Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestiones 1-3
(a) Ad primam questionem. Hic ponitur primo opinio Henrici, et stat in « hoc quod verbum creatum est notitia actualis, non qucaecumque, sed solum illa qua est declarativa, et haec causatur a notitia simplici; et vult quod talis notitia declarativa prcisupponat ipsam notitiam simplicem et conversionem actualem super illam, ita quod primo ponit intellectum informatum simplici notitia objecti. Secundo, ponit ipsum intellectum converti super notitiam simplicem, et habita hujusmodi conversione gignitur notitia declarativa ab ipso intellectu informato nolitia simplici, ita quod talis notitia declarativa est actus conversivus sive intellectio conversiva, qua mediante ipse intellectus convertitur super notitiam simplicem, et objectum cognitum cognitione simplici, et super seipsum cognoscentem cognitione simplici; et sic tali cognitione conversiva proprie intellectus scit se cognoscere, et ideo ipsa est declarativa notitiae simplicis, et objecti cogniti cognitione simplici, et ipsius intellectus informati tali notitia simplici. Et hoc est quod dicit in sententia, quae etiam littera prolixius supra exposita est, dist. 2. parte 2. quest. ult. vide ibi.
(b) Hinc conformiter respondetur ad secundam quaestionem etc. Hic ponitur opinio Henrici ubi supra, qui vult quod intellectus Patris primo informetur quasi notitia simplici essentiae. Sed hoc vide supra distinctionem. 2.
(c) Contra istam opinionem. Quantum ad primam quaestionem. Hic Doctor arguit contra Henricum ex hoc quod Henricus vult, quod intellectus sit mere passivus respectu notitiee simplicis, et mere activus respectu notitice conversivie, efargamentum clarum est, quia non videtur quod eadem potentia sit activa respectu unius actus sui et passiva respectu actus alterius. Quod enim potentia visiva dicatur tantum passiva respectu unius visionis, et activa respectu alterius, videtur impossibile, nisi ipsa ponatur duplex potentia.
(d) Quod postea additur, etc. Haec argumenta patent in littera et exposita sunt supra distinctione tertia, quaslione septima, vide ibi. Hwc etiam opinio clare improbata est supra dist. 2, part. 2. quaest. ult. Et sic patet improbatio positionis Henrici, quoad ea qui dicit respondendo ad primam questionem.
(e) Contra etiam illud. Hic Doctor improbat positionem Henrici quoad seeundam quaestionem, quae etiam positio clare improbata est supra d. 2. parte 2. Q. ult.
(f) Respondetur, quod sicut in generatione. Hic ponitur responsio Henrici, quiad evitandum argumentum Doetoris de intellectu Patris, ut converso, etc. dicit quod intellectus sive essentia divina potest tripliciter considerari, scilicet primo, ut est Patris; secundo nude; tertio ut notitia genita, et exemplificat de generatione naturali. Et quod Verbum est de intellectu nude considerato, ut de principio Quo, sive quasi materiali per impressionem; et sie non sequitur quod ipsum Verbum sit formaliter in Patre; et littera clara est. i
(g) Et s? contra hoc objicitur, etc. Vult dicere Henricus, quod ad haec quod intellectus sive essentia divina dicatur respectu Verbi requiritur du- plex ut, ut scilicet primo ipsa essentia sit sub proprietate Patris; secundo consideretur nude, ita quod ipsa nude considerata non esset id de quo Verbum generaretur per impressionem, nisi prius consideretur ut sit sub proprietate Patris; sicut materia aceti, non potest esse id de quo acetum generatur, nisi prius fuerit sub forma vini, et deinde consideratur ut nuda, et tunc de ipsa generatur acetum. Non enim acetum potest immediate generariex qualibet materia prius existente sub alia et alia forma, puta sub forma !apidis vel ligni, nisi fierent multe transmutationes. Sic est in proposito, quod Filius in divinis non potest immediate generari de essentia divina sive deintellectu divino, tanquam de principio quo per impressionem, nisi ipsa essentia divina prius fuerit sub proprietate Patris, et hoc est quod dicit, etc.
