Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2
(a) Utrum in Angelo. Titulus quaestionis est iste: an mensura Angeli, quae a D. Bonaventura ponitur quantitas absoluta et successiva, et ab Henrico ponitur quantitas absoluta indivisibilis, quae tamen, ut supra patuit quest. 1. hujus distinctionis, realiter distinguitur ab existentia Angeli ?
(b) Quod sic. Arguit primo pro parte affirmativa sic: Sicut se habet tempus ad motum, ita seevum ad existentiam Angeli, quia sicut tempus ponitur mensura motus, ita sevum mensura existentizc Angeli, sed tempus differt realiter a motu; ergo et aevum est mensura alia ab existentia Angeli. Patet minor per Philosophum 4. Physic. text. com. 96. ubi probat quod tempus differt a motu, per hoc quod tempus non est velox, nec tardum, motus autem dicitur velox vel tardus; ergo differt a motu.
(c) Secundo sic: Quies sic se habent, quod sunt ejusdem generis, si unum differt realiter ab aliquibus alterius generis, et reliquum differt, sed quantitas permanens et successiva sunt ejusdem generis quantitatis, cum ergo quantitas permanens realiter differat a suo subjecto, prxesertim si tale subjectum sit de genere Substanti:,, ergo et quantitas successiva realiter differt a suo subjecto; imo existentia Angeli est de genere Substantii, et mensuratur, et mensuratur quantitate successiva; ut supra patuit, tenendo opinionem D. Bonaventurzm.
(a) Respondeo. Hic Doctor primo recitat duas opiniones, videlicet Henrici et Bonaventure. Et dicit quod prima opinio debuit concedere partem affirmativam, scilicet quod aevum quod ponitur mensura Angeli, et quantitas successiva, debet differre ab existentia Angeli. Patet quia existentia Angeli est simpliciter indivisibilis, aevum autem est divisibile in plura "unc, quorum unum succedit alteri, et sic indivisibile non identificatur realiter divisibili; tunc etiam, quia existentia Angeli, ut est in primo nunc, actu potest esse sine secundo nunc, et per consequens realiter distinguitur ab illo, et ut sit sub secundo nunc swvi, annihilatur primum zunc; et hoc est quod dicit Doctor ibl: similiter in. illa. existentia succedunt secundum illam positionem sancti bonaventure.
(b) Similiter aliqui tenentes secundam opinionem in praecedenti qucstione, scilicet de indivisibilitate sevi. Hic Doctor dicit duo secundum opinionem Henrici. Primum, quod toti existenti: unius Angeli tantum ponitur unum nunc sevi indivisibile mensurans totam ejus existentiam, ita quod est impossibile in eadem existentia Angeli ponere plura nunc sibi invicem succedentia, sed tantum ponitur unum mensürans existentiam ejus pro quantacumque duratione, et desinente existentia illius desinit illud nunc, et posita illa, ponitur illud idem nunc, ut supra patuit in 1. hujus dist. Secundo dicit secundum istam opinionem quod plura nunc mensurantia plures existentias Angelorum, sunt ejusdem rationis et ejusdem speciei, et ex illis pluribus nunc potest componi quantitas discreta, quae sit numerus et mensura zviternorum. Vult dicere ista opinio, posito quod sint mille Angeli, ponuntur mille swnc correspondentia illis, ita quod quilibet Angelus habet proprium nunc mensurans ejus totam existentiam, pro quacumque dura- tione ejus, et ex illis mille »unc compo-: nitur una quantitas discreta actu includens mille nwnc, et talis quantitas discreta mensurat mille existentias Ange - lorum, non quod tota illa quantitas mensuret unam existentiam Angeli, sed sic intelligendo, quod unum nunc, quod est pars illius quantitatis discrete mensurat indivisibiliter existentiam unius Angeli, et aliud nunc, quod similiter est pars ilius quantitatis mensurat existentiam alterius Angeli, et sic de aliis, et sic patet ista positio. Et dicit ista opinio quod P "unc mensurans existentiam Angeli, re- " aliter distinguitur ab ipsa existentia, et pr ex alia parte concedit quod est impossibile existentiam Angeli esse nunc non existente, et e contra.
(c) Contra istud arguitur. Hic Doctor arguit contra istam opinionem secundam, non improbando realem identitatem inter existentiam Angeli, et ipsum nunc svi. Sed specialiter arguit. contra hoc, quod dicit opinio secunda, scilicet quod impossibile est existentiam. Angeli esse sine propria mensura iudivisibili, et e contra, et tamen existentia Angeli, et illa mensura realiter distinguuntur. Dicit Doctor quod boc videtur impossibile ponere aliqua duo omnino inseparabilia, quorum unum sit in alio, et non esse idem realiter, et hoc probat, supponendo tamen aliqua.
Primo, quod si A et B sint ad in- € vicem inseparabilia, quorum unum est u: prius, et aliud est. posterius (quod dico: propter correlativa, quia sunt aid invicem 5 realiter. distincta, et tamen unum non potest esse sine altero, sed hoc est propter simultatem naturalem illorum) sunt idem realiter, si tamen posterius fundetur in suo priori, ut supra exposul 7n isto secundo, dist. 4. q. 5. contra opinionem Occham.
Secundo praemitto, quod si A et B sunt inseparabilia, et A est prius B, et B fundatur in A, et hoc per intrinsecum ipsius A, sunt simpliciter idem realiter. Dixi per intrinsecum, quia si B inesset A. inseparabiliter a. causa extrinseca necessario producente 5 in A, non sequeretur realis identitas inter A et PB, ut diffuse exposui. dist. 1. q. 5. hujus secundi.
Tertio praemitto, quod existentia Anceli est simpliciter prior sua mensura indivisibili, patet, quia talis mensura fundatur in ipsa existentia Angeli, et esse fundatum in alio est posterius eo.
Quarto supponit Doctor, quod si talis mensura est inseparabilis ab existentia Angeli, quod hoc est a causa intrinseca ipsius existentide; patet quia ista opinio habet dicere, quod talis mensura indivisibilis ex natura rei oritur a causa intrinseca existenti:e Angeli, et per consequens non inhcret sibi a causa extrinseca. His praemissis statim patet ratio Doctoris, quia si existentia Angeli, et mensura ipsius sunt ab invicem inseparabilia, et existentia Angeli est prior, et ipsa mensura inest illi-a causa intrinseca ipsius Angeli, videtur simpliciter repugnantia, quod realiter distinguatur, et sic patet quomodo ista ratio Doctoris concludit, quae ut concludat intentum praessupponit omnia supradicta prius dicta in isto secundo, distinct. 1. questione 5. Declaro tamen litteram hujus rationis:
Cum dicit, illud quod si esset. distinctum ab aliquo, esset posterius eo naturaliter, etc. Patet ista littera, quia si 5 esset naturaliter posterius A, et sit incom- possibile A, esse sine A, sequitur quod ipsum A est idem realiter cum ipso B. Dicit ergo Doctor, quod si B, puta mensura indivisibilis, quod ponitur distinctum ab A, si naturaliter est posterius ipso A, et si incompossibile sit ipsum A, puta existentiam Angeli, esse sine B, necessario A, erit realiter idem B, et per consequens repugnat dicere quod B sit naturaliter distinctum ab A quod est posterius ipso A, et quod sit incompossibile A, esse sine B, et sic patet ista propositio Doctoris. Sequitur: gitur s? 4mpossibile est esse Angelum sine aliquo. extrinseco, quod. sit mensura actualis existentic ejus, cum. illud, supple extrinsecum, s? esset aliud, videlicet ab ipsa existentia Angeli, esset posterius naturaliter ipsa. actuali existentia Angeli, sequitur quod. non est aliud ab existentia ejus, supple si ponatur talem-existentiam non posse esse sine tali mensura. Sequitur: aut s? est. aliud, supple ipsa mensura,e/ per consequens posterius poterit actualis existentia Angeli absque contradictione esse sine eo, scilicet sine tali mensura, quae ponitur aevum, et ita non est necessarium ponere illud. Vult dicere Doctor, quod si ipsa mensura est alia ab existentia, sequitur quod talis existentia, cum sit prior, poterit esse sine tali mensura. Patet per illam propositionem Doctoris in primo dist, 4. q. 4. et in 9. dist. 10. q. 2. et alibi sepe; absolutum prius alio, realiter distinctum ab illo potest esse sine illo, et sic existentia Angeli poterit esse sine tali mensura, et per cousequens non est necesse ponere talem mensuram.
(d) Confirmatur ratio ista. Confirmatio haec probat quod illud quod est prius et impossibile est esse sine posteriori, sit realiter idem cum eo, et non est idem realiter. potest. separari ab ista. Ista di- stinctio realis concluditur ex aliquo istorum trium, quorum duo patent in littera dist. 4. q. 5. hujus secundi et hic. Primum est actualis separatio aliquorum. Secundum est possibilis separatio. Tertium sic declaratur in littera: vel nisi sint talia, quae sic se habeant ad. invicem, sicut. aliqua alia quorum unum est separabile ab alio. Posito enim, quod A et B non possint separari ab invicem, tamen C et D similiter se habeant, sicut A et B, et probatur quod C et D realiter distinguuntur,hoc idem concluditur de A et DB, sic arguendo: Sicut se habet risibile ad hominem, ita hinnibile ad equum, sed si probatur, quod risibile distinguatur ab homine, statim concluditur de hinnibili; et ponit exemplum de 7. Metaph. c. de partibus definitionis, text. com. 99. ubi sic habetur: Et parabola, inquit, de animali, quam consuevit Socrates junior dicere, non bene se habet, adducit enim a veritate, et facit suspicari, quaE contingens sit hominem esse sine parlibus, sicut sine cre circulum, etc. Vide ibi, fext. cum commento, et vocat Socratem Juniorem, Platonem, ex eo quod fuit discipulus Socratis. Ex ista littera dicit Doctor in sententia, quod si volo probare quod carnes non sint de definitione hominis, quamvis non possint ab homine separari, probabo per simile, supponendo quod circulus tantum sit in cre, et non possit separari ab ipso, arguendo sic: Sicut se habet :es respectu circuli, ita caro respectu hominis; sed «s non est de definitione circuli, ergo nec carnes de definitione hominis. Et dicit Doctor, quod dato quod esset incompossibilis separatio istorum ab invicem, puta hominis et carnis, si tamen ista sic se habeant ad invicem sicut aliqua alia, quorum est possibilis separatio, concluditur ista esse di- stincta, puta si ex ratione propria circuli et trianguli, carnis et ligni concluditur cireulum sic se habere ad lignum, sicut triangulum ad carnem; et probatur separabilitas ex una parte, concluditur distinetio ex alia parte, ut puta si volo probare quod circulus et lignum realiter distinguantur probabo per simile sic: Sicut se habet triangulus ad carnem, ita cireulus ad lignum; sed triangulus potest separari a carne, ergo et circulus a ligno; et posito quod circulus non possit separari a ligno, sequitur tamen quod realiter distinguatur a ligno, ex eo quod similiter se habet ad lignum, sicut triangulus ad carnem, et talis inseparabilitas non est ex propria ratione et ab intrinseco, sed ex aliquo extrinseco. His pressuppositis ostendit Doctor principale intentum, videlicet, quod ista non stant simul, quod existentia Angeli et ejus mensura sint inseparabilia, et quod realiter distinguantur, quia si realiter distinguuntur, erit aliquo trium modorum preecedentium, sed non est aliquo istorum trium modorum. De primo patet, et similiter de secundo, quia secundum istam opinionem existentia Angeli et ejus mensura, nec actu, nec potentia separantur. De tertio similiter patet, quia non se habent ad invicem, sicut aliqua distincta separabilia, quia nihil distinctum ab alio realiter, sine quo non potest esse sine contradictione, est prius eo, sed vel est posterius eo naturaliter, vel simul natura cum eo; istud autem quod ponitur aliud ab Angelo si esset, esset posterius naturaliter, et hoc satis supra patuit, in isto secundo, distinctione 4. quest. 5.
