ad quietem ejus; patet hoc non esse contra Aristotelem, quia Aristoteles loquitur ibi de corpore, quod movetur secundum se totum, sive primo; accipiens ly primo illa duplici primitate, de qua Doctor in praesenti dist. q. 10. respondendo ad primum argumentum principale. Concedo ergo, quod illa pars quae movetur, non habet totum ubi, sive respectum quem prius habuit, nec partem illius respectus, sed habet alium respectum novum; et similiter concedo quod illa alia pars mobilis habet novum respectum; loquendo semper de mobili primo modo dicto. H«c forte non habet, loquendo de corpore mobili, secundo modo dicto. Prima forte adhuc est sub illa parte sub qua prius erat, nisi forte dicatur quod continens de novo adveniens, expellendo prius continens, moveat ipsum totum continens, quia tunc concederetur, quod sicut totum contentum fit simpliciter sub alio respectu, ita et quilibet pars contenti fit sub alio respectu.
Et cum infert quod. illa secunda pars mobilis, aut habet totum ubi prius, aut partem,responsum est quod nec totum nec partem, loquendo de mobili primo modo, Posito etiam quod habeat partem, non sequitur quod praecise habet illam partem, quam prius habebat alia pars mobilis; et quod infert probando, quod mobile non requirat subjective dum movetur localiter aliquam partem dimensionalem, hoc totum conceditur, nec hoc est contra Doctorem Subtilem, Et cum ultimo infert circa illam primam rationem, quod totum mobile simul, non prius movetur ab una parte essentiali quam ab alia ipsius ubi, quia ubi non habet tales partes, aliter susciperet magis et minus, hoc totum potest concedi. Si tamen adhuc dicatur, quod secundum unam partem ubi totalis moveatur, et non secundum aliam, forte non esset inconveniens, accipiendo totum ubi, pro quodam integrato ex omnibus respectibus, quos habent partes mobilis ad partes continentis; et sic si mobile secundum unam partem movetur, totum mobile perdit unam partem totalis "ubi, quia unum respectum quem prius habebat pars mota; nec ex hoc sequitur ipsum ubi intendi vel remitti, quia quod intenditur et remittitur est forma simplex, illud autem totum «wb? est quoddam integratum ex pluribus ubi partialibus.
Et cum secundo infert, quod eodem modo potest argui, quod non acquirit novum ubi partibiliter, quia vel hoc esset secundum partibilitatem mobilis, ita quod una pars ejus prius acquireret novum ubi quam alia, et tunc sequitur quod una movetur, alia non mota. Respondeo pariformiter, ut supra dixi de mobili, quod movetur a priori ubi, deperdendo illud. Et quod addit, quod aut movetur secundum partibilitatem ubi praecise, ita quod totum mobile simul, prius acquirat unam partem essentialem ubi novi quam aliam, patet responsio ex supradictis, quod wb novum adiequatum ipsi mobili est. unus respectu resultans in ipso mobili in. ulti- mo instanti motus localis, in. quo fit perfecte praesens continenti sibi ad:aequato, ille tamen respectus non acquiritur motu locali, cum acquiratur in instanti; imo est simpliciter terminus motus localis et ubi totale, quod successive acquiritur per motum localem, sunt respectus ad invicem successivi, quia habent successionem ad invicem, vel ex divisibilitate mobilis, vel continentis, vel utriusque, ut supra exposul. Et ex ista responsione, tota. littera sequens ipsius Gregorii (ut patet ) nihil. contra Doctorem concludit.