(h) Contra ista, generatio in creaturis. Hic Doctor arguit contra responsionem Henrici. Et deducit ad aliqua inconvenientia. Primo, quod si notitia genita est de essentia nude ut de quasi materia, sequitur quod ibi erit mutatio, saltem secundum rationem. Per hoc enim ponitur in creaturis generatio mutatio, quia materia ut nullius prius, postea intelligitur sub forma geniti, et tunc in divinis erit mutatio saltem in intellectu negotiante; patet, quia si essentia consideratur prius ut nuda et ut quasi materia, et postea consideratur ut. est sub notitia genita per impressionem notitie genito, erit quasi mutatio. Si vero dicatur, quod ista conversio et gignitio Verbi est tantum per acetum intellectus negotiantis, sequitur quod Verbum non erit persona realis, patet, quia productum reale non potest esse nisi mediante produclione reali.
(i) Confirmatur ratio in eorum. exemplo, et patet littera; posito enim quod vinum non corrumperetur in generatione aceti, et quod generetur acetum ex tali vino, adhuc erit vera mutatio, quia a privatione aceti ad formam aceti, licet non concurrat ibi alia mutatio, scilicet a forma vini ad privationem ejusdem form:; ergo ita erit in proposito, quod illud inquantum est prius nullius, et ita sub privatione termini ad quem, et post sub illo termino mutatur.
(j) Praeterea sd primo est Patris, etc. Ergo Filius quasi duplici modo habendi habebit essentiam, et sic Filius erit bis Deus, ut supra expositum est, dist. 5. quast. 2. probando quod si essentia divina est terminus formalis generalionis, quod non possit esse materia nec quasi materia respectu generationis, vide ibi.
(k) Ad questiones istas igitur. aliter respondeo. Hic Doctor primo respondet ad primam quaestionem de verbo creato. Et primo describit quid sit verbum creatum, et debet intelligi per constructionem intransitivam,id est, quod verbum in nobis est actualis intellectio producta a memoria perfecta, repraesentans Verbum divinum, non quoad omnia, sed quoad aliqua, scilicet quoad haec. Primo, quod sicut Verbum divinum est productivum a memoria fecunda Patris ut a principio; formali productivo, et ab ipso Patre ut. a principio quod producente, sic ver- | bum nostrum producitur a supposito ut a principio quod, et a memoria perfecta existente in tali supposito ut aemp; principio quo formali productivo. Secundo, quod sicut Verbum divinum est declarativum memorie perfecta, ut supra exposui d. 2. parte 2. q. ult. sie et verbum nostrum est declarativum objecti relucentis in intellectu, quod est pars memoria. Est autem dissimile, primo, quia Verbum divinum est in se subsistens, nostrum vero est tantum qualitas inhaerens, quia actualis intellectio. Secundo, quia Verbum divinum non est intellectio actualis, nam illa est communis tribus suppositis, nostrum autem est intellectio actualis. Tertio, quia Verbum divinum est perfectissime simile et equale Patri producenti secundum omnem perfectionem, verbum autem nostrum non, patet.
(l) Ex his apparet, etc. Hic Doctor ponit quinque opiniones de verbo nostro. Prima, quod verbum nostrum est actualis intellectio objecti, et hac est opinio Doctoris. Secunda, quod objectum intellectum dicitur verbum, et hac est opinio Petri Aureoli et Nicolai Boneti. Tertia, quod est species intelligibilis genita in intelligentia, id est, in intellectu, sive recepta in intellectu; species, dico, intelligibilis genita de alia specie intelligibili in memoria, id est, pertinet ad memoriam, et haec esL opinio /Egidii, qui ponit duplicem speciem intelligibilem. Prima pertinet ad memoriam, id est, quod ipsa una eum intellectu dicitur memoria. Secunda est causata a specie intelligibili qua est pars memori, ut supra patuit dist. 3. quaest. 1. et haec. secunda est in intelligentia, sive recipitur in intel. lectu, et hiec vocatur verb,:z£). Quarta est, quod verbum est aliquid formatum sive causatum ab actu intelligendi sive, ab intellectione, et hic est opinio S. Thom. Quinta est, quod ipsa eadem intellectio ut passio, dicitur verbum, quae causatur a seipsa ut actio, qua opinio est Thome ubi supra, et vult dicere quod intellectio, ut est ab agente dicitur actio, et sic non est verbum, ut autem recipitur in intellectu dicitur passio, et sic est verbum.