(a) Instatur contra istud sic. Hic Doctor vult probare inseparabilitatem ipsius nunc we vi ab existentia Angeli simul, et distinctionem realem ad invicem. Primum, vi- delicet inseparabilitatem, supponit ut verum, secundum opinionem prius positam. Secundum vero scilicet realem distinctionem, probat per illud tertium membrum positum supra ex septimo Metaph. text. com. 39. et arguit sic: Sicut se habet nunc temporis ad substantiam mobilis, ita nunc sevi ad aeviternum; sed nunc temporis distinguitur realiter a substanua mobilis, ergo et nunc zevi realiter distinguitur ab existentia szeviterni. Et addit in littera, quod tantum sit unum nunc in toto tempore idem secundum substantiam et diversum secundum esse, ut patet per Aristotelem 4. Physic. text. com. 403. secundum aliam transtationem: Zpsius, inquit, esse insimul est idem, quoniam instans est idem cum fuerit, diversificatur secundum autem esse. Et ibi Commentator: Tempus, inquit, est idem illis, quae sunt in tempore insimul, et causa in. hoc, quod tempus est idem, quoniam instans, quod. est agens tempus est idem in omni motu cum fuerit demonstratum, sed. esse ejus diversificatur, scilicet per prioritatem et posterioritatem. H:ec ille. Et quomodo diversificatur secundum prius et posterius, patet ubi supra text. com. 104. secundum aliam transtationem: Et instans, inquit, mensurat tempus, secundum quod. terminat illud per prius et posterius; et potest dicere quod instans quodammodo «st idem, et quodammodo non, quoniam secundum quod est unum post aliud est diversum, et haec est ratio. instantis, secundum vero quod instans est in aliqua hora est idem. Hsc ille. Et ibi Commentator: Znstans, inquit, quodammodo est idem, ei quodammodo est diversum, et paulo infra: Quoniam instans secundum quod. accidit ei, ut sit idem in rebus diversis, ut unum. individuum, quod invenitur in pluribus locis est. diversum, ut Socratem esse in foro aliud est ab ipso es- se in domo, etc. Ex his patet, quomodo sit unum instans tantum secundum substantiam, diversum tamen secundum esse, id est, quod illud instans secundum substantiam suam, quod est idem in toto tempore, potest considerari ut est prius tempore, et ut sic dicitur principium temporis, et illud idem ut est finis alicujus temporis, puta unius hore, sic dicitur terminus illius temporis.
(b) Jstam instantiam ezxcludendo. Hic Doctor primo intendit ostendere, quod nunc temporis sit aliud et aliud secundum substantiam, sive quod in tempore sit aliud et aliud instans secundum substantiam. Et hoc intendit ostendere secundum mentem Philosophi, 4. Physic. text. com. 104. Eo (inquit) quod. fertur, cognoscimus prius et posterius in motu, secundum autem quod mwumerabile est prius et posterius ipsum nunc est, quare in his quod idem ens nunc est idem est. Prius autem et posterius est, quod in motu est, sed. in ipso esse alterum, secundum. enim quod. numerabile prius et posterius est ipsum nunc. Haec ille. Et Commentator ubi supra, com. 204. sic dicit: Transtatum, quod habet motum est causa inesse instantis, quod supple instans, agit tempus, quemadmodum tempus sequitur motum, scilicet quia motus est causa ejus, quia est subjectum illius, quemadmodum magnitudo est causa motus, quoniam est subjectum motus. Et parum infra: ex cognitione transtati, supple localiter, moti, prioris et posterioris, cognoscitur prius et posterius in motu,et per hoc quod transtatum prius et posterius est numeratum, erit instans numeratum, et esse transtati est. causa inesse instantis, et mutatio ejus, scilicet transtati est causa in numeratione istius, scilicet instantis. Et parum infra: et jam posuimus, quod transtatum est verum secundum subjectum, et plura secundum de- finitionem supple, ut consideratur secundum prius et. posterius in ipso; ita etiam debet esse in instanti, quoniam secundum quod est in uno subjecto, semper est idem, quoniam ipsum est prius et posterius in motu, id est, quoniam instans prius et posterius in motu est idem, quia transtatum est idem, et est numeratum, quia translatum numeratur. Haec ille.
Dicit ergo Doctor supponendo, quod nunc temporis sequitur illud quod. fertur per hoc, quia eo quod fertur, cognoscimus prius et posterius in motu, et. ipso nune cognoscimus prius et posterius in tempore. Vult dicere, quod ad cognoscendum prius et posterius in motu, requiritur alia et alia mutatio, sive aliud et aliud mutatum esse, quia semper fiunt in instanti, nam per aliud et aliud mutatum esse, ipsius mobilis cognoscitur prius et posterius in motu. Et hoc patet, quia si lapis actu existat, et immobiliter non cognoscitur in eo neque prius neque posterius, sed cum lapis incipit moveri in tempore, ut est sub tali mutatione, in aliquo instanti acquirit mutationem, qua habet mutatum esse, quae mutatio est principium motus futuri et finis praeteriti; et moveatur primo per spatium unius hore, tunc terminus illius motus est mutatum esse, et sic per aliud et aliud mutatum esSe cognoscitur in ipso prius et posterius, in motu, ita quod per aliud et aliud mutatum esse cognoscitur prius et posterius in motu. Similiter dico de tempore, nam quod in tempore sit prius et posterius non cognoscitur nisi per aliud et aliud instans, quia instans, quod est principium temporis est prius, et instans quod terminat tempus est posterius, et sic aliud instans est principium temporis sequentis, et sic prius, et aliud instans sequens, et terminans illud tempus est posterius, et sic successive; ex istis ergo instantibus cognoscitur prius et posterius in tempore, et quod una pars temporis est prior alia. Cum ergo ipsum instans temporis sequatur illud quod fertur, scilicet ipsum mobile, puta lapidem, non absolute, sed ut est sub mutatione, sive sub mutato es$e, quod mutatum esse mensuratur instanti temporis, sicut et motus mensuratur tempore, et ultra cum lapis per motum quo movetur habeat aliud et aliud mutatum esse, sequitur quod tempus mensurans ipsum motum, habebit aliud et aliud instans, cum instans in tempore sequatur mutatum esse; sicut. ergo in motu sunt plura mutata esse, ita et in tempore mensurante motum, erunt plura instantia, secundum substantiam mensurantia ipsa mutata esse, et sic patet ratio Doctoris. (c) Similiter Philosophus in tertia proprietate, etc. Hic Doctor intendit idem probare per Philosophum 4. Physicorum text. com. 105. Manifestum est, inquit, quod nisi tempus sit ipsum nunc non erit utique,siquidem ipsum nunc non erit, tempus non erit, simul enim sunt sicut id quod fertur, et. loci mutatio, sic numerus qui est ejus quod. fertur, et qui est loci mulationis, tempus quidem enim est loci mutationis numerus, id est, mensura; ipsum autem nunc est, sicut quod. fertur, et unitas est numeri, et continuum autem tempus est ipsi nunc, et dividitur secundum ipsum nunc. Vide ibi Commentatorem, et per hunc textum vult concedere Doctor esse diversa instantia secundum substantiam in ipso tempore, et arguitur sic: Sicut se habet motus ad mutatum esse, sive al mobile sub mutatione, ita tempus ad nunc, sive ad instans; cum ergo tempus sit numerus et mensura ipsius motus, ita et instans temporis erit numerus sive mensura ipsius mutati esse. Patet. consequentia auctoritate Philosophi ubi supra, quia ex quo dicimus, quod tempus non est sine nunc, nec e contra, quia motus non est sine mobili, sive multa (o esse; sicut ergo tempus dependet a motu, ita et nunc temporis a mulalo esse, nam prius et posterius in tempore causatur a priori et posteriori in motu, ut patet 4. Physie. text. com. 104. cum ergo mobile sit alterum et alterum in toto mota, supple secundum aliud et aliud mu(atum. esse; ergo et nunc temporis, sibi correspondens, erit aliud et aliud.
(d) Praeterea quomodo posset. ipsum nunc. Hic Doctor probat eamdem conclusionem per argumentum ducens ad impossibile, quia si in toto tempore, esset tanium unum nunc secundum substantiam, diversum autem secundum esse totum, illud tempus esset compositum ex indivisibilibus; quod est contra intentionem Philosophi, 6. Physic. text. com. 88. et quod hoc sequatur, probat, quia ex quo ipsum nunc, sive instans fluxa suo secundum aliud et aliud esse, scilicet prius et posterius, efficit tempus, tunc totum illud tempus quod est compositum ex alio et alio, esse ipsius nunc esset compositum ex indivisibilibus; patet, quia illa esse essent indivisibilia, nam principium temporis est indivisibile, et similiter terminus, ut supra patuit. Et probat Doctor in simili, quod esset compositum ex indivisibilibus, auctoritate Philosophi, 6. P/ ysic. text. com. S88. de indivisibili, qui sic ait: Quare non contingit impartibile moveri, neque omnino mutari: hcc ille. Et rationem assignat, quia tunc motus ejus componeretur ex indivisibilibus, ut, dicit in illo textu; et quod componeretur 5 ex indivisibilibus probat ubi supra text. com. 89. Amplius autem ex his manifestum est, cum neque punctum, neque aliud indivisibile, nullum contingit moveri, omne enim quod movetur impossibile prius majus moveri ipsius, quam aut aequale aut minus; si 1gitur hoc manifestum est, quod et punctum minus, aut aequale movebitur primum, quoniam autem indivisibile est impossibile, est minus moveri prius, aequale ergo ipsi, quare erit linea ex punctis. Si autem hoc impossibile est, et moveri indivisibile, impossibile est. H«ec ille. Ut clarius intelligatur ista littera, pono quod indivisibile dicatur 4, et moveatur super aliquod spatium, quod dicatur B, certum est quod A quando incipit moveri aut pertransit totum spatium, quod est falsum, aut minus spauum, aut majus, aut aequale; patet quod. non est dandum, nisi cquale, cum ergo A sit indivisibile, et spatium quod periransit prius erit indivisibile, et sic motus ipsius A erit compositus ex indivisibilibus, et similiter spatium quod pertransit.