Et cum probat, quod non possit moveri ab uno ubi ad aliud in instanti, conceditur hoc non posse esse via naturali, loquendo tamen de motu continuo, licet tamen aliquid possit moveri, etiam virtute naturali in instanti, non transeundo per medium, quod est aliquid extremorum, videlicet motu continuo,licet ipsum transeat secundum ordinem naturae, ita quod prius natura transit unam partem quam aliam, et non ordine durationis, ut exposui in praesenti dist. quest. ultima. Et si iste Doctor intendat sic probare, quod Angelus non possit sic transire de loco ad locum in instanti, non tamen motu continuo, patet quod ratio sua nihil concludit, cum loquatur semper de motu continuo. Si tamen intendit per has rationes simpliciter concludere, quod nihil naturaliter possit moveri de loco ad locum in instanti, acquirendo novum respectum, non loquendo de motu continuo, ad illas respondeo unica responsione, quia Angelus existens in aliquo ubi in instanti potest se facere praesentem alii w57, ut infra. patebit praesenti distinct, quest. ultima. Ft cum infert iste, si P movetur ad € in instanti, et a C movetur ad D in instanti, et C dicat respectum, ergo in eodem instanti, idem € erit genitum et corruptum, quod est impossibile, quia dum P move- turad C, acquirit novum ubi, sive novum respectum, et cum a C movetur ad D, perdit ipsum C, sive respectum. Dico primo, quod forte non esset impossibile Angelum in eodem instanti temporis moveri ad C, et in eodem instanti moveri a C ad D, loquendo de ubi continuis et non discontinuis, et non loquendo de motu continuo. Et cum infertur, ergo in eodem instanti C est genitum et corruptum, dico hoc non esse impossibile absolute, quia etiam Deus in instanti A, potest creare Angelum, et in eodem instanti potest annihilare, ut supra patuit praesenti dist. quest. prima, et clarius patebit in. quodlib. q. 19. et sic idem in eodem instanti erit creatum et annihilatum. Pono ergo, quod Angelus in aliquo tempore moveatur ad ubi C, ita quod in ultimo instanti illius. temporis habeat ub; C, etin eodem instanti faciat se praesentem alii wb, tunc idem ubi in eodem instanti erit creatum et corruptum, nec ista sunt impossibilia. Sed quidquid sit de istis pro nunc succincto sermone transeo, et praesertim cum rationes istae, quibus probat, quod est impossibile aliquid moveri in instanti; probent tantum de motu continuo, ut sic concedantur, etin hoc non sunt contradictoria, cum expresse teneat Angelum non posse moveri motu continuo in instanti de loco ad locum, sive de locis continuis sive discontinuis, ut satis patet praesenti distinct. quest. 12.
Ad secundam rationem principalem, qua probat quod coelum primum non acquirat novum respectum, licet vere localiter moveatur; et quod non acquirat, patet, quia primum coelum non circumscribitur. Dico quod si loquamur de circumscriptione passiva, secundum quam aliquid dicitur commensurate contineri ab aliqua superficie corporis continentis, hoc modo primum coelum non est in loco secundum viam Philosophi. Si vero loquamur de circumscriptione activa, qua primum coelum circumceribit corpora contenta, dico absolute, quod continue dum localiter movetur acquirit novum et novum ubi activum, quo continue circumscribit contenta inferiora, et quaelibet pars primi coeli semper acquirit alium et alium respectum, secundum quem fit praesens parti contente. Et concedo quod motus localis primi coeli? est vere continuus, et divisibilis, et suaes- p sivus, non quod sit aliqua successio in partibus ipsius coeli, nec in corporibus 4 contentis, cum habeant esse permanens, sed fit continua successio in ipsis respectibus activis, ita quod semper unus succedit alteri. Gum enim una pars primi coeli fit praesens parti corporis contenti, habet unum respectum ad illam partem quae dicitur ubi, et cum fit praesens alii parti, acquirit alium respectum, admittendo illum primum, et sic fit praesens alii et. alii parti, et sic semper alius et alias respectus succedit alteri.
Ad tertium principale, ubi dicit quod tunc idem mobile simul moveretur duobus motibus distinctis, et esset dare quintum genus motuum, praeter illa quatuor posita a Philosopho quinto Physicor. scilicet motus ad substantiam, quantitatem, ! qualitatem — et — ubi. Dico breviter, quod h:ec ratio procedit ex falsa imaginatione; imaginatur enim iste, quod cum mobile movetur localiter super aliquod spatium, quod sit unus motus localis respectu superficiei super qua movetur, et alius motus sit ad ipsum ubi. Si enim attenderetur motus localis ex hoc solo quod esset super quantitate, talis motus non esset successivus, quia in tali motu nulla esset successio in quantitate super qua movetur, nec successio in partibus ipsius mobilis, cum sint permanentes; ex quo ergo motus localis est vere successivus, oportet dicere quod talis successio fiat in ipso ubi totali, ita quod continue unus respectus ubicalis succedit alii modo praeexposito, et talis successio in respectibus fit propter divisibilitatem, vel continentis, vel contenti, vel utriusque, ut supra patuit.