(m) Non est autem verbum species. Hic Doctor improbat opinionem Egidii quia dicit quod verbum est species in intelligentia prior actu intelligendi. Dicit Doctor quod est superfluum ponere talem speciem, quia ipsa non repraesentat perfectius objectum quam species in memoria, et sufficit habere unum perfecte repraesentans objectum per actum intelligendi. Quod autem non perfectius, probatur per Augustinum 15. de Trin. Nihil plus in prole quam in parente, id est, quod parens, qua? est memoria, non plus repraesentat objectum quam proles. Si accipiatur proles pro specie intelligibili secunda, et parens pro specie intelligibili prima,quaestpars memoria, argumentum concludit contra jEgidium, quia una illarum superfluit. Si vero accipiatur proles pro intellectione objecti, et parens pro specie reprasentante objectum, tunc vadit contra Doetorem, qui supra dixit d. 3. g. 2. quod actus intelligendi perfectius repraesentat quam species intelligibilis, hoc autem non. Dico, quod haec auetoritas bene concludit contra AEgidium, sed non contra Doctorem, qui posuit supra d. 3. q. 6. speciem intelligibilem requiri ante actum intelligendi, utperipsam habeatur praesentia objecti in ratione objecti intelligibilis, licet intellectio actualis sit perfectior inrepriesentando, nontamen peripsam habetur objectum in ratione objecti intelligibilis, sed magis in ratione cognili.
(n) Tunc etiam dus essent. species intelligibiles. Hoc est contra /Egidium, « quia secundum ipsum duo accidentia solo numero differentia'non possunt esse in eodem-subjeeto. Modo iste species solum numero differunt, et suntin eadem potentia, quia estidem intellectus ut memoria, id. est; habens speciem intelligibilem ut parlem memorie, et ut in intelligentia, id est, ut habens speciem intelligibilem causatam a priori, qua species intelligibilis causata pertinet ad intelligentiam, ut patet supra secundum opinionem .Egidii d. 3. 4. 7.
(o) Tum etiam habitus. Si ponitur habitus causatus ex frequentatis actibus esse principium immediatum actus sequentis, est expresse contra Agidium, quia tunc actus intelligendi non posset tunc secundum ipsum esse ab habitu, sed a specie intelligibili, et tunc certum est quod actus intelligendi Sequens habitum, est perfectior, et sic perfectius verbum, ut patet supra ais.
(p) Nec habens habitum. Nam certum est, quod potentia habituata est magis in potentia accidentali sive propinqua ad agendum, et si potentia habens habitum non posset in actum per illum habitum, non diceretur magisin potentia propinqua, quam prius. Si ergo secundum AEgidium requiritur forma prior ipsa operatione, puta species intelligibilis alia ab habitu, tane per habitum potentia non esset in potentia accidentali sive propinqua ad agendum, quod est falsum.
(q) Nec ista species in intelligentia, Quia AEgidius alibi ponit quod actualis intellectio nihil aliud est nisi species intelligibilis, vel causata ab objecto praesente intellectui, vel ab alia specie intelligibili repraesentante objectum, ut patet sup. d. 3. g. 7. in sexta opinione. Sequitur quod cum actualis intellectio saltem secunda, subsit imperio voluntatis, quod talis species intelligibilis non posset poni gigni naturaliter, nec etiam libere, patet; quia si hiec JAgidius ponit formam priorem ipsa operatione, patet quod illud quod subest imperio voluntatis est tantum actualis intellectio.
(r) Nec ipsum objectum. Hic tanguntur tria. Primum, quod objectum in se non est aliquid productum virtute memoria. Secundum, quod etiam nec ipsum objectum, ut habet esse in memoria, id est, ut relucet in specie intelligibili, non producitur virtute memoriae, hoc est, virtute intellectus et speciei intelligibilis, ut patet. Tertium, nec etiam objectum ut habet esse in intelligentia, id est, ut actu intelligitur, non gignitur in se; et si dicitur gigni in esse cognito sive in esse secundum quid, hoc erit per aliquid prius genitum vere et realiter in quo habet esse tale; hoc est, si objeetum dicitur gigni in esse cognito, hoc erit per cognitionem actualem vere genitam a qua denominatur denominatione extrinseca habere esse cognitum. Cum ergo de ratione verbi sit quod sit vere genitum virtute memoria, objectum non erit verbum sed magis intellectio actualis.
(s) Nec etiam est terminus aliquis productus per. intellectionem. Doctor dicit hie, quod intellectio non est actio productiva alicujus termini, tunc enim impossibile esset, etc.
Pondera dictum Doctoris. Nam supra dixit d. 3. g. «lt. in. solutione ult. argumenti et d. A7. quod intellectio potest esse principium formale productivum habitus. Hicautem dicit, quod non potest esse productiva alieujus termini.
