Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) In ista questione. Primo ponitur opinio Magistri, qui dicit quod prius Angeli acceperunt beatitudinem, et post meruerunt eam per obsequia hominibus impensa, quae opinio a communiter Theologis non tenetur.
Contra hanc opinionem arguit Doctor iribus mediis, qua sunt satis clara in littera. Et quod dicit in prima ratione, quod Angeli dependerent in sua beatitudine ab hominibus, debet sane intelligi, quia, posito quod mererentur per obsequia hominibus exhibita, non videtur ex hoc quod Angelus dependeat ab honine in merendo, quia homo non esset causa totalis, nec partialis talis meriti, nec efficiens, nec finalis, ut patet; sed si est dependentia, erit tantum terminative, sive objective ex hoc solo, quod talia obsequia ad homines terminentur. Et hoc modo non videtur inconveniens, quia etiam unus homo sic potest mereri per obsequia alteri homini exhibita, ut patet, et tamen in merendo non dicitur dependere ab alio homine. Similiter Angelus superior ante beatitudinem potuit mereri per actum circa Angelum inferiorem, et tunc non esset inconveniens, quod hoc modo in merendo dependeret; igitur nec est inconveniens sic dependere in merendo ab homine.
Dico, quod ratio Doctoris, propositum concludit si recte intelligatur. Unde est advertendum illud, quod dicit Doctor in 3. dist. 28. ubi sic dicit: Radix (inquit) omnis meriti consistit, proprie loquendo, de merito in affectione justitice volunta - lis, non autem in affectione commodi, nec in affectione justitie, ut. ordinat affectionem commodi, hoc patet, quia primum objectum circa quod aliquis me- retur. primo, est ipse Deus, secundum quam affectionem justitice vult Deo bonum ut esse et bene esse, scilicet, justum et sapientem. Haec ibi. Ex ista littera apparet, quod primus actus meritorius primo est circa Deum, diligendo ipsum dilectione amiciti:te, et hoc modo actus meritorius sic dependet a Deo, quod ipso Deo, per impossibile circumscripto, non posset esse primo actus meritorius, licet postea possit mereri, volendo alia objecta in ordine ad Deum. Si ergo Angelus tantum mereretur per obsequia hominibus exhibita, tunc circumscriptis hominibus, nullo modo posset mereri; ergo si. homines requiruntur de necessitate, ut objecta, circa quia est meritum, nullo modo possent mereri, et sic suo modo Angelus in merendo simpliciter dependeret ab homine. Et hoc intendit Doctor, ut patet per litteram sequentem ibi: similiter actus intrinsecus est merilorius, circumscripto actu — extrinseco, quia actus intrinsecus, ut sit primo meritorius et circa Deum.
(b) Praeterea per hoc, quod aliquis previdetur, etc. Mec est secunda ratio contra opinionem Magistri, et ut clarius intelligatur praemitto aliqua. Primum quod aliud est prwdestinare ad beatitudinem, et aliud est ipsam actu conferre, quia primo modo potest quis praedestiDari, imo omnes predestinantur, nullo merito actu praecedente, cum pradestinatio sit ab sterno; sed secundo modo meritum actuale requiritur, quia nulli confertur beatitudo, nisi propter meritum actu exhibitum, ut communiter ab omnibus tefletur. Et licet sit magna altercatio de causa praedestinationis, quia aliqui dicunt quod predestinat propter merita previsa, etc. nulla tamen videtur altercatio de merito respectu beatitudinis collatae, quia talem beatitudinem praecedit meritum actuale. Secundo pr« cemitto, quod respectu gratis alicui conferendee, nullum meritum praecedit in ipso, quia nullus potest sibi mereri gratiam, licet unus possit mereri gratiam alteri, et non sibi, ut patet de Christo, qui nobis meruit primam gratiam, ut communiter tenent Theologi, et vide Doctorem Zn dist. 29. et in 4. dist. 2. et nullo modo meruit sibi gratiam, ut patet in 3. et in 4. His praemissis, patet ratio Doctoris, quia si meruerunt beatitudinem ex haec solo quod sunt prcevisi, etc. sic posset dici, quod quia previdentur bene usuri gratia, merentur ipsam gratiam, quod est inconveniens.
