Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) Circa istam distinctionem decimam tertiam. Cur hanc questionem non explicaverit Lychetus, nec conjicere quidem possum; in primis enim nulla occurrit, quin ex scripto Aneglico sit, dubitandi ratio; deinde non tam facilis est, quin tam indigeat explicatione quam alie plurimae ab ipso explicate. Praeterea si fuisset etiam facilis, hoc ipsum significandum erat, ut in similibus aliis occasionibus solebat. Ut ut se res habet quoad Lychetum, nunc aliqua addenda majoris claritatis gratia judicabantur. Et quantum ad ea quae continet, propositis tribus rationibus pro parte negativa, et una pro affirmativa, decernitur primo lucem non esse substantiam; secundo, idem docetur de lumine, et ostenditur esse speciem sensibilem lucis; tertio declaratur, quomodo lux causatur a lumine, ubi multa ad perspectivam spectantia tanguntur; quarto denique solvuntur argumenta principalia.
(a) De primo dico, etc. Vetus erat inter antiquiores Philosophos sententia, asserens lucem et lumen esse substantiam. Ita Empedocles apud Aristotelem 2. de Anima text. 10. Lucretius 4. de Rerum natura, Simplicius 2. Celi, com. 19. quos ex scriptoribus recentioribus sequitur Sebastianus Bassonus lib. 2. de Celo, intenlione 2, asserens lumen esse particulas corporis immissas a corpore lucido. Quibus etiam favere — videtur — Aristoteles sect. 11 problem. 33. qui assignans rationem, cur nox ad audiendum aptior sit die: Quia, inquit, per inanius facultas audiendi amplior quam per plenius dalur; est autem aer. interdiu densior, ut qui luce radiisque refertus sit; noctu autem rarior, quod ex eo ignis et radii decesserunt, quae «corpora esse dixeris; Augustinus 2. de lib. arb. dicens lumen primum locum tenere inter corpora; et Theodoretus quest. 1. swper Genes. inquiens, lucem esse substantiam per se cohzrentem, et Damascenus 2.. de fide: Neque enim, inquit, ex quorumdam sententia. ignis quidquam. aliud. est. quam lux; et cap. 8. Et. tenebre erant. super faciem abyssi. Quibus nimirum — verbis hoc indicare vult aerem minime a se lumen. habere, verum aliam quamdam atque ab aere diversam esse luminis substantiam.
Contra hanc sententiam ponit hic Doctor primam conclusionem hujus quaestionis, quae est: Quod lux non sit substantia. Hanc tenet expresse Philosophus 2. de Anima text. 69. dicens lumen esse actum — perspicui, et non esse neque ignem, neque ullum corpus, neque defluxum corporis, quem sequentur ceteri Philosophi et Scholastici hic cum Doctore Eom D. Thoma 1." part. quast. '19. ac in libris de Anima, dum agunt de objecto visus, ac speciatim Conimbricenses 2. de Colo cap. 1. quest. 2. Ruvius 2. de Anima cap. 1. Aversa de Anima. quest. 55. s. 9. Potest autem haec conclusio intelligi dupliei sensu; primo sic, ut intelligatur de substantia composita ex materia et forma; secundo sic, ut intellimatur de substantia incompleta, qualis est forma substantialis, et utroque sensu intelligitur communiter, et probatur hic a Doctore. Probat primo Doctor, quia lux est per se sensibilis, ut patet experientia quoti" diana; sed nulla substantia est talis, ergo: lux non est substantia. Hac ratione utuntur Conimbricenses, et Ruvius supra, probatque tam de lumine quam de luce, quod non sint neque substantice compositae ex materia et forma, neque forma sub- stantialis. Verum meo judicio secundum se non convincit, quia negari posset minor; quamvis enim ceetere substantiae non sint per se sensibiles, sed tantum ratione suorum accidentium, ut colligitur ex eo, quod eodem modo afficerentur sensus per substantias quascumque alias, relictis eorum accidentibus et destructis substantiis, ut patet in mysterio Eucharistiee, tamen posset dici quod hoc non esset verum de substantia lucida. Nihilominus in primis quandoquidem cseteris omnibus substantiis competat esse sensibiles, solummodo ratione suorum accidentium, omnino probabilius est id esse verum de substantia lucida, praesertim cum nihil impediat.
Probat secundo Doctor, quia lux in 2 aliquo est accidens; ergo in omni, et consequenter non est nec forma sub-| stantialis, nec substantia ulla. Prima? consequentia patet, tum ex auctorita-, te Philosophi 1. Physic. text. 91. dicentis: Jd quod vere est, id est, quod est ens per se existens, nulli accidere, hoc est non esse accidens praedicamentale respectu ullius subjecti; tum etiam ratione, quia eo ipso quo esset in ullo accidens, esset ex natura sua aptum inh: erere, ita ut naturaliter non posset existere absque subjecto; ergo non potest esse naturaliter ens per se existens.
Probatur igitur. antecedens, in quo est tota diffieultas, quia in igne est accidens, nam non est in igne forma substantialis, quod optime probat Doctor, quia aut esset forma substantialis specifica ignis; vel aliqua forma imperfectior, antecedens formam specificam ultimam ignis, sicut in sententia Scotistarum, forma corporeitatis se habet in viventibus; sed neuwum dici potest, ergo non est in igne forma substantialis. Probatur minor quoad primam partem, nimirum quod non Sit forma specifica ignis, quia si esset, omnia lucida essent ejusdem speciei cum igne, quae constant enim forma substauntiali ejusdem rationis specificae, sunt ejusdem speciei. Probatur minor quoad secundam partem, nimirum quod lux non sit aliqua forma substantialis ignis imperfectior forma ejus specifica; tum quia non constat ignem habere ullam formam perfectiorem quam lux, ex suppositione quod lux sit forma substantialis ipsius; tum quia sic corpora ceelestia lucida, ut Sol et Luna, constarent aliqua forma substantiali imperfectiori, quam corpora sublunaria non viventia, quod videtur absurdum; tum denique quia null: substanti:e habent, plures formas substantiales praeter viventia, secundum omnes.
Unam reperio difficultatem in hoc discursu, circa probationem primae partis minoris, ubi dicitur quod sequeretur omnia lucida esse ejusdem speciei cum igne, si lux esset forma specifica substantialis ignis, nam hoc non sequeretur, nisi lux in omnibus lucidis esset ejusdem rationis; si enim non esset ejusdem rationis in iis omnibus, quamvis lux ignis esset forma substantialis specifica ignis et lux astrorum, verbi gratia, esset forma specifica astrorum, certum est quod ignis et astra non deberent esse ejusdem speciei infimae. Quod autem essent ejusdem speciei subalternae, quatenus scilicet convenirent in esse substantice lucidae ut sic, non esset inconveniens, sicut non est inconveniens quod conveniant in ratione substantiae materialis ut sic, quia ratio est species subalterna ad substantiam ut sic, communem spirituali et materiali. Itaque ut praedictus discursus esset efficax, probandum esset quod lux in omnibus sit ejusdem rationis specificae, quod non est valde facile; nam in primis non videtur repugnare, quod dentur luces distinctzie. speeiel,. ut tenet Aversa supra in solutione 1. dubitationis. Et hoc supposito, unde scitur non dari tales? prout dari tenet Albertus Magnus 2. parte summa, questione de lumine, assignans tres lucis species; primam, quae convenit corporibus beatis; secundam, quae coelestibus; tertiam, quae sublunaribus. Nihilominus, quia communior sententia cum D. Thoma 4. dist. 44. quest. 2. art. 4. et Doctore hic id supponente, tenet non distingui illas luces specie, quaexe de facto dantur; et quia nullum est indicium, quod sic distinguantur, nec debent multiplicari species sine fundamento, probabilius multo est eas non distingui, et hoc sufficit ad probabilitatem praedicti discursus. Confirmatur, quia nullus tenet luces corporum sublunarium esse distinctae speciei, sed sunt quaedam sublunaria lucida praeter ignem, illa nimirum quae in. lumine (verba sunt Philosophi 2. de anima, text. 61.) non videntur, in tenebris autem faciunt sensum, ut quae ignea. videntur et. lucentia, fngus, cornu, capita piscium et squama et oculi; ergo lux in igne non est. forma substantialis, alias esset ejusdem speciei cum his aliis, in quibus similiter. deberet esse forma substantialis. Confirmatur secundo, quia nemo dicit nigredines aliquas inter se distingui specie, aut. albedines; ergo neque debet dicere quod luces sint distinct:e speciel, quia eadem est ratio.