(e) Ad. hoc etiam duc rationes Philosopli, quarum una, etc. Per quam deducit ad impossibile, quia si tantum esset unum instans in toto tempore, tunc omnia, quae mensurantur illo tempore, essent prceseniia; patet, quia illa dicuntur esse simul, qui sunt in eodem indivisibili; patet 4. Physic. text. com. 92. Amplius, inquit, si simul esse secundum tempus, et neque prius neque posterius in eodem esse, et ;pso nunc est, et si qua prius aut posterius in ipso nunc sunt, simul erunt, que in millesimo fuerunt anno. cum his que sunt hodie. Haec ille. Unde Commentator ibi, commento 92. sic ait: Illa, quae sunt insimul sunt in eodem instanti, et. sua convertens, illa quae sunt. in eodem instanti sunt simul; hanc propositionem, scilicet quod idem instans est omnium enlium, de quibus dicimus quedam esse ente, et quaedam esse post, sequitur ubi illud quod. fuit transacto millesimo, et illud quod. est hodie, sunt insimul, quod est inopinabile, et Syllogismus categoricus concludens inconveniens in hoc sermone componitur, sic in prima figura omnes res inveniuntur in eodem instanti, et omnia sunt simul, ergo omnia quae sunt simul, quod. est 1mposs?bile. Haec ille.
(f) Alia ratio esi, quia cujustibet, etc. Ut ista ratio clarius intelligatur, suppono quod cujustibet continui sunt duo termini, scilicet terminus « qvo et terpinus ad quem; nam in linea sunt duo puncta, quae sunt termini linezxe; in motu vero, puta unius horae, suni duo muia/a esse, e in tempore, puta unius horz, sunt duo instantia, quorum unum est principium illius temporis, et aliud finis sive terminus. Secundo suppono, quod terminus coniinui per se,idest,ex sua ratione formali terminat continuum. [siis suppositis, accipio tempus unius horae, certum est. quod principium illius temporis est aliquod instans, et similiter terminus illius est aliquod instans; sed impossibile est, quod unum insians respectu unius hor: sit principium, et terminus illius, ut patet intuenti; ergo erit aliud et aliud instans. Et dicit Doctor in 1sia liitera, quod sz ?psum mune sil tantum psa substantia mobilis, non est contendere, nis? de verbis, quia prius factum fuit argumentum ]bi: [nstatur. contra istud. $?c, quia nunc secundum substantiam se habet ad substantiam mobilis, eic. ubi fuit sic argumentatum; sicut se habet nunc temporis ad substantiam mobilis, ita »unc sevi ad ipsum :eviternum; modo dicit Doctor: S1 tu concedis, quod nunc temporis sit ipsa substantia mobilis, tunc contentio ista est tantum in verbis, et non in re, quia in re magis ex hoc probatur intentum, scilicet quod ^ nunc svi sit simpliciter idem cum :eviterno.
(g) Et si dicas, quod terminat secundum diversa esse, id est, quod ipsum instans temporis, secundum quod est prius et incipit fluere, est principium temporis, puta unius hor:ze, et secundum «uod est pos- terius vel finis illius horz, dicitur terminus.
Contra. Hic Doctor improbat hanc responsionem, et dicit ista duo esse accidunt Ipsi ins'anti, patet, quia eum illud instans dicitur prius, non est sub ^»sse posterioris; et similiter cum est sub esse posterioris non est sub esse prioris, et sic hujusmodi prius et posterius accidunt sibi. Dicere ergo, quod est principium sub il]a ratione, qua est prius et incipit fluere, et finis sive terminus sub illa ratione, qua posterius; ergo non terminat per se, quod est falsum, quia omne indivisibile de genere Quantitatis, vel per se terminat quantitatem, vel est pars alicujus discreü.
(h) Praeterea, ista esse quaero, cujus generis sunt. Et ratio ista clara est, nam si ista esse sint indivisibilia de genere Quantitatis, ergo sufficiunt ad terminandum proprium continuum absque illo nunc secundum substantiam, quod est inconveniens, puta quod illa ratio, qua nunc dicitur posterius sit terminus ipsius continui, nam illa raiio, qua dicitur posterius non est ex natura rei, et sic aliquid, quod non est ex natura rei, esset per se terminus alicujus continui habentis verum esse ex natura rei. Si autem illa esse sint alterius. generis, puta Qualitatis, sequitur inconveniens, videlicet — quod qualitas erit per se ratio terminandi in genere Quantitatis.
(1) Et praeterea quomodo non. mutaretur, etc, Vult dicere Doctor quod si ipsum nunc fit sub alio et alio esse; ergo tunc mutatur, sed cuicumque nuato esse correspondet une temporis pro mensura, et tunc quiero. de illo une. correspondente, aut potest esse aliud et aliud secundum substantiam, secundum — quod correspondet alii et. alii. mutato esse, et tunc habetur intentum; aut. est. tantum aliud et aliud secundum diversa esse, quibus correspondet alii et alii mutato esse; ergo ipsum nunc, ut sub alio et alio esse mutatur, et sic erit processus in infinitum.
(k) Praeterea, aut istud nunc secundum substantiam idem est in quolibet mobili aut praecise in uno; non primo, quia tunc idem accidens mumero esset in pluribus subjectis; non secundo, patet quia tunc non mensuraret aliud mobile, ut actu est sub aliqua mutatione sive sub aliquo mutato esse. Et ista littera potest sic exponi: Ponendo casum, scilicet quod mobile A, moveatur per horam in quo motu sunt centum utata esse, ita quod mobile A, potest dici aliud et aliud mobile, pro quanto est sub alio et alio mutato esse. Hoc casu posito, quaero aut nunc temporis est totum simul in centum mutatis esse; ergo idem accidens erit simul in pluribus subjectis, patet, quia instans temporis subjectatur in mutato esse, sicut et ipsum tempus immediate subjectatur in motu; aut idem »u»c numero est tantum in uno muiato esse, ergo tantum unum mutatum esse,mensuratur nwnc temporis, et non alia mutata esse, quod est impossibile. Et ex his patet improbatio illius, quod tantum sit unum nunc secundum substantiam in toto tempore.
(I) Ad Philosophum dico. Dicit Doctor respondendo ad aliud Philosophi 4. PAysic. text. com. 103. (videlicet quod in toto tempore sit tantum unum nwnc secundum substantiam differens secundum esse) quod Philosophus intelligit de quocumque nunc, quia dato quocumque unc illud secundum suam substantiam est simpliciter idem, ita quod in substantia illius nunc nulla est diversitas ex natura rei. Dicitur diversum secundum esse pro quanto aliter et aliter consideratur, quia ut consideratur sub illa ratione, qua est principium futuri temporis, et ut est finis praeteriti dicitur esse differens secundum esse. Et si dicatur, quod datur aliquod nunc, quod est principium alicujus temporis et non finis alterius, sicut expositam est supra, quod quando mobile movetur prius incipit esse sub malato esse, cui correspondet proprium nunc, et tale mutatum esse, licet sit principium motus, non tamen est finis alterius. Et similiter posset dici, quod datur aliquod mune, quod tantum est finis praeteriti temporis, et nullo modo principium alterius, patet, quia finis alicujus motus, sive terminus est aliquod mutatum esse, cul correspondet proprium »unc mensurans tale muta(wm. esse. Respondeo breviter, quod sicut omne moveri praecedit mutatum esse in infinitum, et e converso, scilicet omne mutatum esse praecedit moveri in infinitum, ut patet 6. Phys. text. com. 52. sic omne tempus pr«ecedit »"c, et omne nunc priecedit tempus, ita quod sicut non potest dari aliqua prima pars temporis, antequam non sit alia, nec aliquod nunc temporis, ante quod non sit aliud,ita non potest dari aliqua pars temporis, quam non praecedat aliquod nunc, nec potest assignari aliquod »une, quod non praecedat aliqua pars temporis, et sic sequitur, quod dato quocumque nunc, illad erit principium alicujus partis temporis et finis alterius. Idem dico de nunc mensurante mutatum esse, quod est terminus alicujus temporis. Sed de hoc infra patebit praesenti distinctione.
(m) Et ad hoc declarandum. Hic Doctor intendit declarare per simile ad mobile, quomodo idem nunc numero dicatur idem secundum substantiam et diversum secundum esse ;et sententia hujus littere stat in hoc, scilicet quod mobile potest dupliciter considerari. Primo in se et absolute, et non ut est sub aliquo motu vel mutatione. Secundo ut est sub motu vel mutatione. Primo modo, non mensuratur tempore, nec nwnc temporis, patet, quia tempus est primo mensura motus, et nunc temporis est mensura mutat? esse; et si aliquando dicitur mensura alicujus mobilis, ex hoc solo dicitur mensura pro quanto ipsum mobile est sub motu vel mutatione, et ut sic substantia mobilis mensuratur tempore tantum per accidens. Et si quaeratur, qua ergo mensura mensuratur substantia mobilis, ut praecedit motum et mutationem, dico, quod mensuratur zevo, ut infra patebit pri:esenti quaestione. Secundo. modo, ut mobile est sub motu vel mutatione, et tunc considerando ipsum ut est sub una mutatione, sive sub uno mutato esse, erit idem secundum substantiam et diversum secundum esse, patet, quia una mutatio numero, sive unum mutatum esse, est tantum unum et idem secundum substantiam; ut vero est principium unius partis motus, puta future et finis alterius, scilicet praeteritaee, dicitur diversum secundum esse, quia secundum aliam et aliam rationem dicitur principium et finis ut supra exposui, pariformiter dicendum est de quocumque nunc temporis.