(c) Item nunc status beatitudinis. Haec est tertia ratio contra Magistrum. In ista ratione supponitur primo, quod Angelus pro illo instanti, in quo est perfecte beatus, debet esse certus de tota sua beatitudine essentiali. Secundo, beatitudo major vel minor tantum attenditur penes majora vel minora merita. Tertio, ad perfectam beatitudinem non pertinet cognitio contingentium, ut patet a Doctore in 4. dist. 10. 45. sic stat aliquem esse perfecte beatum, et esse certum de sua perfecta beatitudine, non habendo cognitionem futurorum contingentium, Ex his patet ratio Doctoris, quia si beatitudo prius daretur quam merita essent exbibita, pro illo instanti non esset certitudo de beatitudine tali, quia nec certitudo de omnibus meritis futuris, quia cognitio talium futurorum non pertinet ad beatitudinem, nec de communi lege omnia futura contingentia pro primo instanti, in quo Angeli beatificantur, revelantuv, aliter cessarent revelationes et illuminationes, quae fiunt a superioribus Angelis inferioribus, ut infra patebit.
(a) Ideo tenetur, etc. Hec est ratio Thomae 1. p. q. 62. art. 4. quae si acceptatur a Doctore, expono eam ad mentem ipsius Scoti. Exponendo aliqua dicta primum ibi: Omnis natura consequitur suam perfectionem. per operationem propriam. Et haec littera potest habere multiplicem sensum, primum intelligendo de perfectione intrinseca et formali, et sic beatitudo formalis creature est operatio ipsius, cum consistat in sola operatione, ut patebit in 4. dist. 49. Secundo, de perfecti- one extrinseca et objectiva, et talis attingitur a creatura rationali, mediante operatione, quae unitur tali perfectioni, ut patet a Doctore, in 4. dist. 49. Et 1sto secundo modo sensus est verus scilicet, quod ultima perfectio rationalis creaturae tantum acquiritur per operationem propriam.
Sed perfectio et finis cujuslibet creature rationalis est beatitudo, quae soli Deo est naturalis. Dicitur sol Deo naturalis, quia objectum beatificum tantum naturaliter movet intellectam divinum ad sui claram visionem, ut patet a Doctore in quodl. q. 44. et similiter naturaliter movet voluntatem divinam ad sui fruitionem, licet tamen partialiter, sed respectu creaturc:: est tantum objectum voluntarium, ut supra patuit ?m q. prima prologi, et clarius in quodl. q. 14. et ideo beatitudo non potest dici naturalis ipsi creaturae. Sequitur: Omnis autem operatio talis in finem ducens, vel est factiva finis, sicut medicatio est operatio acquisitiva sanita(is (sicut etiam dicimus quod generatio est acquisitiva ipsius geniti ex hoc solo, quod terminatur ad genitum, ut satis patuit in primo), vel est meritoria finis. Beatitudo autem. excedit omnem naturam creatam, etc. hoc debet sane intelligi, quia loquendo de beatitudine formali, non videtur quod simpliciter excedat, quia potest causari a creatura, saltem partialiter, habita praesentia objecti beatifici, sed loquendo de tali praesentia objecti, illa est simpliciter supernaturalis. Dico, quod etiam posita praesentia objecti beatifici, adhucnon sequeretur beatitudo de necessitate, quia tale objectum, nec quoad praesentiam sui, nec quoad sui visionem, est objectum naturale respectu creature, ut exposui super questionem 1. prolog. et sic patet littera.
(b) Secundum declaratur, scilicet quod Angeli prius meruerunt beatitudinem quam receperunt eam, patet, quia meritum est ex gratia imperfecta, et praemium a gratia perfecta; si ergo meritum in eodem instanti, esset simul cum praemio, tunc sequeretur quod in eodem instanti, simul essent gratia perfecta et imperfecta, quod est impossibile.
(c) Sed ista ratio non videtur cogere. Hic Doctor improbat rationem Thomae. 1. p. q.62. art. ^. improbatio clara est in littera, quia in via potest esse tanta gratia, quanta in patria, licet usus non sit ita perfectus. Et quod dicit de usu gratis in via et in patria, patet quod fruitio in patria non tantum est perfectior fruitione in via, sed etiam distiaguitur specie, et hoc propter aliam et aliam praesentiam objecti beatifici, ut innuit Doctor in 3. dist. 31. ef in 4. dist. 49.