Tertia ratio Doctoris est, quod verisimile sit aliquam qualitatem activam sequi ad formas substantiales corporum coelestium, sicut sequitur ad formas sublunares ;. sed nulla qualitas potest congruentius assignari quam lux, ergo satis verisimile est lucem esse qualitatem in corporibus, et consequenter nulli esse formam substantialem, ex principio supra posito: auod. id. auod in aliauo est accidens. in nullo possit esse substantia, quo principio utitur Aversa supra. Addit ad hcec Doctor conclusionem hanc confirmari per Damascenum lib. 2. cap. 8. qui tamen ad propositum conducens nihil habet priter verba supra citata. Ex quibus h:ec conclusio non aliter confirmari posse videtur, quam quatenus ex lis sequitur, (ut postea videbimus ) lumen non esse substantiam; hinc enim licet simpliciter non sequatur conclusio, tamen sequitur ad hominem contra adversarios, qui aequaliter dicunt lumen et lucem esse substantias seu formas substantiales.
S. Thomas probat 1. part.q. 61.lucem non esse corpus, ex eo quod lumen non sit corpus, quod probatur ab ipso tribus rationibus, de quibus postea. Sed quia ha:c probatio supponit lumen et lucem esse ejusdem rationis, quod nos 7nfra negabimus, ea non possumus uti, nisi ad hominem eo modo,quo uti possumus confirmatione praemissa ex Damasceno; et sane omnibus tam incerta videri debet quam incertum est id cui innititur, nimirum lumen et lucem esse ejusdem rationis.
Haec sunt fundamenta praecipua hujus conclusionis. Ad auctoritates autem oppositas respondeo Philosophum dubitative tantum proposuisse illam rationem sicut solet in problematicis satis frequenter. Augustinus autem et Theodoretus capiunt lucem pro substantia lucida ignis, ut exponit bene D. Thomas supra. Damascenus autem in primo loco non id asserit ex propria, sed aliorum sententia, ut patet ex ipsis verbis; in secundo vero loco capit substantiam. pro entitate aliqua distincta ab entitate aeris.
Ex his sequitur lucem esse qualitatem, nam certum est quod non sit quantitas nec relatio ulla extrinsecus, aut intrinsecus adveniens: ergo cum (ex dictis) sit accidens, nec aliud accidens detur praeter quantitatem, relationes intrinsecus et extrinsecus advenientes, et qualitatem, sequitur necessario quod sit qualitas; et cum sit perceptibilis sensu externo, sequitur similiter eam spectare ad tertiam speciem Qualitatis, ad quam pertinent colores.
Sequitur secundo eam educi de potententia sui subjecti, quandoquidem ab eo dependeat in esse et fier?, nec sit supernaturalis, aut etiam spiritualis; nam si ulla forma educatur ex potentia sui subjecti, maxime id convenit forme corporali naturalis ordinis, non potenti esse, nec conservari sine suo subjecto. Unde mirum est Bandinum 2. de Anima digress. 31. id negasse; nec refert quod diffundatur lux in instanti, aut potius lumen, nam hoc tam commode fieri potest educendo lumen, quam ipsum de novo producendo sine eductione.
Posset autem Jw describi esse qualilas ex se visibilis independenter ab alia qualitate, qud» non sit. species intentionalis ejus, et consequens ad naturam sui subjecti, ita ut connaturaliter non possit destrui aut. produci, nisi eo destructo vel producto. Dixiex se visibilis, ut excludantur colores, quae qualitates quidem visibiles sunt, sed non possunt videri, nisi dependenter a lumine,quod tamen non est species intentionalis eorum. Dixi etiam independenter a qualitate alia,quee non sit species visibilis seu intentionalis, quia,secundum communiorem sententiam, nulla qualitas potest videri aut percipi independenter ab hujusmodi specie intentionali. Dixi quoque consequens ad naturam sui objecti, ut excludam lumen, quod est visibile independenter ab omni qualitate, praeter speciem intentionalem sui ipsius; et tamen in nostra sententia mox proponenda, non est lux, sed potius spe- cies intentionalis lucis, et per hoc distinguitur sufficienter a luce, quod hsc consequatur naturam sui subjecti, lumen non item, cum adveniat suo subjecto per applicationem causae extrinsecce, verbi gratia, corporis lucidi.
(b) De secundo dico quod lumen, etc. Hic proponit Doctor suam sententiam de lumine, circa quod qui putarunt lucem esse substantiam seu formam substantialem, idem existimarunt de lumine; et in summa quidquid diversitatis est in opinionibus de luce, id totum etiam de lumine occurrit, sive quia plures existimant ea esse ejusdem rationis specificae, sive quia eadem ratio discurrendi de ipsis currere videtur. Noster autem Doctor primo concludit cum D. Thoma supra ac communi sententia, lumen non esse substantiam completam per se subsistentem. Probat hoc optime, quia si esset talis, vel esset spiritualis. vel corporalis; neutrum dici » potest, ergo. Probatur minor quoad primam partem, quia substantia spiritualis non est sensibilis per organum corporeum, nec divisibilis in plures partes integrantes, ut lumen esse constat experientia. Probatur minor quoad secundam partem, quia lumen est in eodem loco cum substantia aeris; nec enim adveniente lumine et occupante totum nostrum — hemisphierium ab eodem hemisph:erio recedit localiter aer, quia alias non fieret respiratio in illo contra experientiam; sed duo corpora non possunt esse naturaliter in eodem loco, ergo lumen non est corpus, nec consequenter substantia corporalis per se subsistens. Haec probatio est Philosophi 2. de An?ma text. 69. D. Thom«ce supra, et aliorum communiter. Responderi tamen posset juxta sententiam Bassoni 2. de Colo, intentione 2. lumen non esse in eodem loco cum aere, sed immisceri per ipsum totum, esaeque particulas aliquas tenues substantiales immissas a corpore lucido illuminante. Sed contra, primo, quia ipsamet lux est qualitas, ut supra visum est; ergo corpus lucidum ut sic, non pro ducit particulas substantiales. Secundo, quia impossibile videtur quod per aerem totum in tanta abundantia immisceantur tot partieule substantiales, quin vehementer moveretur localiter; experientia autem patet non necessario aerem localiter moveri ut illuminetur.
Tertio, quia vel ille particule. egrediuntur a corpore lucido, eo modo quo vapores egrediuntur ex corporibus humidis, vel producerentur de novo in ipso aere, neutrum dici potest. Non primum, tum quia incredibile est tot particulas substantiales egredi a Sole, quot necessaric sunt ad illuminationem totius aeris; tum quia deberent transire per ecelos omnes inferiores Sole particule illae, et. sic darentur in coelo pori, quod est contra omnes et contra rationem, quia quando non sunt iste? particule in illis, essent. vacui, nec enim potest assignari quibus aliis particulis replentur; tum quia non possunt transmitti in instanti, et sic coelum non illaminaretur in instanti contra experientiam, qua ratione utitur S. Thomas; tum denique, quia sequeretur Solem esse corruptibilem, et paulatim extenuandum, et mille alia absurda, quae facile considerari possunt,
Non etiam secundum, quia quaero ex qua materia generarentur? Si ex materia aeris, ergo aer corrumperetur quoad maximam sui partem, quoties illuminaretur, quod est absurdissimum; imo quoad omnem deberet corrumpi, quia non est potior ratio cur quoad aliquas quam quoad omnes. Si ex alia aliqua materia reperta quasi in poris aeris; ergo in instanti, dum aperiretur fenestra magn:e aule opposita Soli, subito generarentur plurime particulae substantiales in illa aula, et rur- sus clausa fenestra destruerentur. Tum sic quiero, utrum loco illarum generarentur alic tot particulae substantiales ? Si non, ergo daretur materia sine forma. Si sic, non potest assignari causa effectiva illarum, ut est evidens. Adde nullas dari substantias de facto, quae in. conservari dependent a causa secunda primo productiva eodem modo applicata, quo erat quando producebantur; sed illae substanti:, quibus illuminaretur aer, dependerent in conservari a Sole sine interjectione fenestrae applicato, quandoquidem fenestra clausa desinerent.
Nec experientia, qua movebatur Dassonus, quidquam probat; nimirum illa qua constat. quod radii solares incidentes in aditum camini notabiliter impediunt egressum (umi, quod fieri non posset nisi illuminatio aeris fieret per substantiarum intermixtionem; hec, inquam, experientia non concludit. Sed nec bene tamen ad eam respondere videtur Aversa supra dicens, illud impedimentum provenire ex eo quod radii solares secum ferant calorem, quo rarefaciunt aerem, et sic rarefactum impellunt localiter in eam partem, in quam ipsimet diriguntur, ac ita impediunt egressum fumi. Contra hoc enim facit. quod radii solares nihil aliud sint quam partes luminis producti per lineam rectam a Sole, aut ipsemet partes aeris effecti partibus illis luminis; unde quantumvis rarefieret aer propter calorem simul cum lumine productum a Sole, tamen non apparet unde impelli posset aer ille rarofactus a radiis solaribus ullo modo, aut sallem. unde impelleretur in partem inferiorem usque ad terram potius quam in aliam quamcumque partem.