Dico secundo, quod etiam posito, quod mobile vere moveatur super magnitudinem sic, quod talis motus dicatur localis, et etiam moveatur secundum alium et alium respectum ubicalem, sic, quod talis motus dicatur ubicalis, adhuc nullum sequitur inconveniens, et concedo quod idem movetur distinctis motibus. Et cum infertur quod esset dare quintum genus motuum, negatur, quia motus ubicalis esset in Praedicamento ubi, et motus localis esset in Praedicamento Quantitatis, quia talis motus diceretur ex hoc quod mobile continue transit aliam et aliam partem quantitatis, sicut etiam dicimus, quod motus alterationis est in. Praedicamento Qualitatis. Prima tamen responsio est melior. Et cum dicit, quod motus localis non pertinet ad Praedicamentum Quantitatis, quia non est augmentum vel decrementum,, dico, quod si iste concederet motum localem esse aliquam entitatem realem realiter distinctam a mobili, cujus oppositum ipse tenet, haberet dicere quod talis motus pertineret ad genus quantitatis, non ex hoc quod mobile acquirat realiter et subjective aliquam quantitatem novam, sed ex hoc quod pertransit aliam et aliam partem quantitatis successive, ita quod unam per prius, et aliam per posterius, et sic successio esset in tali motu, licet non in partibus quantitatis.
Ad quartum, ubi dicit quod si ubi diceret novum respectum in ipso mobili, quod tunc esset possibile aliquid eodem tempore primo moveri continue secundum wb? alicujus loci, et quiescere secundum 1lo- cum illum, et e contra quiescere secundum ubi, et moveri secundum locum, negatur hoc posse sequi. Et cum probatur, quia quiescere, secundum «ubi non est aliud quam ipsum, et omnes partes ejus esse in eodem loco quo prius; si intelligat, quod esse in aliqua ultima superficie, in qua prius erat non includendo respecium circumscriptionis passive, quod quiescat secundum ubi circumscriptivum, hoc patet esse falsum, quia et corpus Christi quiescit sub ultima superficie quantitatis panis transubstantiati, et tamen non quiescit secundum ubi circumscriptivum; patet, quia ibi non circumscribitur, nam circumscribi dicit commensurationem totius contenti ad totum continens, et partium contenti ad partes continentis, quae commensuratio nihil aliud est, nisi quidam respectus, ut patet a Doctore in 4. dist. 10. non sequitur ergo quiescit secundum locum, accipiendo / ocum pro ultima superficie continentis, er£o quiescit secundum ubi, licet bene sequatur e converso, scilicet quod quiescens secundum b? quiescit etiam secundum locum, quia non est imaginabile quod A habeat ubi circumscriptivum, et quod simul non sit sub quantitate continentis. Et quod infert iste, quod Deus posset transferre locatum partibiliter de suo loco, scilicet de ultima superficie continentis conservando totaliter ubi in ipso locato, negatur, quia est simpliciter impossibile ponere aliquem respectum sine termino ad quem est, ut patet a Doctore in 4. dist. 11.