(d) Ideo aliter declaro secundum, videlicet quod meritum et praemium non stant simul in eodem, quia est impossibile aliquam voluntatem simul velle mutabiliter et immutabiliter. Et ut clarius intelligatur, pono exemplum: sit purus Angelus, qui velit beatitudinem, et simul velit actum meritorium respectu beatitudinis, ut beatitudo tantum confertur propter meritum; si vult beatitudinem, de necessitate sequitur quod velit meritum ad ipsam beatitudinem de necessitate; cum ergo velit beatitudinem immutabiliter, et actum meritorium tantum contingenter, sequitur quod 'non potest simul velle ipsam beatitudinem immutabiliter et mutabiliter; quod tamen sequeretur si beatitudo simul esset cum merito, supposito quod beatitudo tantum detur propter meritum, et hoc est quod dicit Doctor ibi: quando autem praemiatur, vult immultabiliter,etc. Et cum dicit quod quando elicit actum, elicit ut prior natura, hoc satis patuit in primo, d. 39. et infra patebit in isto 2. dist. 25. ubi vult quod voluntas non tantum est absolute prior actu elicito, sed etiam, ut actu elicit, est prior; sic in illo priori naturae, quo elicit actum praemii, immutabiliter elicit, et in illo priori in quo elicit actum meriti, contingenter et mutabiliter elicit.
Videtur quod Doctor sibi contradicat in hoc quod dicit, quod voluntas vult beatitudinem immutabiliter, et de necessitate, quia oppositum alibi videtur tenere, nam in primo, dist. 1. q. ^. dicit, quod voluntas respectu objecti clare visi, non necessario vult ipsum; et ibidem dicit, quod licet velle sit in potestate voluntatis, non tamen modus volendi erit semper in potestate ejus, quia licet sit in potestate ejus frui essentia divina,vel non frui, non tamen est in potestate ejus modus fruendi, puta quod fruatur una persona,et non alia, vel quod fruatur essentia divina non fruendo personis.
Respondeo, quod nulla est contradictio, quia in omni actione voluntatis semper supponitur, saltem influentia generalis prim: causc, ita quod prima causa principalius influit quam secunda; prima er£0 causa movente secundam contingenter ad aliquem effectum, illa secunda causa, si est libera, sic vult illum effectum contingenter, quod tamen non potest contravenire causalitati primee causae,ut patet a Doctore in primo, dist. 2. parte 1. q. 1. et dist. 8. q. ultim. ex quo ergo voluntas divina est principalis causa beatitudinis creates, et. voluntas creata causa minus principalis, sequitur quod stante causalitate voluntatis divin: respectu beatitudinis, voluntas necessario vult illam immutabiliter, ita quod non est in potestate ejus velle oppositum, et hoc satis patet in simili a Doctore in 2. dist. 31. et in. 4. dist. 44. g. 9. et 4. In primo autem dicit quod non vult ipsam necessitate absolu. ta, et vide quae ibi exposui.
Si dicatur, videtur etiam sequi ex hoc quod etiam velit meritam immutabiliter, patet, quia non potest velle illud, nisi prima causa volente; ergo stante volitione prim: caus: erit et volitio secunde causc, et sic necessario volet illud. Dico quod non sequitur, quia voluntas divina determinavit concurrere ad actum meriti mere contingenter et mutabiliter; quod patet, quia voluntas creata non semper meretur, et habito actu merendi, non semper continuat illum, et ideo dico quod influentia generalis voluntatis divinae est coagere voluntati nostrae ad actionem; et quia voluntas nostra in statu vice est libera ad eliciendum actum, et tunc quando elicit, voluntas primi perfectius elicit, et aliquando non elicit, et tunc voluntas divina non concurrit, sed de ista materia clarius patebit. infra, dist. 31.
Sed adhuc remanet difficultas, quia ita videtur, quod immutabiliter velit actum meritorium sicut ipsum praemium, quia si voluntas nostra tunc vult actum meritorium, quando voluntas divina principalius concurrit, hoc idem erit de praemio. Et cum dicitur quod nunquam concurrit ad oppositum praemii, tamen potest concurrere ad oppositum meriti, non coagendo ipsi actui meritorio, hoc non valet; quia ex quo beatitudo formaliter consistit in fruitione Dei, et perfecte haberi potest per aliquod instans, ut patet 4n quarto, dist, 49. Vult enim ibi Doctor quod beatitudo formaliter consistat in fruitione Dei clare visi, et quod perpetuitas non sit de ratione formali beatitudinis; si ergo voluntas tunc elicit illam immutabiliter per te, eo modo erit de actu meritorio.