Itaque melius respondetur aerem affectum istis qualitatibus, quibus tum afficitur, quando illuminatur radiis solaribus, non tam facile aut cedere fumo, aut illum intra se recipere, quam alias fecisset, eoque impedire egressum fumi; si tamen vera est illa experientia, tum, cum non flat ventus contra fumum, ut sane existimo non esse veram; quod autem flante sic. vento impediretur fumus, nihil dubii esse potest, et ad id impedimenti omnino impertinens esset praesentia luminis. Adde nihil prorsus juvare ad solvendam illam experientiam substantias illas lucidas commisceri aeri, cur enim iis potius impediretur fumi egressus quam illis substantis, quarum loco succedebant.
Concludit secundo Doctor cum eadem communi sententia, lumen non esse formam substantialem, nec materiam, nec aliquid omnino pertinens ad praedicamentum substantive, sed potius esse qualitatem. Prima pars patet, tum quia est per se sensibilis;itum quia ipsamet lux ut supra visum est, non est talis forma; tum denique, quia null:e substantiae eo adveniente corrumpuntur, ex quarum materia educeretur, sicut nec ullae etiam substantiae eo recedente generantur ex materia per lumen informata, ut patet, cum non possit assignari causa productiva earum. Secunda pars de materia est per se nota; tum quia Sol non habet virtutem productivam materie, quia alias posset naturaliter creare, tum quia materia non est sensibilis per se sensu externo sicut lux; tum quia non potest assignari qua forma informaretur. Tertia pars etiam patet, quia certum est quod non sit nec quantitas, nec relatio ulla extrinsecus aut intrinsecus adveniens; ergo a primo ad ultimum, necessario sequitur quod sit qualitas. Et quia est per se sensibilis a sensu externo, propterea debet necessario esse de tertia specie qualitatis, in qua ponitur passio et patibilis qualitas, atque adeo omnis qualitas per se sensibilis.
Sed quia adhuc dubitari posset. quan- doquidem ad tertiam illam speciem pertineant et qualitates aliquae reales et qualitates intentionales, quae scilicet essent species ac intentiones qualitatum rei alicujus, quia, inquam, dubitari posset cujus; ex his generibus sit lumen? Ut resolvat hanc difficultatem, Doctor prxenotat primo, quando quaeritur, an lumen sit qualitas realis vel intentio, capi intentionem. pro principio formali, effective determinante potentiam ad perceptionem qualitatis sensibilis, hoc est pro specie impressa istius qualitatis. Prenotat secundo, quando quaeritur, an lumen sit qualitas realis, non capi qualitatem realem pro qualitate reali, opposita qualitati rationis; hoc est pro qualitate realiter existente seu potente existere existentia vera et reali, quia non potest esse dubium quin lumen sit talis qualitas, quandoquidem evidens sit quod non sit ens rationis, sed capi qualitatem realem pro ea quae non est intentionalis; et capi intentionem seu qualitatem intentionalem, non pro ea qus non est realis, sed pro ea quae ultra hoc habet esse speciem determinantem potentiam ad sensauonem.
Ad quod melius declarandum, utitur similitudine ex doctrina communi, ex Augustino de doctrina Christiana lib 2. cap. 1. desumpta; quemadmodum enim quando qusritur de distinctione rei et signi, non capitur signwm pro aliquo quod non sit res, quia omne signum sine dubio est res realissima, quantum ad materiale (quidquid sit de formali), sed pro aliquo, quod ultra hoc quod est esse rem, habet repreesentare aliud, et res non capitur pro eo quod habet esse a parte rei vel actu vel possibiliter, sed pro eo quod eum hoc non habet repr:esentare aliud, ita etiam quando quaeritur hic: An lumen sit realis qualitas vel intentionalis? non capitur qualitatis realis pro ea qui habet esse reale, sed pro ea quee cum hoc non habet esse speciem impressam; nec capitur qualitas intentionalis pro ea qui non sit realis, sed pro ea quae ultra hoc habet esse speciem impressam. Adverte autem, quando dicit Doctor quod intentio sit forte sensibilis qualitas, propterea illum addidisse ly forte, quia inter Doctores dubitatur an species visibiles videri possunt; unde noluit Doctor absolute id asserere, sed dubitative, quia nondum resolvit quid esset dicendum.
(c) Hoc modo dico, etc. His suppositis ponit tertiam conclusionem de lumine, quae est, quod lumen sit proprie, et non tantum metaphorice, species impressa visibilis ipsius lucis, atque adeo qualitas intentionalis, non realis in sensu explicato. Haec conclusio est non solum Doctoris suorumque discipulorum, sed etiam JEgidii de Anima t. 16. Thiennensis ad lextuim '143. Buridani quest. 11. et. aliorum. Eam probabilem judicat ipse S. Thomas n 4. dist. 4. quest. 1. et magis expresse 2.- dist. 19. quest. 4. art. 8. contra quem tamen est in 1. parte quest. 61. et contra Ruvium 2. de Anima cap. 1. quest. 2. Aversam quest. 54. s. 2. et alios. Probat Doctor hanc conclusionem, quia si lumen non esset qualitas intentionalis, sed qualitas realis sensibilis tantum, quando poneretur supra sensum impediret sensationem, nec visus posset videre ipsum, nam juxta vulgare axioma :; sensibile supra sensum positum impedit sensationem. Quod axioma a pluribus intelligeitur universaliter de omni sensibili, et magis patet esse verum de sensibili pertinente ad potentiam visivam, quam de ullo alio sensibili pertinente ad alias pctentias externas, aut saltem quam de sensibili spectante ad potentiam gustativam ac tactivam. unde de sensibilibus harum npoten- tiarum a multis probabiliter negatur. Sed tantum abest, ut lumen positum supra oculum impediat sensationem, ut etiam non possit videre oculus, quin lumen ponatur per totum medium usque ad ipsum oculum, imo et quin ponatur in ipsomet oculo secundum Commentatorem et Philosophum 2. de Anima text. 'i3.
Hanc probationem valde difficilem agnoscit Cajetanus 1. pari. quest 61. ut autem eam solvat et salvet D. Thomam, asserit lumen esse qualitatem eminenter intentionalem et realem; intentionalem quidem, quia non impedit sensationem, sed potius concurrit cum potentia ad eam habendam per modum speciei impres$$; realem vero, quia causat transmutationes reales calefaciendo, etc. Sed hec responsio imprimis admittit sententiam Doctoris, cui sufficit quod lumen sit specles intentionalis, sive sit talis. virtualiter sive formaliter, imo certum est quod si sit talis ullo modo, sit talis formaliter, quia esse speciem intentionalem formaliter nihil aliud. est, quam esse qualitatem determinantem potentiam ad sensationem, eo modo quo alise species determinant; hoc autem convenire lumini fatetur Cajetanus, ergo lumen secundum ipsum, est formaliter qualitas intentionalis.
Rursus haec responsio est contra mentem D. Thomae, qui omnino dum asserit lucem esse qualitatem realem et non intentionalem, intelligit per hoc quod sit qualitas realis ejusdem speciei cum luce; unde ad probandum, quod lux non sit corpus, aut forma substantialis, utitur argumentis id probantibus de lumine, quod non satis recte faceret, nisi existimaret lumen et lucem esse ejusdem rationis. Sed secundum Cajetanum lumen et lux non essent ejusdem rationis, neque enim ipsa lux est virtualiter aut formaliter intentionalis qualitas, sicut ipse dicit lumen esse. Tertio denique, non satis probat Cajetanus lumen esse ullo modo qualitatem realem, prout qualitas realis opponitur qualitati intentionali, nam falsum est quod ait lucem calefacere, ut postea videbimus.
Probari potest conclusio hsec secundo, quia omnes conditiones convenientes speciei lucis impresse conveniunt lumini; ergo est talis species, et consequenter qualitas intentionalis. Probatur antecedens, quia dependet in fieri et conservari a lumine, caret contrario, producitur instantanee, deservit et omnino necessarium est ad videndam lucem, sed hse» sunt. omnino conditiones requisitce ad speciem intentionalem lucis.
Confirmatur, non sunt multiplicanda entia sine necessitate, sed non est necessitas asserendi alias species lucis praeter lumen; ergo non sunt alice species ponendci, essent autem, si ipsum lumen non esset species. H:ec confirmatio coincidit cum ratione, quam ponit Doctor in initio quiaestionis pro parte affirmativa ejus. Argumenta, quie. contra hanc conclusionem faciunt, inferius proponemus wm. 24. et 21.
