Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 6
(a) Dicit Doctor in titulo quaestionis per $e, quia constat, quod ex natura et ratione individuali fit unum singulare per se, et sic talis entitas per se competit. Hoc etiam dicit ad differentiam aliquorum, quae tamen per accidens contrahunt, sicut albedo contrahit hominem ad esse album, ita quod ex albedine et homine fit tantum unum per accidens; sensus ergo quaestionis est: An ratio individualis, quae per se contrahit naturam ad singularitatem, sit aliqua entitas positiva.
(b) Quod non. Primo arguit Doctor probando quod differentia individualis non dicat aliquam entitatem positivam additam nature, quia tunc ex tali natura et tali entitate fieret unum per se compositum, sicut ex actu et potentia, et tunc quaero de illo actu contrahente, aut esset materia, aut forma, aut compositum ex eis; si materia, ergo in composito esset alia ma-. teria a materia partis; si forma, ergo esset ibi alia forma a forma partis; si compositum, ergo in eodem composito essent duo composita.
(c) Item. Secundo, quia tunc singulare per se compositum, esset per se intelligibile, quod videtur contra Philosophum 3. de Anima. et 9. Metaph.
(e) Item, si includeret. Quarto, quia tunc posset definiri, ita quod definitio constaret ex natura et tali haecceitate.
(a) Primus intellectus, etc. In Theologia, quia esse ex hoc non esset proprium essentiae divinae, patet, quia hoc est proprium essentiae divine, quod una et eadem numero, et omnino in se indistincta sit in tribus suppositis, quod nulli natu rae creatae competit, ae tamen si tota sub stantia hominis esset de se hoc, et singu laris, et esset in pluribus suppositis pei aliam et aliam. quantitatem absolutam. tunc eadem; natura singularis esset nor tantum in tribus suppositis, sed etiam in pluribus. Imo fortius sequitur, quia natura dividitur ut haec, communiter ponitur esse in tribus suppositis praecise per aliam et aliam relationem, quae supposita dicuntur tantum relative differe; natura vero creata ut existens haec, est in pluribus suppositis absolutis, quia per aliam et aliam quantitatem absolutam, quod est impossibile. Secunda sequitur, quod non possit aliqua substantia panis et vini ansubstantiari in corpus et sanguinem, nisi tota substantia panis et vini transubstantiaretur, patet, quia in tali ( ransubstantatione transubstantiatur substantia, remanente quantitate. Secunda sequeretur, quod in illo instanti, quo transubstantiatur aliqua. substantia panis in corpus Christi, et aliqua substantia vini in sanSuinem, quod in toto mundo non esset amplius substantia panis et vini, sed tantum quantitas, quae prius formabat substantiam illam cum suis accidentibus, quod est absurdum.
(b) Secundo, quia tunc duo accidentia ejusdem speciei, scilicet duae quantitates essent in eodem subjecto, quod est contra eos, Sequitur etiam inconveniens in Mathematica, quia tunc dum quantitates dimensivae ejusdem rationis simul idem perficerent subjectum, quod est contra intentionem Mathematici; caetera patent.
(a) Ad questionem ergo respondeo. Nunc Doctor respondendo ad questionem dicit. quod ratio individuandi est aliqua entitas positiva, quod probat duabus rationibus, quarum prima est ista: sicut unilas im communi per se consequitur, etc. Et hoc argumentum proprie stat in hoc, quia constituens aliquid ex natura rei in unitate, puta specifica, et hoc ultimate, de necessitate dicit aliquam entitatem ex natura rel, quam consequitur unitas specifica; ergo constituens aliquid in unitate numerali dicit aliquam entitatem ex natura rel quam concomitatur unitas numeralis, sive unitas indivisibilis in plura numero; sicut enim homo ex natura rei constituitur ex animali ad quod consequitur unitas generica, et ex rationali ad quod consequitur unitas specifica speciei specialissim:e, ita singulare hominis constituitur ex natura humana, quam consequitur ex natura rei unitas specifica, et ex aliqua alia entitate ex natura rei, quam consequitur unitas numeralis. Nec valet dicere, quod unitas numeralis praecise consequatur entitatem nature, quia tunc non posset assignari unitas numeralis, quia cuieumque unitati supponitur entitas propria, ut patet discurrendo in omni unitate; ergo unitati numerali supponitur aliqua entitas propria, alia a natura cujus est.
(b) Item. omnis differentia differentium. WHwec est secunda ratio Doctoris, qua probat principale intentum, et stat in hoc quod differentiae, quibus aliqua differunt, aut sunt primo diverse, aut ultimate reducuntur ad aliqua primo diversa, patet, quia per rationale et irrationale, homo et asinus differunt.
Quaero, tunc aut rationale et irrationale sunt differentia, aut primo diversa? Si secundo, habetur propositum, videlicet quod differentiae, quibus aliqua differunt, sunt primo diversa. Si primo, ergo rationale et irrationale aliis differentiis differunt. vel ergo erit processus in infinitum, vel oportebit stare ad aliquas, quae erunt primo diversz, ut etiam supra patuit 7n primo, dist. 3. q. 3.
Cum ergo Franciscus et Joannes vere differunt ab invicem, quaero de differentiis quibus differunt, aut sunt primo diverse, aut non. Si primo. habetur propositum. Si secundo, ergo ab invicem differunt, et sic per alias differentias; vel er20 erit processus in infinitum in hujusmodi differentiis, vel oportebit stare ad aliquas qua erunt primo diverse, et ille ultimate dicunt unitatem numeralem, quai differentiae non possunt esse negationes, ut patuit supra q. 2. nec aliqua accidentia ex q. 4. ergo erunt aliqua enüitates positive per se determinantes et contrahentes naturam.
(c) Sed individua. Declaro tamen istam litteram. Cum dicit: Sed. individua prorie differunt, quia sunt diversa aliquid idem entia. Hoc debet sane intelligi, individua non dicuntur proprie differre, quia quando aliqua proprie differunt differentia proprie dicta, talis differentia pertinet ad entitatem formalem et essentialem; quae etiam differentia proprie sumpta est divisiva generis, et constitutiva speciel, et sic individua alicujus speciei non differunt proprie, accipiendo differentiam proprie. Debet ergo sic intelligi, quod eo modo quo differunt individua alicujus speciei, illa quibus differunt, vel erunt primo diversa, vel reducentur ad aliqua primo diversa, Et cum dicit, quod differentia sunt aliquid idem entia, debet intelligi de his, quae per se differunt, nam quae per accidens differunt non sunt aliquid idem entia, id est, quod non conveniunt in aliquo quidditative, illa vero quae per se differunt, per se etiam conveniunt quidditative in aliquo, et sic quaecumque singularia alicujus speciei per se differunt, et per consequens habent aliquid quo conve- niunt quidditative, et aliquid quo dilferunt. Sequitur: illa primo diversa non sunt natura in illo, etc. Vult Doctor quod Franciscus et Joannes conveniant in natura formaliter, et per h:aecceitates differant realiter, et sic non est idem quo conveniunt et quo differunt.
Sed hoc dictum videtur implicare, videlicet, quod aliqua duo sint idem formaliter, et quod differant realiter, patet. quia cum identitate reali stat distinctio formalis, patet de essentia divina, et paternitate, et de creatura, et relatione ad Deum, et de subjecto, et propria passione, et de multis aliis, ergo quae sunt idem formaliter, a fortiori erunt idem realiter. Nec valet dicere, quod praecise dicuntur esse eadem formaliter, quia conveniunt in natura aliqua quidditative et formaliter, inter se tamen non sunt idem formaliter.
Contra hoc est propositio Doctoris ?n primo, dist. 2. parte 2. q. A. in primo argum. principali: Quse uni et eidem simpliciter sunt eadem simpliciter, inter se sunt eadem simpliciter. Et concedit Doctor quod eo modo quo sunt idem in tertio, eo modo sunt idem inter se.
Dico, quod aliud est aliqua esse eadem formaliter proprie, sic quod vel dicant eamdem formalitatem, vel quod unum includat formaliter aliud. Et aliud est aliqua duo includere aliqua, quae praecise pertinent ad quidditatem seu formalitatem rei, sic tamen quod unum non includit aliud formaliter, nec e contra.
Primo modo conceditur, quod quae sic sunt idem formaliter, sunt idem realiter. Et hoc modo duae nature existentes in duobus individuis, non sunt sic idem formaliter.
Secundo modo, quae sic sunt idem for maliter, possunt etiam differre realiter, e! sic natura Francisci, et natura Joannis sunt simpliciter eiusdem rationis. nec sunt id quo Franciscus et Joannes formaliter differunt, sed quo magis conveniunt.
Occurrit etiam difficultas, quia dicit Doctor, quod aliud. est quo duo individua conveniunt formaliter, et aliud est quo differunt realiter, quia per naturam conveniunt formaliter in sto, et. in illo, et per differentias individuales differunt realiter. Hoc non videtur, quia si in Francisco et Joanne, est alia et alia natura, ut etiam intelligitur prior haecceitate, ut patuit supra q. 1. hujus dist.
Quaero quomodo istae duce naturae. differunt? Certum est quod realiter, quia sunt simpliciter alia et alia res, et per consequens Franciscus et Joannes non dicuntur praecise differre realiter per aliam et aliam haecceitatem, imo magis per aliam et aliam naturam, quia natura est magis res.
Dico, quod in Francisco et Joanne est alia et alia natura realiter, ut dixi supra 2m q. 4. hujus dist. per illam. etiam magis differunt realiter, non tamen per aliam et aliam naturam praecise differunt realiter, et numeraliter, et individualiter, quia natura, ut est prior singularitate, non potest esse una numero. Hic ergo Doctor intelligit, quod Franciscus et Joannes per aliam et aliam haecceitatem differunt realiter et numeraliter, licet etiam differant realiter per aliam et aliam naturam, sed nullo modo numeraliter.
Adverte etiam, quod natura in Francisco, et natura in Joanne conveniunt formaliter et quidditative in natura specifica, non quod detur aliqua natura specifica communis ex natura rei istis naturis, cum hoc sit simpliciter impossibile, sed dicuntur sic convenire, quia natura Francisci, ut prior hecceitate,nata est ita contrahi ab haecceitate Joannis, et. nata identificare realiter illam sibi, et similiter dico de natura Joannis et de qualibet alia; et ut sic sunt rationes, propter quas dici mus, quod Joannes et Franciscus conveniunt in homine quidditative, quia sicut natura humana in Francisco nata est contrahi ab haecceitate Francisci, ita nata esi contrahi ab haecceitate Joannis, licet ergo illae du:e naturae sint duce res, et duce nature ab invicem realiter et essentialiter distinctce, et formaliter, tamen quia quaelibet ex se dicit entitatem specificam, et una non diifert specie ab alia, quoad hoc dicimus quod sunt idem formaliter et essentialiter, ut identitas formalis et essentialis opponitur distinctioni specificae.
Cum ergo Doctor dicit, quod Franciscus et Joannes per haecceitates differunt realiter, verum est,. quod differunt realiter; et cum dicit, quod per naturam in isto, et per naturam in illo conveniunt formaliter, debet intelligi formaliter, id est, specifice, quia tam natura Francisci quam natura Joannis sunt simpliciter ejusdem rationis quidditative, id est, quod nullo modo dicunt entitates quidditativas specie distinctas, et tamen cum hoc stat, quod vere realiter et essentialiter differunt. Et ex hoc apparet quomodo ista propositio est vera, et quomodo non vera, videlicet quod quae differunt realiter differunt essentialiter; est enim vera quoad hoc, quod quaecumque duc res dicentes essentiam differunt realiter ab invicem, differunt etiam essentialiter, hoc est, sunt du:e essenti:e realiter distincte,
Non est autem vera, accipiendo essentialiter, id est, specifice, quia non sequitur quae differunt realiter differunt specifice; patet, quia natura in Francisco et natura in Joanne differunt realiter, non tamen specifice, ut exposui supra, quest. 1. hujus dist. Nec tamen ex hoc sequitur, differunt realiter et non specifice; ergo differunt realiter et numeraliter, quia ilhujus dist. naturae non sunt. singulares.
Adverte etiam, quod etiam in creaturis non semper valet, differunt realiter, ergo et, essentialiter, quia duce haecceitates sunt diverse realiter, non tamen essentialiter, quia nullo modo pertinent ad esse essentite; sola ergo illa dicuntur differre realiter et. essentialiter, quae. dicunt aliam et aliam rem ad esse essentiae pertinentem, quae omnia bene nota.
In ista etiam littera Doctoris occurrit aliqualis difficultas, cum dicit quod per haecceitates, Franciscus et Joannes differunt realiter, et; per aliam. et aliam naturam conveniunt formaliter. Ex hoc nihil aliud habetur, nisi quol per illas h:eeceitates differunt realiter, accipiendo realiter numeraliter. Ex hoc non sequitur, quod illae hcecceitates sint primo diverse, id est, in nullo quidditative convenientes, patet in simili, quia homo et asinus per rationale et irrationale praecise differunt specie, et tamen rationale et irrationale non sunt primo diversa; ergo nec similiter ille haecceitates.
