Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2
Primo dicit, quod duplex est actus voluntatis, scilicet velle et nolle, qui sunt actus positivi, et entitates absolutz, ut patet ab ipso Doctore in quodl. quest. 22.
Secundo, declarat quid sit velle et. nolle, quia nolle est actus, quo voluntas fugit disconveniens, et velle est actus, quo voluntas acceptat conveniens.
Sed hic occurrit difficultas, quia non videtur aliquod objectum voluntatis esse disconveniens ipsi voluntati; patet, quia sicut objectum intellectus, et omne contentum sub tali objecto est conveniens ipsi in- tellectui, ita videtur quod omne objectum voluntatis sit conveniens ipsi voluntati, et hoc patet expresse a Doctore in quarto, dist. 44. quest. 2.
Respondeo, quod h:ec difficultas requirit prolixiorem tractatum, unde sit disconvenientia objecti ex parte voluntatis, quae difficultas pro nunc differatur usque ad. decimam quintam distinctionem tertii, et aliqualiter usque ad. 44. distinct. quarta. Aliqui tamen Soeotiste» dicunt, quod nullum objectum voluntatis absolute sumptum est disconveniens, sed fit disconveniens, pro quanto repugnat objecto convenienti ipsi voluntati, sicut. exponunt de avaro, nummo et pane; quod panis sit disconveniens avaro, quia non repugnat nummo, qui est valde conveniens sibi, quia si vult panem, oportet amittere nummum. Et licet ista expositio sit satis conveniens, quia tamen non tangit rationem formalem objecti convenientis et disconvenientis, ideo pro nunc differatur ad loca supra dicta.
Tertio dicit, quod velle est duplex, scilicet velle amicitie, et velle concupiscentiae; et velle amicitie est objecti, cui volo bonum; et velle concupiscentice est objecti, quod volo alicui alii amato. Exemplum primi: Diligo Franciscum in se. Exemplum secundi: Diligo pecunias Francisco. Et communiter amatum amore amicitiae est finis respectu amati amore concupiscentiae.
Quarto dicit, quod omne nolle semper praesupponit aliquod velle, et patet exemplum de avaro, nummo, et pane, ut supra dixi.
Quinto dicit, quod velle concupiscentiae semper praesupponit velle amicitiae, quia propter amatum amore amicitie concupisco sibi bonum, quod sibi volo.
Sexto dicit, quod nullum nolle potest esse deordinatum, nisi praesupponat ali- quod velle deordinatam. Exemplum, quia si inordinate amo, inordinate odio nociva, qui enim inordinate diligit sibi vitam, inordinate refugit nociva vite inordinate amate. Sequitur etiam, quod non potest esse inordinatum nolle, nisi in virtute alicujus inordinati velle, si enim ordinate diligo mihi vitam, ordinate declino omnia nociva.
Septimo dicit Doctor, si velle amicitice est ordinatum, velle concupiscentiae erit similiter ordinatum; si enim ordinate amo Ludovicum amore amiciti:e ordinate, concupisco sibi bonum, et si inordinate amo illum, inordinate concupisco sibi bonum. Ex his patet quomodo velle amiciti:e est prima radix actus boni vel mali.
(b) Sequitur igitur, quod. simpliciter actus, etc. Hic Doctor declarat qualis fuerit primus actus inordinatus Angeli, et circa quod objectum. De primo patet ex supra dictis, quod fuit primum vel/e amiciti:e, quo Angelus aliquid inordinate diligit in se. De secundo dicit Doctor duas conclusiones
Prima, quod talis amor amicitiae inordinatus non fuit circa Deum, quia a nulla creatura quantumcumque. perfecta potest inordinate amari Deus amore amicitic, etiamsi infinito amore amaretur, cum sit simpliciter diligibilis amore infinito; imo perfectissima ratio objecti diligibilis amore amiciti:e est ipse Deus sub ratione Deitatis, ut patebit in tertio, dist. 97.
Secunda conclusio est affirmativa, et est talis, quod amor amicitiae. inordinatus fuit circa seipsum, nam Angelus nimis intense et immoderate se dilexit; et quod talis amor primo fuerit circa seipsum, probat Doctor duabus rationibus.
Prima, quia inclinatio naturalis magis inclinavit ad se, quam ad aliquid" aliud creatum sic amandum: hoc enim est ve- risimile, quia ex quo inordinate dilexit creaturam, magis videtur diligere primc illud, ad quod inclinatio naturalis impellit. Secunda ratio est, quia Angelus magis se intellexit quam alias creaturas; tum quia perfecte cognovit se per essentiam suam, ut supra patuit dist. 3. tum, quio essentia Angeli fuit intellectui suo magis prassens, et magis proportionata in ratine objecti perfecti intelligibilis intuitive, quam aliqua alia creatura; videtur ergo verisimile, quod pro illo tunc magis se dilexerit quam aliam creaturam.