Expono tamen aliqualiter istam litteram ibi: Non quidem mobile, wt. absolute praecedit mutationem, quia hoc modo nunc non est mensura ejus, non debet intelligi, quod mobile prius fiat sub mutatione quam sub motu, quia data quacumque mutatione, aliqua pars motus prxecedit, et e contra data quacumque parte motus,aliqua mutatio praecedit, ut supra dixi, sequitur: sed mobile, ut est sub una mutatione esi idem secundum substantiam. Cum dicit Doctor de mobili sub una mutatione, non debemus intelligere, quod priecise sit sub una mutatione, quia impossibile est mobile moveri. quin sit sub una muta- tione,quia impossibile est mobile moveri, quin sit sub infinitis mutationibus, patet, quia dato quocumque motu, ille est divisibilis in infinitas partes motus, loquendo de divisione secundum proportionem, et data quacumque parte motus, illa erit inter duo mutata. esse, quorum unum est principium illius partis, et aliud finis ejusdem. Debet ergo sic intellizi Doctor, quod quando mobile incipit moveri, consideratur sub aliqua una mutatione, quae est principium unius partis motus,et finis alterius, et sic talis mutatio secundum se considerata erit tantum una secundum substantiam; ut vero consideratur sub alia et alia ratione, qua dicitur principium et finis, dicitur diversa secundum esse, id est, dicitur alia et alia secundum aliam et aliam rationem. Sequitur ibi: et secundum hoc dicitur alibi et alibi esse non quidem actu, sed in uno ubi medio inter extrema. Dicit Doctor, quod quando aliquod mobile localiter movetur, actu est in uno ubi medio, et sub extremis non actu, exempli gratia, si 4 movetur super aliqua magnitudine in quocumque instanti, semper est in alio et in alio ubi, et quando actu est in aliquo ubi praesenti, illud ubi priesens dicitur medium inter duo extrema, quia extrema sunt ubi praeteritum, et 4b? futurum, et sic illad 4b; medium dicitur principium ubi futuri, et finis ubi praeteriti; pro quanto ergo unum mobile est in aliquo ubi medio, dicitur alibi et alibi esse, quia ut. est in tali ubi medio est inter extrema, inquantum illud ubi medium terminat motum secundum prius - uhi, et inchoat. secundum posterius wb, Et rationem assignat, quia mutari estaliquid utriusque extremi, ut. patet per Philosophum sezto Physicorum, tert. com, 32, ubi sic ait, secundum aliam transtationem: Sequitur. necessario, ut. transmu- tatum secundum quamdam partem sit in hoc, et secundum aliam sit in hoc,quoni - am impossibile est, ut in utroque sit, aut ut sit in neutro, et intelligo per hoc quod dico, in quo transmutatur primum in Iransmutationem, verbi gratia, ex. albo in pallidum, non. in nigrum, quoniam non est necessarium utl transmutatum sit, aut in hoc extremo, aut in hoc; ergo manifestum est, quod. illud. quod transmutatur est divisibile. Et ibi vide Commentatorem diffuse exponentem. Vult ergo Philosophus,quod quamvis aliquid sit inuno medio, tamen illud est aliud secundum utrumque extremum, ut puta quando mobile localiter movetur, et actu sit in aliquo medio, puta in aliqua mutatione, quae est finis motus praeteriti et principium futuri, illud mobile est aliud secundum utrumque extremum, quia ut sic sub alia et alia ratione consideratur.
(n) Sed quomodo ex hoc solvitur. illa questio Philosophi, 4. Physicorum, ubi sic ait: Amplius autem ipsum nuuc, quod videtur determinare praeteritum et. futurum, utrum unum et idem semper permanet, aut aliud et aliud, non facile est scire, siquidem semper alterum et alterum est, etc.
Dico, quod. sicut questionem illam, etc. quae habetur 4. Physic. text. com. 87. Conveniens, inquit, est. aliquid de fempore, primum autem bene se habet opponere de 1pso, et per extraneas vrationes: Utrum sit eorum, qua sunt, et text. com. 88. Quod. igitur, inquit, omnino non sit, aut viae et obscure, ex hoc aliquis .concipiet, etc, Dicit Doctor, quod hanc quaestionem non solvit expresse, sed aliqua dicit, ex quibus potest colligi. ejus solutio, ita et in isto videlicet, an in toto tempore si tantum unum "mc secundum substantiam, diversum vero secundum esse, et ostendit quomodo sit aliud et aliud nunc secundum substantiam per comparationem ad mobile existens sub motu vel mutatione. Vult dicere Doctor quod sicut idem mobile, sive idem mutatum esse est unum et idem secundum substan- [ tiam, sed diversum secundum aliam et aliam comparationem, quia ut compara- e tur ad partem praeteritam motus, dicitur e finis, ut vero comparatur ad partem futuram, dicitur principium, sic pariformiter dicendum est de nwnc temporis, quod dato quocumque «unc erit idem secundum substantiam, sed diversum secundum aliam et aliam comparationem, ut supra exposui. Et tamen in illo toto tempore sunt plura nunc alia et alia secundum substantiam, sicut et in aliquo motu sunt plura mutata esse secundum substantiam, ut supra patuit.
Et hoc patet etiam per litteram sequentem, cum dicit: Et. non. est. tanta identitas instantis in toto tempore, etc. Vult dicere Docior, quod accipiendo instanua in aliquo tempore, puta unius horein quo movetur A, quod insians accipitur in confuso, non dicit unum instans mensurans tantum unam mutationem, patet, quia instans in toto illo tempore includit plura et plura instantia; instans autem unum respectu substantiae mobilis, id est, mensurans unam mutationem, per quam mobile tantum habet unum omutaium esse, est tantum unum numero. Ex his arguo sic: quaecumque sant. unum numero secundum substantiam, dicunt eamdem identitatem, sed instans temporis confuse accepium, et unum instans numero, non dicunt eamdem identitatem; ergo non sunt unum numero secundum substantiam. Adverte tamen, quod Doctor praesupponit pluralitatem. instantium in toto tempore ut supra probatur, sic quod in toto tempore possit accipi instans in confuso, quod vere est commune pluribus instantibus.
Est etiam advertendum pro junioribus, quod cum dicitur instans idem secundum substantiam, diversum secundum esse, accipitur ibi secundum substantiam, ut absolute in se consideratur, et accipitur secundum esse, ut dicit aliam et aliam comparationem, sicut dicimus quod mobile potest considerari secundum substantiam, supple in se, ut in se absolute conderatur, et secundum esse, secundum quod consideratur secundum aliam et aliam comparationem, ut cum fit sub alia et alia parte motus, vel sub alia et alia mutatione.
(o) Dico tunc ad instantiam. Nunc Doctor respondet ad instantiam superius factam, in qua probatur, quod sicut instans mensurans substantiam mobilis, realiter distinguitur ab ipsa, ita. et nunc :- vi realiter. distinguitur ab ipso aeviterno; et dicit, quod si aliquod nunc similiter se habeat ad substantiam mobilis, sicut nunc aevi se habet ad aeviternum, quod est idem realiter — substanti:te — mobilis. Et addit. quod tale nunc mensurans substantiam mobilis non erit aliud et aliud, sed tantum unum, et erit. indivisibile non de genere Quantitatis, quia si esset de genere quantitatis, esset realiter distinctum a substantia mobilis, ut alias pertractabitur.
Et adverte, quod cum dicit nunc mensurare substantiam mobilis, non accipitur hic substantia mobilis pro mutatione sive pro mutato esse, ut supra dixi, nec proprie ut sub mutatione, sed accipitur substantia mobilis pro substantia in se considerata, sive actu sit sub motu vel quiete, quia ut ipsa consideratur sub motu, saltem per accidens mensuratur tempore, ut. vero consideratur sub mutatione per accidens mensuratur instanti temporis. Doctor tamen magis videtur declinare, quod quaelibet substantia, vel mensu- retur aevo, dicente quantitatem, successivam, tenendo positionem D. Bonaventuri, vel dicente tantum nne indivisibile secundum positionem Henrici, et hoc infra patebit. Et addit Doctor in littera, quod si fingatur tale instans, mensurans substantiam mobilis pertinere ad genus Quantitatis, tale instans non est in actuali existentia Angeli, et hoc intendo, quod mensura existente Angeli sit tantum unum zunc indivisibile, et realiter idem existentiv Angeli, ut supra patuit. Si vero teneretur positio D. Bonaventure, talia instantia sibi ad invicem succedentia essent de genere Quantitatis, ut supra patuit, praesenti dist. q. 4.
(p) Sed contra istud arguitur sic. Hic Doctor intendit probare, quod substanti: mobilis correspondeat tantum mune secundum substantiam, et illud n»wne erit realiter distinctum a. substantia mobilis; et probat quod tale nunc sit. mensura propria substantiae mobilis, quia substantia mobilis, vel consideratur sub medio mutationum, id est, inter terminos mutationum, et sic correspondent sibi diversa nunc secundum esse, patet, quia ut est sub alia et alia mutatione, sive. sub alio et alio mutato esse mensuratur alio et alio nwnc temporis, quia proprie mutatio — mensuratur "nc temporis. Et cum dicit ut est sub uno medio mutationum, sic debet intelligi, quia mutatio. est inter duos motus, quia est finis motus pri. teriti, et principium motus futuri, ut supra exposui, qui motus dicuntur termini talis mutationis, videlicet terminus «a quo, et terminus ad quem, nam cum mobile sit sub aliqvo mutat 0 esse, transit amotu prieterito ad motum futurum; ut ergo mobile actu est sub aliqua transmutatione, tunc est in medio inter terminos talis mutationis. Vel consideratur mobile ut est ter minis mutationum, puta sub distinctis- partibus motus, quae sunt termini mutationis, quia pars praeiecedens mutationem dicitur terminus a quo, et pars sequens dicitur terminus ad quem, tunc tale mobile mensuratur tempore, patet, quia motus sub quo consideratur, tempore mensuratur.
Adverte tamen, quod ut est sub mutatione mensuratur instanti temporis, non ratione sui, sed ratione mutationis, et ut est sub motu, dicitur mensurari tempore tantum ratione motus, qui per se mensuratur tempore, vel consideratur ipsum mobile, ut est prius motu et mutatione, possibile tamen recipere ipsa, tunc mensuratur aliqua propria mensura alia a supradictis; et illa videtur esse instans, sive nunc secundum substantiam, id est, nunc absolute in se consideratum; et hoc patet, quia ut tunc mensurat mutationem, qui ponitur medium inter terminos, videtur esse aliud et aliud tantum secundum esse, quia sicut talis mutatio est finis motus praeteriti, et principium motus futuri, ita et tunc mensurans talem mutationem, est finis temporis praeterti, et principium temporis futuri, et sic erit aliud et aliud secundum esse; ergo ut mensurat substantiam mobilis in se, et absolute consideratam, erit tantum ldem nunc secundum substantiam, sive illud nunc pertineat ad genus Quantitatis, sive non. His declaratis formatur sic ratio: Sicut. se habet nunc mensurans mutationem ad ipsam mutationem, et tempus mensurans motum ad ipsum motum, ita se habet nunc mensurans substantiam mobilis in se ad ipsam substantiam; ergo sicut nunc realiter distinguitur a mutatione, et tempus a motu, ita et nunc mensurans substantiam mobilis in se realiter distinguitur.