Dico breviter, quod aliud est loqui de entitate constituente aliquid in esse specifico, et aliud est loqui de entitate constituente aliquid ultimate in esse individuali, quia prima pertinet ad esse quidditativum et essentiale, ideo videtur includere ens quidditative; alia vero nullo modo pertinent ad quidditatem, et ideo a rationali et irrationali potest abstrahi conceptus entis dictus in quid de eis, cum pertineant ad esse quidditativum. Sed ab hecceitate Francisci ei Joannis non potest abstrahi conceptus dictus in quid de eis, cum nullo modo pertineant ad esse quidditativum rei. Et de hoc, vide qua exposui ?n primo, dist. 25. et sic habetur intentum Doctoris, videlicet quod differenti: individuales, sunt simpliciter primo diverse, licet intendat in ista ratione principaliter probare, quod sint entitates positivae, et ratio stat in hoc: Illa, quibus, aliqua differant realiter ae numeraliter dicunt entitates positivas et reales; sed Franciscus et Joannes vere et realiter, et numeraliter differunt per aliam et aliam h:eeceitatem, ergo illae du: haecceitates sunt entitates positivde; an modo sint primo divers, vel ne, non est principalis intentio Doctoris, et sic patet ista secunda ratio.
(d) Contra primam rationem objicitur. Hic Doctor adducit unam instantiam contra illud, quod dicit in prima ratione, probando quod non detur aliqua natura, habens unitatem realem, minorem unitate numerali. Et ratio stat in hoc, quia talis natura non esset in se, quia, ut dictum est supra, praesent dist. q. 1. non datur natura realis actu existens, nisi singularis; ergo erit in singularibus, et tunc quaero: Aut praecise erit in uno numero, et tunc erit tantum una numero, quia quod est realiter in uno. numero, realiter est unum numero, et hoc patet, quia quod actu existit in aliquo uno numero, videtur quod actu sit unum numero, non enim commune actu existit in aliquo uno numero. Aut erit simul in pluribus numero differentibus, puta in duobus vel tribus, contra, quia in eis, nihil estae unum numero fealiter, cum hoc sit proprium essenti; divine, quod existens realiter. una numero, et singularis est in tribus suppositis. Modo natura realis non videtur actu communis, quia non datur aliqua unitas realis actu communis; ergo erit una numero, ut ly tamen mwmero non accipiatur pro individuo et singulari, sed quod sit una res de numero rerum actu existentium.
(e) Respondeo sicut dictum est, etc. sub ista ratione, supple, ut est prior singularitate, est de ea. consideratio Metaphysica, etc.
Adverte. cum dicit Doctor quod de ea est consideratio Metaphysica, quod accipit na turam, ut praecise habet esse objectivum, sive in esse possibili, aliquo modo prius existentia possibili, sicut res ponitur prioi modo suo intrinseco, quia tunc praecise dicit entitatem quidditativam; et dicitur realis secundum quid, quia sibi non repugnat poniin actuali existentia, et ut sic praecise verificantur praedicata primi modi. Potest etiam accipi natura in esse reali simpliciter, ut aliquo modo prius existentia reali actuali, sicut res est prior suo modo intrinseco, et ut sic de ea realiter verificantur praedicata primi modi, ut supra exposui in prima, quaest. prcsen[is dist. sequitur in littera ibi. In eodem ergo, quod est idem numero, est aliquae entitas, quam consequitur minor unitas quam sit unitas numeralis, et est realis, est illud cujus est, unitas talis formalitei non est de se unum unitate numerali.
Adverte, quod naturam esse in eodem numero potest multipliciter intelligi, puta quod humanitas consideretur primo in esse objectivo sive possibili, et ut sic ponitur in uno numero, ita quod eadem natura practer omne opus intellectus collativum non est in duobus numero, sed praecise in uno numero, licet ut prior unitate numerali possit esse in alio numero, non collective, sed divisive; ita quod ista nullo modo est concedenda, quod natura humana in esse objectivo, ut praecedit omnem actum intellectus collativum, actu possit esse in duobus mwmero, quia si sic: ipsa in esse reali quidditativo, tunc realiter posset esse in duobus mwumero, quod est. falsum.
Secundo si consideretur, ut includit existentiam possibilem et objectivam pr: ecise, et ut sic etiam erit tantum in uno numero, sed ut sic, non erit proprie praedicatum quidditativum, eum existentia in quocumque esse, sive possibili, sive reali non pertineat ad quidditatem rei.
Si tertio consideretur natura humana in esse reali actuali et essentiali, adhuc erit tantum in uno numero, non quod ipsa in se sit formaliter una numero, imo, ut sic, est naturaliter prior unitate numerali; potest tamen dici in pluribus numero divisive, non collective, sic intelligendo, quod quantum est ex se, sicut. potest esse in uno numero, ita et in alio, sed ut actu — est. in uno numero, simul non potest esse in alio.
Quarto si consideretur natura humana, ut includit existentiam in esse reali et actuali, ut modum sibi intrinsecum, adhuc pracise erit in uno numero, licet possit esse in pluribus divisive non collective. ut supra dixi; sed ut sic non erit praedicatum dictum in quid, cum talis existentia non pertineat ad quidditatem. Istis ergo quatuor modis, ut consideratur prior unitate numerali, habet unitatem minorem unitate numerali, formaliter tamen. Sequitur, e£. cum objicis, quidquid est in eodem individuo numero, est idem numero.
Dicit Doctor in sententia, quod esse unum mumero potest tripliciter intelligi, scificet, primo et per se, per se et non primo, nec per se, nec primo, sed denominative.
Primo modo, differentia individualis cum sit ratio constituendi praecise in unitate numerali, erit primo et per se una numero.
Tertio modo, natura quia ponitur in uno numero erit tantum denominative una numero, ita quod h:ec praedicatio: homo est. Franciscus, nullo modo est. per se. sed denominativa. accipiendo de- nominativum pro omni eo quod est extra rationem formalem alicujus, ut prior tamen singularitate erit per se una unitate minore unitate numerali. Expono tamen aliqualiter litteram. Cum dicit:
(f) Aliquid potest dici animatum denominative ut corpus, vel per se primo, «t homo. Nam corpus organicum dicitur animatum anima tantum denominative, quia anima nullo modo est de essentia corporis, sed tantum est forma denominans illud. Homo vero in communi, ut est prior singularitate, est per se primo animatus, quia anima est de essentia et quidlitate hominis, et per se convenit homini; dicitur tamen denominativa per se primo, quia omne animatum, ut est concretum hujus abstracti, scilicet arimz, habet praecise modum praedicandi denominative, licet talis denominatio sit essentialis. Et hoc patet a Doctore in primo, dist. 8. quest. 3. de altributis. Sequitur ibi
Et ita superficies dicitur alba denominative, superficies alba dicitur alba per se primo modo, quia subjectum includit praedicatum. Albedo enim, ut. comparatur ad superficiem, praedicatur proprie denominative de ipsa; ut vero comparatur ad superficiem albam, et ad totum suo modo constitutum ex superficie et albedine, praedicatur per se primo denominative, quia albedo suo modo est de essentia compositi albi. Et dixi suo modo, quia compositum ex subjecto et accidente non est perse compositum, ut patet per Philosophum 8. Metaph. text. com. 15. et 46. quia tamen albedo dicitur de essentia talis compositi, per accidens dicitur suo modo denominative praedicari de illo. Sequiritur: /Zia dico, quod potentiale, quod contrahitur per actuale, informatur ab E cobalt ete: sed. denominaliie estie unum, quia denominative ab illa unitate, non autem est de se sic unum, nec primo, nec per partem essentialem. Patet, quia natura humana, ut dicitur una numero per haecceitatem, praecise dicitur una numero denominative, quia talis haecceitas quae per se primo est una numero, nullo modo est pars essentialis talis naturae. Hoc idem dico de genere respectu speciei; color enim, ut est in albedine, dicitur unum specie solum denominative, quia ut est in albedine, denominatur a differentia ultimata albedinis, qus» non est pars essentialis esse coloris.
Et nota, quod esse unum specie primo potest dupliciter intelligi ut quo et ut quod. Ut quo est differentia specifica, quia. est id, quo aliquid primo constituitur in esse specifico, et in recta linea praeedicamentali, et est id quo repugnat speciei, posse dividi in plura specie. Secundo modo albedo dicitur species primo ut quod, quia primo ponitur sub genere.
Debet ergo intelligi dictum — Doctoris quod differentia specifica est una specie primo ut quo, et patet littera sequens.
(g) Ulterius declarando solutionem istam. Hic Doctor intendit declarare quid importet hoc quod dico, hecceitas, sive differentia individualis, et ad quod genus pertinet; et declarat per simile ad entitatem, a qua sumitur differentia specifica. Nam differentia specifica potest comparari ad illud quod est infra se, et sic, et sibi et speciei constitutae repugnat dividi in plura specie, vel ad illud quod est supra se, vel ad illud quod est juxta se. Loquendo primo modo dicit Doctor, quod entitati individuali, puta haecceitati repugnat primo dividi in quascumque partes subjectivas, et per illam eamdem haecceitatem, sic similiter repugnat individuo constituto per ipsam. Sequitur: quod lla unitas nature specificee minor est ista, unitate, sci- licet numerali, et sic istae duae unitates differunt, et dicit quod unitas specifica non excludit omnem divisionem secundum partes subjectivas.
Nota, quod actu una natura etiam, ut praecedens singularitatem, possit simul esse divisa in plures partes subjectivas, sed quia nulla natura ut prior haecceita.te determinat sibi aliquam haecceitatem, sed est indifferens ad omnem, et ut sic, potest considerari ab intellectu, ut supra dixi, et sic non excludit divisionem in partes subjeetivas. Sequitur: Sed tantum illam divisionem, quae est partium essentialium, id est, quod differentia specifica non est composita ex partibus essentialibus, sicut species componitur; potest tamen habere partes subjectivas, sic intelligendo, quod erit ratio formalis constituendi naturam divisibilem in. plures partes subjectivas, et sic quod est sic dividi, primo competit differentiae specificae. Sequitur: ista autem excludit omnem,id est, quod differentia individualis excludit omnem divisionem in partes subjectivas, etiam excludit divisionem in partes essentiales. Sequitur: Et ex hoc confirmatur salis propositum, quia ey quo quaecumque unitas minor unitate, ista habet entitatem propriam, quam per se consequitur, patet, quia unitas specifica prima, et per se est alicujus entitatis, puta differentice specifice, cui primo et per se convenit talis unitas. Non videtur ergo probabile, quod. isti unitati perfectissime, qua est unitas numeralis primo et per se non habeat aliquam entitatem propriam, cui primo et per se conveniat talis unitas; illa ergo entitas erit praecise differentia individualis.
(h) Comparando autem ad illud. quod est supra se. Hic Doctor dicit, quod comparans differentiam specificam ad genus, ab alia entitate accipitur differentia speci- ei, et ab alia entitas generis; et exemplum est clarum, ubi genus et differentia accipiuntur ab alia et alia re, puta in homine, a sensitiva accipitur animal, ab intellectiva rationale; et sicut sensitiva est realiter in potentia ad intellectivam, quia homo prius vivit anima sensitiva quam intellectiva, sic et sensitivum est potentiale ad intellectivum, et intellectivum est simpliciter actuale, entitas ergo generis praecise accipitur a potentiali, et entitas differenti:e. specific:e praecise accipitur ab actuali; et sic patet, quod genus et dilferentia i dicunt alium et alium conceptum, cum su- muntur ab alia et alia re, et aliquando accipiuntur ab alia et alia realitate, et hoc diffuse expositum est in 9. dist. 39. quest. 3. et 8. questione 2. nec oportet hic multum morari.
(i) Sequitur ibi: Quoad hoc ista reali(as individui est similis realitati specifice, etc. id est, quod sicut entitas differenti: specificae est actus entitatis generis contrahens et determinans ipsam ad esse specificum, ita entitas differentiae individualis est actus nature specificee. contrahens eam, et determinans ad esse individuale.
Sequitur ibi: sed quoad hoc dissimilis, quia ista nunquam sumitur. a forma addita, sed praecise ab ultima realitate forme, id est, quod differentia specifica sumitur prcecise ab. ultima forma, puta ab anima intellectiva, si sumitur ab alia re; si vero non sumitur ab alia re, ab illa a qua sumitur ratio generis, saltem realitas sumitur ab alia realitate, quae tamen non erit simpliciter ultima. Differentia vero individualis praecise sumitur ab ultima realitate formae, loquendo de differentia individuali, quae proprie constituit individuum per se in aliquo genere, quia et partes componentes aliquod individuum essentialiter. puta hunc hominem. habent propriam singularitatem, quia hic homo constituitur ex hoc corpore et ex hac anima.
Hic tamen adverte, quod pro anima intellectiva accipitur rationale, et sicut, anima intellectiva includit ens quidditative, it et rationale. Et sicut ab ultima realitate animae intellectivae, qua differt ab anima sensitiva, accipitur alia differentia, quae proprie non erit specifica, et. similiter ab ultima realitate animae. sensitive, et sicut duae ultimae realitates non includunt ens quidditative, quia sunt primo diverse, ita nec differenti:e. sumptae ab eis, et ab ista ultima realitate non accipitur differentia individualis, quia tunc. per illas realitates,anima sensitiva et intellectiva praecise differrent numeraliter, quod est falsum; differentia ergo individualis dicitur sumi ab ultima realitate forme, qua meiante una forma, puta una anima intellectiva praecise numeraliter differt ab alia, et sic istzte duce realitates ultimee a quibus accipiuntur du: differenti: individuales, praecise seipsis differunt, et sunt primo diversa, et per consequens, et differenti:e sumptae ab eis.