(d) Modus ponitur iste, etc. supposito quod lumen sit species intentionalis lucis, ostendit hic Doctor qua ratione posset esse necessarium ad videndum tam lucem quam colores, quandoquidem enim lux sit prius naturaliter visibilis quam color, ut patet ex eo quod possit lux videri sine colore, color autem videri non possit sine luce; hine fit ut species lucis sit prior naturaliter quam species coloris, et hoc tam ex parte medii quam ex parte organi, sic ut nec. medium ullum, quod non sit illuminatum, possit proxime esse aptum ad recipiendas species colorum; nec oreanum ullum, quod non sit illumina- tum, possit esse proxime aptum ad videndum aliquid sive coloratum, sive lucidum.
Circa hoc quod dicit hic Doctor, lumen requiri ex parte medii ad videndum colores, est inter auctores controversia, sed sententia Doctoris est communior, quam tenent Commentator 2. de Anima com. 671 Soncinas quest. 9. Met. Toletus de Anima quest. 1'1. Aversa quest. 54. s. 3. Conembricen. 2. de Anima cap. '1. quaest. contra Hurtadum disp. 4i. de anima s. 1. dicentem lumen requiri quidem ex parte objecti, non vero ex parte medii, neque ad videndum colores, neque ad videndum lumen; et contra Ruvium 2. de Anima quest. 1. qui licet admittat lumen ex parte medii requiri ad videndos colores, negat tamen illud requiri ad videndam lucem.
Probatur autem nostra sententia imprimis quoad necessitatem luminis ex parte medii ad videndas colores, quia colores non possunt videri, nisi possint transmittere per totum medium usque ad potentiam suas species visibiles, sed hoc non possunt facere, nisi medium sit. illuminatum; ergo requiritur lumen ex parte medii ad videndos colores. Probatur minor, quia secundum Philosophum 2. de Anima cap. 1. text. 61..color definitur esse qualitas, quae movet perspicuum actu, hoc est, quae per productionem specierum impressarum movet medium diaphanum seu transparens, quod actu est perspicuum seu luminosum vel lucidum; ergo non potest movere aliud medium, quod non sit actu perspicuum, et consequenter non potest tranmittere species, nisi per medium illuminatum aut lucidum. Probatur consequentia, quia si posset movere illa corpora diaphana, quae non essent actu perspicua, male definiretur per haec quod moveret actu perspicua, nam etiam sonus movet actu perspicua; ergo conveniret sono ista definitio Philosophi, nisi intelligeretur sic, ut color non haberet movere, nisi quae actu essent perspicua. Ratio autem a priori est, quam insinuat Doctor, prioritas luminis in ratione visibilis ad colorem. Et sane sicut ex illa prioritate fit, ut color non possit effundere species, nisi sit illuminatus, quod adversari fatentur, ita videtur quod non possit etiam in aliquo medio producere speciem, nisi in medio luminoso.
Confirmatur, secundum adversarios requiritur lumen ex parte objecti colorati, ut videatur; ergo etiam requiritur necessario ex parte medii. Probatur consequentia, quia lumen est species intentionalis lucis, ut patet ex dictis; ergo quotiescumque videtur lumen aut lux, debet necessario effundi lumen per totum medium, quia per totum medium effunditur necessario species lucis aut luminis, quod videtur; sed quotiescumque videtur color,debet necessario videri lux aut lumen, secundum adversarios, quia alias non requireretur lumen ex parte objecti. Respondet ad hoc Suarez 3. de Anima, cap. 13. lumen quidem requiri ex parte medii, sed non per se tamen, sed solummodo per acccidens. Sed contra primo, quia nobis sufficit quod aliquo modo requiratur. Deinde Philosophus omnino videtur per se id exigere, et non potest praeterea ostendi cur per se requiratur ex parte objecti, et non requiratur sic ex parte medii.
Probatur etiam nostra sententia quantum ad necessitatem luminis ex parte medii ad videnda corpora lucida; tum quia, ut dixi, lumen est species lucis, ergo necessario debet diffundi per totum medium, ut lux videatur; tum quia non est major ratio, cur requireretur ad videndos colores quam ad videndam lucem. Quod autem ait Ruvius, lumen, ex eo quod per- fectior qualitas sit quam color, posse momovere diaphanum non actu perspicuum, quamvis color ex eo quod sit imperfectior, id facere non possit, omnino gratis dicitur. Dices esse aliquam tamen rationem, quia lumen non requirit actu perspicuum tanquam subjectum, quia constituit actu perspicuum; ergo nec requirit actu perspicuum, ut moveat intentionaliter. Respondeo negando consequentiam, quia inde sequeretur quod color non requireret actu perspicuum, ut moveret. intentionaliter, quandoquidem non requirat actu perspicuum tanquam subjectum.
Confirmatur, quia non desumitur major perfectio lucis, ex eo quod possit movere actu non perspicuum, sed ex aliis capitibus distinctissimis, nimirum, ex eo quod conveniat corporibus perfectioribus, quam corpora quibus convenit color; aut ex eo quod possit facere, ut aliqui putant, transmutationes reales calefaciendo, quod nequit facere color, ergo impertinens est major perfectio ejus ad movendum actu non perspicuum.
Confirmatur secundo, quia aliquid aliud non magis perfectum quam color, potest movere actu non perspicaum et perspicuum actu, ut sonus; ergo non ex majori perfectione luminis oritur ut possit movere actu non perspicuum.
Objicies contra primam partem tenentem lumen requiri ad videndum colores, quia ex obscurissimo loco videntur colores distantes, illuminari per aliquod corpus lucidum; ergo non requiritur tamen per totum medium. Confirmatur ab Hurtado, quia si esset lumen aliquod in medio productum, in illo casu viderentur colores intermedii, sicut de die, quando lumen est diffusum per totum medium, non solum videntur colores remotiores, verum etiam colores intermedii; sed hoc est falsum. ergo, etc. Respondeo distinguendo antecedens, ex obscurissimo loco in quo nihil est luminis, nego; in quo aliquid, sed valde parum est luminis, concedo antecedens, sed nego consequentiam.
Ad confirmationem respondeo, negando sequelam majoris, quia posset fieri, ut lumen medii esset tam exiguum, ut non sufficeret ad illaminandos colores vicinos sic, ut possent producere species visibiles, licet esset sufficiens ad hoc quod color remotus, qui esset sufficienter illuminatus per lumen positum ex parte ipsius, causaret per totum istud medium species visibiles sui. Fateor autem, propter illam experientiam, multo majus lumen requiri ex parte objecti, quam ex parte medii, ex quo etiam provenit, ut licet de loco umbroso videre possemus corpus aliquod coloratum. remotum sufficienter illuminatum, non possemus tamen videre ex loco in quo esset istud corpus illuminatum, videre aliud corpus coloratum, existens in loco umbroso.
Objicies secundo pro Ruvio contra conclusionem, quatenus dicit lumen in medio non requiri ad videndum corpus lucidum, secundum Philosophum lib. de sensu etf sensibili cap. 2. Corpora quaedam sunt splendida, qua in tenebris videntur, ut oculi felium, fungi, capita quorumdam piscium; ergo non requiritur ad haec videnda lumen ex parte medii, nec consequenter ad videnda ulla corpora lucida. Respondeo, distinguendo antecedens, in tenebris, id est, ubi nihil est lucis, nego; in tenebris, hoc est, ubi non est lux sufficiens ad videndos colores vicinos isti medio, concedo antecedens et nego consequentiam. Dices, si esset aliquid luminis in medio in quo corpora ista videntur, maxime esset illud, quod causaretur al istiusmodi corporibus; sed ista non cau sant lumen secundum Philosophum ibidem dicentem quod istiusmodi fulgeant quidem, sed non faciunt lumen.
Respondeo negando minorem, et ad Philosophum dico quod solum velit illa non facere lumen sufficiens ad videnda alia objecta per totum medium applicata, sicut facit Sol et ignis.
Objiciet praeterea idem. Ruvius experientiam, qua constat non solum videri corpora lucida in tenebris, sed quo mais est obscurum medium, eo melius ea videri; ergo lumen non est necessarium ex parte medii ad videndum corpora lucida.
Respondeo distinguendo antecedens, quo magis est obscurum per negationem luminis omnis, nego antecedens; quo maeis est obscurum per negationem luminis suffieientis ad videndos colores et alias luces occurrentes per medium, concedo antecedens, cujus ratio est, quia quando esset tale lumen in medio, visus non solum oceuparetur in videndis corporibus illis lucidis remotis, sed etiam in videndis corporibus intermediis; unde non posset totum conatum in corpore remoto videndo adhibere, sicut posset et deberet, quando non esset, nisi lumen sufficiens ad videnda corpora remotiora. Adde hanc experientiam non solum currere de corporibus lucidis, sed etiam de coloratis; unde cum Ruvius fateatur ad colorata videnda requiri aliquod. lumen in medio, male utitur hac experientia.