(c) Restat nunc. videre de inordinatione ipsius velle concupiscenticae. Nam ex quo Doctor supra probavit quod inordinatum velle concupiscenti:te praesupponit inordinatum velle amicitiae, et quia primus actus inordinatus in Angelo fuit amor amiciti:e sui, cum sibi amato multa inordinate concupivit, et dicit Doctor quod primo concupivit sibi inordinate beatitudinem, et hoc probat quatuor rationibus:
Prima est ibi: Nam primum concupiscere inordinatum, etc. ut clarius intelligatur ista ratio, declaro aliqua: Primo, quod voluntas potest dupliciter considerari, videlicet secundum affectionem justiti:e, vel secundum affectionem commodi. Primo modo tantum sequitur rationem rectam intellectus, quia electio recta conformiter se habet rationi rectae, ut patet 6. Ethic. et diffuse expositum est in quest.ult. prolog. Secundo modo tantum sequitur naturalem inclinationem, quae semper est ad proprium commodum et valde delectabile, et ut sequitur alfectionem commodi declinat a regula recta et a ratione recta, ut. infra patebit. Primo etiam modo nunquam contingit voluntatem peccare, et secundo modo contingit semper voluntatem — inordinate acere.
Secundo praemittendum est, quod appetitus naturalis,sive inclinatio naturalis voluntatis est simpliciter ad summam perfectionem necessario, semper et summe, ut declarat Doctor in 4. distinct. 49. et talis appetitus est ad summum commodum sibi, ut ostendit infra in sto 2. distinct, 23.
Tertio praemitto, quod Deus ordinavit voluntatem debere esse moderatricem talis appetitus, id est, quod non velit, sicut appetitus inclinat, exempli gratia: Deus vult dare beatitudinem tantum pro meritis, et tantam beatitudinem, quamvis appetitus naturalis sit ad summam beatitudinem, etiam nullis meritis existentibus, si voluntas in appetendo beatitudinem sequitur naturalem appetitum sui, statim peceat.
Quarto praemitto, quod voluntas creata, quae non est regula sui actus, ut infra patebit dist. 23. relicta regula justitiate, communiter sequitur appetitum naturalem sui. Ex his formo rationem: appetitus naturalis Angeli fuit ad summam beatitudinem, tanquam ad summum commodum sibi, et summum delectabile; sed voluntas Angeli relicta regula justiti:e, primo sequitur talem appetitum; ergo peccatum ipsius fuit inordinatum concupiscere respectu beatitudinis, quam inordinate sibi concupivit, ut summum commodum et summum delectabile.
Confirmatur ista ratio, quia sicut primum velle amicitie inordinatum fuit circa se, ad quod primo erat inclinatio naturalis, ut supra exposui, ita primum velle coneupiscenti:e inordinatum fuit circa summum delectabile, ad quod primo erat inclinatio naturalis.
(d) Secundo probatur. Haec est secunda ratio principalis, ad quam intelligendam premitto aliqua. Primo, quod triplex est bonum: honestum, utile, et delecta- bile. Honestum est duplex: Primum, quod est primo et per se honestum, concomitanter tamen est bonum commodi, et delectabile, ut sunt virtutes et actus morales. Secundum est bonum honest concomitanter, principaliter tamen esi bonum delectabile. Unde Doctor ?n 4. distinct. 46. quest. 4. sic dicit: Bonum (inquit) intellectuale in genere duplex est, bonum scilicet. commodi, et bonwm honesti. Bonum quidem «tile, quod ponitur tertium ad. alterum illorum reducitur, secundum quod ad ipsum ordinatur. Et licet quandoque in eodem concurrant rationes commodi et honesti, ut in fruitione Dei in patria, imo generaliter omne honestum sit. commodum, licet non e contra, tamen summwnm commodum. est beatitudo, et esset commodum, licet per impossibile non esset honestum, summum etiam honestum — est charitas, et esset honestum, licet per impossibile non esset commodum. Mec ille. Accipio ergo bonum honestum primo et per se, quod si adhuc non esset bonum commodum et delectabile, adhuc essei bonum honestum, et bonum honestum non primo et per se, quod quamvis sit bonum honestum, si tamen per impossibile esset separata ratio boni honesti, adhuc esset bonum commodum sive delectabile. Secundum bonum est bonum commodi sive delectabilis, et tale bonum in plus se habet, quam bonum honestum; patet, quia omne bonum honestum est etiam commodum et delectabile, non tamen omne bonum delectabile est bonum honestum, ut patet a Doctore ubi supra. Tertium bonum est bonum utile, et dicitur bonum utile in relatione ad aliud, cui est utile, ae omne bonum honestum, et tam utile quam delectabile potest dici utile, ut patet a Doctore ubi supra, prout tamen dicitur utile, proprie dicitur ad aliquid utile,