Cum ergo ubi passivum essentialiter sit respectus terminatus ad ultimam superficiem continentis, secundum quem conten- | tum sit praesens. continenti, et partes contenti partibus continentis, si locatum. non esset in tali superficie, nullo modo inclu«leret 4b? ad talem. superficiem. Et cum probatur, quod locatum possit esse in tali ubi et non in superficie, quia ipsum wb? passivum est res distincta essentialiter ac etiam subjecto et situ ab ipso loco, nec aliquam causalitatem habet alterum super reliquum, quam Deus non posset plene supplere, concedo hoc totum. Et cum infertur, ergo Deus potest transferre locatum partibiliter de suo loco, conservando totaliter ubi in ipso locato, negatur consequentia, ut patet in instantia; nam paternitas distinguitur essentialiter, et loco et subjecto, etc. a re, qua est Filius; er2o Deus potest facere Patrem sine Filio, non sequitur; similiter unio nature humanae ad Verbum distinguitur essentialiter ab ipso Verbo, ergo potest facere naturam humanam formaliter unitam, et quod talis unio non terminetur ad Verbum non sequitur. Et cum dicit in calce hujus rationis, quod si ubi dicit respectum novum in ipso locato, quod Deus poterit in ipso locato innovare continue ubi, et ipsum in eodem loco adwequato et primo retinere, dico quod haec propositio potest habere duplicem sensum: Primo, quod existente A, in aliqua ultima superficie continentis primo et adaequate includente respectum ad ipsam superficiem, quod simul potest habere aliud et aliud ubi, quia ipsum A, potest adcwquate contineri in alia et alia superficie; et hoc modo concedo propositionem, quia Deus potest facere idem corpus simul esse in. pluribus locis adeequatis, loquendo de locis materialiter, scilicet accipiendo /ocum pro superficie ultima, ut subtiliter probat. Doctor in 4. dist. 10. q. 2. Secundo quod existente A in D, ut in loco sibi adaequato, posset habere aliud et aliud. ubi circumscriptivum, non actu existente sub alia et alia superficie, hoc est simpliciter impossibile, quia tunc poneretur respectus sine termino ad quem est, ut supra patuit, quia ub passivum dicit formaliter respectum ad ultimam superficiem continentis, ut actu continentem et circumscribentem.
Nunc respondeo ad argumenta facta pro secunda conclusione, quae talis erat, quod ubi non est res alia a loco et a locato distincta, cujus oppositum tenet Doctor ut patet in 4. dist. 10. et in quodlib. q. 11. et alibi sepe.
Ad primam ergo rationem, quod si ubi esset res alia, quod tunc esset possibile per potentiam Dei idem locatum esse in eodem loco in quo prius, et non esse ubi prius, et e contra, esse ubi prius et non in eodem loco, id est, in quo prius, quie non sunt intelligibilia. Respondeo quod ista littera potest habere multiplicem sensum: Primo quod A possit esse in eodem loco, id est, in eadem superficie in qua prius, et non esse ubi prius, id est, quod actu sit in ultimata superficie, ei quod non habeat ubi quod prius habebat in illa superficie; concedo esse possibile, scilicet. quod A contineatur in aliqua superficie, non tamen circumscriptive, et quod non habeat ubi circumscriptivum, ut patet. de corpore Christi sub quantitate panis, et hoc conceditur a Doctore 2m 4. dist. 10. Secundo quod A4 contineatur in aliqua superficie circumscriptive, et quod non habeat idem ubi, quod prius habuit. Dico hoc esse impossibile, quia idem respectus semper remanet idem termino et fundamento eodem modo se habente, sic intelligendo quod 4 ponatur commensurari toti superficiel continentis sic, quod ipsum A correspondeat toti superficiei, et partes determinatte a partibus determinatis superficiel, et hcvc commensuratio est necessario respectus. Non intelligo ergo quod manente 4A, secundum esse absolutum, et superficie secundum esse absolutum, quod necessario maneat ubi circumscriptivum, sed posita com- mensuratione supradicta, necesse est ipsum ubi manere quamdiu manet talis commensuratio, et sic patet quomodo ista littera potest intelligi. Possent etiam dari alii sensus, quos brevitatis causa omitto, et quia non multum faciunt ad propositum.
Ad secundam rationem pro secunda conclusione cum dicit, si «b? est talis res, scilicet, respectus, Deus annihilet ipsum ubi, quod habet Socrates existens in isto loco demonstrato, dico, quod Socratem existere in aliqua ultima superficie, potest dupliciter intelligi, videlicet commensurative et definitive tantum. Primo modo, non potest destrui ab aliqua potentia ipsum ubi, quia est impossibile Socratem commensurari alicui loco, et non dicere respectum ad ipsum locum, cum talis commensuratio, vel est formaliter respectus, vel saltem necessario includit respectum. Secundo modo, concedo quod potest annihilare tale ubi circumscriptivum, licet tunc sit difficultas ut est in loco definitive, an necessario dicat respectum; et teneo simpliciter quod aliquid non potest esse in loco definitive sic, quod sit perfecte praesens illi loco, quin dicat respectum prxesentialitatis ad locum, sed de hoc in, 4. dist. 10. et in. quodlib. quest. 41.