(k) Comparando vero ad illud, quod est juxta se, scilicet differentiam specificam, puta comparando differentiam specificam hominis ad differentiam specificam asini, licet quandoque posset esse non primo diversa ab alia, sicut est. illa entitas quae sumitur a forma, puta sicut anima intellectiva, a qua sumitur rationale, non est primo diversa ab anima sensitiva asini a qua sumitur differentia specifica asini, et sic tales differentiae sumpte non sunt primo diverscae. Tamen ultima differentia specifica est primo diversa ab alia, id est, quod sicut ultima realitas animae intellectivae, qua differt ab anima sensitiva asini, est primo diversa ab illa entitate sive realitate ultima, qua etiam anima sensitiva asini differt ab anima intellectiva, ita differentite sumptae. ab illis. realitatibus sunt primo diverse; et tales: differentite habent conceptum simpliciter simplicem, quia non habent aliquid in quo conveniant quidditative, et aliquid in quo differant, ut supra expositum est 7n primo, distinct. 3. quest. 3.
Sequitur: Et quoad hoc dico, quod differentia. individualis assimilatur. differentice specifiece ultimo sumpte, quia sicut, ultima realitas differentiae specific est primo diversa a quocumque alio, quia eum nullo alio convenit quidditative, ita entitas differentiate individualis est primo diversa a quocumque.
(I) Et per hoc apparet responsio ad istam objectionem. Aut entitas individualis Francisci et Joannis sunt ejusdem rationis vel alterius. Non primo, quia esset processus in infinitum, quia si essent ejusdem rationis ab eis, posset abstrahi conceptus dictus in quid, et sic queerendum est per quod contrahitur ille conceptus ad hanc entitatem et illam, si de se contrahitur, pari ratione poterit esse status in natura lapidis; si per aliud, quaero prius de illis contrahentibus, aut sunt ejusdem rationis vel alterius, et sic videretur processus in infinitum. Si secundo, tunc constituta erunt alterius rationis, quia quanta distinctio erit in constituentibus, tanta erit in constitutis, et sic constituta per differentias individuales nullo modo erunt ejusdem speciei.
(m) Respondeo. Haec responsio clara est in littera, et diffuse patet a Doctore in primo, distinct, 1. et distinct. 43. ubi ostendit constituta non tantum differre sicut constituentia, quia ultra id quo differunt, includunt aliquid in quo conveniunt.
(a) Et si quaeras, etc. Respondeo omnis entitas quidditativa. Hic Doctor intendit ostendere, quod omnis entitas quidditativa, ut hujusmodi, sive totalis sive partialis, est ex se indifferens ad plura, et nulla de se est haec, loquendo semper de entitate quidditativa creata, quia entitas quidditativa in divinis de se est haec; sicut ergo entitas quidditativa compositi non includit suam entitatem qua est haec, inquantum natura, quia inquantum natura est indifferens ad omnem quidditatem, ita nec materia inquantum natura includit suam entitatem, qua est haec ma- e teria, nec forma, inquantum natura in- ' cludit suam, quia materia, inquantum natura non est hae, sic nec forma inquantum forma.
Concludit ergo Doctor quod ista entitas individualis non est materia, vel forma, vel compositum,inquantum quodlibet istorum est natura, supple quidditativa, sive pertinens ad naturam quidditativam, sed est ultima realitas entis, scilicet quod est materia, vel quod est forma, vel quod est compositum, ita quod quodlibet commune, et tamen determinabile, adhuc potest distingui, quantumcumque sit una res in plures realitates formaliter distinctas; patet de albedine, de qua minus videtur, cum sit simplex, quae dividitur in realitatem quidditativam, et realitatem nullo modo quidditativam, puta h:ecceitatem, quia natura albedinis non est formaliter, et quidditative realitas suae hiecceitatis, nec e contra. Et addit, quod istae duce entitates, scilicet naturae et haecceitatis, non possunt esse res et res, quia sicut realitas a qua accipitur genus, et realitas a qua accipitur differentia, non dicuntur proprie res et res, sed realitas et realitas, et semper sunt realitates ejusdem rei formaliter distinctae, sic etiam realitas individui a qua accipitur differentia individualis, non est proprie res, sed quaedam realitas addita nature, quae formaliter ab entitate natur distinguitur.
Ad primum. Respondet Doctor quo. aliud est loqui de composito ex re et re; et aliud est loqui de composito ex realitate actuali et potentiali in eadem re. Primo modo est compositum ex materia forma. Secundo modo singulare potest componi, puta ex natura contrahibili et realitate haecceitatis contrahente, quia illa realitas a qua accipitur differentia specifica potentialis est respectu realitatis, a qua accipitur differentia individualis, non enim realitas $ pecifica ex se habet, etc. Sicut etiam dicimus, quod intellectus ut intellectus, non habet ex se unde per identitatem includat voluntatem, nec e contra, sed aliquod tertium, puta natura intellectiva jncludit utrumque per identitatem realem, ut infra patebit disf. 16. sic in proposito, nec ulüma differentia specifica hominis, sive natura specifica, sive compositum ex natura et differentia specifica, habet unde per identitatem — includat differentiam individualem, sed natura hominis, ut hic includit utrumque per identitatem, et sic dicuntur idem realiter respectu illius tertii. Et addit, quod ec est talis compositio, qualis non potest stare cum simplicitate divina, et de hoc diffuse pertractatum est in primo dist. 9. q. 2. et. dist. 8. q. penultim.
Ad secundum. Respondet concedendo, quod sit per se intelligibile, licet forte pro statu isto non sit per se intelligibile, et de hoc satis dictum est in. primo, dist. 3. quest. 3.
Ad tertium. Respondet Doctor, quod loquendo de definitione exprimente quidditatem rei, sive quod quid. est, non. posset definiri, quia haecceitas non pertinet ad quiddititatem, ut supra patuit. Ad ultimum. Respondet Doctor, quod de ipso proprie non est scientia, quia nec de ipso primo, et per se est definitio, quae ponitur medium in demonstratione potissima, nec enim habet aliquam passionem propriam, sed tantum passionem speciei.
Quidam novus Expositor, in libro de Ente et Essentia sancti Thomae, nititur improbare positionem Scoti de h: cceitate, et probat quod non X. actum positivum additum nature, et arguit sic: Primo, omnis actus singularis praeexigit potentiam singularem quam actuat; sed haecceitas est actus singularis, ergo proexigit potentiam singularem quam actuat; sed illa potentia est natura, seu in natura ipsius individui, ergo natura individui est singularis ante adventum hacceitatis, et sic haecceitas non est principium individuationis; propositiones assumptae omnes sunt Scoti in hac materia. m Major probatur tamen ex doctrina Aristotelis 2. Physic. text. com. 38. ubi Doctor, et comparationes causarum, unde sicut forma particularis praeexigit materiam m particularem, sic actus potentiam. Si dicatur, quod hoc est verum, ubi actus et potentia distinguuntur realiter, eo quod tunc potentia realiter recipit actum, hoc non obstat, eo quod secundum Scotum, quando aliqua duo adunantur realiter, eumdem ordinem ex natura rei retinent quem haberent, si essent distincta realiter; cum ergo, actus singularis, si distinctus esset realiter, ex natura sua praexigeret potentiam singularem, oportet quod et tunc hoc idem exigat, cum ordo idem servetur.
Secundo sic: Illa quae sunt principia individuationis, sunt seipsis primo diversa, hziecceitas Socratis et Platonis non sunt hujusmodi; ergo major est Scoti. Minor probatur, id quod convenit magis cum uno quam cum alio, non est primo diversum ab eo cum quo magis convenit; sed haeceitas Platonis magis convenit cum haecceitate Socratis, quam cum hacceitate albedinis, ergo haecceitas Platonis et Socratis non sunt primo diversa. Major syllogismi patet ex terminis, primo enim diversa non conveniunt cum illo. Minor probatur dupliciter:
Primo, quia haecceitas Socratis et Platonis conveniunt in specie, haecceitas Socratis et albedinis differunt genere.
Secundo, quia illa magis conveniunt, quae magis assimilantur, magis autem assimilantur, quae sunt magis comparabilia; hiecceitas autem Socratis et Platonis sunt magis comparabiles, quam haecceitas Socratis et albedinis, sicut universaliter res ejusdem Predicamenti sunt magis comparabiles, quam res diversorum Predicamentorum.
Tertio sic: quod convenit uni, et repugnat alteri individuo ejusdem specie proexigit necessario ipsorum distinctionem. proprietas individualis, puta Socra- teitas convenit Socrati, et repugnat Platoni ejusdem speciei individuo; ergo proprietas individualis praeexigit distinctionem Socratis a Platone, et sic proprietas individualis non est id quo primo Socrates distinguitur a Platone. Conclusio est falsa secundum Scotum, processus est bonus, ergo altera praemissarum est falsa, utraque autem est sua; ergo omnino falsus convincitur, et major item habetur a Scoto in quodlib. quest. 2. minor autem est sua conclusio, quam nunc impugnamus.
Quarto ostendo hanc positionem contradicere Peripateticis, Aristoteli et Commentatori. Duodecimo enim Metaph. text. com. 49. fit haec consequentia: primum colum, id. est, primum principium est unum specie, et plura numero; ergo habet materiam, quae consequentia nulla esset, si proprietas individualis poneretur distinguere individua ejusdem speciei. Glossam autem Scoti: intelligentis per materiam individualem proprietatem, destructivam esse textus apparet ex Commenptatore ibi dicente: Omne quod est unum in specie, et plura. in numero habet. materiam, sed. jam declaratum est, quod primum colum non habet materiam. Ex quibus verbis apparet, quod de illa materia loquitur, quam declaravit non esse in primo principio. Apparet autem in text. com. 30. expresse declarasse motorem coeli non habere materiam ad ubi et ad esse et nullam fecisse mentionem de proprietate in individuali. Apparet tertio fictio illius glossee ex tertio Metaphysicorum lect. com. 41. ubi dicitur, quod omnis multitudo, aut ex rerum differentium secundum formam, aut secundum quantitatem, quod idem habes in Commentatore 7n primo Physicorum, com. 9. Nec admittenda est glossa Antonii Trombettae, quod inter concomitatur: eodem enim modo et uniformiter debet teneri ly secundum in primo membro et in secundo; in primo autem notat causalitatem, ergo et in reliquo. Deprehendi quoque potest esse puram fictionem novam bane de haecceitatibus inventionem ex primo Coli, text. com. 2. et 93. ubi unitatem et pluralitatem individuorum in eadem specie in rebus materialibus, non nis] ex materia assignant Aristoteles et Commentator: haec de tertio.
Respondeo ad objectiones istius novi expositoris, cum primo dicit quod omnis actus singularis praeexigit potentiam singularem:
Dico, quod. haec propositio non est sim- ! plicitervera, non enim formaliter sequi- « tur, quod quanta unitas est in actu, tanta sit in potentia, quae actuatur per illum actum; patet, quia differentia specifica dicit praecise. unitatem specificam, et tamen est actus entitatis. generis, quam contrahit ad esse specificum, ut patet de rationali et animali, et tamen animal actuatum per differentiam dicit simpliciter minorem unitatem, sic dico in proposito de natura specifica et sua hsecceitate.
Dico secundo, quod aliud est loqui de actu singulari per se, quod habeat rationem quod, et aliud est loqui de actu singulari, et per se et primo qui proprie habet rationem quo. Primo modo concedo, quod omnis actus singularis praesupponit potentiam singularem quam actuat, sed secundo modo simpliciter negatur; et intelligendo sic actum, primo modo, qui constituitur in esse singulari, sive qui constat ex natura contracta et ratione individuali contrahente, sive qui proprie recipit per se praedicationem speciei specialismae, ut individua posita in recta linea Predicamentali, vel saltem qui est vera pars, vel quasi pars individui speciei spe- cialissimae, sicut hoc corpus organicum, et haec anima intellectiva sunt du:e partes, puta Francisci; omnis enim talis actus singularis prresupponit potentiam singularem quam actuat, et sic haec albedo tantum actuat subjectum vere singulare, et similiter haec anima intellectiva tantum actuat hoc corpus organicum, talis enim actus habet rationem quod, quia simpliciter constitutum ex natura et haecceitate. Et intelligendo secundo modo actum sineularem primo et perse ut quo, qui est praecise ratio formalis constituendi naturam in esse singulari, et est simpliciter hoc, quo aliquid est singulare, talis enim actus, qui est praecise ratio singularitatis, non dicitur proprie singularis, sed ratio singularitatis; et talis non praesupponit naturam singularem quam actuat, quia tunc esset processus in infinitum in. hujusmodi actibus, et patet exemplum de natura specifica ut quod, et de natura specifica ut quo. Nam si natura specifica .ut quo, qua est praecisa ratio formalis constituendi aliquid in esse specifico, praesupponeret naturam specificam ut quod, esset processus in infinitum, quia quirerem de illa natura specifica per quid ultimate constituitur in esse specifico, oportebit dicere quod per ultimatam differentiam specificam ut quo, et tunc quarerem deilla, aut praesupponit naturam specificam ut quod quam actuat, et sic processus in infinitum, aut, naturam non specificam, dandum est simpliciter secundum, sic dico in proposito. Et sic patet quomodo illa propositio, videlicet omnis actus singularis, etc. si enim esset. simpliciter vera, quod tanta unitas requiritur in potentia actuabili quanta in actu, multa inconvenientia sequerentur.
Primo, quod tanta esset unitas in ente contrahibili per gradum intrinsecum, quanta in ipso gradu. Secundo sequeretur, quod tanta esset unitas in genere generalissimo, quanta esset in differentia actuante et contrahente ipsum.
Tertio sequeretur, quod tanta unitas esset praecise in animali actuabili et contrahibili per rationale, quanta esset in rationali.