Respondeo et dico duo: Primum, quod beatitudo perfecta, licet forte non sumpta praecise in sua ratione formali includit perpetuitatem, ut patet a Doctore in quarLo, distincl. 49. et sic non est simile de merito et praemio. Secundum est, supposito quod ipsa beatitudo tantum duret pei instans, adhuc ipsa voluntas elicit immuta: biliter, quia in primo instanti naturae sic necessario et immutabiliter elicit,quod non est in facultate sua non elicere, quia voluntas divina, sic firmiter determinavit principaliter concurrere ad illam beatitudinem instantaneam, quod pro illo ultimo instanti terminante totam rationem vise, nunquam concurreret ad oppositum, scilicet non causando illam. Non sic est. de merito, quia quamvis voluntas nostra, ut prius natura velit meritum, vult tamen contingenter illud, quia voluntas divina non sic principaliter determinavit causare illud, pro instanti A, quin etiam, pro illo instanti. velit oppositum, imo pro quocumque instanti viee, voluntas divina ex determinatione sua potest non concurrere ad actum meritorium, in instanti autem praemii non potest concurrere ad premium,et hoc ex. determinatione sua; et sic patet quomodo vult ipsum meritum mutabiliter et contingenter, et beatitudinem etiam instantaneam immutabiliter et necessario, non tamen necessitate absoluta, sed necessitate suppositionis.
(e) Ad argumenta. Ad primum respondet concedendo, quod per illa obsequia merentur aliquam beatitudinem accidentalem, non autem essentialem, et quod illam beatitudinem non semper habuerunt, nec ex hoc sequitur afflictio, quia perfectissime quietantur in beatitudine essentiali. Si dicatur, nonne appetunt illam accidentalem, concedo; ergo videtur aliqualis afflictio expectando illam. Dico primo ex beatitudine essentiali sic perfecte quietantur, quod non possunt sentire afflictionem aliquam, etiam contingentem.
Dico secundo, quod appetere aliquid contingit dupliciter, videlicet cum anxietate, et sine ulla anxietate, sed tantum ex sua perfectione quam habent. Primo modo est cum afflictione, et secundo modo nulla est ibi afflictio.
(f) Ad secundum. Respondet quod meritum plus attenditur in actu merendi valde intenso, quam in multitudine actuum remissorum, et sic Angeli forte magis intense dilexerunt ultimum finem pro illo modico tempore, quam aliquis homo viator per quantumcumque tempus.
Advertendum est, quod quidam novus expositor primae partis summae S. Thome in q. 62. art. 4. quaerit salvare opinionem S. Thome de gratia in via et in patria, et dicit sic: Ratio, inquit, S. Thome non se restrinzit ad perfectum et imperfectum secundum essentiam, sed simpliciter et absolute assumpsit gratiam fruentis oportere esse perfectam, merentis vero imperfectam, quod quoad. statum. dubium non habet, quoniam illa est. an statu consummalo, ista non, et similiter quoad. actum, et hoc sufficit proposito, ut ipsemet Scotus fatetur ibidem. haec ille.
Sed ista expositio, non videtur ad mentem Thom, cum ex verbis ipsius apparet, quod loquatur de gratia perfectiore et imperfectiore, secundum gradualem intensionem vel remissionem. Unde sic dicit in prima parte summe quest. 69. artic. 4. Actus (inquit) non potest esse meritorius secundum quod. est ex. libero arbitrio, nisi inquantum est. gratia. informatus, non autem simul, potest informari gratia imperfecta, quae est principium merendi, et gratia perfecta, quae est principium fruendi. Unde non videtur esse possibile, quod simul fruatur, et suam fruitionem mcreatur; et ideo melius dicendum est, quod gratiam habuit. Angelus antequam esset. beatus, per quam beatitudinem meruit. Hec ille; videtur ergo ex ista littera, quod tantum loquatur de gratia perfectiore et imperfectiore intensive.
In ista quaestione Doctor principaliter intendit duo. Primum est. de illis moris, quot fuerunt, an duse vel tres, vel quatuor. Secundum est, quid sint istae morule sive durationes.