Et cum infert, quod annihilato ubi circumseriptivo in Socrate, pono quod Deus nullam aliam mutationem faciat in Socrate, aut in alia re, quod est bene possibile suae potentiae. Admitto casum, Et cum ultra quierit, an Socrates sit in illo loco in quo prius erat, scilicet in ultima superficie continentis, vel non potest dari utrumque, cum dicit, quod secundum dari non potest, quia tunc Socrates esset in loco secundum aliam mutationem ab illa, qua mutatus fuit secundum «wbi, deperdendo ipsum, quod est contra positum; negatur quod mutetur aliqua mutatione positiva, videlicet acquirendo aliquod positivum, aut aliqua mutatione deperditiva, deperdendo aliquod positivum, quod prius habuit.
Et cum probat, quia Socrates prius fuit in loco, et nunc non est in loco, ergo mutatur; negatur consequentia, si in antecedente intelligit Socratem esse in loco nihil aliud esse, nisi in aliqua superficie contineri, et non dicere aliquid formaliter in ipso Socrate, quia ut sic, Socrates nec formaliter aliquid acquirit, nec deperdit. Et si Socratem esse in loco hoc modo, et post non esse diceret mutationem, multa inconvenientia contingerent, quia dicerem etiam Deum sic mutari, quia nunc non est praesens tempori crastino, et cras erit praesens, et similiter heri fuit praesens tempori heSterno, et nunc non est praesens, cum unum extremum praesentialitatis non sit, et tamen non mutatur. De hoc vide Doctorem in primo, dist. 39. contra opinionem D. Thorm:e. Et hoc est, quia per aliam et aliam pr:esentiam non acquirit aliquid in se formaliter, nec similiter amittit aliquid quod erat in A, formaliter per carentiam praesentize. Et multa inconvenientia adduci possent, quia brevitatis causa pertranseo. Si vero Socratem esse in loco diceret formaliter aliquid positivum in Socrate, concedo quod tunc mutaretur si desineret esse in loco,et tunc casus primus esset impossibilis, videlicet quod annihilato ubi in. Socrate, si Socrates esset in loco, et ipsum esse in loco dicit aliquid positivum formaliter in Socrate, posset Deus facere Socratem formaliter non esse in loco sine mutatione, quia in illo instanti, quo desineret esse in loco amitteret illum respectum, quem prius habebat. Et eum ultra dicit in calce hujus rationis, quod annihilato ubi in Socrate, aut esset in loco praeexistenti, etc. dico quod non esset ibi circumscriptive, quia Deus de potentia sua potest destruere ipsum ubi circumscriptivum, manentibus corpore, et ultima superficie continentis, ut patet a Doctorem n 4. dist. 10. sed tunc non sequitur quod sit in loco, de quo iste intendit, scilicet in loco circumscriptive.