Quarto sequeretur, quod tanta esset unitas in albedine informante suppositum, quanta in ipso supposito, et sic sicut suppositum est incommunicabile ut quo et ut quod, ita et albedo informans ipsum esset simpliciter incommunicabilis ut. quo et ut quod; et multa alia inconvenientia adduci possent, quae brevitatis causa omitto. Et cum dicit, quod illa propositio est Scoti, dico, quod Doctor intelligit de actu singulari ut quod, non autem de ipsa ratione singularitatis. Dico secundo, quod intellivit de actu, qui est vera pars compositi, sive essentialis, si est compositum ex partibus essentialibus, sive accidentalis, si est compositum ex subjecto et accidente reali; omnis enim talis pars singularis tantum informat et actuat. potentiam subjectivam singularem; sed non intelligit de parte vel quasi parte, quae nec est essentialis compositi nec vere accidentalis, sed praecise pars constitutiva alicujus in esse singulari, quae praecise est ratio singularitatis. Et sic non oportet glossare propositionem illam, dicendo quod intelligitur de actu et potentia, quae realiter distinguuntur, quia si ratio singularitatis realiter distingueretur a natura, preise actuaret naturam non singularem; non enim ideo actuat naturam communem, quia identificatur realiter tali nature, sed ideo actuat talem naturam, quia est tali: entitas, cui repugnat posse actuare, nisi naturam priorem omni singularitate. E sic concedo quod si ut realiter distin: ctus priesupponeret naturam singularem, quod etiam ut idem realiter illi quasi praesupponeret quasi singularem, per propositionem Doctoris: qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter. distinguuntur, talis est, ubi sola ratione distinguuntur. Et cum probat illam propositionem per Philosophum 2. P/ysic. text. com. 38. quod sicut forma particularis praeexigit materiam partieularem, sic actus potentiam, vera est auctoritas de actu singulari per se, et non de actu singulari per se primo. Est etiam vera de actu singulari, qui est vera pars, vel essentialis, vel accidentalis; accipiendo accidens pro contento in genere accidentali, non accipiendo accidens pro omni eo quod est extra rationem formalem alicujus, quia ut sic differentia individualis dicitur accidens naturzte quam contrahit, et differentia specifica dicitur accidens respectu generis, quod contrahit.
Et quod Philosophus non intelligat de actu singulari ut quo, qui est praecise ratio singularitatis, sed tantum de singulari ut quod, sive de vera parte essentiali vel accidentali, patet per textum allegatum, ubi dicit: Amplius autem alia. quidem genera sunt generum, alice autem singulares sunt singularium, ut statuce statuam. quidem faciens. Hc autem et. hujus, et potentias quidem possibilium operantes autem ad. operata: haec ille. Ex quo textu apparet, quod nullo modo loquitur ibi de ratione singularitatis, imo ex illo textu tantum habetur, quod causa extrinseca singularis est tantum respectu singularis, imo nullo modo loquitur ibi de causa intrinseca actuante et informante, ut expressius patet in illo textu secundum aliam wanstationem, ubi sic habetur: Genera sunt causae generum, et particularia parliculariwn, verbi gratia, quoniam artifex est causa statuce, et iste artifex. est causa, hujus artificiali, et potentiae sunt eause potentiarum, et. quae aqunt, sunt in respectu actorum. Et ibi Commentator: alic sunt causae universales, alic particularia, quemadmodum causatorum ad universalia, alia particularia, et quod opinandum est, quod particulare est. causa particularis, et universale causa universalis, et dixit hoc, praeservando se « Platonica opinione, scilicet quod universalia sunt. causae particularium, verbi gratia, quoniam artifex simplex est causa statucee simpliciter, et iste artifex demonstratus, est causa istius statue demonstrate, deinde iaduxit. Et potentice sunt causae potentiarum, id. est, et cause que sunt in potentia, sunt cause eorum quae sunt in potentia, et quc sunt in actu sunt causae eorum que Sunt in actu, et hoc intendebat cum dixit: Et quae agunt in actu actorum, id est cause, quae sunt in actu, dicuntur respectu actorum quae sunt in actu: haec ille, et sic. patet quomodo male adduxit auctoritatem Philosophi.
Ad secundam rationem, dico breviter quod non intelligit mentem Doctoris, nec verba, cum enim Doctor dicit, quod differenti individuales sunt primo diverse, sic intelligit, ut etiam ipse exponit in primo, distinct. 3. quest. prima, de primo diversis, quod illa dicuntur simpliciter primo diversa, quae non conveniunt in aliquo quidditative, quod dupliciter intelligi potest, vel quod non conveniant in aliqua realitate. quidditativa et communi, vel quod non conveniant in aliquo conceptu quidditativo, quae distinctio patet a Doctore in primo, distinct. 8. questione 9. distinct. 95. et 26. et vide qua exposui in secundo, distinct. 3. ubi habetur quod differentiae individuales, nullo modo pertinent ad esse quidditativum. Et sic sequitur, quod non conveniunt aliquo modo, nec in realitate quidditativa, nec in conceptu quidditativo, et ut sic dicuntur sim- pliciter primo diversa. Et cum arguit, id quod magis convenit cum uno, quam cum alio non est primo diversum ab eo, cum quo magis convenit; conceditur, si magis convenit quidditative, puta in aliqua realitate quidditativa, vel in aliquo conceptu quidditativo; et sic negatur illa minor, videlicet, quod h:aecceitas Platonis magis conveniat cum hecceitate Socratis, quam cum hacceitate albedinis, cum nullo modo conveniant in aliquo quidditative.
Et cum probatur, quod haecceitas Socratis et Platonis, conveniunt in specie, hieceitas autem Socratis et albedinis differunt genere, dico quod convenire in specie potest dupliciter intelligi, uno modo per se et quidditative; alio modo concomitanter et per identitatem realem, quam habet cum aliquo, quod per se et quidditative continetur in aliqua specie; primo modo negatur, secundo vero modo conceditur, sed postea nihil ad JB. Potest etiam distingui, quod aliqua esse ejusdem speciei potest dupliciter intelligi, vel per se quidditative, et sic haecceitas Socratis et Platonis, non sunt per se in aliqua specie, ncc pertinent ad esse quidditativum alicujus, sed tantum sunt ibi reductive. Cum secundo probatur, illa magis conveniunt qua magis similantur, et magis aliqua similantur quae sunt magis comparabilia, dico, quod aliqua magis similari dupliciter potest intelligi, scilicet quidditative, et concomitanter sive reductive. Primo modo negatur haecceitatem Socratis et Platonis magis assimilari, cum nullam quidditatem dicant. Secundo modo conceditur, sed tunc nihil est ad propositum. Et cum dicit, quod sunt magis comparabilia, negatur, quod per se et quidditative sint magis comparabilia, licet forte concomitanter et reductive, sed tunc nihil ad propositum. Posset etiam dici unica responsione, quod omnes hiecceitates sunt praecise ejusdem rationis, sic intelligendo, quod una non magis differt ab alia nec una magis convenit cum alia. Et si una magis convenit cum alia, hoc non est ex sua ratione formali, sed quia concomitatur aliquam naturam, vel sibi identificatur realiter, vel saltem reducitur ad illam, et alia ad similem naturam comparatur, ut patet de haecceitate Socratis et Platonis, et hoc modo magis conveniunt, sed tunc nihil ad £.
Ad tertium principale concedo illam propositionem, videlicet quod convenit uni, et repugnat alteri individuo ejusdem Speciel, praeexigit necessario eorum distinctionem, sed negatur, quod hscceitas Socratis conveniat Socrati, et repugnet Platoni; non enim haecceitas Socratis convenit Socrati post suum esse completum, sed convenit nature quam contrahit, et concedo, quod natura contracta per haecceitatem Socratis, eaet natura contracta per haecceitatem. Platonis differant ad invicem realiter, non tamen realiter numeraliter, nec realiter specifice, ut supra expositum est in praesenti questione, et prolixius ?n questione prima hujus distinctionis; et sic patet quomodo non percipit, nec sensum nec verba Doctoris.
Ad quartum, quod procedit per auctori. tatem Philosophi et Commentatoris, pa- tet responsio ex supradictis, respondendo ad rationes Thomae, quomodo illie auctoritates intelligantur, nec oportet hic mul- tum immorari.
(b) Ad. argumenta. Ultimo loco respon. dendum est ad argumenta facta pro opinione Goffredi et /Egidii, 'cum primo arguit probando, quod natura sit de se haec, et non per aliquid positivum sibi adveniens.
Respondet Doctor, quod species specialissima dicitur atoma, hoc est indivisibilis, in plures species, est tamen divisibi- lis in. plura numero, et hoc modo non dicitur simpliciter atoma, hoc est singularis. Ad illud Porphyrii, dicit Doctor quod divisio Aristotelis statum habet ad speciem specialissimam, quia ulterius procedere est in infinita, quae sunt relinquenda ab arte, secundum ipsum, non quod de eis non possit demonstrari aliqua passio per se, et in subsumendo, licet non primo; nec etiam dicuntur relinqui ab arte, quasi unumquodque singulare non sit per se intelligibile, sed ideo relinquenda sunt ab arte, quia numeraliter infinita ex parte eorum; tale autem infinitum non est actu cognoscibile ab intellectu creato, nec etiam ab intellectu divino, et hoc secundum modum talis infinitatis, ut supra exposui in primo.
(c) Non enim est ex parte individuorum, unde sit eorum numerus certus, sed possunt esse infinita, non repugnante ratione eorum, ut patet per illam propositionem Doctoris in primo, dist. 2. parte. 1. quest. 3. et parte. 2. quest. ^. et in quodlib. q. 2. Species, inquit, plurificabilis in individuis non determinatur ex se ad certum numerum individuorum, sed quantum est ex se compatitur infinitatem individuorum, sicut patet in speciebus corruptibilibus: haec ille.
Sequitur: quia secundum Boetium, genus primo est divisibile in duo. Genus enim primo dividit in duas partes, puta in duas species, am animal primo dividitur per rationale constituens unam speciem specialissimam, et per irrationale constituens unam speciem subalternam, quae dicatur A; deinde ipsum A dividitur per B constituens speciem specialissimam, et per C constituens aliam speciem subalternam, et sic patet quomodo dividitur primo genus in duas species. De hujusmodi divisione generis in species, vide Franciscum in suis passibus. et hoc est auod dicit Do- ctor, quod requirit determinatas partes in multitudine, quia ex ratione sua primo dividitur in duas species, scilicet specialissimam et subalternam, licet ulterior divisio possit fieri sub subalterna. Secundo requirit determinatas partes in multitudine, quia primo tantum duas species, et in magnitudine, quia ille duc species sunt praecise tante perfectionis; gradus enim specificus non intenditur, neque remittitur; species vero contrario modo se habet, quia non requirit determinatas partes in multitudine, ex parte enim sua primo potest esse in infinitis individuis secundum multitudinem, et etiam secundum magnitudinem perfectionalem.
Sequitur: quia sunt in toto duc medictates, quantum enim, sive magnitudo, etsi sit divisibile in infinitas partes, primo tamen dividitur in duas medictates praecise, sic et genus, primo in duas species.
Sequitur: et si stricte accipiatur divisio, prout est in partes proportionem habentes ad totum ( puta scilicet totum di: viditur in partes proportionales, quod fit primo dividendo in duas medietates), que vel constituunt, vel sub eodem continentur in determinata multitudine vel magnitudine, puta sub animali in determinata multitudine vel magnitudine, ita quod sub animali est determinata multitudo specierum, et determinata magnitudo perfectionalis, semper habent talem proportionem,' quod divisio generis, primo el immediate fit in aliquas duas species, quarum una sit specialissima, et altera subalterna, vel ambae ponuntur subal. terne.
Sequitur: species per se non dividitur, id est, quod hoc modo species non dividi. tur in individua, videlicet, quod primae dividatur secundum determinatam multitudinem et magnitudinem, ut dixi supra. sequitur: et per hoc potest exponi, tam Plato quam Porphyrius, videlicet quod a generalissimis ad. specialissima, etc. loquendo, scilicet de divisione, quae requirit determinatas partes in multitudine et magnitudine.
Sequitur: si autem accipiatur divisio commuwniter, etc. species dividitur in individua, quia quodlibet individuum participat naturam speciei diversam in illis.
Sequitur: et reducitur ista. divisio ad genus apud Boetium, quia ille conditiones et proprietates, quas assignal in divisione generis, conveniunt huic divisioni, quc est speciei in individua, quod sic debet. intelligi, quod sicut genus dividitur, et descendit ad plures species per aliam et aliam differentiam, ita species descendit ad individua per aliam et aliam haecceitatem; et sicut differentia est divisiva generis, et constitutiva speciei, sic hwecceitas est divisiva speciel, et constitutiva individui, non tamen est omnimoda similitudo, quia genus descendit immediate tantum ad duas species, species vero potest descendere immediate ad omnia individua contenta sub ea. Caetera patent.
Occurrunt aliquae difficultates. Prima circa hoc quod dicit, quod d/ferentia individualis est idem realiter nature contrace per ipsam, quia quaero, unde sit talis realis identitas? aut est a natura in eo quod recipit ipsam, aut in eo quod ipsam necessario causat; aut oportet assignare aliquam aliam causam hujus identitatis, puta ratione infinitatis, sicut dicimus de Deitate. Non primo, quia ut sic, se habet tantum in potentia passiva, quie est potentia contradictionis, ut patet a Doctore in pluribus locis; nulla enim potentia passiva ut sic, potest sibi realiter identificare id quod recipit. Non secundo, quia si natura contrahibilis, etiam ut est in esse reali, est causa necessaria talis differenti:e qua actuatur et individuatur, sequitur quod ita erit causa unius, sicut alterius; patet, quia ipsa natura, ut prior natura hscceitate est indifferens ad om: nem hcecceitatem, ut patet a Doctore prosenti dist. quest. 1. et ita est contrahibilis ab una sicut ab alia; vel ergo erit causa simul omnium necessario, vel nullius, quia non videtur posse assignari ratio, quare magis unius quam alterius, cum sit eque differens. Secundo mirum videtur, quod natura, quia ex natura rei est communis pluribus, possit causare quasi effectum simpliciter singularem. Non tertio, quia natura contrahibilis nullo modo est infinita et illimitata, ut patet.