(d) Respondeo, si oportet tempus. differre, etc. Doctor dubitative loquitur. an tempus realiter differat a motu, instans a mutatione, quia in ista materia sunt diversi opiniones, videtur tamen probabiliter dici per rationem Doctoris quod realiter distinguantur, quae ratio est satis clara in littera. Et addit Doctor, quod. posito, quod tempus realiter distinguatur a motu, et instans a mutatione, non est simile de nunc mensurante substantiam mobilis in se, quia illud poterit esse idem realiter, et hoc est quod intendit in ista littera, quam tamen propter juniores declaro de particula in particulam; quod dicit ibi de partibus ejusdem Quantitatis proportionis. Continuum enim potest dividi semper in partes ejusdem propor-. tionis, vel in partes ejusdem quantitatis. Cum dividitur in partes ejusdem proportionis, semper dividitur per medictates, puta quantitas pedalis dividitur in duas rartes aequales, et illa medictas dividitur in partes aequales, et illa alia medictas dividitur in partes aequales, et sic in infinitum, quia data quacumque parte, semper est divisibilis in duas medictates, et sic continuum est divisibile in infinitas partes, semper loquendo de partibus ejusdem proportionis, quia sicut aliquod continuum est in proportione dupla ad quamlibet medictatem seorsum sumpta, ita et illa medictas, ut dividitur in duas partes aequales, est in proportione dupla ad unam medictatem, et sic in infinitum. Sed partes ejusdem quantitatis aliter considerantur, quia si dividitur, puta linea cubitalis per partes digitales, ita quod primo auferatur una pars digitalis, et secundo alia, et sic deinceps, in tantum poterit dividi, quod amplius non poterit dividi in partes digitales, et tales partes dicuntur partes ejusdem quantitatis, et loquendo de hujusmodi partibus continuum non est divisibile in infinitas partes.
(r) Nulla autem. Sequitur: Nulla quan- litas est eadem alteri quantitati, etc. Hec propositio est satis evidens, quia quando duo continua sunt simpliciter idem realiter dicunt praecise easdem partes, tam in numero quam in magnitudine, aliter non essent idem realiter. Dicit, (am n numero quam in magnitudine, quia si in continuo A sunt infinitae partes secundum proportionem tot erunt in continuo B, et si sunt centum partes ejusdem quantitatis, puta pedalis, tot erunt in continuo P et si in continuo D essent centum partes digitales tantum, et in continuo A centum partes pedales, licet continuum A4 non excederet continuum B in numero, excederet tamen in quantitate, sive in magnitudine, quia una pars esset major alia.
(f) Loquendo autem. Sequitur ibi: Loquendo autem de quantitate, quae est in molu, etc. eaet exemplum sequens est satis clarum in littera, Pono enim casum, quod A moveatur super magnitudine bicubitali a virtute ut quatuor, et motus super tali magnitudine habeat centum partes digitales, loquendo de partibus motus respectu magnitudinis, tali motul correspondebit tempus habens tantum centum partes digitales. Deinde pono, quod sit virtus ut octo, quae moveat idem mobile super magnitudine quatricubitali, ille motus habebit ducentas partes digitales, et tamen movebit in aequali tempore, et sic tale tempus habebit tantum centum partes digitales, et ex hoc sequitur, quod realiter distinguitur a tali motu habente ducentas partes. Sequitur etiam, quod instantia talis temporis realiter distinguantur a mutationibus in tali motu existentibus, patet, quia ut consideratur tempus habere centum partes digitales, considerantur quinquaginta instantia, quia unum instans erit principium unius parüs, et finis alterius, et sic de aliis. Sed in motu habente ducentas partes erunt centum mutationes, patet, quia inter duas partes motus est mutatio media, quia est finis partis praeteritae, et principium partis futurce, et sic patet quomodo instans temporis realiter distinguitur a mutatione. Et hoc est quod dicit ibi.
(t) Si hoc est verum, ex hoc concluderetur, quod. indivisibile unius. quantitatis, puta alicujus motus, non est indivisibile alterius quantitatis, puta temporis, id est, quod mutatio non est realiter idem, quod instans temporis.
Sequitur in littera ibi: Sed ex hoc non sequitur, quod in aliquo permanente, etc. Dicit Doctor, quod non est simile de permanenti et de successivo, quia successiva possunt habere mensuram aliam propter difformitatem partium mensur: et mensurati, ut supra patuit, sed in permanenti et mensura ejus non apparet talis difformitas; ideo est fallacia consequentis, arguendo per locum a majori ad minus affirmative, quia non sequitur: Rex potest debellare castrum, ergo et miles: sic in proposito, motus et mutatio realiter distinguuntur a mensura; ergo et substantia mobilis; est fallacia consequentis, quia apparet major ratio, quod motus et mutatio realiter distinguantur a mensura propter causam superius dictam, quam de permanenti. Sequitur — s; (amen placeat dare aliquam aliam mensuram substantiae mobilis. Doctor videtur tenere, quod substantia mobilis mensuretur aevo, ut patebit infra d. 4.
(u) Et si quaeras aliam mensuram ejus, etc. Est. intelligendum, quod substantia mobilis, ut tantum in se consideratur, tantum mensuratur ievo, ut infra patebit. Si'etiam consideratur sub ista passione, qua dicitur apta nata suscipere motum et mutationem,adhuce tantum mensu- ratur saevo. Sitertio consideretur, ut actu estsub motu et mutatione, tantum per accidens mensuratur tempore ut est sub motu et instanti temporis, ut est sub mutatione, per se tamen mensuratur zevo, etiam ut actu est sub motu et mutatione.
(a) Ad. secundam partem questionis, etc. Hic Doctor multa dicit de ista mensura, quae sunt satis clara in littera, tamen propter imperitiores in. via Doctoris sub brevitate hanc litteram declaro de particula in particulam. Primo dico, quod mensurare est quantitatem ignotam certificare per quantitatem magis notam. Et hzec certificatio aut fit in imaginatione, ut patet de artifice mensurante altitudinem turris per aliquam quantitatem, quam habet in imaginatione; aut fit in re, puta per quantitatem existentem in re, et hoc tripliciter: Primo per quantitatem excedontem, etc. Et de ista mensura perfectionali et. quidditativa, patet per Aristotelem 140. Metaphysicorum, text. com. 251. ubi habetur, quod in omni genere est unum, quod est metrum et mensura omnium illius generis, et vide expositionem quam feci de ista mensura infra dist. 3. q. V. hujus secundi.
Et addit Doctor quod Deus dicitur prima mensura omnium, quae sunt in. quocumque genere. Et dicitur mensura tantum extrinseca omnium generum et contentorum in eis, ut patet a Doctore ?n 1. dist. 8. q. 2. in responsione ad argum. pro opin. et nullo modo est mensura intrinseca, quia tunc contineretur in genere, cujus oppositum — subtiliter probatum est a Doctore in 14. dist. S. quest. 2. quidquid alii dicant, ut Joannes Anglicus, Bacon et Gregorius de Arimino; et vide quie. prolixe exposui ibi contra has opiniones.
(b) Alio modo. Secundo modo aliquid mensuratur per quantitatem — excessam, etc. Et hoc modo minor motus potest esse mensura majoris motus ex nalura rei, sicut per motum unius mensis per replicationem talis motus.
Prima: in existentia Angeli non opor - let ponere aliquam mensuram intrinsecam aliam a natura rei mensurate, quia mensura ex natura rei est aliud a mensurato; ibi autem nihil aliud est intrinsecum realiter distinctum a natura rei mensurate, ut supra probatum est, et patet, quia talis mensura non poneretur, nisi tertio modo, scilicet aequalis mensurato.
Secunda: Existentia Angeli non potest esse mensura sui ipsius sicut n aliis,. quantitas enim ut distincte cognita potest esse mensura sui ipsius secundum. partes suas confuse cognitas. Existentia vero Angeli est omnino indivisibilis, non potens continere partes confuse in se.
(e) Ad primum principale. Respondet Doctor, negando similitudinem de tempore et motu, et de existentia Angeli, et ratio patuit supra; quare ponitur tempus esse mensuram realiter distinctam a motu que ratio nullo modo militat, respectu existentiae Angeli, ut satis patuit.
(f) Ad secundum. Respondet, quod in existentia Angeli non est proprie quantitas nec indivisibile de genere Quantitatis, quia sola existentia Angeli videtur posse nosci absque aliquo alio addito. Et adverte, quod Doctor magis videtur tenere hanc opinionem, videlicet, quod - existentia Angeli non mensuretur aliqua mensura alia ab existentia Angeli, nec divisibili et successiva secundum opini- onem Bonaventure, nec indivisibili, secundum opinionem Henrici; nec seipsa, ut supra patuit; sufficit enim, quod talis existentia possit cognosci absque omni alio addito etc.
Circa primam et secundam quaestionem distinct. 2. occurrunt aliqua dubia, et primo circa tres conclusiones prime quaestionis, quarum prima est:
Impossibile est Angelum habere esse in secundo instanti, nisi alia causatione vel eadem continuata.
Secunda conclusio: Nihil habet esse aliqua causatione complete, cujus oppositum potest ,stare posita prima causatione.
Contra primam, quia si alia actione producitur in secundo instanti a prima, cum illa sit realis, ut patet, quia terminatur ad terminum realem, aut est, eadem realiter cum prima (loquendo semper de actione passiva) aut alia realiter. Primo modo non, quia tunc non essent dau: actiones; tum etiam, quia posita prima non est necesse ponere secundam, quia Deus in secundo instanti zevi potest ipsum annihilare. Non secundo modo, patet, quia tunc idem Angelus differret a seipso realiter, patet, quia dependentia passiva, qua dependet in secundo instanti esset idem realiter ipsi Angelo, ut patet a Doctore in. 9. dist. 1. quest. 5. dist. 2. quest. 4. sed illa secunda dependentia realiter differt a prima; ergo idem Angelus realiter distinguitur a seipso; modo per aliam et aliam actionem habet aliam et aliam dependentiam ad Deum, eum per illam accipiat esse.
Secundo, quia alia et alia actio completa necessario est ad alium terminum completum, patet,quia per unam actionem completam est unus terminus complete; ergo idem Angelus qui habet esse in alio et alio instanti cvi alia et alia actione, erit realiter aliud et aliud productum, non idem; tum quia tunc idem bis realiter produceretur, quod est impossibile.
Contra secundam, et volo probare quod detur completa causatio Angeli in aliquo instanti, et tamen quod possit non esse in illo instanti. Et suppono dictum Doctoris n 3. dist. 1. quest. 2. quod causa quando causat effectum, adhuc est prior effectu, etiam quando complete causat, hoc idem habet dist. 25. ubi dicit quod voluntas, ut actu elicit actum adhuc est prior actu. Hoc idem :;n primo dist. 39. quod quando voluntas divina vult aliquid, ut actu vult, adhuc est prior natura ]psa volitione; quando ergo creat Anzelum perfecta creatione intelligitur prior ipso Angelo; ergo in illo priori potest oppositum, ut expresse patet a Doctore in primo, dist. 39. Sed in illo priori habetur actio completa, quia in illo priori perfecte creat Angelum, et ut creat est prior Angelo creato.
Item si in secundo instanti, in quo potest non esse, non habet complete esse prima causatione posita in primo instanti; ergo habebit esse alia actione, et quaero an illa actio ex parte Angeli sit realis, aut tantum rationis. Si primo, ergo idem habebit esse pluribus actionibus realibus, quarum quaelibet est per se sufficiens dare esse absolute, sed unius actionis per se tantum est unus terminus per se, ut patet et ultra aliquid dependeret duabus actionibus totalibus, patet, quia quaelibet ponitur totalis, sed idem est esse Angeli in utraque; ergo, etc.