Ad tertiam rationem cum dicit, si ubi est res aliqua distincta a locato, aut est absoluta, aut respectiva dico, quod est respectus. Et cum probat, quod non, per divisionem, quia aut est respectus locati ad locum, aut loci ad locatum, aut utriusque, scilicet et locati ad locum, et loci ad locatum,concedo omnes partes hujus divisionis. Et cum probat, quod ubi non dicat respectum loci ad locum, quia tunc locus, puta ultima superficies continentis haberet ubi, et posset convenienter quari, ubi est iste locus. et ultra etiam, loci esset locus, quod non concederent; dico quod nullum sequitur inconveniens, quia aliud est loqui de ubi activo, et de ubi passivo, sive de circumscriptione activa et passiva. Nam secundum «ubi passivum tantum aliquid dicitur locari, sive esse in loco, et nullo modo aliquid dicitur esse in loco secundum ubi activum, et sic non potest convenienter quaeri de ultima superficie continentis respectu ubi activi, ubi sit tanquam in loco, cum secundum illud nullo modo dicatur esse in loco. Nec similiter sequitur, quod locus sit in loco, quia si ubi activum esset in ultima superficie aut in loco circumscriptive, tunc circumscriberetur ab ultima superficie, quod est impossibile; et similiter illud ubi haberet aliud 4bi, secundum quod primum ubi esset in loco, et sic esset processus in infinitum. Nec illud inconveniens, quod dicit, quod tunc locus esset in loco sequitur apud Scotistas, quia locum esse in loco tantum ex hoc sequeretur, si locus posset moveri localiter, sive ipsum ubi, et hoc est quod dicit Doctor dist. praesenti. q. 6. ubi sic dicit: Dico igitur, quod locus habet. immobilitatem opposilam motui locali omnino, et incorruptibilitatem secundum acquivalentiam per comparationem ad motum localem. Primum patet, quia si est aliquomodo mobile localiter, quantumcumque accipiatur, per accidens etiam posset dici esse in loco per accidens, et ei assignari alius et alius locus. Hec ille. Et cum probat, quod locatum non dicat respectum ad locum, quia respectus loci ad locatum est de genere Relationis; igitur et respectus locati ad locum, dico quod uterque respectus est de genere «b?, quod ubi distinguitur in ub passivum et activum, nam isti respectus sunt respectus extrinsecus advenientes, ut patet a Doctore in 4. dist. 10.
Ad quartam rationem, quae fundatur in illa interrogatione de loco, etc. dico breviter, quod cum communiter quaeritur in quo loco sit Franciscus, communiter respondetur de loco materiali, vel communi, vel proprio, cum dicunt quod est in Ecclesia, vel in domo, vel in alioloco, quia ipsi intelligunt quod in tali loco continetur. Si tamen ultra quaereretur si Franciscus est in tali superficie contentus, ita quod sit ibi commensurative, dicitne respectum ipsius contenti ad ipsum continens, et e contra? Periti viri dicerent quod sic, quia videretur eis impossibile aliquod contentum sic perfecte esse pr«esens continenti, quod totum correspondet toti, et pars parti, quin dicat relationem talis praesentialitatis, quae dicitur circumscriptio passiva. Et quod non valet ista consequentia ad interrogationem factam de loco, respondetur quod est in tali vel tali loco; ergo ubi non dicit aliquem respectum alium a locato, quia (ut dixi) communiter fit interrogatio de loco materiali. Sicut etiam hcec consequentia non valet, si qusratur, Franciscus est similis Joanni, per quid erso est similis? sive secundum quid est similis? communiter respondetur, quod secundum albedinem; ergo similitudo nihil aliud dicit nisi album et album; non sequitur, cum dicat relationem fundatam in utroque albo; fit ergo quaestio communiter de fundamentis similitudinis, et per tale fundamentum communiter respondetur, sic dico in proposito.
Ad illam confirmationem cum dicit, si quis interrogat de Socrate, ubi est ? et respondeatar est in Ecclesia vel in scholis, convenienter responderetur. Si igitur ?n Ecclesia et in scholis, non sunt termini pertinentes ad Preedicamentum wb?, aliqui noa convenienter responderent; igitur ejusdem est interrogativum hoc adverbium ubi, quod ista significant, sicnificant autem loca ipsa extrinseca, et non aliquam rem formaliter loco inhserentem. Dico quod ubi potest accipi dupliciter: Uno modo pro significato. Alio modo, pro denominato,sive pro materiali. Primo modo, tam ubi activum, quam ubi passivum sienificat formaliter respectum. Secundo modo, ubi activum accipitur pro ipso continente, et sic communiter fit interrogatio de continente; sicut etiam dicimus, quod talis locus est conveniens locato, scilicet locus materialiter sumptus, ut includit qualitates convenientes corpori naturali locato, sicut etiam dicimus ille locus sanus est, non accipitur pro respectu locantis ad locatum sed pro ipso continente includente qualitates facientes pro sanitate.