Si dicatur, quod compositum ex natura et haecceitate identificat sibi illam realiter, contra, quia compositum illud est posterius, nullum autem posterius habetur, un: de possit sibi realiter identificare prius, ut patet, quia identificans sibi aliquid realiter, continet illud per realem identitatem, ut patet a Doctore infra dist. 16. modc posterius non continet prius, quia hoc est contra rationem posterioris. Tum etiam, quia compositum, ut compositum non identificat sibi partem componentem, ut patet. Tum, quia identificans sibi realitet aliquid ex hoc identificat, quia necessaric causat illad in seipso, vel saltem quas causat; compositum autem non habet rationem causc respectu partium componentium, cum illae sint. priores composito.
Nunc solvende sunt auctoritatem quae adducuntur pro opinione Thom:e, quibus probat substantiam materialem esse singularem per materiam. Et prima auctoritas est Philosophi, 7. Met. text. com. 28. ubi vult, quod generans generat aliud propter materiam: Callias, inquit, et Socrates sunt diversa quidem propter materiam, idem vero specie; ergo differentia numeralis erit praecise per materiam.
(a) Per idem. Doctor respondet ad hanc auctoritatem ibi: per idem ad aliud, 12. Met. Respondet Doctor, concedendo quod non possunt esse plures motores primi,quia in primo,etc. et ideo quidditas Dei est de $e hec. Et haec videtur intentio Commentatoris ubi supra, com. 49. Prima, inquit, essentia, quae significat esse rei, oportet quod non habeat materiam, quoniam si haberet naturam, haberet aliam essentiam, et sic in infinitum, et ideo necesse est, ut prima forma, et ut prima. natura, quu perfectio est, et finis non habeat materiam, erit ergo simplex, et non potest intelligi, nisi de materia individuali, quia ultra quod non habeat materiam, quia est altera pars compositi, non habet etiam materiam isto modo, quia tunc prima natura non esset summe simplex.
(b) "Ad illud i. Metaph." Respondet Doctor et responsio stat in hoc, quod quod quid, est, puta hominis, id est, quidditas, vel definitio hominis potest comparari ad hominem, primo et per se, et sic homo primo, et per se est animal rationale. Secundo potest comparari ad aliquid per se et non primo, puta ad Franciscum, et sic Franciscus est per se animal rationale, sed non primo. Tertio potest comparari ad aliquid per accidens, puta ad aliquod subjectum per accidens, et sic Franciscus al. bus est animal rationale tantum per accidens, et sic sicut quod quid est comparatur, ita est idem illi cui comparatur, et sic animal rationale, ut comparatur homini in communi inest illi primo et. per se, in dividuis vero per se et non primo, individuo vero hominis per accidens, nec per se, nec primo, sed tantum per accidens inest, et sic. universaliter, quod quid est eo modo quo est alicujus, eo modo est idem sibi, quia sicut Philosophus arguit septimo Metaph. text. com. 90. Singulum enim non aliud videtur esse a suimelt substantia, et quod quid erat esse dicitur singuli substantia in. dictis, itaque secundum accidens videbitur, itaque. diversum esse, ut albus homo alterum, et albo homini esse, etc. haec ibi. Si enim illud, quod non est ens nihil est, quod quid autem rei est illud, quo primo res est, et ideo cujus est quid primo ipsum est idem ipsi primo cujus est, etc. Et quod dicit, quod in dictis per accidens non. est idem, etc. non est mirum, quia in secundo capitulo declaravit, quod nihil eorum est, quod quid est, nec definitio. Et sic bene conceditur, quod animal rationale non est primo Francisco, quia ultra animal rationale includit aliquid, quod non pertinet ad quidditatem, quia includit haecceitatem. Est vero idem primo ipsi homini, quia nihil aliud. includit. homo quidditative, homini vero albo non est idem, nec primo, nec per se, quia albedo, nec per se, nec primo pertinet ad quod quid est hominis, et si erit. idem, erit tantum per accidens.
(c) "Ad illud." Aristotelis quod generans generat aliud propter materiam, dico quod intentio Philosophi est ibi, quod idee non sunt necessarie ad. generationem, etc. Plato enim posuit ideas esse necessarias propter duo: Primo propter generationem. Secundo propter scientiam, quia scientia est de perpetuis et necessariis. Et Aristoteles probat quod etiamsi ideae essent, non propter hoc essent necessarice ad generationem. Dicebat enim Plato, quod generans univoce assimilat sibi genitum in specie, et sic posuit substantiam separatam, ut hominis, per se existentem, in qua generans et genitum univocantur. Et dicit Philosophus, quod generatio potest haberi sine istis, et. patet, quia si Franciscus generat Joannem, est alia materia, ut patet intuenti, et assimilat sibi Joannem, non in singularitate, ut patet; ergo in forma. Dicit ergo Aristoteles quod generans generat aliud. propler materiam, id est, quod generans producit formam substantialem in aliam materiam a sua, ut patet in littera, et sic assimilat in forma ignis; ergo particulare ex forma sua habet unde assimilitur sibi passum, et generans genitum, et ex materia habet quod sit distinctum a genito non principaliter, hoc tamen sequitur necessario, qnod distinguitur per materiam a genito, quia materiam non suam, sed alicujus perficit per formam terminantem generationem, sua enim materia jam perfecta est forma. Et ex hoc, quod assimilat per formam, perficit aliam materiam quam suam, et ita sua materia est alia ab illa, quae privatur forma tali, cujuscumque autem est alia materia, ex quo materia est pars essentialis rei, ipsum est aliud ab illo.
(d) "Dico tunc, quod assimilationis", etc. In ista littera dicit Doctor, quod generans assimilat genitum in forma communi, non,in forma singulari, quia secundum hoc est ratio formalis agendi. Et addit quod forma. puta in Francisco, est prin- cipalior ratio distinguendi quam materia. Sed in hoc Doctor videtur sibi contradicere, quia in quest. sequenti, vult quod forma ejusdem speciei non est ratio distineuendi unum individuum ab alio. Hoc idem in primo, dist. 4. quest. 1.
Dico, quod Doctor dicit hic, quod forma est principalior ratio distinguendi, supple individualiter et numeraliter, non autem principalior ratio distinguendi unum individuum ab alio formaliter. In locis autem preeallegatis intelligitur, quod forma non est ratio principalior distinguendi formaliter, et quod ipsa forma sit principalior ratio distinguendi numeraliter, patet, quia ipsa est illud, quo principalius compositum habet esse; quicumque ergo sunt principia essendi, sunt principia distinguendi, ut patet quest. 1. et ultima prologi. Cum ergo haec forma sit principalior ratio constituendi hoc compositum, erit etiam principalior ratio distinguendi ipsum numeraliter, etc. Et addit in littera ibi: Appropriate tamen, distinguendo assimilativum contra. distinctivum, forma est assimilativa. Vult dicere, quod; quamvis ipsa forma sit principalior ratio, distinguendi compositum quam materia,. appropriate tamen ipsa forma est principalior ratio assimilandi quam materia, quia materia proprie non est qualitas substantialis vel accidentalis, propter quam aliquid dicatur simile alteri; materia vero appropriate est distinctiva, quia necessario ex hoc quod caret forma, distinguitur ab illa materia, quae habet ipsam formam, et ita compositum a composito; patet, quia, ex quo materia aquae caret forma ignis, quaexe est in materia ignis, ideo materia aquae distinguitur a materia ignis, et sic compositum aquae distinguitur a composito ignis. Sequitur ibi: potest etiam alio modo compositum intelligi aliud propter. materiam. Dicit Doctor in ista litte- ra, quod licet compositum possit dici aliud ab alio composito propter aliam formam, et propter aliam materiam, et principaliter propter aliam formam, si tamen accipiatur, sicut. propter causam alietatis praeexistentem, id est, quod causa principalis hujusmodi alietatis compositi a composito accipiatur pro causa praeexistente in composito; dicit quod materia est principalior causa, quia in genito prwexistit materia formse, et sic. patet solutio ad auctoritatem Philosophi..
(a) Qui dicunt ad. quaestiones pracedentes de individuatione principium — individuationis esse quantitatem, ut Egidius quodl. 9. q. 7. et Goffredus quodl. 6. q. 16. et quodl. 7. q. 6. vel materiam, ut dicit Thomas 9. dist. 3. q. 4. et in prima parte summa, q. 7. art. 1. consequenter habent dicere ad istam quaestionem negative, Scilicet quod non possunt esse plures Angeli in eadem specie, quia in eis non est quanlilas, neque materia. /Jabent etiam dicere, quod non lanlum hoc est impossibile ex proprietate intrinseca, sed etiam ea proprietate extrinseca, quia simpliciter esi. incompossibile, ex quo sibi repugnat illud, quod pracise potest esse principium distinctionis numeralis.
(b) Tenenda est ergo conclusio simpliciler opposita. Hic Doctor asserlive dicit plures Angelos posse esse in eadem specie specialissima, quam conclusionem multiplici medio ostendit. Primo "sert omnis quidditas quantum. est de se, communicabilis est, sed quilibet Angelus includit quidditatem; ergo. Major est nota, quia si quidditali, ut quidditas, repugnaret communicari pluribus, aut repugnaret ratione perfectionis, aut ratione imperfectionis; non primo, quia essentia divina communicatur pluribus, qui tamen est perfectissima; non secundo, quia non corruptibilibus et generabilibus. Sed nulla quidditas in identitate nwmerali est. communicabilis, nisi sit infinita, id est, quod nulla quidditas habens tantum unitatem pumeralem potest communicari pluribus suppositis, nisi formaliter infinita cujusmodi est essentia divina, et per consequens quaelibet alia quidditas est communicabilis, et hoc cum distinctione numeralij, id est, quod communicatur pluribus numero distinctis, in quibus etiam ipsa realiter distinguitur, ut supra patuit de natura humana, qua ut communicatur pluribus, in eis etiam realiter distinguitur, quia in alio et alio individuo est alia et alia natura, quae: tamen nature, ut priores sunt natura, ratione individuali realiter distinguuntur, non tamen realiter numeraliter, nec realiter specifice, ut supra prolixe exposui 4. ]l. hujus distinct.
Sed in ista lillera occurrit aliqualis diffieultas. Primo in hoc quod. dicit, quod omnis quidditas est communicabilis pluribus. Videtur enim sibi contradicere, quia paternitas in divinis dicit quid litatem; patet, quia a palernitate divina et creala abstrahitur palernitas, quae prwedicatur in quid de eis, et sic paternitas divina, ut prior singularitale dicit quidditatem, et per consequens ut sic, prior est indifferens ad omnem quiddilatem nalam contrahere paternitatem ad individuationem; si ergo quolibet quidditas sil communi: cabilis pluribus, sequitur quod palernitas divina non erit ratio constituendi Patrem in esse suppositali et personali, quia illud lale est simpliciter incommunicabile, ut quo et ut quod, ut patet a Doctore ?n prino dist. 2. part. 2. q. 1. et dist. 96.
Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod si quidditlati repugnat. communicari pluribus, aut hoc erit ratione perfectionis vel imperfectionis. Hoc non videtur, tum quia paternitati in divinis, sive rationi suppositali in divinis, per oppositum repugnat communicari pluribus, et tamen hoc non erit ratione perfectionis vel imperfectionis, cum nec perfectionem, nec imperfectionem dicat; modo quot modis dicitur unum oppositum, ita et reliquum, et sicut propositum in proposito, ita oppositum in opposito.
Tum, quia quidditas, ut quidditas, ut prior sua perfectione illimitata, et perfectione limitata; essentia enim divina ponitur prior infinitate intensiva, quia gradus intrinsecus est posterior eo cujus est gradus, et similiter finitas intensiva ponilur posterior re cujus est, cum sit gradus intrinsecus. De infinitate essentix divinas, quod sit gradus intrinsecus, dist. 3. q. 1. et in quodlib. q. 5. de finitate vero patet etiam a Doctore ?n primo, dist. 8. q. 2.
Ad primum dubium respondeo, quod paternitas divina est simpliciter incommunicabilis ut q40 et ut quod, et de se hxc, et singularissima, et dicit quidditatem, et coneedo quod quiddilative palernitas divina et creata conveniunt in paternitate in communi, tanquam in conceptu diclo in quid, sed non in aliqua realitate conIrahibili realiter per aliam et aliam baecceitatem, ut patet a Doctore ?» primo, dist. 26. et intelligo sic, quod a paternitlale singularissima, et incommunicabili simpliciter uti quo et ut quod, loquendo de paternitate in divinis, potest abstrahi aliquis conceptus dictus iu qw?d, qui simpliciter erit posterius tali paterni, tate, sed ibi non ponitur aliqua realilas ex natura rei prior aliquo contractivo, sive aliqua differentia individuali, quia quidquid est in divinis est simpliciter in ultima actualitate, patet a Doctore in pluribus locis. Sed quare a paternitate divina, quae est simpliciter incommunicabilis ut quo et ut quod, potest abstrahi conceptus in quid, et a palternitate Joanuis quia est incommunicabilis ut. quod. tantum, (quia singulare, ut hujusinodi est saltem communicabile ut quo, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 2. quast. 1. ) non potest abstrahi conceptus in quwid. Dico, ut exposui in primo dist. 96. vide ibi.