Secundo praemitto, quod triplex est amor, scilicet amor honesti, utilis et delectabilis. Amor honesti potest accipi dupliciter: Primo, quod ex hoc dicatur amor honesti, quia terminatur ad bonum honestum. Secundo, quod dicatur amor honesti ex hoc, quod conformiter elicitur rationi rectae. Primo modo amor honesti non est semper ordinatus; patet, quia beatitado est bonum honestum, quam tamen Angeli inordinate dilexerunt. Secundus amor est semper ordinatus, et de tali hic loquitur Doctor. Amor vero utilis, qui est respectu alicujus rei utilis, talis amor proprie non est primus actus concupiscendi, cum communiter prasupponat alium, sicut amo panem, quia utilis est sustentationi naturae, ideo prius concupisco nutritionem ipsi naturae quam panem; sed amor delectabilis est ille, quo amo et concupisco delectabile. Tertio praemitto, quod primum concupiscere simpliciter est respectu summe delectabilis; patet per primam rationem supra factam, quia voluntas relicta regula justiti:e, primo sequitur quantum potest, naturalem inclinationem sui, quia naturalis inclinatio primo est ad summum delectabile, et per consequens primum concupiscere inordinatum erit circa summum delectabile, quod est beatitudo.
Ex his ergo patet ratio Doctoris, quia ex quo primum peccatum in concupiscendo fuit aliquod velle, sed tale velle concupiscentiae inordinate, primo fuit circa summum delectabile, et tale est beatitudo; ergo et quod dicit Doctor, videlicet delectabilesummum est bonum honestum, inquantum honestum, ut ipsa beatitudo, hoc dictum debet sane intelligi, quia ipsa beatitudo, inquantum beatitudo, formaliter loquendo de beatitudine, quae consistit. in fruitione Dei clare visi, si per impossibile separetur a ratione boni honesti, adhuc esset summum delectabile, ut dicit Doctor dist. 46. q. 4. Debet ergo sic intelligi, quod ipsa beatitudo, etiam inquantum est summum bonum honestum, est summum bonum delectabile. Vel potest exponi de objecto beatifico, quod inquantum est summum bonum honestum, est simpliciter summum bonum delectabile. Si dicatur, quomodo Angeli peccaverunt, concupiscendo summum bonura honestum ? dico, quod ideo peccaverunt, quia inordinate concupierunt illud, vel quia sine meritis praecedentibus, vel quia ante tempus prefixum, vel alio modo, ut infra patebit.
(e) Tertio hoc persuadetur sic. Hec. est tertia ratio, quae est alia a priecedentibus, et stat in hoc: sicut se habet appetitiva sensitiva ad sensitivam apprehensivam, sic se habet appetitiva intellectiva ad cognitivam; sed appetitiva sensitiva primo et principaliter, et raaxime quietatur in objecto summe convenienti su: cognitivie; patet de appetitiva visiva, quae summe appetit pulcherrimum visibile, quod est. summe conveniens cognitiva visivie, ergo et appetitiva intellectiva primo appetit et concupiscit objectum convenientissimum ipsi cognitive, illud autem est summa felicitas; ergo appetitiva intellectiva Angeli primo inordinate concupivit summam felicitatem.
(f) Quarto hoc persuadetur sic. Hec est quarta ratio, qua stat in hoc, quod si delectatio summa esset separata a quocumque alio,primo appeteretur a voluntate deferente regulam justiti:e; patet, quia ut sic, valde sequitur appetitum naturalem, qui summe est ad delectationem summam; et positis quibuscumque aliis, puta excellentia, dignitate et hujusmodi, illa primo non appeterentur. Ex his ergo quatuor rationibus patet, quomodo primum concupiscere inordinatum Angeli mali, fuit in concupiscendo beatitudinem.