Dico, non est contradictio, quia Doctor hic dicit quod intellectio non est actio de genere Actionis productivi, etc. et hoc verum est, ut supra patuit dist. 3. g. praeallegata, et tane sequitur quod dicit. Non autem negat, quin ista sit principium formale productivum habitus.
Hoc nihil est, quia tunc non esset major ratio de una quam de alia, ut diceretur verbum. Et ultra, aut produceret intellectionem ejusdem rationis aut alterius; sed nec hoc nec illud, ut alias videbitur.
(t) Improbatur etiam hsec via. istae improbationes clare sunt. Nam quinta et quarta via concordant, quod verbum est productum per intellectionem, contra quas arguit Doctor, quia tunc intelligentia gigneret verbum et non memoria; aeeipitur hic enfelligentia pro intellectione actuali.
(n) Sed restat dubitatio, etc. Hic dicit Henricus quod intellectio illa actualis (ut declarat) dicitur verbum, ut patuit supra, quia voluit ipse quod intellectio conversiva super intellectionem simplicem, super objectum intellectum intellectione simplici, et super intelle: ctum intelligentem notitia simplici; et sie ista notitia, ut. declarativa notitiae simplieis, et objecti et intellectus dicatur verbum.
(X) Contra hoc arguitur. Dando instantiam contra ipsum, quia intellectio Patris in divinis est declarativa objecti et potenti:, et tamen non dicitur proprie verbum, patet, quia ipsa est communis tribus. Verbum autem in divinis proprie sumptum est proprium secunda persona.
(y) Similiter verbum declarat se. Hic Doctor supponit, quod Verbum divinum non tantum dicat relationem rationis, puta declarantis ad declaratum, sed dicit relationem realem ipsius geniti sive verbati ad ipsum generantem sive verbantem sive exprimentem, ut patebit ques. 2. et tamen relatio declarantis ad rem declaratam in divinis est relatio rationis, maxime quando illud declarat seipsum. Cum ergo Verbum in divinis per Augustinum, sit declarativum sui; ergo si talis notitia, ut declarativa diceretur verbum, tunc verbum non diceret relationem realem ad personam exprimentem, quod est inconveniens. Et ultra, si ad rationem verbi sufficeret hoc, quod esset notitia declarativa, eum talis notitia sit formaliter in Patre, tunc Verbum proprie esset. formaliter in Patre, quod est falsum.
(a) Aliter dicitur quantum ad istum articulum. Ista opinio dicit, quod verbum est notitia actualis, non quaaecumque, sed illa qua est terminus inquisitionis notitiae inquisitivae, ita quod est necesse primo intellectum habere notitiam inquisitivam, qui quodammodo sit causa notitiae inquisitive, et illa inquisita dicitur verbum. Et probat per Augustinum. Sed ista probatio nulla est, ut patet infra, quia etsi Augustinus ad habendum verbum perfeclum, id est, notitiam quidditativam rei, ponat prius intellectum inquisitivum, ut scilicet prius cognoscat. communiora, deinde dividendo ultimate cognoscat sub ratione propria,hoc ponit propter imperfectionem intellectus, et vult ipse quod quot sunt cognitiones tot sint verba; si imperfecte imperfecta verba; si perfectae perfecta verba, et non vult quod inquisitio sit de ratione verbi.
(b) Contra istud arguitur sic. ista quatuor argumenta contra istam opinionem sunt clara, et probant quod potest fieri perfectum verbum actualiter absque hoc quod praecedat talis inquisitio, ut patet intuenli.
(c) Ideo istis opinionibus omissis. Hic Doctor dicit tria. Primum, quod non quaelibet intellectio actualis est verbum. Hoc tantum est verum in divinis, loquendo de Verbo proprie sumpto, prout scilicet dicit. relationem realem ad personam exprimentem per intellectum; in creaturis vero omnis intellectio actualis est verbum, quia omnis lalis est genita a memoria. Secundum, quod notitia actualis genita in creatura, qui est cognitio imperfecta seu confusa objecti, dicitur verbum imperfectum. Tertium, quod notitia actualis objecti perfecta et distincta, dicitur verbum perfectum.
Et cum dicit Doctor infra ibi: Primum istorum, quod primo declarat debet referri ad secundum dictum, et secundum quod secundo declarat debet referri ad tertium dictum ibi: Imperfecta autem de imperfecta.