Si dicatur per Doctorem, omnis quiddilas esi communicabilis p'uribus, paternitas in divinis est quidditas.
Dico, quod aliud est loqui de quiddilale, in qua plura possunt convenire tanquam in reali'ale, sive quae ex natura rei est contrahibilis ad plura; et aliud est loqui de quidditate, a qua tantum potest abstrahi conceptus dictus in quid. Primo modo omnis quidditas non tantum est communicabilis pluribus, sed etiam est divisibilis in illa plura, sed non secundo modo.
Si iterum dicatur, essentia divina est vera quidditas, et tamen ab ea non potest absirahi, nisi conceptus dictus in quid communis Deo et creature; nou enim Deus et creatura conveniunt quidditative in aliqua realitate ex natura rei, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. 9. et vide qui exposui 2m primo, dist. 9. part. 1. q. l. exponendo illud argumentum, quo: probat Doctor quod non possunt esse; plura necesse esse, et tamen essentia divina est communicabilis pluribus suppositis, licet non possit dividi in illis; ergo similiter videtur dicendum de paternitate.
Dico, quod etsi paternitati divina, ut quidditas, non repugnat communicari pluribus, tamen paternitati, ut talis palernilas repugnat, quia ut talis palernitas est ratio conslituendi aliquid in divinis in esse personali sive suppositali; essentia vero divina ut quidditas, et ut talis quiddilas, scilicet quod essentia divina, cum Sibi repugnat ratio incommunicabilitatis, est pluribus communicabilis.:
Si etiam dicatur, quod saltem paternitas divina, cum dicat quiddilatem, eril pluribus communicabilis, tenendo quod person: divinae constituantur in esse suppositali sive personali per absoluta, e! non tantum per relationes, quia tunc lalis paternitas non erit ratio suppositalis.
Dico, quod etiam paternitas, ut divina erit simpliciter incommunicabilis pluribus; et si quaeratur causa, nulla alia est assignanda, nisi quod sic est talis entitas incomtuunicabilis, quod si illa non esset (per possibile vel impossibile ) nulla alia palernitas esset in divinis, ut patet a Doctore in quodlib. g. 2. quamvis ergo dicat quidditatem, tamen illa quidditas, ut talis quidditas, et ut consequens proprietatem personalem erit simpliciter incommunicabilis, esset tamen inconveniens quod si talis quidditas diceret perfectionem, quod non possit. communicari pluribus. Patet etiam quod multe sunt quidditates in divinis, quae» tamen non sunt communicabiles pluribus; patet de aequalitate in Patre, quaee sic Patri convenit, quod eadem numero repugnat Filio, hoc idem dico de aequalitate in Filio. Patet etiam de similitudine in Patre, qua est similis Filio, quae est simpliciter incommunicabilis, cum tantum Patri conveniat, et idem dicendum est de similitudine in Filio, quae omnia patent a Doctore in primo, d. 31. Major ergo Doctoris videlicel, quod omnis quidditas est communicabilis, est intelligenda, vel de aquidditate quanta, qua vel dicit perfectionem, et excludit omnem imperfectionem, cujusmodi est essentia divina, vel quae dicit perfectionem, et non excludit imperfectionem, ut quidditates create, dicenles perfectionem aliquam, vel quae nullam includunt perfectionem, nec tamen excludunt omnem imperfectionem, ut sunt forte relationes reales in creaturis, quae formaliter nullam dicunt perfectionem, includunt tamen imperfectionem, quia limitationem. Sed non est intelligenda de quidditate simpliciter non quanta, qui formaliter nullam imperfectionem includit, et omnem imperfectionem excludit, cujusmodi sunt reiationes divin?, tam originis quam communes. Unde Doctor in primo, dist. 26. dicit, quod omnis quidditas, quae dicit perfectionem, quae est divisibilis, est communicabilis pluribus; paternitas non dicit perfectionem, nec est divisibilis, patet quia quas sunt divisibilia non sunt in ultima actualitate, ut etiam patet in 1. d. 2. et in quodlib. q. 9. et hsaetc omnia bene pondera. In proposito autem valet ratio Doctoris, quia Angelus dicit vere et realiter quidditatem perfectam, licet limitalam.
Ad aliud dubium. Dico ad primam rationem, et simul ad secundam, quod ideo Doctor non procedit a priori, nec a causa praecisa, sed magis a posteriori, id est, quod si appareret aliqualis repugnantia, quod quidditas non sil. communicabilis, aut apparet propter perfectionem illius; aut propter imperfectionem, quia opinio contiraria ponit talem substantiam esse singularem, et individuam de se, et ex natura, ita quod quelibel substantia Angelica praecise dicit aliam et aliam enlilatem specificam, in qua non est materia, neque quanlilas, et ideo propter suam perfectionem non potest esse in pluribus numero distinctis; et ideo Do- ctor arguit, quod talis repugnantia non apparet propter tatemperfectionem, quia etiam essentia divina, cum sit perfectissima, est communicabilis.
(c) Praeterea qualibet quidditas creaturg, etc. Haec est secunda ratio, quam facit Doctor probando plures Angelos posse esse ejusdem speciei; et ratio stat in hoc, quia omnis quidditas creata potest intelligi sub ratione universali; ergo, quantum est ex se, erit pluribus communicabilis et divisibilis in plura, si enim esset singularis de se, esset repugnantia posse intelligisub ratione universali, ut satis deductum est in primo, d. 3. q. 6. et ?n isto 2. d. prasenti quast. |. Et nolanter dixit de quidditate creata, quia licet natura divina sit quidditas, et pluribus communicabilis, non tamen potest ei applicari ratio universalitalis, nec intelligi sub aliqua ratione universali, quia omne universale ultra hocc, quod est pluribus communicabile, est etiam in illa plura divisibile et multiplicabile.
(d) Praeterea, si. Deus potest hunc Angelum in hac specie annihilare. In ista terlia ratione Doctor supponit unum, scilicet quod quiddilas creata per divin m potentiam possit eadem redire, et hoc communiter conceditur, sed idem numero, onnihilatum redire non potest, secundum istos. Dicunt enim isli, quod si anima Socralis est annihilata, nunquam Soerates posset resurgere, et volunt isli, quod tolum esse Socratis sit ab eadem anima numero, contra quam opinionem argui Doctor 2» 4. d. 4. et ideo argumentum hoc est tantum ad hominem, quia vult quod simpliciter idem numero annihilatum possit per divinam potentiam redire, ut patebit in 4. d. 44. Stat ergo argumentum in hoc, quod si Deus annihilet unum Angelum, quidditas illa erit annihilata. Cum ergo Deus possit eamdem annihilatam reparare, et non in eodem individuo prius annihilato, cum non possit redire idem; ergo erit in alio, et sic eadem natura specifica potest esse in pluribus individuis.
(e) Et confirmatur hoc, supple, quod plures Angeli sint in eadem specie per hoc, quod aliquibus est inconveniens, quod aliqua species simul tota nature intellectualis sit damnala; sed si quilibet Angelus specifice distinguitur ab alio, plures nature specifice essent simpliciter damnalts, quia quot Angeli sunt. damnati, tot species nature intelleclualis sunt damnat», quod est valde inconveniens apud eos.
(f) Et persuadetur. Prima propositio est ista, quae formatur auctoritate Augustini videlicet, quod est inconveniens aliquam speciem realem simpliciter intellectualis, et auctoritas clara est in litlera.
(g) Praeterea si concedatur. Doctor in ista ratione primo supponit, quod quidditas Angeli quantum est, ex parte sua, sil communicabilis sive plurificabilis in plura individua, ex parte etiam sua erit plurificabilis in infinita, ut patet a Doctore in primo, d. 9. parte prima, q. 3. et q. 9. quodlib. ubi ostendit, quod natura, que ex se non est determinata ad certum numerum individuorum, quantum est ex se, potest esse in infinitis. Secundo supponit, quod quaado talis natura actu est in uno individuo si tota ibi est, quod tamen es( impossibile esse in aliis, tale individuum erit formaliter et actu infinitum, qui? consequentia tenet ex hoc, ponendo talem casum, quod natura humana quando est in pluribus sic divisa est in illis, puta in 4, B, D, et C, quod ipsum 4 dicit unam naturam humanam, dicentem perfectionem intrinsece, et B aliam naturam realiter distinctam a natura 4, et sic de aliis: ergo si tota natura humana sic prae- cise esset in uno individuo, quod esset impossibile esse in alio, erit actu et formaliter infinita; patet, quia si essenl infinite nature humana intensive in uno individuo, quarum quaelibet dicit aliam elt aliam perfectionem intensive, illud unum esset formaliter infinitum. Et non est sic imaginandum, ut aliqui, quod eadem natura invariabiliter sitin 4, modo in C,modo in 2, et sic de singulis. Et hoc est communicabile creatum multipliciter, sive dividi in plura sive in plures naturas, quae contrahuntur ad singularitatem, quamvis natura contracla a singularitate, ut est prior natura singularitate sit indifferens ad omnem singularitatem, sed utl realiter est conlracla per aliquam singularitatem ut sic, est tantum una numero; hoc idem dico de alia natura contracta per aliam singularitatem, ut supra pattuit praesenti d. q. prima.
(a) Ad primum, respondet Doctor primo glossando propositionem Aristotelis dicens, quod loquitur de materia individuali sive hweceilatle, per quam contrahitur natura ad esse individuale, et hoc non verum est, quod ens quod non habet hujusmodi heceitalem delerminativam, sive contraetivam nature, cujusmodi est essentia divina, ut supra dixi. in illo est simpliciter idem cum eo, et est conclusio, scilicet non habens materiam, ut alteram partem sui, est ex natura sua singularis; tenet ex hoc, quod in accidente non habens materiam alleram partem sui est simpliciter 2ecesse esse, et sic quidquid potest esse ibi de necessitate ibi, et sic non delerminatur aliunde ad singularitatem, tanquam per aliquid sibi adveniens. Dicit ergo Doctor quod intentio Philosophi est, quod omne non habens materia partem sui est formaliter necessarium, etc. Vide Doctorem in primo, distinct. 9. parte prima, quast. 3. ubi arguit, quod si possent esse plures Dii, possent esse infinili, et si possent esse, de necessilate actu essent.
(b) Sed discordamus ab non hac propositione. Omnis quidditas non habens mnleriam est formaliter necessaria, et ileo in conclusione, propositio Aristotelis est ista, quod omnis quidditas, etc. el conclusio sequens est ista, quod (/a/is quidditas non est contrahibilis ad piura individua, et nos lenemus oppositum lam proposiüonis quam conclusionis, quia nullam naturam tenemus esse necessariam formaliter nisi divinam, ut patuit m primo, dist. 8. quest. ullim. Tenemus etiam, quod quidditas creata non habens materiam est vere multiplicabilis et contrahibilis ad plura individua, ut diffuse perlraciat Doctor in quodlib. quast. 2. EL vide qua ibi exposui.
(c) Ad rationem. Ad tertium respondet quod differentia formalis potest accipi pro differentia in forma, vel pro differentia formarum. Primo modo conceditur major, sed minor estfalsa, videlicet quod plures Angeli praecise differant in forma. El cum probatur illa minor, quia Angelus differt ab Angelo qui est forma; ergo habent differentiam formalem. est falla- cia Consequentis, non enim sequitur, forme differunt, ergo formaliter, sicut non sequitur, plures homines differunt, ergo in humanitate differunt, quia differre in M humanitate, est humanitatem esse rationem formalem differenti, ut patuit in primo d. 4. q. 1l. Est enim fallacia Consequentis a positione superioris ad positionem inferioris, sicut non sequitur, animal currit, ergo homo curri; sic in proposito non sequitur, differunt ut forms, puta haec albedo, et h:ec. albedo; ergo differunt formaliter, sive in forma, quod est differre specifice.