(g) Et si arguas. contra. istud. primo. Hic Doctor facit tres rationes, quibus probat quod Angeli in appetendo beatitudinem non potuerunt peccare. Et prima ratio stat in hoc.: Nulla voluntas in eliciendo actum conformiter appetitui recto peccat, sed voluntas Angeli in volendo beatitudinem vult illam conformiter appetitui recto; ergo. Major patet, quia actus conformis reguli rectae non potest esse inordinatus. Minor etiam patet, quia appetitus naturalis cum sit a Deo, est rectus, et talis est ad summam beatitudinem, cum ab omnibus uniformiter appetatur, secundum Augusinum 13. de Civit. Dei cap. 5.
(h) Praeterea nullus intellectus. Secunda ratio stat in hoc, sicut se habet intellectus circa prima principia, sic voluntas circa ultimum finem; patet ista proposito 2. Physicorum, text. com. 89. Sicut principium in speculabilibus, ita. finis in operabilibus, sed intellectus non errat circa principia, ut patet 9. Metaphys. text. com. primi; ergo nec voluntas inordinate vult ultimum finem, qui est beatitudo.
(i) Praeterea, boni. Waec est tertia ratio et stat in hoc: si in volendo bonum commodi contingit peccatum, sequitur quod ita boni peccant, sicut et mali. Consequentia patet, quia boni habuerunt affectionem commodi, sicut. et mali, secundum Anselmum de Concordia.
(a) Ad videndum, etc. Hic Doctor solvit has tres rationes, et antequam solvat eas, priemittit aliqua, quae ut clarius intellimantur, reducenda sunt per propositiones.
Prima: Affectio justitie, de qua loquitur Anselmus, potest intelligi, vel de justitia infusa, quae est gratia gratum faciens; vel de acquisita, qua accipitur pro omni virtute morali; vel de innata, quae est libertas voluntatis. Et nota, quod libertas voluntatis, pro tanto potest dici justitia innata, quia ex sua ratione formali, et ex sua innata libertate,habet unde possit conformiter agere regule superiori, et si agit conformiter, tunc agit secundum affectionem justitia.
(b) Quod esset. Secunda propositio est ibi: quod esset Angelus tantum habens affectionem cominodi, etc. Hic aliqui exponunt Doctorem quod talis appetitus est appetitus naturalis, sed hoc non videtur ad mentem Doctoris, quia secundum ipsum,actus appetitus naturalis non sequitur cognitionem, ut patet 2m 4. d. 49. q. 10. et art. 1. Patet etiam. in proemio Metaphysieee sue; modo iste appetitus, qui ponitur hic affectio commodi, sequitur cognitivam, patet per verba ejus, ubi sic ait: Jste (inquit) appetitus se haberet. ad suam. cognitivam, sicut modo appetitus visivus ad. visum, etc. Patet ergo ex ista littera, quod non accipitur hic talis appetitus pro appetitu mere naturali, quia non diceretur appetitus consequens cognitivam, sicut dicimus quod in potentia visiva est, duplex appetitus, scilicet naturalis, qui nullo modo sequitur cognitionem, et sensualis, qui videlicet supponit cognitionem; et uterque diceretur appetitus commodi, sed unus sequeretur cognitionem, alius vero non. Sic pariformiter posset dici de natura intellectuali Angeli, quod si per impossibile esset circumscripta libertate voluntatis, esset ibi distinguere duplicem appetitum, videlicet mere naturalem. nullo modo sequentem cognitionem, et appetitum intellectualem sequentem cognitionem. Et sicut appetitus naturalis successive et necessario iaclinatur ad perfectionem, ad quam est, ita appetitus naturalis sequens cognitionem, necessario et successive appetit delectabile preecognitum, sicut et appetitus sensitivus necessario appetit delectabile praeostensum a potentia sensitiva, et in tali appettu non contingit, nec ordinate, nec in ordinate agere.
(c) Illa. igitur. affectu. Tertia propositio: Affectio justiti;e, quae est prima moderatrix affectionis commodi, et. quantum ad hoc, quod non oportet voluntatem actu appetere illud, ad quod inclinat affectic commodi, nec etiam appetere successive, est libertas innata voluntatis. Ut ista propositio clarius intelligatur, praemitto aliqua:
Primo, quod in voluntate possumus considerare duplicem appetitum, — scilicet naturalem mere non sequentem cognitonem, et intellectivum sequentem cognitionem. Isti duo appetitus summe tendunt in objecta maxime delectabilia.
Secundo praemitto, quod in eadem voluntate est alius appetitus liber, quo ipsa voluntas potest conformiter velle aliis appetitibus, et difformiter; patet, quia appetitus naturalis voluntatis est ad summam beatitudinem, semper et summe, et tamen appetitus liber non semper vult illam, sed pro illo tempore, pro quo Deus vult sibi dare, et sic vult difformiter illis appetitibus.