(a) Quantum ad. primum potest. dici multipliciter. Haec opinio non improbatur a Doctore si sic intelligatur, videlicet: quod in prima mora meruerunt, et in ultimo instanti illius morie praemiati fuerunt, et sic in secunda mora tantum fuerunt in termino. Sed si intelligatur ut ponit Thomas, improbatur a Doctore qui videtur ponere, quod omnes tam boni quam mali fuerunt in gratia, et meruerunt in prima mora; et in secunda boni meruerunt et preemiati sunt; mali demeruerunt et damnati sunt, sic dicit: Omnes (inquit) in gratia creati in. primo instanti meruerunt, sed quidam eorum. statim impedimentum prestiterunt suae beatitudinis, praecedens meritum mortificantes, et ideo beatitudine, quam meruerunt sunt privati. Haec ille. Caetera patent.
Prima, merentes usque ad nunc premiationis, in illo nunc praemiati sunt, et hoc patet per exemplum. Pono enim quod status meriti sit per totam diem usque ad ultimum instans illius dici, sic quod ut timum instans non pertineat ad statum meriti sive vis, sed tantum ad statum priemii, Hoc posito, sequitur quod merentes sive perseverantes usque ad ultimum instans praemii, in illo ultimo instanti non possunt ponere obicem, sive non possunt peccare, quia da oppositum, si in ultimo instanti possunt peccare, ergo tantum sunt in via cum status meriti vel demeriti sit tantum status vice, et sic ultimum instans, quod est instans prwemii, sive termini, esset instans vic, quod est impossibile Et ex hoc improbatur opinio Thom:e quod non possunt poni tantum du:e more,eo modo quo ponuntur a S. Thoma.
(b) Secunda propositio est, quod meridnm. praecessit duratione. praemium, quee probatur ex probatione praecedentis quaesfionis, quia voluntas non simul vult mutabiliter et immutabiliter, ut ibl exposui.
(c) Ex. hoc improbatur prima via ponendi tres moras. Dicit enim illa via, quae est Magistri, quod in tertia mora, quae est mora priemii, boni fuerunt in gratia et in praemio; sed hoc non potest stare, nam si gratia requiritur ad meritum, et meritum praecedit duratione praemium, ergo in illa tertia mora, quae est mora preemii, non meruerunt, cum meritum praecedat duratione praemium. Reliqua patent.
(a) De secundo articulo, etc. Dico quod ultima mora, etc. Ista littera stat in hoc, posito enim quod prima mora fuerit primum instans cevi, tunc illa mora potuit correspondere alicui parti temporis nostri, puta per ave Maria, et ultimo instanti illius temporis; similiter si illa prima mora fuit per duo vel tria instantia sevi, tota illa mora potuit correspondere alicui parti temporis nostri, et ultimo instanti illius temporis, et secunda mora correspondebit tempori immediate sequenti ad instans ultimum temporis correspondentis prime mors, et sic non oportet assignare primum instans illius temporis, cui correspondet secunda mora; quod patet, nam sj temporis immediate sequentis ad instans terminans tempus unius ave Maria assignaretur primuni instans, tunc instans esset immediatum instans, quod est contra Philosophum 4. Physicorum. Si vero prima mora correspondet illi tempori, et non ultimo instanti illius temporis, tunc secunda mora correspondebit illi instanti, et tempori immediate sequenti, et sic dabitur primum instans temporis, cui correspondet secunda mora. Si vero prima mora correspondet tantum ultimo instanti alicujus temporis, secunda mora tantum correspondebit tempori immediate sequenti ad illud instans. et si secunda mora correspondet tempori, puta unius Pater noster, includendo ultimum instans illius temporis, tunc tertia mora correspondebit tempori immediate sequenti, quod tamen non videtur, quia secunda mora vic correspondet alicui tempori, et non ultimo instanti illius, quia ultimum instans morc vic est instans praemil, et sic mora praemii correspondet. illi instanti, et tempori immediate sequenti, et sic patet ista littera usque ibi: Et licet videatur quibusdam, quod necesse fuit Angelum, etc.
(b) Et licet. Hic ponit duas opiniones, quarum prima est, quod Angeli de necessitate peccaverunt in instanti correspondenti instanti temporis nostri; et probant ibi: quia inter privative opposita, etc. nam innocentia et peccatum opponuntur privative; quando ergo subjectum est indivisibile circa quod sunt ista privative opposita, et habitus est indivisibilis, tunc si subjectum est dispositum, acquirit illum in instanti, et similiter deperdet illum in instanti; cum ergo Angelus sit omnino indivisibilis, et innocentia similiter indivisibilis, sequitur qued ipse Angelus in instanti pertransibit ab iunocentia ad privationem illius, qua privatio est peccatum.