Expono tamen istam litteram. Cum dicit, dae/ferentia formalis potest accipi pro differentia in forma, vel pro differentia formarum. Primo modo ponitur ratio formalis distinguendi essentialiter, sicut. dicimus, quod ratzonale est differentia formalis hominis, quia est ratio distinguendi hominem formaliter et essentialiter ab asino, et sic homo et asinus proprie differunt formaliter,
Secundo modo non ponitur ratio formalis differendi. Exemplum, duae albedines differunt ut dux» forme, id est, sunt due forme ab invicem differentes, et tamen non differunt formaliter, quia tunc una esset ratio formalis differendi ab alia, et e converso; valet tamen ista consequentia: qua differunt formaliter, differunt ut forma, sicut ab inferiori ad superius affirmative, non tamen valet e contra. Sequitur: Et sic minor est falsa, videlicet ista, quod duo Angeli differant formaliter, sive in forma, quae ponilur ralio formalis distinguendi unum ab altero. Sequitur: Probatio autem minoris, scilicet quod Angelus differt ab Angelo, qui est forma; ergo habet differentiam formalem, includit fallaciam Consequentis, quia arguitur a magis communi ad minus commune affirmative: s?cut non sequitur, plures homines differunt; igitur in humanitate differunt; aliud est enim aliquid distingui, et aliud ipsum esse primum rationem distinguendi, vel distinctionis. Licet enim Franciscus et Joannes distinguanlur ab invicem numeraliter, tamen prima ratio distinguendi numeraliter non est Franciscus, sed ullima differentia individualis, et sic possumus concedere, quod Franciscus et Joannes distinguuntur in hacceitate,quia sensus est, quod hacceitas est ratio formalis (non tamen quidditativa) distinguendi unum ab altero individualiter; et quamvis humanitas in Francisco, et humanitas in Joanne sint dux forme totales ab invieem distinctae, non tamen concedimus, quod Franciscus et Joannes differant in humanitate, quia humanitas non est ratio distinguendi unum ab altero quidditalive, sed est ratio conveniendi. Sequitur: Quia. cum hoc, quod psum sit distinctum, stat. quod. ipsum non sit ratio distinguendi; patet, quia etsi humanitas Platonis sit distincta ab humanitale Joannis, non tamen est ratio distinguendi Platonem a Joanne. Sequitur: Cum hoc autem, quod ipsum sit prima ratio distinguendi, non stat ipsum non esse distinctum, id est, quod si humanitas est ratio distinguendi Franciscum a Brunello, ipsa humanitas erit distincta a Brunello; et vult dicere in senlentia, quidquid est ratio dis'inguendi unum ab altero, semper est distinctum ab illo, non tamen e contra sequitur, videlicet, quidquid distinguitur ab altero, puta Soerate, est ratio distinguendi, quia humanitas in Platone distinguitur a Socrale vel humanitate Socratis, ergo est ralio formalis disltinguendi unum ab altero, non sequitur.
(d) Et ratio Logica est ad hoc, etc. Exemplum de termino differentia est, cum dico, Franciseus differt ab asino, ly asinus ponitur terminus hujus differentiw, et stat confuse distributive mobiliter, quia negatio inclusa in ly differi, semper confundit terminum immediate sequentem confuse distributive mobiliter, dummodo sil capax confusionis. Quomodo autem negalio sit inclusa in differentia, patet exponendo, nam cum dico, Franciscus differt a Brunello exponitur sic: Franciscus est, et Brunellus est, et Franciscus non est Brunellus; ergo differt ab illo. Sequitur, et cum dicit etiam, quod talis negalio inclusa in differentia habet vim confundendi illud, quod specificat differentiam, ut cum dico, Franciscus differt a Brunello in humanitate, ly humanitas, ut comparatur ad negationem inclusam in differentia stat confuse distributive mobiliter, quia bene sequitur: Franciscus differt a Brunello in humanitate; ergo non est idem in ista humanitate, nec in ista, et sic de aliis. Adverte etiam, quod talis differentia includit. unam affirmativam, de qua etiam supra in primo, dist. 4. quasi. l. Cum enim dico, Franciscus differt a Brunello in humanitate, affirmatur quod humanilas est ratio formalis distinguendi Franciscum a Brunello. Et propter affirmativam inclusam in differentia stat confuse tantum, sive stat determinate, sed nullo modo confuse distributive. Exemplum primi, quia bene sequitur: Franciscus differt a Brunello humanitale; ergo humanitas est ratio formalis distlinguendi unum ab altero, et sic slal confuse tantum, et si aliquando delerminate, hoc erit gratia materiv, non gratia forme, quia cum dico, Franciscus differt a Bru. nello humanitate, si ly hwmanitas sup: ponit determinate, supponil praecise prc humanitate Socratis, per quam Socrates differ a Brunello. Exemplum secundi quia non sequitur Socrales differ huma. nitate a Drunello; ergo differt ista humanitale. et ista etista, tunc enim sequere: tur, quod differret humanitate a Platone, quod est falsum.
(e) Si autem accipiatur major improprie, scilicet. juxta secundum intellectum, nego majorem, scilicet istam: omnis differentia formarum est formalis. Sequitur: Ad probationem dico, quod Philosophus loquitur, etc. et sic dicit text com. 10. Palam autem, et quia si sint aliqualiter numeri substantia sic sunl, et non sunl, ut quidam dicunt, unitatum multitudo, id esl, si quidditatles rerum sint aliqualiter numeri, sic sunt, scilicet sicut potest haberi ex supradictis, ut. patet in text com. 9. Et non ut quidam dicunt scilicet Platonici, quod sunt supple numeri limitatum. Sequitur in textu: nam definitio numerus quidam, divisibilis est. etiam, et in indivisibilia, non enim infinitae rationes, et numerus autem tale. Nam definitio indicans quidditatem rei, est quiddam numerus, qui est divisibilis in indivisibilia, non enim rationes sive definitiones sunt infinite, numerus autem aliquid tale, supple est, quod est divisibilis in indivisibilia, hoc est, quod resolvit definitionem, sic stat ad indivisibile, sicut resolutio numerorum. Exemplum, si definitio hominis - dividatur in aliqua duo, puta in animal et rationale, quae dicuntur A et Z2, et ilerum A dividitur in C et D, stabitur aliquando ad aliqua indivisibilia, nam in causis maLerialibus, vel formalibus non conlingit procedere in infinitum, ut patet 7. .. MeLaph. text. com. 5. et ideo divisio definili assimilatur divisioni numeri, qui dividitur in ultimo ?n indivisibilia, id est, in unitates, et non assimilatur divisioni continui, quod dividitur in infinitum in semper divisibilia, ut supra patuit dist. 2. quast. 9.
Dicit ergo Doctor quod talis definitio est ejus quod vocat substantia m,Aoc est quiddilatis. non forma. qua est altera nars ejus, et sic patet, quod quidditates rerum non sunt simplices, sed composite, ut patet8. Metaph. Lext. com. 9. Quare, inquit, substantia est quidem, cujus contingil esse lerminum et rationem, id est, definitionem, ut composita, sive sensibilis fuerit, sive intrellectualis, primorum autem, ex quibus hoc non est, siquidem aliquid de aliquo significal ratio definitiva,et oportet hoc quidem, et illud vero ut formam. Wc ille. Ex quo lextu habetur, quod omnis subslantia definibilis necessario est composita. Dicit ergo Doctor quod definitio proprie est substanti: composite, qua dicitur quidditas, et non est forma, qua est altera pars ejus, ut supra patet a Philosopho, cum dicit, primorum autem, ex quibus hoc non est, id est,quod talia, ex quibus primo componuntur definitiones, sive simplicia, et ideo contingit ea defiuiri. Patet per textum immediate sequentem, cum dicit: S? quidem — aliquid de aliquo significat ratio definitiva, etc. Sequitur: hoc autem modo dico, quod nihil additur forma, quin vaviel speciem, etc. dicere, quod quamvis nature definibili addantur, sive differentiae individuales, sive inlensio, vel remissio, sive quodcumque aliud, quod non pertinet ad esse quidditativum, tale additum, nec aufert, nec addit aliquid pertinens ad quidditatem. Sequitur:
(f) Exemplum hujus esset, etc. et tamen ex hoc non sequeretur, quod numerus orinarius sit. variatus, quamvis alicui unitali faeta sit addilio, scilicet intensio vel remissio, quia non est talis additio, quod variel speciem, et ideo nulla forma inferior ad speciem, variat quidditatem, cum nulla pertineat ad esse quidditativum speciei.
(g) Ad illud. Ad quartum respondet Doclor quod non sequitur, differentia malerialIis non est specifica, ergo omnis differentia formalis est specifica: et ultra, licet omnis differentia — specifica sit formalis, non autem. sequitur, ergo omnis differentia formalis est specifica; patet, quia differentia formarum, accipiendo formale pro differentia formali, et non pro differentia in forma, sive in specie, quamvis haec sit vera, sola differentia formalis est specifica;non tamen sequilur, ergo omnis differentia formalis est specifica, sed est fallacia Consequentis; sicut etiam non sequitur: solum animal est homo, ergo omne animal est, homo. Anlecedens est verum, et consequens falsum; et hoc est quod dicit Doctor quod exclusiva non converlitur in universalem, terminis eodem modo se habentibus, sed bene converlitur terminis transposilis, unde bene sequitur, solum animal est homo, ergo omnis homo est animal; non tamen sequitur sine transpositione terminorum, quia non sequitur: solum animal est homo, ergo omne animal est homo. A4 PA?losopho igitur accipi potest, quod sola differentia formalis est specifica, ekc. Dicit enim Philosophus (ext. com. 25. Dubitabit autem ulique aliquis, quare faemina a viro non specte differt, contrario masculino et faeminino existente, differentia autem contrarietale, supple si, n?que animal masculinum et femininum diversum est specie, quamvois secundum se animalis hac sit differen(ia, et non ui albedo, aut nigredo, sed inquantum animal masculinum et feemininum est, id est, non se habent, supple per aecidens ad animal, ut albedo aut nigredo, sed animal inquantum animal, supple per se est masculinum et fominimum. Sequitur: Est autem hec dubitalio fere eadem, et quare hac contrarietas facit specie diversa, hac vero non, ut ambulativum et volativum, quae faciunt, supple differre specie ipsum animal, sed albedo et nigredo non; non enim animal album, ex hoc quod album differt specie ab animali nigro, numquid enim duo homines, quorum unus est albus, et alius niger differunt specie, etc. vide fex. sequentem.
(h) Ad aliud dico. Ad quintum, responsio stat in tribus dictis. Primum est, si intelligatur quod carentia materie in aliquo, loquendo de materia, quae est altera pars composili, sit ratio, quare natura specifica ( quae quantum est ex parte sua, est in infinitis) sit tota in uno individuo, et sic tale individuum erit infinitum, ut supra declaravi, iste intellectus est falsus, quia sola carentia materi: nullo alio posilivo produelo in tali iadividuo, non videtur ratio talis infinitatis; etsi sic essel, sequeretur quod perfectio speciei non esset finita vel determinata per differentiam additam generi, quod est contra omnes, quia perfectio speciei est limitata ad tantam perfectionem a differentia specifica, et si privatio materiae in aliquo esset ratio, quare lota natura, ut dixi supra, essel tantum in uno individuo, sequeretur quod illud individuum esset actu infinitum, cum talis natura non haberet limitatam perfeclionem. Secundum dictum est ibi n. 10. Si autem intelligatur, prout habet aliquam probabilitatem, quod, scilicet forma, si esset separata a materia, ipsa haberet (olam — perfectionem — spectet, quia non participabilis a. materia, illa propositio esset. falsa, videlicet ista, omnis forma separata a materia in se habet totam perfectionem illius speciei, et. ultra hoc petit principium, petit enim, quod debet probare. Terlium dictum est ibi: nzs? intelligatur, prout. materia. dicit. illam entitatem individualem contrahentem formam, Vtunc propositio illa est vera, videlicet, omnis forma separala a materia, hoc est, ab omni ratione individuali contractiva, habet lotam perfectionem speciei illius. Sed tunc minor est falsa, scilicet ista: Sed Ange- lus est forma carens materia, hoc est, differentia individuali.
(i) Ad aliud. Ad sextum, respondet Doctor primo ad formam arguendi, et dicit quod est fallacia Consequentis, infinitas non intenditur, igitur nec pluralitas numeralis; arguitur enim a negatione minus communis ad negationem magis communis, nam infinitas numeralis infert pluralitatem numeralem, sed non e contra, quia non sequitur: pluralitas numeralis, ergo infinitas numeralis in forma; ergo arguendo potest esse fallacia consequenlis, duplici modo.Primo a positione magis communis ad positionem minus communis, sic arguendo: pluralitas numeralis per se intenditur a natura, ergo et infinitas; non sequitur, sicut nec hic, animal currit, ergo homo. Secundo fit talis fallacia arguendo negative a minus communi ad majus commune, non enim sequitur, infinitas numeralis per se, non intenditur a natura, ergo nec pluralitas numeralis; non enim plu"alitas numeralis est de se infinita, sed tantum stare potest infinitas, ipsa non repugnante, licet ergo nullus intendat infinitatem per se, quia impossibilis, tamen aliquis potest intendere multitudinem numeralem, qua de se non est infinita, quia sicut compalitur secum infinitatem, ita et finitatem, littera sequens clara est.
(k) Ad ultimum, respondet dicens, quod generatio est perpetua ad salvandum esse divinum, et in. corruptibilibus, in quibus non semper potest manere in uno individuo, non tamen dicit quod multitudo praecisa est in corruptibilibus individuis: unde ista est una. causa miltitudinis iindividuorum eadem specie, sed non praecipua causa, sed illa qua dicta est, scilicet quod omnis natura quiddilativa, praeter naturam infinitam est plurificabilis in plura individua. E quod dicitur de uno So- le, etc. dicit Doctor quod ratio Philosophi fuit, quod tale corpus singulare fuit ex tota materia illius spectet, etc. Et quia non concordant cum eo Theologi in hac proposilione, omne corpus sempilernum, etc. ideo non est. concordandum cum eo ?n conclusione, videlicet, quod natura Solis non sit de se plurificabilis in plura individua, quamvis actu tantum sit in uno individuo.