(e) Quantum ad tertium articulum, etc. Ut melius solvat ea, quae contra primi articuli resolutionem objici possent, declarat hic breviter qua ratione lumen a luce gignatur; ad quod faciendum describit tres radios lucis, rectum, fractum et reflexum. Radius rectus, est omnis ille, qui procedit a corpore lucido primario illuminante ad quamcumque partem corporis luminati per medium ejusdem diaphancitatis seu transparentiae, verbi gratia, per aerem. Radius reflexus est, qui corpore opaco impediente progressum radii recti reflectitur ad idem corpus lucidum, seu ad partes easdem medii, illuminatas antecedenter per radium rectum; quae reflexio oritur non ex intentione aut electione aliqua libera, sed ex natura cause naturaliter agentis, quae» cum habeat spharam determinatam activitatis in quam possit directe agere, quando propter interpositionem corporis non potest in tantum spalium directe diffundere suum effectum, solet agere reflexe et oblique in partes, in quas anle agebat, intendendo effectum ante productum. Radius fractus est ille, qui occurrente medio alterius diaphancitatis seu diverse transparentiae, hoc est, qui est minus vel magis transparens, quam partes medii proximiores corpori lucido illuminanti, (ut si post aerem succederet aqua, aut e contra) est, inquam, radius fractus ille, qui accedente hujusmodi medio alterius diaphancitatis, multiplieatur in illo medio, non tamen secundum lineam rectam, ita ut radius directe procedens a corpore illuminante per partes medii viciniores ejusdem diaphancitatis, verbi gratia, per partes aeris conlinuetur ullerius eodem situ, protenSus directe in aliis partibus remotioribus contiguis diverse diaphancitatis, verbi gratia, in partibus aqus, sed sic ut in puncto, quo contiguarentur iste diverss partes aeris, verbi gratia, et aqua, fiat angulus terminans radium directum eousque per partes aeris, verbi gratia, protensum, et incipiens alium radium inde directe per partes aquas prolensum. Unde patet rationem universalem fractionis seu refractionis radii esse varietatem diaphaneilalis repertae in corporibus, per qua diffunditur radius. Quia vero non ad eamdem partem extenditur semper radius, qui frangitur ab angulo a quo frangitur; sed aliquando frangitur et protenditur ab angulo seu a puncto, in quo incipit radius fractus, et desinil radius rectus, et in quo consequenter fit angulus ad lineam perpendicularem, hoc est, ad lineam, qua perpendiculariter protenderetur a puncto refractionis per corpus, in quo fieret refractio; aliquando vero radius fractus protenditur ab eodem angulo, non ad lineam illam perpendicularem, sed potius foras a linea perpendiculari, ut patet experientia, hic Doctor assignat rationem hujus diverse refractionis.
Dicit ergo quod quando medium alterius diaphancitatis oecurrens et causans i refractionem, est densius quam medium, in quo producitur radius rectius, ut verbi gratia, si medium in quo produceretur. radius rectus, esset aer, et occurreret q corpus crystallinum, in eoque fieret refractio seu mulliplicalio, est protensio radii fracti; tum, quandoquidem erystallum est densius quam aqua, radius fractus protenderetur ab angulo versus lineam per- pendicularem,. quae scilicet prolensa a puncto reflexionis faceret duos angulos wquales. Quando autem medium alterius diaphancitatis occurrens et causans fractionem esset minus densum, ut si post crystallum occurreret aer; tum radii fraeli extenderentur a puncto in quo inciperel fractio, non ad lineam perpendicularem, sed ab illa.
Cur porro occurrente medio densiori radius frangatur ad perpendicularem, el occurrente medio minus denso seu rariori frangatur a perpendiculari, rationem assignat Doctor, quod medium magis densum magis resistat; unde ut vincal agens resistentiam illius facilius, agit ad partes vieiniores potius quam ad partes remoliores, partes autem radii fracti ad perpendicularem, sunt viciniores radio perpendieulari, et consequenter corpori luminoso agenli, quam partes radii prolensi a radio perpendiculari, debet ergo tum agere et frangere radios suos ad lineam Perpendicularem. Confirmatur, quia experientia compertum est, et omnes fatentur, agens quodcumque forlius agere, ecteris paribus, perpendiculariler quam non perpendiculariter, et ad partes viciniores linez: perpendiculari quam ad remoliores; ergo ut luminosum ageret fortius in medio denso debel agere per lineam protensam a puncto fractionis ad lineam perpendicularem, quam per lineam protlensam ab eodem puncto ad partes remoliores ab illa linea. Hic est ergo ratio cur radii fracti per medium densius prolendantur a puncto fractionis ad lineam perpendicularem. E contra vero ratio, cur occurrente medio rariori, fractio radiorum fiat a linea perpendiculari, est opposita, quia scilicet tale medium minus resistit, et propterea non requiritur ut agens agat fortius, nec consequenler ut agal per partes medii illas, per quas posset fortius agere. Hane rationem in substantia, habet etiam Pecchanius noster in sua perspectiva, conclusione 15. et 16. ubi figura utriusque casus proponitur, quam hic ut non necessariam, superaddere nolui. Adverto tamen hanc rationem esse a fine deductam propter quem 1alis natura indita est corpori luminoso; unde mihi non satisfaceret, nisi suffragaretur experientia, qua supposita, ralio vera a priori hujus diversi modi agendi per radium fractum, est ipsamet natura agentis luminosi, quae ad talem modum agendi est ex se determinata, non minus quam ratio cur ignis calefaciat, et. aqua frigefaciat, est, quod ad hoc sint determinata ex natura sua, sicut a posteriori colligitur experientia. Adverto ulterius quando dicitur radium re- Y ctum frangi ad perpendicularem, vel a perpendiculari, quando occurrit corpus rarum vel densum, id intelligendum esse de radiis oblique egredientibus a corpore luminoso, et cadentibus in medium rarius vel densius, non vero de radio perpendiculariter cadente ab ipso in illud medium, quia, ut bene Pecchamus supra concl. 15. Radius luminosi super quodcumque medium perpendiculariter cadens, omnino non frangitur, quia fortitudo sua nullius diaphani objecti hebetatur.
(f) Dico tunc quod. lumen, etc. Resolvit jam tertium articulum, et dicit lumen diffusum secundum tres praedictos radios" rectum, reflexum, fractum, produci immediate ab ipso corpore lucido primario, immediatione tamen cause, non immediatione effectus, hoc est, ita ut non sit alia causa, quae immedialius producerel ulum radium ex illis tribus quam illud corpus lucidum, licet sit aliquis effectus, qui ab ipso immedialius procedat, quandoquidem prius, non tamen prioritale temporis. (quia lumen totum producitur in instanti, sed nature, radium rectum producit quam reflexum aut fractum, et partem viciniorem radii recti quam partem remoliorem. Probat hoc, quia per unumquemque radium ex his videtur ipsamel res lucida secundum se, ut patet experientia, tam de radio recto, de quo minus habet hoc difficultatis, quam de reflexo, quando opponitur candele, verbi gratia, speculo, et a speculo reflectitur species ejus, quam etiam de fracto, quando opponeretur candela alicui per aerem et vitrum, verbi gratia.
In hoc passu Doctoris sunt. due controversiae; una circa principalem resolutionem, qua dicit quod omnis radius luminis producatur a corpore lucido. Ruvius enim /25. 2. de Anima quaecst. 10. de speciebus sensibilibus, exisümat species reflexas omnino produci a speciebus illis a quibus reflectuntur, sed iu virtute tamen corporis lucidi producentis species reclas, eamque senlentia m asserit esse Palatii ib. 2. de Anima cap. 12. Joannis Assiani et multorum recenliorum, et colligi ex S. Thoma qwuaest. 16. de veritate, art. 1l. ad ). additque Sco[um nostrum omnem prorsus activitatem negare speciebus visibilibus.
Albertus Magnus 9. de Anima tract. 3. et aliqui recentiores, teste eodem Ruvio, tenent species produci ab aliis speciebus Lotaliter, et non lanquam a causa instrumentali, idque non solum quando producuntur species reflexe, sed etiam directe.
Ut intelligatur sententia Doctoris, adverte, eum non velle quod omnis speejes, aut omne lumen, producatur ab objecto aut lucido principali, ut male imponit ipsi Ruvius; quandoquidem in hac ipsa qusstione «wm. 5. asserat lumen secundarium produci a lumine primario, et non a lucido producente lumen primarium. Vult ergo Doctor tanlummodo quod omnis species et lumen per quod videtur, aut percipitur objectum principale, producatur ab eodem objecto, et de hoc est controversia. In hoc ergo sensu probatur sententia Docloris contra Ruvium, quia ipse fatetur objectum principale semper concurrere ad productionem cujuseumque hujusmodi speciei et luminis, nec illa posse ab aliis speciebus aut luminibus produci, nisi lanquam causis instrumentalibus, eo scilicet modo quo ab accidente produci potest subslantia secundum aliquos. Sed hoc supposito, nihil prorsus impedit, quo minus lotaliter producantur ab illo objecto principali. Quotiescumque enim aliqua causa continens aliquem effectum in virtute sua applicatur sufficienler ad ilum effectum parlialiter producendum, applicatur etiam quantum est parte sua ad eumdem totaliter producendum, sed secundum Ruvium, objectum principale, cujus species, verbi gratia, reflectitur a speculo, applicatur sufficienter ad producendum parlialitler et principaliter istam speciem reflexam in oculo ad quem reflectitur, et continet ipsam totaliter in virtute sua principali; ergo potest eam totaliter producere absque concursu specilei product:e in speculo a qua fit reflexio, praesertim cum nulla possit assignari ratio cur exigeretur concursus etiam instrumentalis illius alterius speciei.