Tertio quaero, cum ponitur habere esse insecundo instanti alia actione passiva, illa actio prima aut manet, aut transit. Si primo, ergo du: actiones totales manent simul respectu ejusdem causati, imo et mille si haberet esse per. mille instantia. Si secundo, ergo idem esse non manet, patet, quia ponitur secundum illam actionem realiter dependere a causa prima, et dependentia talis est. idem realiter, et sic idem realiter succedit sibi, ita quod idem esse transit in nihilum, dum ponitur in secundo instanti, et sic nunquam conservaretur.
Item tertio contra primam conclusionem arguo, quia idem sequeretur de Filio Dei, qui continue generatur, quia si in secundo instanti non habet esse prima generatione, ergo habebit esse alia, et illa necessario erit realis, quia ad terminum realem; ergo plures saltem ex natura rei distinctae, quod est inconveniens. Tum, quia prima non esset simpliciter necessaria, quia per secundam haberet esse. Tam, quia dicit Doctor in quodlibet. questione 2. quod si illa generatio numero non esset, per impossibile nulla simpliciter esset.
Respondeo ad primum, et concedo quod est realis illa dependentia correspondens secundae actioni, et est eadem realiter, et ex natura rei cum prima dependentia, correspondente prim:e actioni, et si differt, tantum ratione differt, sicut existentia Angeli, ut ponitur in secundo instanti differt a se ut posita in primo instanti, licet 'in se nullo modo differat, et sic non sunt duce dependentis reales. Nec valet, sunt du: actiones, ergo due dependentis, quia hoc esset verum, si termini illarum essent alii realiter, sed est tantum idem terminus ductus, qui in primo instanti una actione producitur, et ut ponitur idem in secundo instanti dicitur produci alia actione.
Ad secundum de alia et alia actione, etc. Dico quod alia et alia actio, quia est a non esse termini simpliciter ad esse ejus, necessario est alterius et. alterius ter- mini, si tamen idem terminus non reparetur, quia si Angelus annihilatus reparetur, idem est simpliciter ibi alia et alia actio, quae procedit a non esse immediate ad esse ipsius producti, quia tamen idem simpliciter aanihilatum reparatur idem, est idem terminus, sed bis positus, multo fortius erit idem terminus, ubi idem pro alio et. alio instanti ponitur sine intereuptione, ut est in proposito, et duse actiones completie possunt esse ejusdem termini multoties positi; sed quod sint dus actiones complet: respectu ejusdem producti semel positi est impossibile, quia simul dependeret a duabus actionibus totalibus, quarum una est sufficiens sine altera.
Ad tertium de Filio Dei. Dico primo, quod si per possibile vel impossibile, poneretur habere esse in aliquo primo instanti, ita quod in secundo instanti produceretur, necessario esset, quia quidquid est ibi est in ultima actualitate, et simpliciter necesse esse, haberet enim essentiam divinam, quae est simpliciter ratio necessario essendi; et sic dico de quolibet alio necessario producto, quia haberet en titatem formaliter necessariam, sed non sic esset de contingenter producto, quia illud haberet ex se terminari. Dico secundo, quod Filius Dei tantum eadem generatione ex natura rei producitur, cum si necesse esse. Et si ponatur alia et alia erit tantum secundum alium et alium respectum, ut puta,Pater generat Filium sic, quod talis generatio coexistit instanti temporis nostri, et ut etiam coexistens tempori immediato illi instanti dicitur generari, et sic dicitur alia et alia, prout. comparatur alii vel alii instanti temporis, vel alii et alii tempori.
Ad instantias contra secundam conclusionem. Ad primam, concedo omnes propositiones Doctoris et non sunt contra con- clusionem, quia illa dicta concludunt, quod quando producit, id est, ponit effectum in esse, tunc est prius natura effectu, et sic potest non ponere; nam in illo insianfi temporis, in quo ponit effectum in esse non est in agente aliqua actio respectus, quia illa est posterior effectu, sed est tantum absolutum causc, ut patei a Dociore in primo, dist. 3. quest. 5. et in. secundo, dist. prima quest. secunda, quando ergo ponit effecium, est prius natura effectu, ut posito. Sed conclusio intelligitur pro effectu posito in esse aliqua completa actione (quia tune intelligitur effectus positus) tunc in illo instanti oppositam non potest inesse, quia tunc idem in eodem instanti haberet esse et non esse.
Ad secundam, patet per expositionem; ad primam instantiam contra primam conclusionem. Et cum dicitur, quod tune haberet bis esse, dico, quod potest dupliciter intelligi, aut quod in eodem instanti; bis producatur secundum se, aut quod in alio et alio instanti idem ponatur in esse. Primo modo est impossibile, sed non secundo modo. Potest etiam intelbat aliquid habere bis esse, scilicet quod secundum totum suum esse prius producatur, et quod secundo producatur secundum totum suum esse nullo modo prius positum, et hoc est impossibile, sed quod idem producatur secundum totum suum esse, prius tamen positum, sive immediate prius positum, sive mediate, id est, cum interruptione media, hoc est bene possibile.
Ad tertiam, dico quod prima actio, et. manet et transit. Si enim accipiatur actio pro re acta, sive effecta eadem simpliciter manet; si etiam accipiatur pro relatione reali, quam dicit ad Deum efficientem, manet eadem absolute. Si vero accipiatur primo modo et secundo modo, ut in primo instanti et ut in secundo, ille respectus rationis, ut in primo instanti transit, quia ut in secundo instanti, non est sub illo respectu, scilicet esse sub primo instanti, et sic patet quomodo manet, et quomodo transit, etc.
Contra tertiam conclusionem. Et pono, qucd creetur Angelus in aliquo primo instanti, et quod Deus nihil agat positive circa ipsum, quiero aut Angelus habebit esse in secundo instanti, aut non? Si primo, ergo non conservatur per actionem positivam stante hvpothesi. Si secundo, quaero, quomodo Angelus desinat esse non a se, eum nihil corrumpat se, ergo per aliquid aliud. Contra, quia omne quod potest non esse, potest non esse per aliquod sibi imcompossibile positive vel privative, ut dicit Doctor 7n primo, dist. 2. quest. 4. Sed nihil ponitur incompossibile Angelo in illo secundo instanti, patet, quia unus Angelus non succedit alteri sicut instans instanti, aut destruitur sive annihilatur a Deo, quaero quomodo ? Non enim ignis immediate corrumpit formam aquae, imo nullo modo afiingit Mlam, sed ideo corrumpit, quia producit aliam formam incompossibilem formze aquae; sic si Deus annihilat
Angelum, non videtur ipsum immediate annihilare, sed producendo aliquid incompossibile ipsi Angelo pro illo secundo instanti, quod incompossibile non videtur posse assignari, ut patet intelligentibus. Confirmatur ista raio per Doctorem in quarto, dist. prima, quest. prima dist. 46. quest. 2, ubi vult, quod si peccatum — opponeretur grati formaliter, tunc creatura posset annihilare gratiam, quia produceret aliquid incompossibile gratice. Et vult ibi, quod potens annihilare potest creare, quia tanta virtus requiritur in annihilando, quanta in creando, quiero tunc quia sit illa virtus, quia an- nihilat? aut est agere aliquid incompossibile creaturce, et sic respectu Angeli oportet assignare illud; aut quia nihil agit circa Angelum in secundo instanti, sed hoc nullam dicit virtutem, quia nec actionem aliquam.
Respondeo, quod si in secundo instanti non ponitur in esse a prima causa aliqua causatione positiva, statim desinit esse. Et cum dicitur, quod desinit per incompossibile, dico, quod propositio Doctoris in illo loco concludit, quia supponit ibi, quod si essent duo necessse esse, unum non posset desirui ab alio, quia supponit quod unum necesse esse non conservatur, nec dependet ab alio, nec in essendo, nec in conservando, et sic unum non diceretur desinere esse per aliud non habens acüionem circa ipsum; si ergo destruitur, tantum destruitur per aliquod sibi ineompossibile ut patet ibi, sed non dicit absolute, quod omne quod destruitur destruatur per suum incompossibile, imo vult in 4. dist. 43. contra Thomam, quod unum contrarium potest a Deo destrui, et Q non per incompossibile positive. Dico er- « 2o, quod quia creatura ex se tantum habet esse pro illo instanti quo producitur, imo nature su: simpliciter repugnat posse esse in secundo instanti, nisi ponatur a Deo in illo instanii, et. quare hoc? quia est talis entitas ex se defectibilis, et sic Deus non agendo desinit conservare, nec sequitur quod annihiletur a se, imo annihilatur a Deo non ponente illam in secundo instanti, cui soli competit sic ponere; bene verum est, quod creatura nihil destruit, nisi producendo aliquod incompossibile, ut patet in confirmatione illa. EC cum dicitur de virtute annihilandi, lico, quod est tanta annihilandi, quanta ereandi, non quod annihilare dicat r aliquid positivum, imo tantum negati- p onem actionis pro secundo instanti, sed ideo dicitur tanta virtus, quia per desitionem agendi in quacumque creatura, nunquam sequitur in se desitio totalis effectus, sed per solam desitionem voluntatis divinze statim Angelus tendit in nihilum simpliciter; et licet Sol quando desinit illuminare medium desinat tale lumen in medio, non tamen annihilatur, sed corrumpitur in materiam, cum prcesupponat subjectum.
Conclusio quinta: Angelum habere esse in instanti svi proprio positive, et non habere esse in eodem instanti positivo est implicatio contradictionis.
Conclusio sexta: Instans aeevi mensurans existentiam Angeli, non potest virtute propria coexistere infinitis partibus temporis nostri successive.
Conclusio septima: In existentia Angeli simpliciter indivisibili ponere mensuram successivam nullum sequitur impossibile.
Conclusio octava: Manentibus eadem existentia absoluta Angeli, et Deo producente et conservante, et respectus Angeli ad Deum sibi succedere est impossibile.
Dubia circa duas conclusiones in q. 2. Conclusio prima, asserentes existentiam Angeli esse inseparabilem a »:—-ne sevi, et realiter. distingui ab illo asserit impossibile.
Contra quartam arguo sic: hoc principium verificatur de Deo, scilicet de quolibel dicitur esse, vel non esse, ut patet per Doctorem n q. 1. Prologi, ergo et contradictoria, ut tenet ipse ibi, et tamen hoc fit praecise in aeternitate.
Secundo, ista sunt contradictoria: Pater generat, Pater non generat; ergo sunt respectu alicujus instantis, et non est aliud, nisi instans aeternitatis, ergo; et tunc verificantur duo contradictoria, patet, quia Filius in primo instanti originis non est genitus, et in secundo est genitus, quae tamen instantia sunt in eodem instanti «aeternitatis, et etiam temporis.