Nota hie, quod memoria est duplex. Prima est intellectus et objectum pr« esens in propria existentia, vel eminenter contentum in alio objecto perfecte praesente in propria existentia, ut patuit supra d. 8. q. penultim. Et quanto objectum est perfectius pre: sens modo praeexposito, tanto memoria perfectior, et a tali memoria in ereaturis paritur notitia intuitiva, quw dicitar verbum perfectum. Secunda est intellectus et praesentia ohjecti non in se, sed in specie intelligibili; et ex tali memoria paritur notitia abstractiva, qua dicitur verbum, et haec me- moria habet gradus. Aut enim species intelligibilis repraesentat objectum distinctum et sub ratione propria, et tunc est memoria perfecta, et ab illa paritur notitia perfecta, qui dicitur verbum perfectum. Aut repraesentat objectum eonfuse, et quanto magis confuse tanto imperfectior, et. quanto minus confuse tanto perfectior; et sic secundum perfectionem memoriae causatur verbum perfectum vel minus perfectum, et hoc est quod dicit hie.
Probat ergo Doctor, quod notitia genita a memoria imperfecta, dicitur verbum, ibi: Omne quod notum est verbum dicitur, id est, omnis notitia objecti dicitur verbum impressum animo. Sequitur: Quamdiu de memoria definiri, hoc debet referri ad notitiam distinetam, ut patet infra, ibi: /gitur nec interest quando. illud didicerit, id est, non interest an intellectus sciat aliquid inquisitive aut non inquisitive, quod patet. Sequitur: A//quando enüim statim ut discit hoc dicit, id est, quod intellectus aliquando exprimit illud quod cognoscit de objecto, et hoc stalim sive cognoscat confuse sive distincte.
(d) Et breviter quecumque differentia. Dicit Doctor, quod quamvis una notitia sit imperfectior, puta confusa, quae statim habetur sine inquisitione, et alia sit perfectior, puta distincta, quae habetur communiter perinquisitionem ut exponit infra, non tamen inter istas cognitiones est differentia formalis, sic quod una dicatur verbum et non alia, imo utraque est verbum. Sed una dicitur perfectius verbum.
(e) Et tunc si objiciatur. HicDoctor notat aliqua. Primum, quod motus est necessarius ad hoc ut inducatur forma imperfecta, et tamen non erit causa formae perfecta, ut patet de se. Et simpliciter ad hoc, ut ignis inducat formam substantialem ignis in materia ligni, oportet prius inducere dispositiones contrarias dispositionibus ligni, puta inducere caliditatem, siccitatem et hujusmodi, et tamen iste forme induetz:e non sunt causa productiva forma ignis in materia ligni, ut patet in aemp;. dist. 41. vel 12. sic est de inquisitione. Secundum ibi: Et szc secundtum hoc ponitur iste ordo. Et hiec ordo satis clarus est, maxime ex prehabitis supra distinctione tertia, questione 1. 2. 6. et t.
(f) Ultimum dubium istius questionis. Dicit Doctor hic qudrendo: an ad hoc quod aliqua notitia dicatur verbum, requiratur necessario quod sitimperata a voluntate, vel requiratur quod voluntas complaceat in illa, puta detinendo intellectum in cognitione talis objecti; et hoc est quod dicit, vel voluntate agente, id est, imperante, vel copulante eam, supple notitiam memorias, id est, detinente intellectum in cognitione objecti relucentis in memoria, et hoc est voluntate complacere in tali notitia.
(g) Et respondet. non omnia, que quoquomodo tangunt, id est, quod non omnia quae quoquomodo tangunt, id est, movent intellectum, concipiuntur, id est, dicuntur concepta sive verba. Sed aliqua ut tantum nota sint, supple, movent, non tamen verba dicuntur, sicut illa de quibus nunc agimus, supple verba, et probat quod non omnia qui: movent, dicantur verba, de quibus hic agit. Sequitur: a/?fer enim dicuntur verba, qua spatia Lemporum syllabis tenent, ut verba grammaticalia, etc.