Ad auctoritatem Commentatoris, 5. Melaph. ubi dicit. iste, quod Commentator vult quod /ocus accipiatur tantum pro Ipsa ultima superficie continentis, et ut sic, talis locus est Priedicamentum wb. Dico quod auctoritas Commentatoris 2m 95. Metaphys. comm. 28. est ad oppositum; vult enim ibi, quod respectus continen- tis localiter ad contentum, sit Przedicamentum ubi. Dicit enim sic: et iste sermo ita cecidit in libro, sed exemplum non convenit exemplificato, ubi loquitur de habitu; dicere enim quod. contentum habet continens, est sicut. animal habere cutem et. arborem — habere — cortices, et hoc est. praedicamentum habitus. Seyphum autem habere aquam, et civitatem habere homines, est e converso, scilicet. quia. continens habere contentum, et secundum hune. modum dicitur quod locus habet locatum, et hoc in. Predicamento ubi, et universaliter respectus in hoc Predicamento est. conversus illi, qui est in. Predicamento habitus. Et parum infra: Est enim respectus comparationis inter continens et contentum, si igitur fuerit comparatio continentis ad. contentum, erit Predicamentum habitus, sed € converso de ubi. M:ec ille. Et in calce illius commenti sic dicit, numerus respecluum, qui demonstratur per habere sicut secundum — numerum — respectuum, — qui demonstratur per hanc dictionem in; sed hic haec prepositio in, dignus dicilur de respectu contenti ad. continens, et recepti ad recipiendum, et hoc verbum habere dignius dicitur de respectu continentis ad. contentum, et possidentis ad possessum.
Ex quibus expresse apparet, quod ex quo ipse habitus, qui est Priedicamentum ubi, dicit tantum respectum habentis ad rem habitam, similiter, ubi dicit respectum continentis ad contentum; non enim res habens, nec res habita dicuntur Aabitus, qui est Priedicamentum, nec similiter superficies ultima continens et res contenta dicuntur esse de Priedicamento ubi sed ubi quod est Priedicamentum erit tantum respectus continentis ad contentum, et e contra, Ex iis etiam apparet quid dicendum sit ad auctoritatem Commentatoris, 4. Phys. com. 34. et similiter ad auctoritatem Boetii de Trinit. et sui Commentatoris.
Ultimo loco respondendum est, quomodo illt responsiones factce contra tres rationes, quas facit contra seipsum, non evacuent illas rationes. Cum dicit ad primam, quod sic arguendo, locus est species Quantitatis, ubi est locus, ergo ubi est species Quantitatis, quod est fallacia :equivocationis, ex varia suppositione medii, dico quod si iste vult, quod ubi nullum respectum dicat nec re, nec ratione additum loco sive superfielelj quod in tali argumento non committitur aliqua fallacia; patet, quia quando aliqua duo sic se habent, quod sunt penitus idem, quod verificatur de uno, verificatur de reliquo; cum ergo wb: et locus sint penitus idem per te, ergo si de loco verificatur, quod sit species Quantitatis hoc idem verificabitur de ubi.
Praeterea, quandocumque medium habet tantum unum significatum, non contingit fallacia acquivocationis; sed ub, et locus significant penitus idem ex parte rei, quia locus significat ultimam superficiem corporis continentis; et ubi significat eamdem, cum nullo modo per te dicat aliam rem nec absolutam, nec respectivam.
Et cum dicit secundo, solvendo hanc primam rationem, quod esto quod locus sit quantitas, non tamen locus est species Quantitatis, sed passio quantitatis. Et probat per Commentatorem 5. Metaph. c. de quanto, ubi dicit, quod Philosophus in Predicamentis enumerando illas species, locutus est secundum famositatem tantum, etc. dico quod hcec responsio minime valet, quia sive locus sit species Quantitatis sive non, nihil refert ad propositum; quia ego quiero, an locus pertineat ad Przedicamentum Qauantitatis, ita quod praecise sit in tali Preedicamento, aut non. Si sic, cum ubi sit penitus idem quod locus, sequitur quod ubi non erit praedicamentum distinctum a Praedicamento Quantitatis, et tunc motus erit tantum ad tria prxiedicamenta, scilicet ad substantiam ,Qualitatem et Quantitatem, quod est contra Philosophum, 5. Metaph. qui ponit motum ad quatuor praedicamenta, scilicet ad tria supradicta, et ad ubi. Si vero locus non est de Pr: zedicamento Quantitatis, et aliud non potest assignari nisi Preedicamentum «wbi, tunc quiero, aut dicit rem absolutam, aut respectivam; si absolutam, nulla alia erit, nisi superficies continentis, quae per se est in Preedicamento Quantitatis; si respectivam, tunc habetur propositum, scilicet quod locus sit respectus alius ab ultima superficie continentis fundatus in ea, et terminatus ad locatum.