Tertio, aeternitas est ita mensura indivisibilis sicut instans temporis, et tamen in eodem instanti temporis computantur contradictoria; ergo in eodem instanti aeeternitatis.
Respondeo ad primum, quod aliud est dicere contradictoria posse assignari in eternitate secundum aliam et aliam praesentialitatem, vel secundum eamdem praecise praesentialitatem, vel secundum totam praesentialitatem. Primo modo non assignatur ratio contradictionis, quia secundum unam praesentialitatem potest A esse, et secundum aliam A non esse. Secundo modo comparantur contradictoria, quia accipiendo unam praesentialitatem, puta per respectum ad unum instans temporis nostri, A simul non potest esse et non esse. Sietiam accipiatur illa praesentialitas, ut comparatur ad diem, adhuc A simul secundum totam illam preesentialitatem non potest esse et non esse; est. enim impossibile A esse per totam illam praessentialitatem, et non esse per totam illam eamdem. Tertio modo, fit contradictio, quia est impossibile A esse secundum totam praesentialitem aeternitatis, et simul non esse secundum illam totam. Conclusio ergo intelligitur tantum primo modo, scilicet secundum aliam et aliam praesentialitatem.
Ad secundum de Patre generante, patet responsio, quia secundum unam praesentialitatem praecise non est simul generans et non generans, nam accipiendo aeternitatem secundum praesentialitatem ad primum instans originis, in. quo Pater est, non possunt istae esse verae: Pater generat, Pater non generat, licet secundum aliam et aliam praesentialitatem, Pater sit cenerans, et sit non generans, hoc idem dico de Filio. Similiter est contradictio dicendo, Pater generat secundum totam praesentialitatem aeternitatis, et Pater non cenerat secundum totam illam.
Ad aliud de instanti temporis, etc. Dico, quod non est simile, quia illud instans nullam durationem habet, nisi instantaneam, ideo est impossibile A esse et non esse in eodem instanti temporis; sed non est sic de instanti aeternitatis, quia illud habet permanentem durationem et necessariam, ita quod est simpliciter impossibile illud deficere; ideo in eo potest considerari alia et alia prcesenualitas.
Contra quintam conclusionem arguo: Primo, quia si A habet esse in instanti temporis positivo, et habeat non esse in eodem instanti positivo, puta quod Deus destruat A, et conservet ipsum insians, erit A habens esse in eodem instanti positivo, et non esse, sic in proposito: Si Deus conservaret instans scevi, annihilando cviternum, tunc haberet esse et on esse in eodem instanti zevi positivo, et tamen non erit implicatio contradictionis, et praecipue ponendo instans cvi distingui realiter ab ceviterno.
Secundo, pono quod 4 habeat esse in aliquo instanti :evi, quod instans correspondeat tempori nostro unius horie, quaeero an. Deus possit annihilare A4 in medictate horse, aut non; si non, contra, quia in quolibet instanti temporis, potest annihilare; si sic, et instans :evi duret per totam horam, ergo potest idem Angelus in eodem instanti :evi esse et non esse. Nec valet dicere quod tale instans, ex quo fundatur in :eviterno, quod simul annihiletur, quia illud instans ponitur ens absolutum realiter distinctum.
Tertio quaero, quomodo accipitur contradictio, cum dicitur, Angelus est et ' non est, aut accipitur penes instans evi positivum sic, quod sit contradictio esse et non esse in eodem instanti positivo; aut penes instans negativum, scilicet quod sit contradictio idem esse in instanti positivo, et non esse in instanti negativo, id est, quod quando desinit esse simul desinat esse ipsum instans. Si primo, ergo si idem Angelus comparatur ad instans temporis, puta quod possit esse et non esse, nulla erit contradictio, quia tantum — accipitur penes instans zevi. Si secundo, hoc est contra Doctorem, qui concedit eumdem Angelum posse esse in instanti sevi positivo, et non esse in eodem negativo modo praeexposito.
Quarto, videretur sequi quod si nulla detur mensura propria, nulla esset contradictio, patet, quia si Angelus A non habeat propriam mensuram,tunc ipsum esse et non esse nulla esset contradictio; et sic si per possibile Deus faceret Angelum esse pro instanti aliquo temporis, et in eodem instanti non esse, per impossibile, tunc nulla esset contradictio, quia illud instans temporis non esset propria mensura Angeli, quod videtur valde absurdum.
Quinto, sequeretur quod hic nulla esset contradictio, puta instans temporis nunc est, et immediate non est, quia licet desinat esse, non tamen in illo puncto, quo est desinit esse; sed immediate post desinit esse, ut patet, quia desinit in indivisibilibus exponitur per positionem de priesenti, et negationem de futuro, id est, instans nunc est, et immediate post non erit; ergo desinit esse.
Respondeo ad primum, quod casus est impossibilis, scilicet. quod annihiletur mensuratum per se, et conservetur instans mensurans praecise illud, quia dum desinit mutatio, necessario desinit proprium instans mensurans illam; sic dico de instanti cvi, quia ista instantia si poneretur dependere a mensuratis, quod esset simpliciter impossibile mensurantia esse, mensuratis, non existentibus. Dico secundo, quod non haberem pro inconvenienti, si instans svi correspondeat alicui parti temporis nostri, puta uni horae, quin Angelus in eodem instanti sevi, licet non possit esse et non esse secundum totam praesentialitalem ipsius, ut dixi de seternitate, nec similiter secundum unam et eamdem praesentialitatem, potest tamen esse et non esse secundum aliam et aliam preesentialitatem, ut dixi de instanti seternitatis.
Ad secundum dico pariformiter, primo, quod si annihilatur in aliquo tustanti temporis, quod etiam instans cvi annihilatur. Secundo, quod potest in uno instanti temporis esse, et in alio non esse stante eodem instanti zevl, et tunc erit secundum aliam et aliam praesenüam ipsius.
Ad quartum dico, quod si contradictio habeat accipi respectu alicujus mensure indivisibilis, quod si nulla talis mensura esset, quod nulla esset contradictio, et sic A esse et non esse nulla esset contradictio, patet, quia A potest esse in aliquo tempore, et in alio non esse; sed est contradietio ipsum esse in eodem instanti vel tempore, et simul non esse, ergo circumscripta omni mensura, iam intrinseca quam extrinseca, nulla esset contradictio formaliter, quod concedo. Si etiam teneatur, quod contradictio sumatur prxecise penes mensuram propriam et intrinsecam, tunc si in existentia Angeli nulla ponatur mensura propria, nulla erit contradictio, et tunc Angelum esse et non esse non contradicerent, quia Angelum simul esse et non esse, sumitur ista simultas per comparationem ad mensuram intrinsecam, quia ex hypothesi negatur.
Contra sextam conclusionem arguitur primo: instans aevi potest ex natura sua simul coexistere infinitis partibus temporis; ergo a fortiori successive. Patet antecedens, quia si per possibile, essent infinite partes temporis, simul actu coexisteret illis. Probatur consequentia a simili, quia majoris virtutis est simul posse ferre decem quam successive, et similiter posse esse simul praesens pluribus |locis quam successive; ergo sic erit in proposito. i
Secundo, quia si ex natura sua non potest successive esse praesens infinitis partibus temporis, hoc erit (ut dicit Doctor) quia esset infinitae virtutis. Contra, quia hoc magis videtur, si coexisteret infinitis simul, patet, quia corpus simul esse in infinitis locis est infinitae virtutis, ut patet a Doctore in quarto, dist. 10. et. prcesenti, et tamen posse esse successive in infinitis locis non est virtutis infinite, ut patet.
Tertio arguitur, quia si non potest esse praesens infinitis partibus temporis successive, hoc erit, quia non durat in infinitum, quia si duraret posset coexistere. Contra, quia ut sic non ponitur magis perfectum, quia duratio major non facit majorem perfectionem, ut etiam patet a Scoto n primo, dist. 2. quest. prima.
Respondeo ad primum, concedendo antecedens posito tali casu, sed nego consequentiam, quia posse coexistere infinitis partibus successive virtute propria est virtute propria posse habere esse pro alio et alio instanti, et sic poneret se virtute propria in esse, et virtute propria conservaret se in infinitum, et sic esset virtutis infinitae. Nec. est modo simile de ferente successive centum pondera, et ferente simul, quia in secundo casu requiritur major virtus in ferendo; in primo sufficit eadem virtus, que sufficit ad ferendum unum. Sed in instanti sevi coexistente infinitis partibus temporis successive,requiritur virtus conservans illud instans per tempus infinitum, quae virtus erit infinita.
Ad secundum, patet per idem, et cum probatur per simile de corpore, etc. dico, quod non est simile de aliquo simul coexistente infinitis partibus temporis, et de corpore existente in jnfiniis locis, quia in primo casu ex coexistente tali non sequitur major perfectio, patet, quia si albedo esset prasens toto tempore praeterito, si illud esser in se, non esset in se perfectior, ut patet, $i tamen virtute sua posset esse in pluribus subjectis esset majoris virtutis, Sic dico de existente in pluribus locis simul, ut patet a Doctore in quarto, d. 10.
Ad tertium dico, quod ideo est, quia non durat in infinitum, et cum dicitur quod major duraiio, etc. dico quod aliquid magis durare contingit dupliciter: Primo virtute propria; secundo absolute et non virtute propria. Primo modo, est majoris virtutis, et sic dicimus Deum esse infinite virtutis, quia ex natura sua durat in infinitum, et de necessitate naturoe. Secundo modo nullam in se formaliter includit. perfectionem, et sic patet.
Contra septimam conclusionem arguitur primo: Si talis. mensura ponitur successiva, aut ponitur continua aut. discontinua; non primo, quia non est ibi aliquo «unc coputans, cum tantum unum nunc immediate succedat alteri; non secundo, quia quaero de mune succedente primo nunc, aut immediate oritur a. principiis intrinsecis ipsius Angeli, aut immediate causatur a Deo. Si primo, vide tur inconveniens, quia tunc in quolibet instanti causaret aliud et aliud nunc, et tunc quaero, si in primo instanti sit Angelus correspondente alicui instanti temporis, et post fiat in alio instanti aevi, tunc quaero, aut causat illud in instanti temporis, aut in tempore immediate sequente primum instans temporis. Si primo, ergo instans temporis succedit immediate instanti temporis. Si secundo, contra, quia tale instans cum sit indivisibile tantum causatur in instanti, ^ et maxime a causa perfecte agente per, modum nature. Praeterea in quolibet instanti temporis ponitur eadem existentia Angeli, ergo in quolibet instanti temporis causatur ab Angelo aliud et aliud nunc aevi; ergo ita mune correspondebunt aliis et aliis instantibus temporis sibi immediatis. Non est dicendum, quod hujusmodi nunc immediate causetura Deo, quia tunc posset causare et non causare, et sic esse :eviternum sine aevo, et sic non esset necesse mensurari ivo.