(h) Verumtamen cum illa qua odi- mus. Hoc totum clarum est, et vult Doctor quod non est de ratione notitic ad hoc ut dicatur verbum quod sit imperata a voluntate, vel quod volunlas complaceat in illa, detinendo intelleetum in cognitione talis objecti. Imo si intellectus cognosceret aliquid voluntate non imperante nec coputante (ul supra dixi) talis cognitio diceretur verbum. Verumtamen, quia intellectus noster est imperfectus pro statu isto, et diversa phantasmata diversimode excitant species intelligibiles, vel causaudo illas partialiter, ut patuit supra dst. 3. quest. penult. vel quodammodo excitando, et sic illae species diversimode movent, modo una, modo alia, secundum quod phantasmata magis vel minus excitant vel imprimuntur, ut satis diximus supra dist. 3. quist. 6. et 7. Ideo requiritur voluntas, qua» imperet intellectui, ut inquirat perfectam cognitionem objecti, delinendo illum inlellectum in tali inquisitione, et habita cognitione perfecta requiritur voluntas, quie complaceat cognitioni tali et objecto cognito; requiritur, dico, ut detineat intellectum in tali cognitione, et hoc est quod dicit Paulus: Vemo potes! dicere, Domnus J esus,nist in Spiritu sancto, id est, ex amore.
(Q) Ad argumenta hujus quaestionis. Ad primum. Cum dicit, quod species Carthaginis est verbum, si accipit speciem intelligibilem, quae est pars memorie esse verbum, tunc debet intelligi causaliter, id est, quod talis species una cum intellectu est. causa productiva ipsius verbi, ut satis paLuit supra d. 3. q. 6. 7. e(8. et d. A7. Si vero accipitur species Carthaginis pro similitudine Carthaginis, quae similitudo potest esse actualis intellectio; tunc eum dicit, species Carthaginis est verbum, id est, intellectio Carthaginis, quia est perfecta similitudo Carthaginis, dicitur verbum, nam actus intelligendi est similitudo objecti, ut patet supra d. 3. q. ult. et alibi.
(j) Ad secundum. Clarum est. Et vult inferre, quod licet. conceptus, vox et seriptura significent eamdem rem ordine quodam, tamen ipsa vox licet non significet conceptum sive verbum, tamen primo repraesentat ipsum conceptum quam significet rem, et sic debet intelligi Augustinus.
(l) Ad secundam quaestionem dico. Vult dicere in sententia, quod Verbum in divinis proprie sumptum significat relationem ipsius terminatam ad Pairem terminantem ipsum Verbum per modum intellectus, quia principium formale productivum Verbi est memoria fecunda, et hoc modo Verbum est proprium filii. Et quod dicit, quod si Fzlius accipiatur denominative significat filiationem per modum denominantis suppositum relativum, et tunc adjeclive Filius idem erit quod genitus, si- cut Pater adjective accipitur pro generante. Si vero accipiatur substanlive, ut puta pro persona illa, tunc significat relationem eum tali subsislente, et non per modum denominanlis, ut salis patet supra dist 5. quest. 1. Hoc idem dico de Verbo, et in re simpliciter idem sint verbatio passiva sive expressio passiva per modum intellectus, generatio passiva et filiatio, et sic verbum, Filius et genitum sunt idem, sed differunt quoad connotata, nam ista tria significant simpliciter idem, scilicet relationem realem ad personam producentem. Sed /i/iuws connotat naturam viventem, quia proprie filiusest viventis a vivente. Verbum connotat notitiam actualem, cujus est talis expressio. Cetera patent ex superius habitis, distinctione secunda et quinta.
(m) Ad argumenta, cum praemo, eto. Bene concludit in nobis, quod verbum est notitia cum amore, quia communiter ut in nobis non potest haberi perfecta notitia et distincta objecti, nisi voluntas imperet intellectui ut inquirat hujusmodi notitiam, et ut ultimate eliciat. Et hoc est imperfectionis intellectui nostro, quod statim non possit haberi notitia genita, ut glossavi supra; voluntas autem divina non habet notitiam geniiam ut imperatam, ut patet supra dst. 6.
(n) Ad aliud, 15. de Trin. Hic Doctor dicit duo. Primum, quod ex quo verbum perfectum est notitia genita, intellectio Patris, qua est formaliter in ipso, non est verbum, cum non sil notitia genita. Secundum, quod accipiendo verbum improprie, ut est notitia declarativa et quasi genita, sic notitia qua est formaliter in Patre et in lilio et in Spiritu sancto, potest dici verbum.
Henricus in sententia, quod Verbum divinum non tantum includit relationem realem ad Patrem, sed etiam includit relationem ad creaturas, quia dicit respectum declarantis ad creaturam declaratam.
(p) Declaratur istud. Cum dicit de dono, vult dicere quod Spiritus sanctus ex quo dicitur donum, relatio ipsius aptitudinalis pertinet ad proprietatem Spiritus sancti, non actualis, sic pariformiter de Verbo.