Confirmatur, quia secundum Ruvium, ideo non potest objectum principale producere speciem reflexam in oculo, quia non applicatur oculo sufficienter, quandoquidem applicetur ipsi retro, ut certum est. Sed licet non applicetur sufficienter istud objectum ad producendam speciem directam, applicatur tamen sufficientissime ad producendum speciem reflexam, et certe alias non produceretur illa species partialiter aut principaliter ab objeclo, sed totalissime ab ipsamet specie a qua fit reflexio, per quod patet ad fundamentum Ruvii.
Probatur secundo contra Albertum Magnum, quia si produceretur species ulla ab alia specie, ista alia species deberet per ipsam videri; ergo quando non videtur ista alia species, sed objectum primarium ipsius per speciem aut lumen, non debet species aut lumen causari ab alia specie aut lumine, sed tantum ab objecto primario. Probatur antecedens, quia species unius albedinis non repraesentat aliam albedinem, sed solam illam a qua procedit, ex eo quod species sensibilis externa est determinata ad repr: esenlationem objecti a quo procedit; ergo species producta ab alia specie est determinata ad illam aliam speciem repraesentandum, et non ad aliquid aliud a quo non producitur. Haec probatio potest etiam urgeri contra Ruvium, nam licet ipse dicat, quod species debeal representare causam principalem, non instrumenlalem, id tamen gratis dicit, cur enim ai ab utraque procedit, non reprasentaret utramque ?
Ruvius impugnat sententiam Alberti, primo, quia species est virtus objecti; ergo agit dependenter ab objecto. Sed hec impugnatio est parvi momenti, nam facile distingui potest consequens, quatenus ipsamet species dependet ab objeeto in fieri et conservari, nec potest habere actionem productivam alterius speciei, nisi ipsamet existat, concedo consequentiam; qualenus dependeret ab objecto, lanquam immediale concurrente cum ipsa ad productionem alterius specieij; nego consequentiam. Quemadmodum ergo ipsamet visio, licet dependeat in /leri et eonservari ab obieclo et specie impressa, si tamen haberet virtutem produetivam alterius speciei, non dependeret ab objecto in ejus productione, ita ut objectum concurreret immediate cum ipsa ad ejus productionem, ita in proposito posset dici de specie.
Impugnat secundo Ruvius eamdem sententiam, quia species producta in medio ab objecto non dependet quomodocumque ab objecto in conservari, sed modo speciali per continuatam emanationem; ergo actio ejus ad productionem alterius speciei necessario dependet ab eodem objecto. Haec etiam impugnatio est inutilis: Nam imprimis frivola prorsus est distinctio quam supponit inter conservationem, quae fit per emanationem, et conservationem qua fil absque emanatione; nam omnis conservalio formae productae extra subjectum conservans, potest tam bene dici conservalio, qua fit per emanaltionem conltinualam, quam conservatio speciei; ergo nihil deservit ad propositum distinctio conservationis qui? fit per emanationem, ab ea quae fieret. absque emanatione. Deinde dato antecedenti, tam facile negatur consequentia quam ab ipso asseritur.
Secunda difficultas seu controversia, quae est in praemissa Doctoris sententia, est, quod supponat per lumen seu speciem reflexam, videri ipsum objectum, non vero ipsam speciem a qua fil reflexio, verbi gratia, quando candela opponitur speculo, et inde ad respicientem speculum refleclitur species, non videri ipsam speciem, quae producitur a candela in speculo, sed videri polius ipsammetL candelam. Hoc, inquam, est in controversia, nam oppositum tenet Durandus 9. diist. 3. quaest. 6. Gregorius disl. 7. quast. 3. Mauritius dist. 3. quast. 9. Capreolus 1l. d?s(. 35. Cajetanus 1. part. quast. 56. art. 3. et alii.
Sed sententia Doctoris est communior quam tenet Richardus 4. dist. 11. quast. 1. Palalius 2. dist. 3. desp. 5. Toletus quast. ultima de sensu visus, Ruvius ebidem, Aversa quas. 35. sect. 7. et recentiores communiter; ex quibus hi duo ultimi cilant Scotum pro opposita sententia asserente ipsam speciem, et non objeclum videri, sed immerito, cum expresse hie asserat per radium reflexum videri rem in se, non autem aliquam speciem impressam, quod etiam iterum docet 4. distinct. 10. quaestione 9. fin. dicens: Et hac est ratio quare non videtur in speculo imago psa corporis mulliplicata usque ad speculum, sed ipsum corpus, cujus est imago.
Probat Ruvius hanc sententiam, quia objeetum visus comprehendit solum lucem, lumen et colores; sed species coloris aut luminis, non est lux, nec color, nec lumen, ergo non potest videri, et consequenter ipsum objectum principale est quod videtur.
Hac probatione etiam utitur Aversa, sed nobis non est admittenda; tum, quia Scotus hie, S Et ex hoc patet, expresse concedit quandoque speciem coloris videri; lum quia tenemus speciem luminis esse lumen, quod in hae probalione negatur; tum denique quia lam facile negari potest major quam asseritur, loquendo de colore reali tantum. Quando autem dicitur communiter objeclum adaequatum visus esse lux, lumen el color, id intelligi optime potest de luce et colore comprehendente lucem intentionalem et colorem intentionalem, ita scilicet, ut nihil possit videri ab oculo nisi lux aut color, sive realis, sive intentionalis, hoc est, species lucis. Probat secundo eam Aversa, quia vide- mus in speculo rem multo majorem quam sit speculum, cum tamen species quae in speculo est, non sit major quam specuJum. Deinde quod videtur in speculo, videtur in profundo ejus, cum tamen species sil in extrema ejus superficie. Sed hs: etiam rationes non urgent, quia possel dici ex hoc non sequi aliud quam speciem, qua videtur habere talem vim delerminativam potentiae, ut producat visionem, per quam appareret species, qui videtur magna et in profundo, cum tamen revera non sit magna, nec in profundo ejus.
Melius ergo probatur, quia nihil impedit, quo minus ipsum objectum videatur, et experientia videtur indicare quod videatur; quod maxime confirmari posset in sententia negante speciem esse similitudinem formalem objecti, aut similem formaliter objecto, sed similitudinem virtualem objecti aut similem virtualiter objecto, quam sententia m magis communiter tenent recentiores.
Nec fundamentum adverse sententiae quidquam probat, quod scilicet objectum apparens in speculo appareat multo minus quam in se sit, et in alio situ ac figura. Respondetur enim hoc accidere propter naturam speciei determinantis oculum, et propter diversam applicationem objecti respectu potenti:], unde etiam quando objectum directe videtur secundum se, tamen propter diversitalem medii fit, ut nune majus, nunc minus, nunc crassum, nune tenue, nunc ut est in se videtur, cum tamen lum, secundum omnes, ipsummet immediate videatur; ergo ex eo quod minus appareat in speculo, non sequitur quin ipsum etl videatur et non species ejus.
Sed objicies ulterius, secundum Doctorem infra nwm. 24. species colorum, et non ipsimet colores aliquando videntur; ergo etiam videtur in speculo species, non vero ipsum et objectum, quia non est major ratio, cur unquam videantur, et non videantur in speculo. Respondeo, negando consequentia m, quia quando videntur species colorum, videntur per specles non reflexas, sed directas, ut patet ex eo quod videantur in corpore non nato reflectere, nimirum in pariete. Speculum autem est corpus natum reflectere species, et propterea quod videtur in ipso, videtur per species reflexas. Deinde est tam notabilis differentia inter modum quo apparent species colorum in parietibus, objecta in speculis, aut aqua, ut merito possit dici quod species colorum videantur, non vero colores, licet in speculis objecta dicerentur videri, non vero eorum species.
(g) Sed praeter ista. est aliud. lumen. secundarium, etc. Assignat hic aliud genus luminis quod vocat secundarium, in comparetione scilicet ad lumina illa producta per lineam rectam, reflexam et fractam, quiae propterea primaria vocantur, quia per illa potest videri objectum lucidum primarium, et ab eo immediaie causanlur. Lumen vero secundarium est, quod producitur per lumen primarium immediale tanquam species, et reperitur ubi non est lumen primarium, sed umbra, hoc est, privalio luminis primarii, ita scilicet ut quemadmodum per lucem producitur lumen primarium tanquam species, qua videri possit; similiter lumen secundarium producitur a lumine primario tanquam species, qua videri posset ipsum lumen primarium.