(c) Secundi autem. Secunda opinio habet pro se: quod. nulla virtus creata agit. in instanti, quia tunc major virtus ageret. in minori, quam. in instanti, quod est impossibile. Sequitur:
Neutrae tamen rationes concludunt. Hic Doctor ostendit quomodo iste duse rationes non concludunt. De prima patet, quia non est necesse quod subjectum indivisibile transeat in instanti a forma indivisibili ad privationem illius, nec e con(ra, quia anima Virginis, ut patet in 3. dist. 3. potuit esse in peecato tantum per unum instans. et sic in. illo instanti non fuit in gratia, et in tempore immediato ad illud instans potuit esse in gratia, el tamen gratia est terminus indivisibilis, et suniliter anima Virginis. Nec etiam secundo concludit, quia etiam virtus creata potest agere in instanti, ut patet de Sole ji. llluminante; et quod dicit, ergo major virtus potest agere in minori mensura, non sequitur, ut supra patuit dis. 2. q. penult. in resp. ad argunentum in oppositum, vide ibi bonam glossam. Dicit er£o Doctor quod utroque modo potuit esse, videlicet quod prima mora innocentiae coexistat tempori, et non ultimo ejus instanti, et tunc secunda mora, puta peccati,habuit primum instans temporis, coexistens sibl, vel quod prima mora coexistat tempori et ulümo instanti ejus, aut soli instanti unius temporis, et tunc secunda mora non habuit aliquod primum instans sibi correspondens, ut supra exposul, sicut non est dare primam mutationem in motu continuo ex 1. Physicorum. t. c. 52. et vide quae exposui supra HISCMT 9.9,
(d) Ad argumenta. Nunc solvit argumenta principalia, quibus probatur quod in eodem instanti, quo Angeli fuerunt creat! simul fuerunt beati.
Ad primum patet responsio. Ad secundum primo adducit responsionem Thomae qui dixit, quod in prima mora omnes creati sunt in gratia,et omnes meruerunt, etin secunda mora mali peccaverunt; et in illa mora secunda mali fuerunt in poena, boni vero in prima mora fuerunt in gratia et merito, et tamen simul non fuerunt in gloria, quia fuerunt in gloria in secunda mora.
(e) Tamen dico. Hic ponitur responsio Doctoris quae stat in hoc, quod peccatum est duplex, quoddam est demeritorium, et est peccatum factum in via, per quod peccans demeretur poenam :eternam. Et est peccatum, quod est offensio Dei, et nullo modo demeritoiium poen:, et tale potest esse in damnatis, nam continue peccant, et tamen illud peccatum non est demeritorium, et sic patet responsio ad argumentum.
Nota quod quidam novus expositor prime partis S. Thome in. q. 63. art. 6. nititur solvere duas rationes factas a Doctore contra Thomam, quarum prima est contra illud quod dicit Thomas in art. 5. q. 63. quod Angeli boni in secundo instanti, sive secunda mora meruerunt, et contra hoc arguit Doctor per secundam propositionem, quia meritum praecedit duratione praemium; cum ergo in secunda mora fuerint praemiati, sequitur quod in secunda mora non meruerunt.
Secundo arguit contra aliud dictum Thomae ubi supra, qui dicit, quod Angeli mali in secunda mora peccaverunt, et arguit per primam propositionem, ut supra patuit. Has tamen rationes nititur solvere ille novus expositor.
Ad primam sic dicit, quod meritum dupliciter contingit, ut vie purs, et ut termini, et quod meritum purae vic praecedit duratione praemium, sed meritum ut in termino potest esse simul cum praemio, nec sequitur quod simul sit gratia perfecta et imperfecta, sed quod simul sit terminus gratiee imperfectae, et gratia perfecta. Meritum enim. quemadmodum dupliciter contingit, scilicet ut in via, et ut in termino, ita infert imperfectionem gratie, vel ut in via, vel in termino. Et propterea ex ratione termini rationabiliter infertur, quod merens prius duratione meruit, quam praemiatus est, ut hic intellixit Thomas, non tamen infertur quod nullum instans meriti sit instans prremii; ex eo enim quod meritum oportet esse in termino vic et In via, necesse est duratione praecedere A, et eratiam esse im- perfectam secundum statum; ex eo vero quod post meritum viae sequitur meritum termini, necesse est simul esse meritum illius instantis cum praemio, et esse terminum gratic imperfecte.