(q) Contra istud potest argui. Hic intendit probare Doctor, quod nulla persona includit aliquem respectum ad creaturam ut sibi proprium; et quod dicit de dono, vide in/ra in additionibus d. 18. ibi: Tamen propter auctoritatem Augustini est. sciendum, quod donum potest multipliciter accipi. Similiter ibidem: Aespondeo primo ad rem in se. Secundo ad intentionem Augustini, et ibi clarum est quod hic dicit Doctor.
Non est ergo difficultas re, de an scilicet Verbum dicat aliquam relationem propriam ad creaturas, quia in re omnis respectus Dei ad creaturam est communis tribus, et singulariter Doctor hoc probat i d. 1. q.1. est ergo vis de hoc nomine verbum, an, supple formaliter significet respectum ad creaturam, et hic dicit multa. Primum, quod relatio verbi expressi ad exprimentem est alia a relatione verbi declarantis ad rem declaratam. Prima est realis; secunda tantum rationis. Sive verbum dicit respectum declarantisad creaturam declaratam, sive ad exprimentem declaratum, sive ad seipsum, ut declarantis ad declaratum, et semper est relatio rationis. Secundum, ex quo relatio rationis et realis non faciunt unum conceptum per se, verbum, ut dicit hanc duplicem relationem, non significat unum conceptum per se. Tertium, Verbum divinum proprie significat relationem realem expressi ad exprimentem, et connotat notitiam. Et quia talis notitia est communis tribus, et ipsa est declorativa omnium objectorum, quae cognoscuntur per illam, verbum ex consequenti connotat hujusmodi relationem rationis. Et sicut connotat illam notitiam essentialem non ut proprium, sed ut appropriatum, sic etiam connotat illam relationem rationis, non ut proprium,sed ut appropriatum, et hoc est quod intendit hic Doctor.
(r) Ad illud pro opinione. Dicit Doclor, quod melius interpretatur yos Grece, per verbum Latine quam per zationem, quia verbum proprie divinum (ut dixi) significat relationem expressi ad exprimentem, et connotat relationem rationisad declaratum, ra/7o autem non, et ideo melius interpretatur Àoos per verbum quam per rationem, et sic tantum habetur quod verbum sienificat et connotat modo praeexposito. Et quod non dicat relationem rationis ad creaturam sibi propriam, ut dixit Henricus, et haec est intentio Augustini, cum dicit quod per verbum non solum significatur respectus ad Patrem, sed ad illa etiam qua per Verbum facta sunt operativa potentia, id est, mediante potentia operativa, ut principio formali productivo. Et cum dicitur hic, quod etiam significatur respectus ad illa, etc. debet intelligi sic, quod Verbum significat respectum ad Patrem, et connotat respectum ad illa, etc. Et potentia operativa Patris non dicitur proprie verbum, ita quod Pater ipso Verbo, ut potentia operativa, dicatur operari, quia sic Pater est potentia operativa sicut et Verbum, sed debet intelligi, quod verbum sit potentia operativa Patris appropriate tantum, et de hoc in secundo d. 1. q. 1.
(s) Si autem aliter, scilicet intendat, etc. Vult dicere quod si etiam Augustinus intendat quod Verbum significet istum duplicem respectum, dicit Doctor quod etiam hoc admittendo, verbum significabit primum respectum, scilicet relationem ut proprietatem Filii, et alium respectum tantum significabit ut appropriatum.
Contra aliqua dicta Doctoris in q. 1. d. praesentis, videlicet contra hoc, quod verbum nostrum sit actualis intellectio objecti. Et arguit sic Joannes Anglicus Baechonis,: Verbum secundum omnes, est terminus actus dicendi, sed inlelligere vel actus intelligendi non est hujusmodi, quia actionis terminus non est actio, ut patet a Philosopho ». Physic. text. com. 10.
Item, quieumque intelligit actu intelligendi intelligit; si ergo intelligere esset verbum, Pater in divinis intelligeret verbo, et ita esset, ut deducit Augustinus 7. Trin. c. 9. de parvis.
Respondetur ad Joannem, et. conceditur quod verbum est terminus actus dicendi, et negatur quod inlelligere in nobis non sit hujusmodi, imo verbum quod est actualis intellectio dictione dicitur, nam ipsum praecedit productio, quae ut terminatur ad intelligere dicitur dictio. Et hoc patuit supra a Scoto d. 3. q. u/t. respondendo ad ullimum argumentum principale, et hoc idem palet in quod. q. 13.