Addit ad haec quod licet lumen hoc secundarium possit quandoque causari a lumine primario per reflexionem, ut quando a corpore aliquo polito reflecleret radius ad locum tenebrosum, in quo nihil erat lucis antea, tum enim radius ille reflexus causare posset umbram in illo loco tenebroso, et consequenter lumen secundarium; licet, inquam, hoc modo per reflexionem possit produci lumen secundarium, nunquam tamen diffunditur per reflexionem a corpore polito, verbi gratia, speculo aut ferro. Vult dicere quod nunquam tunc lumen secundarium immediate reflectat a corpore polito, nec sit lalis rationis, qualis est lumen reflectens immediate a tali corpore, quia lumen quod sic immediate refleclit a corpore polito, est lumen primarium, et species lucis primariae imprimentis lumen in corpus a quo fit reflexio; unde si, per impossibile, lumen immediate reflexum maneret absque lumine directe producto a lucido primario, adhuc causaret in casu praedicto lumen secundarium spharice vel hemisphserice, hoc est, orbiculariter vel semiorbiculariter, qualiter non producitur lumen immediate reflexum a corpore polito. Ex quibus concludit, omne lumen esse speciem intentionalem, quia lumen secundarium est species luminis primarii, et lumen ipsum primarium est species lucidi primarii a quo producitur.
(h) Et ex hoc patet ad argumenta, etc Nunc solvere incipit rationes, quae objici; possunt contra suam conclusionem, qua, dicit quod lumen sit species intentionalis lucis. Prima autem ratio est h»c: Lumen videtur; ergo non est species intentionalis. Probatur consequentia, quia species intentionalis impressa est ratio videndi non visa; ergo quod videtur non potest esse talis species. Respondet Doctor, negando consequentiam, et ad probationem juxta ipsius doctrinam distingui debet antecedens; omnis species semper, nego; ali- ' qua species aliquando, transeat, et negalur consequentia. Possel etiam alio modo distingui idem antecedens: Esl ratio videndi non visa, id est, est forma nata determinare potentiam ad videndum seu sentiaendum sine eo, quod ipsamet debeat videri pro illo tempore quo sic delerminat, concedo antecedens, et nego consequentia m. Est ratio videndi non visa, ita ut ipsa non possit videri aut sentiri ullo modo, nego antecedens.
Quod autem possit videri species quandoque, optime ostendit Doctor experienlia, qu haberi potest, quoties lumen refleelitur ad virides plantas, toties enim colorantur parieles, non quidem colore reali, sed colore intentionali, quatenus scilicet species colorum apparent in parietle. Similiter etiam quando per vitrum rubrum transit radius, apparet species coloris rubri in pariete opposito, ut etiam patet experientia. Et ne quis dicat quod si Species essent visibiles, deberenl semper videri quoties proponerentur oculo, loties autem proponuntur, quoties objeclum eorum per ipsas videtur, sed certum est quod non semper videantur; ergo non sunt visibiles. Respondet Doctor negando majorem, non debent enim videri posse, nisi quando conliguantur opaco corpori, quia non habent virtutem producendi speciem sui, nisi sic contiguale, ut patet eadem experientia specierum, qu transeunle radio per vitrum rubrum videntur in pariele, et non videntur in medio. lla quemadmodum species aliorum colorum quandoque videntur, licet non semper, et nunquam videri possunt nisi ut contiguala opaco, quia ut sic, tantum habent virtutem productivam aliarum specierum secundariarum, ita lumen, quamvis sit species lucis, quandoque videri potest, non tamen semper, nec unquam, nisi quando conjungitur corpori opaco, ut probat Doctor tribus claris experientiis.
(i) Ad argumenta, etc. Consequenter solvit tria argumenta principalia. Primum contra conclusionem de natura lucis ex Augustini auctoritate, qua videtur dicere quod lux sit substantia. Respondet Doctor, ui nos supra, Augustinum intelligendum de corpore aliquo subtiliori, puta igni vel alio aliquo simili; quam explicationem confirmat optime per aliam similem, qua ab aliis adhiberi solet. Quando enim Seriptura dicit lucem factam primo die, non intelligitur quod sola lux fuit faeta, ita scilicet, ut accidens tum esset sine subjeclo productum, sed intelligitur factum fuisse corpus affectum luce. Non ergo male similiter Augustinus, dum lucem dicil esse substantiam, intelligitur de corpore lucido.
Fateor magnam esse controversiam de luce illa facta prima die, aliquibus antiquioribus dicentibus factam fuisse lucem. absque omni subjecto; aliis lucem ignis, ipsumque simul ignem; Suarez et Pererio lucem Solis; Lyrano et Abulensi corpus aliquod lucidum; Aversa ipsum lumen ejusdem rationis cum lumine Solis in superficie terre productum, sicut modo a Sole producitur. Sed quidquid sil de probabiliori ex his sententia, sufficit ad propositum, quod in sententia Lyrani et Abulensis, eorumque qui dicunt ignem, aut Solem tum productum, nomine /ucis nou solum accidens lucis, sed substantiam corporis ea affecti, intelligendam esse.
Secundum argumentum est, quod lumen aut lux gignit substantiam; ergo est substantia, quia accidens nequit producere substantiam. Respondeo in principiis 'Thomistarum hoc argumentum nihil valere, quia ipsi putant accidens producere posse substantiam, licet non in virtute sua, sed in virtute subslantiae. In principiis autem nostris, qui id negamus, respondendum est negando antecedens; licet enim substantia per qualitatem alterando aliam substantiam generet, subslanti:e tamen forma accidentalis, secun- dum quam alterat, nullo modo concurrit immediate ad productionem istius substanti: generat», nec principaliler, neque inslrumentlaliter, nec partlialiter neque lotaliter.
Tertium argumentum est, quod lumen frangatur et refleclatur; sed ista solum conveniunt corpori, ergo lumen est corpus. Respondet Doctor distinguendo majorem, lumen frangitur et reflectitur proprie, sicut competit corpori, ita scilicet, ut illa pars luminis, qua erat in linea recta, postea flectatur ad partem ad quam frangitur aut refleclitur, nego majorem; improprie et metaphorice, ita scilicet ut pro parte luminis, quae ulterius protenderetur ab agente principali, si non occurrerel obstaculum, eo occurrente producatur alia pars de novo in parte, ad quam dicitur reflecti vel frangi, licet in illa parte fuit ante pars forme directe producta, concedo majorem, et distinguo minorem; frangi et reflecti primo modo compelit soli corpori, concedo minorem; secundo modo, nego minorem et consequentia m. Adde calorem dici frangi et reflectere, cum tamen certam sit. quod non sit substantia.
Pro majori vero confirmatione doctrinz premisse, qua dicit Doctor quod quando impeditur agens a non producendo tantum formae per lineam rectam, quantum potuit propter obstaculum impediens ultiorem prolensionem forme, tum agit reflexe producendo in parte medii, quae obslaculo est vicinior, alias partes ejusdem forms, sed imperfectiores, quam sunt partes formo prius directe in eadem parte medii producte. Pro majori, inquam, hujus doctrine confirmatione, objicil sibi quod non possit simul cum causato perfectiori prius producto, postea causari causatum imperfectius; id autem sequeretur ex priemissa doctrina; ereo illa doctri- na non est vera. Respondet, negando majorem propositionem, cujus falsitatem ostendit duplici experientia manifesta.
(k) Ad alia, qua sunt contra speciem, etc. Postquam satisfecit objectionibus contendenlibus lumen ac lucem esse substantia m, nunc respondet ad illas, qui? volunt lumen non posse esse speciem intentionalem, quarum prima est: Lux denominat medium luminosum; ergo lumen non est species intenlionalis. Respondet Doctor, negando minorem, quia omnis forma denominat suum subjectum, et consequenler etiam species intentionales, quamvis non habeamus nomina imposita ad significandum istas denominaliones. Qua doctrina certissima mihi videLur: formam enim denominare subjectum,. nihil aliud a parte rei potest, esse, quam communicare seipsam formaliter ipsi, certum autem est quod omnis forma inh: erens subjecto communicetur formaliter ipsi; ergo denominat ipsum formaliter. Confirmatur, quia si quemadmodum hoc nomen a/bwm est impositum ad significandum subjectum affectum albedine, et nomen a/bedo est imposilum ad significandum formam disgregativam visus, ita nomen alum esset imposilum ad significandum subjectum affectum specie albedinis, et isld species vocaretur aledo, profeclo non magis esset verum quod albedo denominaret suum subjectum album, quam quod aledo denominaret suum subjectum alum; ergo quod non denominet species intenlionalis suum subjectum, sic ut detur nomen aliquod unum, quod significel istam denominationem, oritur praecise ex eo quod homines non inslituerent unum nomen abstraclum ad significandum speciem intentionalem in abstracto, et nomen concretum ad significandam eamdem formam in concreto. non vero ex defecliu alicuius suffi- cientiae ex parte rei ad hoc requisila. Unde quod lumen denominet luminosum et species albedinis non denominet denominatione significata per unum nomen, procedit non ex eo quod lumen non sit species lucis, sed ex eo quod homines imposuerint nomen ad illam formam signifieandam in abstracto et concreto, quod mihi evidens est.