Secundo nunquam permanens perfecte, ut permanens mensuratur mensura successiva, patet, quia per illa non cognoSceretüur permanens mensuratum, et tamien mensura ex natura est, notior mensurato, sed existentia Angeli est perfecte permanens et tota simul, ergo.
Tertio, mensura et mensuratum sunt unigenea ex decimo Metaphysicorum; er20 si mensura Angeli sit successiva, et existentia ipsius Angeli erit similiter successiva, quod est impossibile, cum sit simpliciter indivisibilis.
Respondeo ad primum, quod illud secundum ^ne oritur a substantia Angeli, et cum quaeritur, an in instanti, an in tempore, dico quod si primum nunc correspondebat — tempori nostro, quod secundum potest oriri in. instanti imme- diate sequenti illud tempus. Si vero primum nunc correspondebat instanti temporis, tunc secundum nunc erit tempori nostro immediate sequenti illud instans correspondens, et concedo quod in eodem instanti quo ponitur substantia Angeli, ponitur et illud nunc. Et cum probatur, quod in quolibet instanti, quia existentia Angeli ponitur a Deo in esse in quolibet instanti temporis, negatur, quia ut ponitur in primo instanti temporis, et in mune correspondente tali instanti temporis, tunc secundo ponitur tantum in nunc correspondente tempori immediate sequenti, et tertio ponitur in nunc correspondente instanti immediate sequenti illud tempus, et ut quanto ponitur, ponitur in nunc svi correspondente tempori immediate sequentiillud instans, et sic. successive. Si dicatur existentia Angeli habet esse in nunc correspondente instanti temporis nostri, et Deus potest ipsum annihilare in instanti; ergo et potest ponere in eodem instanti; dico, quod non potest annihilare nisi in tempore immediate sequenti. Si dicatur, annihilatio fit in instanti temporis, sive in nunc aevi correspondente instanti temporis, dico hoc esse verum, si ponitur existentia Angeli coexistere tempori nostro, quod tunc annihilatur in ultimo instanti illius temporis, si vero coexistat tantum uni instanti non annihilat, nisi in tempore immediate sequenti. Et cum dicitur, quod res in quocumque instanti temporis potest a Deo annihilari, si intelligatur de instantibus immediatis, est simpliciter impossibile, quia talia non possunt esse. Si vero intelligatur, quod in quolibet instanti terminante aliquam partem temporis conceditur, et sic debet intelligi.
Ad secundum dico, quod permanens potest mensurari non in se absolute, sed secundum durativam existentiam, sic intelligendo, quod dum ipsum permanens frequenter ponitur a Deo in esse sic. ponitur sub alio et alio nunc svi, et sic ipsum permanens, quamvis indivisibile dicitur successivum pro quanto idem quasi infinities ponitur.
Ad tertium patet per idem, quod dicitur hoc modo successivum, licet non proprie, quia semper manet idem, tamen dicitur successivum, pro quanto idem multoties ponitur, et hoc sufficit, licet auctoritas Philosophi aliter possit exponi.
Contra octavam arguitur: Primo, quia manet eadem existentia Angeli, et ipse Deus in se, et tamen videtur sequi alia et alia relatio saltem rationis, patet, quia in alio et alio instanti ponitur simpliciter eadem existentia Angeli secundum esse, quod praecise prius habuit; ergo idem manens dicit alium, et alium respectum ad ipsum Deum, ut producentem et conservantem.
Secundo, quia manentibus iisdem absolutis potest causari nova relatio, patet de relationibus extrinsecus advenientibus, et patet de unione naturcze ad Verbum.
Responsio patet ex superius dictis. Et. ultra dico, quod licet tales respectus possint sic esse novi saltem rationis comparando Deum, ut ponentem in esse Ancelum pro alio et alio instanti, tamen non possunt esse novi, accipiendo existentiam Angeli in esse absoluto, ita quod simpliciter habeat idem esse quod habuit in primo instanti, sic quod in alio instanti non intelligatur poni in esse. Dico etiam, quod nullo modo possunt esse novi, quia semper manent idem fundamentum et terminus.
Ad secundum conceditur de relatione extrinsecus adveniente, quod possit esse nova relatio sine novitate fundamenti et termini.
Contra primam conclusionem secundae quaestionis distinctionis secundae arguitur sic: Primo, aut quia sunt inseparabilia, ideo sunt idem realiter, et sic motus coeli esset idem realiter ipsi, cum mobile tale non possit separari, a tali motu, ut patet a Doctore in secundo, dist. 1. q. 5. aut quia respectu illius dicit causam intrinsecam et necessariam, et tunc sequitur, quia relatio rationis causata ab intellectu divino comparante se, ut intelligentem ad rem intellectam (a qua non potest separari, et est necessario causata in seipso, ut patet a Doctore 7n primo, dist. 30. et in secundo, dist. 4. q. 5.) erit idem realiter illi, quod est contra Doctorem n isto secundo ubi supra.
Secundo, quia si producens aliquid necessario in seipso est idem realiter illi, sequitur quod substantia, quae necessario producit accidens reale in seipso, (ut patet de forma ignis, quaae necessario producit in se aliquem gradum caliditatis, ut patet a Doctore in quarto, dist. 12.) erit idem realiter illi, quod est falsum.
Contra secundam arguitur sic, quia est impossibile aliquem motum particularem esse, quin detur tempus particulare, mensurans ipsum praecise, et talis motus est causa necessaria talis temporis, ut patet quarto Physicorum; ergo est idem realiter. Nec valet dicere, quia in tempore unius horae contingit transire spatium bipedale a tanta virtute, et a virtute majori in duplo, ita quod in una hora transivit spatium quadrupedale; ergo tale tempus includit plures partes, quam tempus mensurans motum virtutis minoris, et sic tempus unius horae distinguitur realiter, quia illud tempus a virtute majori, etsi distinguatur realiter a motu virtutis minoris, non tamen distinguitur realiter a motu virtutis majoris, et sic dico de alio tempore mensurante motum minorem.
Respondeo, quia etsi tempus illud particulare non possit separari, et causetur a tali motu necessario, non tamen sequitur ipsum esse idem realiter, patet, quia tempus horae si esset idem realiter, haberet praecise tot partes, quot motus haberet in numero et magnitudine, et esset impossibile habere nec plures nec pauciores, quia ergo tempus unius hor:e potest plures includere, ideo realiter distinguitur.
Si dicatur, quod spatium bipedale potest transiri in medictate horve a virtute majori in duplo, et sic tempus unius hore distinguitur a tali motu. Dico, quod esset tale tempus idem quod prius, quoad numerum partium — et magnitudinem earum, licet motus ille sit velocior, tamen erit idem qui prius, nisi dicatur, quod tanto spatio respondet sibi tantus motus secundum numerum et magnitudinem partium, et majori spatio major motus, et per consequens majus tempus secundum numerum partium in numero et magnitudine, et sic tempus mensurans motum, quod praecise fit in tali spatio, habebit praecise tot partes quot et motus, et sic erit idem realiter; sic motus velocissimus et motus tardus, qui fiunt simpliciter super eodem spatio, sunt :equales quoad numerum partium et magnitudinem; ergo et/ tempus mensurans illos motus, licet minus tempus mensuret motum velociorem, et majus motum taardiorem.
Deinde instatur contra aliud dictum, quasi in principio quaestionis, ubi habet illud quod si essei distinctum ab aliquo, esset posterius eo naturaliter; ergo necessario est idem illi, si incompossibile est illud aliud esse sine eo, ubi vult in hac propositione, quod si est impossibile 44 esse sine B, et A est prius natura B, et B inest A, A necessario est idem realiter 5, et e contra. Contra hoc dictum sic intellectum instatur sic: Primo, quia omne prius duratione distinguitur realiter a posteriori duratione, hoc patet; sed illud quod assignatur a Doctore esse idem realiter ex hoc quod est impossibile esse sine alio, et est prius naturaliter illo, est prius duratione; ergo, etc. Patet minor, quia prius natura alio est etiam. prius duratione, ut expresse patet a Doctore in fertio, distinct. 3. q. 4. et in isto secundo dist. praesenti, q. 4. et etiam ex intentione patere potest in primo, dist. 8. q. ult. et in isto secundo, dist. 14. q. 9.Ex hoc sequitur, quod subjectum quod ponitur prius natura (etiam loquendo de priori natura positive) propria passione, quod etiam sit prius duratione. Similiter sequitur, quod essentia divina, quae ponitur a Doctore prior natura attributis, et etiam proprietatibus hypostaticis, quod etiam sit prior duratione illis, et per consequens tam subjectum a propria passione quam essentia ab attributis et proprietatibus distineuuntur realiter ab illis, et tamen est incompossibile subjectum esse sine passione, ut patet ab ipso in pluribus locis, et similiter est incompossibile essentiam esse sine attributis et sine proprietatibus; ergo propositio Doctoris non videtur absolute vera.
Secundo instatur, quia sunt multa ab invicem realiter distincta, quorum unum inest formaliter alteri, quae tamen sic se habent, quod est incompossibile unum posse esse sine alio, nec e contra, et unum est prius natura alio; ergo propositio non est absolute vera. Antecedens patet primo de primo mobili et motu ejus; est enim incompossibile primum mobile esse sine motu, tenendo opinionem Philosophorum, scilicet quod primum mobile necessario moveatur ab Intelligentia ap- plicata sibi, ut supra patuit dist. 1. q. 5. et mobile est prius natura motu suo, et tamen distinguitur realiter ab illo, ut patet supra, dist. 1. q. 5. hoc idem patet de ente rationis causato ab intellectu divino in essentia divina, ut supra patet, mist; big.
Respondeo ad primum, quod illa propositio, scilicet prius natura positive est^ prius duratione, est tantum vera de priori natura, quod opponitur posteriori natura, et sic quando unum oppositum inest prius natura positive alio opposito, inest etiam prius duratione, aliter duo opposita possent simul duratione inesse eidem, et sic duo opposita possent inesse alicui in eodem instanti temporis, cum in eodem instanti temporis possint esse plura instantia nature, ut supra patet q. 1. dist. 1. Et hoc modo loquitur Doctor quwceestione quarta praesentis distinctionis, ubi loquitur de privatione et habitu, quia si privatio materie sive substantiae prius natura positive inest, etiam prius duratione inesset, aliter privatio et habitus possent esse simul in eodem instanti temporis. Et similiter hoc modo loquitur in tertio modo et in primo, etc. Sed quando prius natura non est incompossibile posteriori natura, ut patet de subjecto et passione, et de essentia et attributis, tunc non sequitur quod tale prius natura sit prius duratione, imo necessario est simul duratione. Bene tamen verum est, quod priori natura quantum est ex se, non repugnat esse prius duratione, et si repugnat, est ex hoc quod necessario est causa, vel quasi causa talis posterioris, et de hoc satis dixi supra distinct. 1. quest. 92. et in prologo primi, vide ibi.
On this page