Ad secundum, concedo quod actu intelligendi intelligimus, et per consequens verbo. Cum infertur, ergo Pater in divinis intelligit verbo, dico quod si accipiatur verbum pro ? ntelligere, io intelligit formaliter, ut supra patuit. Si vero accipiatur pro persona producta, quia dicitur verbum, Pater tali verbo non intelligit, et sic debet intelligi Augustinus.
Item, idem Joannes ubi supra, arguit, probando quod inte//?gere non sit qualitas absoluta, ut dicit Scotus in 4. d. 3. q. 9 et ain- quodlibet. q. 13.
Primo arguit ex dictis Scoti, quia supra d. 3. g. ult. dicit Doctor quod intelligere non est proprie actio de genere Actionis, quia deficit sibi ista conditio, scilicet habere terminum productum eum sit finis; eadem ralione dieetur quod non est qualitas, quia habet unam conditionem, qua non convenit qualitati, scilicet habere objectum circa quod.
Secundo, si ex hoc non est aoetio, quia non habet terminum productum; ergo Philosophus 9. Metaph. tezt. com. 16. male dividit actionem in actionem eujus est aliquid operatum, et in actionem cujus non est aliquid operatum, sed ipsa est finis. Probatur consequentia, quia utrumque dividenlium includitur in natura divisi.
Tertio Philosophus 10. Efh?c. c. 3. dicit quod non sequitur si delectatio non est qualitas, propter hoc non est bonum, ut quidam inferebant, quia nec operationes virtutis sunt qualitates nec felicitates, et tamen sunt bona. Unde Commentator 2bidem com. 3. quaedam bona non entia qualitates induxit, sed non virtutem; operationes autem bone quidem Pu qualitates autem non sunt.
Specialiter arguit, quod non sit in prima specie Qualitatis (ut tenet, Scotus in quodl. q. 13.) Quia in prima specie ponuntur tantum actus primi, patet, quia si ibi essent actus secundi, superflue Philosophus 7. PAys?c. tezt. com. 17. probaret speciali processu quod ad ea qua sunt in prima specie Qualitatis non est motus, cum speeiali processu 2» 5. P/uysic. text. com. 10. probavit quod ad actum secundum, scilicet actionem, non est motus, sed una esset probatio utriusque.
Respondeo ad primum, quod inftelligere non includit formaliter et quidditative relationem ad objectum ut ad terminum, licet concomitanter; et ideo intellectio absolute sumpta, erit verum ens absolutum, actio vero formaliter et quidditative includit hoc quod est esse ad terminum productum, et sic non est simile. Et quod intellectio non includat formaliter talem relationem ad objectum, patet 2» quodlib. quest. 13.
Ad secundum. Dico quod Aristoteles non dividit actionem proprie dictam in actionem eujus est aliquid operatum, et in actionem cujus non est aliquid operatum, tanquam superius in inferiora, sed magis equivociin acquivoeala. Accipit ergo actionem cujus est aliquid operatum pro factione proprie dicta, et non pro actione proprie dicta, ut patet ibiin textu et in com- mento: AEdificatoria, inquit, est in illo quod aedificatur, et leztoria in illo quod Lezxitur; omnia vero quae non habent aliam operationem praeter actionem, actus est in eis, ut consideratio in considerante, ec. Et Commentator idem expresse.
Ad illud de 10. Ethic. dico quod intendit ibi tantum de qualitatibus in esse quieto. Cum dicit neque virtutis operationes qualitates sunt, ut glossat Scotus in 13. quodlib. vide ibi circa finem tertii articuli, ubi ostendit quod Philosophus tantum intelligat de qualitatibus permanentibus in esse quieto.
Datur alia responsio, quod operationes virtutis dicuntur actiones elicitiva operationum proprie dictarum, et ille actiones bone sunt, quia generatio boni est bona. Illae autem operationes actiones non sunt qualitates, sed proprie sunt de genere Actionis, et hoc patet a Commentatore sic dicente: Siquidem operatio motio, motio autem non est qualitas: haec. ille. Haec. responsio ponitur a Scoto ubi supra.
Ad illud, quo probat quod non sit in prima specie Qualitatis, dico quod ista est falsa, quod actus secundus non sit ibi, quamvis sit immanens. Et quomodo tales actus dicuntur in prima specie Qualitatis, vide Scoti (ubi supra) expositionem textus Philosophi, et omnia ibi erunt clara et aperta, etc.
On this page