Si autem quaeratur, cur homines imposuerint unum nomen ad significandum speciem lucis, non vero ad significandam speciem albedinis, quamvis non oporteat dare rationem aliam, quam quod ita placuerit ipsis, sicut nulla est ratio cur latini meliores vocent hominem sanum, qui afficitur sanitate, non vero vocent hominem virtuosum, quia afficitur virtute, nisi quod ab initio libere sic fuit inslitutum, tamen possumus dare aliquam rationem congruam, quia lumen habet alium effectum valde principalem et communiter cognilum, qui non est determinare oculum ad visionem lucis, nimirum determinare visum ad visionem suiipsius, et conducere ad visionem colorum, unde merito fuit nomen unum impositum ad significandum, lam bene quam ad significandam quamcumque aliam formam accidentlalem; species autem eolorum non habent alium effectum communem et notum, quam de. lerminare oculum ad visionem colorum; nec cognoscitur communiter, quod ullo modo dentur, rarissimeque occurrit discursus de ipsis, nisi inter Philosophos, unde non eral tanta necessitas imponendi nomen unum ad eas significandas. Hanc doetrinam insinuat Doctor in fine suae responsionis, dum dicit: forte magis hic quam, in coloribus, propter majorem perfectionem et evidentiam hujus intentionis, quam aliarum intentionum — visibilium. Quorum verborum sensus est, quod maeis deberet imponi nomen unum ad si- gnificandum speciem lucis in abstracto et conereto, quam ad significandas alias species visibiles colorum propter duo: Primo, propter majorem perfectionem hujus speciei pre illis quae consislit in hoc, quod non solum deservial ad videndam lucem, qui perfectior est omni colore, sed etiam ad videndos ipsos colores; secundo propterea quod magis constet omnibus dari colorem, quam illas alias species visibiles colorum.
Secunda objectio est: Lumen excludit oppositum, scilicet tenebras, sed species non excludunt opposita sua, quia simul sunt species oppositorum, nimirum albedinis et nigredinis in eadem parte medii, et in eodemoculo. Respondetur, negando mino-. rem,quia oppositum unius speciei non est alia species, neque enim species habent formas positivas sibi contrarias. Sed oppositum speciei est negatio vel privalio ipsius, hanc autem expellit tam bene quam lumen lenebras. Itaque quemadmodum lumen non habet expellere oppositum aliquod positivum cui sit contrarium, sed tantum oppositum privativum seu negalüivum, similiter de quacumque alia specie intentionali occurrit.
Tertia objectio est: Quod lumen habet effectum realem in medio et organo, nempe visum corrumpere et gignere colorem; sed effectus realis non competit speciei sensibili, sed effectus intentionalis tantummodo; ergo lumen non est species sensibilis. Respondet Doctor negando minorem ,quia ut supra dixit, licet species non possit esse res, prout res opponitur intenlioni, et est illud quod non est deLlerminativum ab sensationem, iamen debet esse res, prout res opponitur enti ralionis, et potest esse res, prout ves capitur pro omni eo, quod habet aliud munus, quam delerminare formaliter ad sensationem alterius objecti a seipso, Adverte autem hic quod Scotus non sentiat lumen per se offendere realiter organum, aut producere calorem, sed permittit id transire, quia quamvis esset verum, non repugnaret resolutioni prasenti, qua tenetur lumen esse qualitatem intentionalem.
Revera autem quod lumen non producat calorem, mihi longe probabilius est cum Durando 2. ds. 4l. quest. 1. quem sequitur Giannus lib. 2. de Natura coli cap. ]l. Aversa quest. 35. Philosophia sect. 7. et alii contra Conimbricenses 2. de colo cap. 7. quest. 5. ari. 3. qui suam sententiam communem Philosophorum asserunt, sed neminem pro ea citant, nec ullam etiam rationem afferunt, nisi experientiam, qua constat inferiora corpora lumine Solis calefieri. Verum experientia illa incerlissima est, quamvis enim certum sil quod simul cum lumine producat coelum ealorem, profectionem ita constat quod per lumen producat calorem, ita ut lumen sit causa immediata, aut principalis, aut instrumentalis producendi caloris; quandoquidem conlingere posset ut sol produceret immediale et calorem et lumen, sine ulla subordinatione illorum effectuum inter se, quemadmodum ignis producit calorem et siccitatem.
Probatur autem quod per lumen non producatur calor, quia multa illuminant, quia non calefaciunt, ut fungus, cornu, capita piscium, et similia, de quibus Aristotelis 2. de Anima lezt. 72.
Probatur secundo, quia corpora coelestia non deberent potius per lumen producere calorem, quam per aliquam aliam similem qualitalem per aerem diffusam producere frigus, quando frigefaciunt, sed nullus dicit quod per aliquam aliam qualilatem per aerem diffusam producere soleant frigus; ergo nec per lucem debent producere calorem.
Probatur tertio, quia si per lumen Sol calefaceret, juxta magniludinem caloris, deberet lumen produci servata proportione; sed experientia constat non esse tantam differentiam inter calorem, quam sentimus in sstate de die ac de nocte, quanta est inter lucem et lumen, quod habemus tum de die ac de nocte; ergo signum est hoc, quod per lucem aut lumen non producatur calor. Quando autem Philosophus, aut aliquis alius gravis auclor, videretur sentire quod per lumen calefacerent astra, huc esset intelligendum sic, ut velint tantum concomitanter cum luce calorem produci, et quando astra sunt in illa dispositione, ut maxime possint lucere, tunc ceteris paribus, ea esse in meliori dispositione ut calefaciant.
Ad haec objiei posset contra idem, ad probandum scilicet quod lumen non sit species, quia si esset, tum quoties pro- | poneretur species lucis Solis, deberet lux solis videri in eadem forma et figura qua videtur quando directe quis ipsam intueretur, sicut quando proponitur species hominis in speculo verbi gratia, vel videmus ipsum et hominem, vel videmur nobis ipsum videre, sed hoc est contra experientia m; ergo, etc. Respondeo, negando majorem, neque enim "species habet unquam determinare ad visionem objecti, cujus est species, quando proponitur: objective, nisi cum ipsummet objectum producit speciem reflexam suiipsius; non est autem Sol natus producere speciem reflexam suiipsius quolies proponitur nobis lumen, neque ipsum lumen est natum producere talem speciem, sed aliam diverse rationis qua videtur ipsum et lumen; unde non debet videri lux Solis quoties videtur lumen, quod est ejus species.
(l) Quod autem totus radius gignatur immediate, etc. Confirmat hic quod su- pra dixerat in tertio articulo, nimirum totum lumen primarium causari immedia,le ab ipso lucido primario illuminante, verbi gratia, a Sole. Confirmat, inquam, hoc dupliciter: primo, quia si lumen productum haberet virtutem productivam alterius luminis primarii, (prout habere deberet, si totum lumen primarium a lucido immediate, immediatione causc, non produceret) deberet producere illud orbieulariter ex omni scilicet parte medii applicati, nisi opponeretur obstaculum corporis opaci, sed constat experientia radium primarium et directum Solis intrantem per foramen, verbi gratia, fenesu:, non producere circa se spherice aut orbiculariter lumen direetum aut pri: marium, sed lumen secundarium; ergc non habet lumen primarium virtutem pro: ductivam luminis ut alterius primarii.
Secundo confirmat idem, quia indistantia solis ab omnibus partibus quo prove nit lumen: primarium, non impedit quo minus possit immediate producere lumen inillis; ergo quandoquidem sit potenüus ad agendum, quam sil ipsum lumen, licet lumen posset, quantum est ex se, aliud lumen producere, tamen quia semper praevenitur, a Sole, verbi gratia, non producet aliquid de facto. Antecedens admittitur ab omnibus, quia quamvis satis communiter negetur actio in distans, non tamen ita quin agens possit agere iu distans, quando etiam ageret in medio, ut contingeret in proposito. Et praterea probatur breviter hic a Doctore, quia si aliquod agens lucidum nequiret agere indistans, solum posset illuminare indivisibile, quod est absurdum, nam non est immediate praesens nisi indivisibili, suppono enim dari indivisibilia, in continuo tam puncia quam superficies ac lineas.
On this page