Quidam novus expositor nititur solvere rationes Doctoris, quibus probat plures intelligentias esse in eadem specie, qus responsiones. in primo ponuntur ab ipso, in expositione quam facit in lib. de Enle et Essentia sancti Thome. Quoad tertium respondetur argumentis Scoli. Et ad primum quidem, ut terminos Theologis admisceamus, quia. argumentum Theologicum est, dicitur quod communicabilitas est triplex, quaedam cum divisione, etc. siut universale communicabile est parlicularibus; quaedam absque divisione aliqua essenti?, vel esse per identitatem, sicut, essentia divina communis est tribus suppositis; quaedam per assumpltibilitatem ad hypostalicam unionem, sicut natura humana communicabilis est omnibus suppositis divinis. Si in praemissis Scotus assumit commun?cabile primo modo, falsa est major, patet in essentia divina. Si secundo modo, falsa etiam est major; nulla enim essentia creata est illo modo communicabilis. Si tertio quoque modo, falsa est major, ut patet de essentia divina. Si autem accipiatur communicabile neutro illorum trium modorum, sed pro communicabili in communi non descendendo delerminate ad hoc, vel illud communicabile, concesso toto argumento, non conclucitur quod quidditas Angelica sit communicabilis, sicut universale particularibus; committitur enim fallacia Consequentis, a superiori ad inferius affirmative, unde probatio adducta nihil contra nos facit. Communicabililas primo modo repugnat Intelligentiis propter earuro perfectionem; communicabilitas secundo modo repugnat Intelligentiis propter earum imperfectionem; communicabilitas tertio ^ modo convenil eis ex earum imperfectione, quia esse distinguitur realiter ab essentia earum.
Ad secundum, distinguendo majorem; aliquid enim esse intelligibile sub ratione universalis convenit dupliciter. Uno modo ex parte rei et intelleclus; alio modo ex parte intellectus tantum. Primo modo major est vera et minor falsa. Secundo modo major est falsa, licet minor Sit vera. Cum enim universalitatis funda - mentum ex parte rei sit in centro illius quidditatis in pluribus individuis simul vel successive, fundamentum vero ex parte intellectus sit repraesentatio illius quidditatis, non repraesentatis conditionibus individuationis, ut sic, illud est universale utroque modo, scilicet ex parte rei el intellectus, quia repraesentatur ab hice t nunc; illud autem est universale ex parte rei intellectus tantum, quod altero tantum fundatur fundamento, scilicet repraesentatione, iia quod ejus universalitas ex hoc solo, quod objective in intellectu poni'ur, cui objicitur res secundum conditiones quidditativas, non individuales, ut sic. Et hoc modo quidditas Intelligentisae est universalis, licet enim individuale specificum principium ibidem sit, quia tamen repraesentatur, ut talis res, non ut hic, quia non repraesentatur secundum quod in se est, sed secundum modum rerum com: positarum, in quibus aliud est natura, et aliud est individuum illius naturae, ideo est universalis ut objecta est tantum; et hoc eodem modo est praedicabilis quidditas Intelliventiae de pluribus, scilicet nec actu, nec aptitudine, sed ut obiecta est intel- lectui, ut ab Avicenna habes 5. Metaphys. Ad probationem autem majoris sic negat, patet responsio. Cum enim dicitur, quod implicat quidditatem esse de se hanc, et universalem, et priedicabilem de pluribus, hoc est verum, accipiendo universale ex parte rei, et similiter praedicabile; universale enim secundum rationem tantum est unum in multis et de multis, ut objectum est tantum; universale autem ex parte rei est in multis secundum rem, licet unitatem habeat, ut objectum est.
Ad tertium dico, quod in casu illo reperiatur necessario idem Angelus numero. Ex eodem enim Gabriel est hic et Gabriel, nec est verum apud nos, quod Deus non possit idem numero reparare.
Ad quartum dicitur, quod non est simile de Intelligentiis et animabus inlellectivis quoad haec, quod anime sunt partes. speciei corporibus unibiles, non autem Intelligentiae.
Ad quintum respondet Thomas quod natura humana et Angelica possunt dupliciter accipi. Uno modo secundum esse nature, et sic natura humana est una, Angelica vero plures. Alio modo accipiunt secundum esse vie, scilicet ut viatrices ad beatitudinem supernaturalem, et sic sicut natura humana est una, ita tota laliludo Angelicarum specierum est una natura.
Nunc ostendendum est responsiones hujus novi expositoris, quibus intendit solvere rationem Doctoris non esse multum ad propositum. Primo cum distinguit de communicabili, concedo distinctionem illam, et dico, quod quidditas Angeli est communicabilis pluribus, sicut universaie communicatur parlicularibus, ut deduxi supra. EL cum dicit, quod hoc repugnat tali quidditali propter earum perfectionem, et communicabilitlas secundo modo repugnat eis propter earum imperfectionem; dico primo, quod quamvis natura Angeli. ca sit perfectior homine corruptibili, non tamen est ita perfecta, quod repugnet ei; dividi in plura numero, quod deduco, quia si praecise convenit eis ratione su? perfectionis, sequitur de facto, quod si imperfectiori non convenit sic dividi in plura numero, quod multo magis repugnabit perfeeliori. Cum ergo quidditas animae intellectivae sit multo perfectior Sole et Luna, repugnabit sibi simpliciter dividi in plura numero, cum repugnet Soli, ut patel. per Philosophum Primo Celi et Mundi teat. com. 9. e( 92. qui tamen Sol ponitur imperfectior.
Praeterea, etsi Intelligentia sit perfectior omni alia re corporali, est tamen finita et limitata, et per consequens non excludit omnem imperfectionem.
Praeterea, hoc non videtur concludere ratione perfectionis, quia si major imperfectio stat cum perfectione nature Angelicae, non sequitur quod ratione perfectionis illius necessario excludatur minor imperfectio. Palet per argumentum a forliori, quia minus videtur quod major imperfectio stet cum tali natura quam minor, et tamen stat, ergo a fortiori minor poterit Slare; major enim imperfectio est realiter et essentialiter dependere ab alio, et per consequens esse ens possibile et annihilabile, quam posse dividi in plura numero, quia in tali divisione non intelligitur, quod una natura sit partibilis in se, sed quod quaelibet, ut prior ratione individui est indifferens ad omnem h:ecceilatem, ut supra exposui praesenti dist. quast. l. El cum contrahitur per aliquam hscceilatem fil hiec et singularis, et sic pr:cise hanc imperfectionem dicit, quia ex se non est in ultima actualitate, tamen hic est minor imperfectio. quam ponere ipsam realiter dependere in esse et conservari a causa prima, et esse ens possibile et annihilabile. Est etiam majoris imperfectionis ipsam posse recipere subjective multa accidentia realiter distincta, quam sit perfici per hacceilatem, quia talis hicceitas, licet non poneretur pertinere ad quidditatem talis naturz,est tamen ita intrinseca, quod realiter identificatur sibi.
Praeterea, iste concedit majorem dependentiam in tali natura; ergo non habet neB8are minorem ratione perfectionis nature, quia si ratione perfectionis natura repugnat minor dependentia, imo quasi nulla, multo magis major dependentia. Modo dependere ad suppositum alterius nature, est simpliciter major dependentia, quam contrahi ad esse singulare per aliquid, quod est idem realiter ipsi contracto; palet, quia dependere ad suppositum alterius natur: est non esse ens per se existens et in se, sed in alio, licet non per inhz»- rentiam. Modo posse communicari supposito divino in unitate suppositi, est subsistere in illo, et ad illud simpliciter dependere; oportet ergo assignare aliam ralionem, quam per perfectionem naturz, si enim poneretur formaliter infinita ratio lalis. perfectionis, concluderet propositum; sed quia habet ponere talem perfectionem formaliter finitam, limitatam, possibilem, essentialiter dependentem, natam perfici accidentibus realiter distinctis, subjeclam motui locali, et multis aliis imperfectionibus posse subjici, ideo ratione lalis perfectionis, cui tot imperfectiones annectuntur, non debet negari ipsam esse communicabilem pluribus individuis, modo praeexposilo, cum hic esset minor imperfectio inter enumeralas imperfecti - ones.
Ad secundam responsionem, quae est de ratione universalis et singularis, cum !dicit-quod. aliquid intelligi sub ratione uni- versali contingit dupliciter. Uno modo ex parte rei, ex hoc quod talis res est vere multiplicabilis in plura. Alio modo ex parle intelleclus praecise, sic quod intellectus consideret pr:cise quidditatem in se, et non ut hanc; et isto secundo modo potest concipere naturam Angelicam sub ratione universali. Dico, quod iste secundus modus potest habere duplicem sensum: unum, quod scilicet concipiatur praecise quidditas in se, non concipiendo illam in aliquo singulari, nec ut contracta ad aliquam singularitatem, sed ut indifferentem ad omnem singularitatem,et ut natam pradicari, saltem potentia remota de omni singulari quidditative contento sub ea; alium sensum, sic praecise concipere illam quidditatem, quod sibi simpliciter repugnet differentia individualis. Primus sensus est verus, et habetur propositum; secundus sensus statim implicat. Dicere enim, quod intellectus concipiat 4, vere sub ratione universali, et repugnare 4, esse pluribus communicabile et plurificabile, vel est concipere rem aliter quam est, vel est concipere ipsam rem sub modis oppositis et repugnanlibus; concipi enim sub ratione universali est simpliciter concipi sub ratione, qua indifferens est ad plura, et plurificeabile in illa plura; concipi vero ut omnino non plurificabile, est modus oppositus formaliter proprio modo. Et cum dicit, quod intellectus concipit quidditalem naturd: Angelice absolute, non concipiendo ipsam ut hanc, quaero, dum inlellectus concipit eam. aut concipit eam ut pluribus communicabilem ? et habetur intentum; aut ut simpliciter incommunicabilem? ergo nullo modo concipit eam sub aliqua ratione universali; imo videtur repugnantia concipere 4, ut omnino incommunicabile pluribus, et ipsum concipere non ut hoc, nam hoc etiam est impossibile de natura divina, quod aliquis intelle- ctus vere concipiat eam, ut simpliciter incommunicabilem, et non concipiat eam uL singularem, sic in proposito. Nec valet dicere, quod intellectus, ut concipit eam absolute, concipit nec ut plurificabilem, nec non ut plurificabilem; hoc concesso nihil est ad 2, quia sic concipere naturam non es eam concipere sub ratione universali, ut patet.
Ad tertiam responsionem, cum dicit iste quod in hoc casu reperitur idem Angelus numero, quia ex eodem est hiec Gabriel et Gabriel, Iranseat. Et cum dicit, quod hoc negatur ab eis, hoc patet manifeste falsum, quia Thomas expresse in quanto, dist. A4. quast. 1. in solutione tertii argumenti, vult quod idem numero interruptum non possit redire per aliquam potentiam. Et expositio istius novi expositoris est magis extorquere intentionem Thoma quam ipsum exponere. Cum dicit iste, quod Thomas non intelligit quod eadem anima annihilata non possit redire per divinam potentiam, sed quod si in resurrectione. non resumeretur eadem anima numero, non esset idem homo numero. Miror valde quod hic novus expositor nec verba, nec sensum, nec intentionem Thoma percipiat, cum Thomas loco praallegato, expresse velit quod si in homine anima sensibilis esset diversa ab anima ralionali, et per consequens corruptibilis, sicutin aliis animalibus, quod tunc optime concluderetur, quod in resurrectione non erit eadem anima sensibilis, et per consequens nec idem animal. Si vero ponatur, quod eadem anima secundum substantiam sit in homine rationalis et sensibilis, nullas in hoc angustias paliemur; et hoc idem Thomas declarat «5? supra ?n solutione primi argumenti. Et ad propositum suum dicit, quia aliorum animalium forma non est per se subsistens, ut post composili corruptionem manere valeat, sicut est de anima rationali, quaee esse, quod sibi in eorpore acquirit, etiam post separalionem a corpore relinet, et in parlicipalione illius esse corpus per resurrectionem abducitur, ita quod non sit aud esse corporis, et aliud anime in homine, alias conjunetio anim: et corporis esset accidentalis, et sic nulla interruptio facla est in esse substantiali hominis, ut non possit idem numero redire propter interruplionem essendi, sicut accidit in aliis rebus corruptis, quarum esse, omnino corrumpitur, etc. Ex quo expresse patet, quod ipse Thomas vult, quod idem numero interruptum nullo modo redire possit. EL sic expositio hujus novi expositoris non est ad mentem Thome.
Ad quartam responsionem, quia est de Angelis et animabus, eum dicit quod non est simile, quia anim: sunt partes speciei corporibus unibiles, sed non sic Intelligentiae, sed haec responsio nulla est. Tum, quia anime non distinguuntur per aliud et aliud corpus. Tum, quia nec per aliam et aliam unibilitalem, cum omnia ista sinl posteriora ipsa anima; prius enim anima est in se AAec, quam aciu uniatur corpori, vel quam sit unibilis, ut supra exposilum est, et magis etiam infra exponetur.
Cum dicit ad aliam instantiam contra Thomam de tota una soecie damnata, etc. quod natura humaua et Angelica possunt considerari uno modo secundum esse naLurz, et sic natura humana est una, Angelica vero plures. Alio modo secundum esse vim, scilicet ut vialrices ad beatitudinem supernaturalem. Et sic sicut natura humana est una, ita lota latitudo Angelica - rum specierum est una natura.
Dico, quod ista expositio est ita evidenter falsa, quod melius esset eam silentio pertransire, quam aliter ejus falsitatem, ostendere: si enim natura humana est re- q parata, quia tota lapsa, scilicet quia species nature humane est tota lapsa, natura vero Angelica non est reparata, quia non tota lapsa. Et inconveniens est eis lotam naturam humanam esse damnatam, quia est eis valde inconveniens, quod aliqua species sit simul tota damnata; ergo multo fortius erit inconveniens aliquam unam speciem nature Angeliez tolam esse damnatam, cum sit multo perfectior tota natura humana; sed in Casu, si quilibel Angelus differret specie, sequeretur quod non tantum una ;tota species, sed quam plurims, simul tots essent damnat, quia serpens ille cauda sua traxit lertiam partem stellarum; et sic patet improbatio hujus novi expositoris.
On this page