Et cum dicit iste, quod quamvis eadem res sit locus, et quantitas seu superficies, non tamen secundum eamdem rationem dicitur superficies et locus; sed inquantum est divisibilis secundum duas dimensiones, dicitur superficies; inquantum vero est id in quo aliud est tali modo essendi in, dicitur locus. Sed h«c responsio videtur tantum fuga, tum quia in re, superficles ut includit duas dimensiones, scilicet longitudinem et latitudinem, et ut continet locatum, est simpliciter eadem res, et nullo modo diversificata; tum quia, ut continet locatum, aut praecise est. superficies includens duas dimensiones, aut dicit aliquid aliud. Si primo, ergo locus nullo modo differt a superficie. Si secundo, quaero de illo alio, aut dicit respectum superficiei continentis ad contentum aut absolutum; quodcumque detur erit contra te. Si dicit respectum, aut ille respectus est ex natura rei, et habetur propositum, quod locus ultra superficiem dicat rem respectivam aliam a superficie; aut est respectus rationis tantum, et hoc est falsum. Tum, quia locus non esset in ali- quo praedicamento, cum praedicamenta sint praeter opus intellectus, tum, quia nullo intellectu comparante, nullus locus esset, qua omnia sunt absurda. Dicere ergo locum distingui a superficie, et ex parte rei non esse aliud ab ipsa, nec ex parte rationis,videtur implicatio in adjecto.
Ad secundam responsionem, qua nititur solvere auctoritatem Auctoris sex Principiorum, dicentis, quod ubi est circumscriptio corporis a locis circumscriptione procedens,etc. dico quod extorquet, et auctoritatem et intentionem Auctoris, cum dicit ipsum ubi non distingui ab ultima t superficie continentis; et cum probat per simile, sicut circumscriptio loci, a qua dicit circumscriptionem corporis procedere, non intelligitur aliqua res a loco distincta, qua circumscribatur locus, dico, quod hoc vel est, quia Auctor sex Principiorum ponit duplicem circumscriptionem, scilicet activam et passivam, nam in eodem instanti quo ponitur activa, ponitur et passiva, et e contra, et non dicit, quod ipse locus, sive circumscriptio activa, a qua procedit circumscriptio passiva, aliquomodo circumscribatur. Dico etiam, quod quando Auctor sex Principiorum dicit, quod ubi est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, id est, quod ipsum ubi respectus procedit a circumscriptione loci naturalis, ut a termino ad quem, quia ultima superficie continentis ambiente locatum, statim in ipso locato oritur circumscriptio passiva, quae: est respectus fundatus in locato, et terminatus ad ultimam superficiem ambientem; et similiter in eodem instanti oritur circumscriptio activ3, qua est, respectus fundatus in superficie ambiente, et terminatus ad ultimam superficiem corporis locati, et sic patet quomodo secundum Boetium, non sit sim- pliciter idem circumscribi formaliter, et esse in aliquo loco, accipiendo locum pro ultima superficie.
Ad ultimam responsionem datam ad auctoritatem Auctoris sex Principiorum, dicentis: Non autem in. eodem est locus et ubi; sed locus quidem est in eo quod capit, ubi vero in eo quod. circumscribitur et complectitur; non videtur iste solvere istam auctoritatem, cum dicit quod cum auctor accipit esse in, non accipit pro inherentia, sed per praedicationem et actum exercitum pro signato, et est sensus quod non de eodem dicitur seu praedicatur locus et ubi. Hic enim responsio ex supradictis patet non esse ad intentionem auctoris, cum accipiat ibi esse in praeter omne opus intellectus, et ut dicit veram inherentiam.
On this page