Ad secundum respondet dicens, quod mereri usque ad nunc pramiationis contingit dupliciter, exclusive et inclusive; et hoc quidem modo verum est, quod praemiantur, sed non primo modo. Et ad primam rationem in oppositum dicitur, quod in nwnc praemiationis sunt in termino viae, et possunt ponere obicem tanquam in termino viae existentis.
Ad secundam vero dicitur, quod in termino vite hominis consummatur meritum cujuscumque, nec videtur verum quod tunc sit impeccabilis, sed quilibet est liber, ut in termino vic: existens, quemadmodum de Angelo dictum est.
Respondeo et dico, quod istae responsiones minime evacuant rationes Doctoris. Pro cujus intelligentia est advertendum, quod si tantum ponuntur du: mor:e, quarum una sitin via, et altera praecise sit in termino, et illa quae est in via proprie est mora merendi vel demerendi, et illa quae est in termino proprie est praemii vel supplici, statim sequitur quod aliquis simul non potest mereri praemium, et simul premiari; et pono casum, et quod quis in secunda mora fruatur Deo, videtur repugnantia quod simul illa fruitione mereatur praemium et simul praemietur, tunc enim eadem fruitio esset. simul meritum et praemium, quod est omnino inconveniens. Si dicatur quod alia fruitio est meritum et alia est praemium, contra, quia in secunda mora est in termino, ergo fruitio elicita in termino erit praecise praemium. Proterea si ut in termino simul potest mereri et praemiari, sequitur quod voluntas simul possit velle praemium mobiliter et immobiliter, ut supra deduxi. Nec valet distinguere de merito pure vie, et de merito ut termini, quia ista distinctio videtur penitus nulla; tum, quia accipiendo viam pure, est tantum status merendi vel demerendi; terminus vero est tantum status praemii vel supplicii, et ideo non potest dari aliquod meritum, quod praecise sit purae vise, et aliud meritum quod sit ipsius termini, cum terminus sit tantum status praemii.
Tum etiam, quia si haec distinctio valeret de merito, posset pariformiter distineui de praemio, videlicet quod sicut datur meritum purc vive et meritum termini, ita potest dari praemium puri termini et praemium vii, quod est omnino dissonum, Tum etiam, haec distinctio non videtur ad mentem Thomae, quia ipse vult in prima parte sum. q. 62. art. 5. quod meritum praecedat duratione praemium, nec dicit expresse, quod in termino simul meruerunt, et prcemiati sunt; et si hoc dicit statim contradicit sibi. Nec valet illa fuga de gratia perfecta et imperfecta, quia certum est quod gratia, ut in termino est perfecta, sive secundum essentiam, sive secundum statum, non curo; modo meritum secundum Thomam ubi supra q. 63. art. 5. est tantum a gratia imperfecta. Et si ponatur meritum termini, illud praecise erit a gratia perfecta, quia existens in termino habet gratiam perfectam.
Ad aliud cum dicit, quod mereri usque ad nunc praemiationis, potest dupliciter intelligi, scilicet inclusive et exclusive, h:ec distinctio videtur omnino fuga, quia si datur nunc praemii, illud non potest esse nunc meriti, propter ea quae supra dixi; et sic falsum est dicere, quod aliquis mcreatur usque ad nunc promii, includendo ipsum nne priemii, ita quod in tali nunc vere mcreatur, nam ut in tali nunc est simpliciter extra statum merendi vel demerendi. Patet etiam, quod merentes usque ad tale nunc in ipsc nunc praemii non possunt peccare; tum, quia voluntas illa simul possit velle praemium mobiliter et immobiliter, mobiliter quidem, quia contingenter potest peccare, et per consequens potest non velle praemium; immobiliter vero, quia in tali nunc de necessitate praemiatur, et haec ex determinatione divin: voluntatis; tum etiam quia in nunc praemiationis ex divina voluntate omnino redduntur impeccabiles, et si esset in facultate eorum posse peccare et demereri, jam non essent. in nunc praemii, sed in mora viae.
On this page