Tertio praemitto, quod ista libertas dicitur moderatrix affectionis commodi, et hoc dupliciter. Primo, non volendo illud, in quod affectio commodi tendit. Secundo, non volendo ita intense. De ista autem moderatione, dictum est in primo, distinct. A1. et sic patet ista tertia propositio, et patet littera sequens usque ibi: Ipsa eadem facta jam libera.
Quod dicit hic, quod eadem res includit, etc. clare patebit infra distinct. 16. quest. 2. quomodo eadem anima intellectiva virtualiter includit potentiam intellectivam et volitivam, quae sunt distincte perfectiones ex natura rei, in ipsa anima non realiter distinctae, nec ab invicem, nec ab ipsa anima; prout ergo ipsa anima, sive natura Angeli consideratur, ut includit libertatem voluntatis, plures rationes perfectionales virtualiter includit, quia intellectum :et voluntatem, quam si eam non includeret.
(d) Per hoc ergo ad argumenta. Nunc Doctor solvit illas tres rationes superius factas. Ad primam dicit tria. Primo concedit, quod appetunt naturaliter beatitudinem, et tali appetitu nullo modo peccant; cum ille, et ejus inclinatio sita Deo; et tale appetere non est aqjus elicitus, sed solum inclinatio naturae, ut probabit in 4. dist. 49. quest. 10. art. 1. El posito, quod esset actus elicitus, adhuc non esset peccatum, quia ille de necessitate eliceretur. Secundo dicit, quod voluntas, ut libera in appetendo beatitudinem, potest peccare, cum teneatur moderari naturalem appetitum, ut, expositum est supra. Tertio dicit, quod quamvis appetitus naturalis semper sit rectus, tamen voluntas libera potest peccare, volendo conformiter tali appetitui, quia tenetur se conformare regule superiori, scilicet. voluntati divine, quod magis patebit in quarto, distinct. 90.
(e) Ad secundum dico per idem. Dat duas responsiones, quarum prima est, quod non est simile de voluntate et intellectu, quia intellectus de necessitate naturm assentit vero, voluntas autem libere et contingenter, et ideo potest peccare; potest enim avertere intellectum a consideratione objecti, et si speculatio objecti sit peccatum materialiter, tenetur avertere intellectum a. tali speculatione. Quomodo autem aliqua speculatio possit dici peccatum materialiter, patebit in ?sto 2. dist. 42. quest. 2. Et similiter quomodo intelligatür ista propositio: sicut. principium. in speculabilibus, ita finis, etc. aliqualiter patet a Doctore ?n prologo, qutest. ultima, et multo clarius patet nm primo, distinct. 1. quest. ^.
(f) Aliter potest dici. Secunda responsio est, tenendo similitudinem intellectus et voluntatis, intellectus circa verum, voluntas circa finem. Concedit Doctor quod sicut intellectus non errat circa primum verum, assentiendo illi primo vero in se, sic voluntas non peccat, volendo ulimum finem in se, quia talis volitio est volitio amicitie, quae circa ultimum finem nullo modo potest esse inordinata, ut supra patuit. Et sicut intellectus potest errare circa primum — verum, assentiaendo illi propter aliud, sic voluntas potest peccare circa ultimum finem, volendo illum eo modo quo non convenit, qui modus supra patuit.
(g) Ad tertium, concedit quod in bonis erat appetitus naturalis ad beatitudinem, et tanta inclinatio, etiam major inclinatio, si natura eorum fuit ita perfecta; tamen boni non peccarunt, quia libertate sus voluntatis moderabantur talem appetitum, actu enim elicito sic volebant beatitudinem, sicut ex divina determinatione eis congruebat.
(h) Et cum dicitur. Ad auctoritatem Anselmi, scilicet voluntas commodum non velle nequit. Doctor dicit, quod boni nec potuerunt, nec voluerunt nolle sibi beatitudinem, etiam concupiscendo. Hic esset bona difficultas, an voluntas possit nolle beatitudinem, ex quo libere est respectu utriusque actus, Dicerem tamen, quod ex quo in beatitudine nulla ratio mali apparet, sed tantum ratio boni, quod voluntas non posset nolle, nec odire eam. Sed quomodo hoc stat cum perfecta libertate voluntatis,inferius declarabitur ?n isto secundo. Sequitur in littera: Sed illam non voluerunt. plus sibi, quam Deo bene esse in se, etc. Vult dicere quod boni prius voluerunt Deo bene esse, amando ipsum amore amicitie, et plus quam quodcumque aliud, et per consequens si voluerunt beatitudinem actu elicito, eam voluerunt eo modo quod eis congruebat ex determi. natione divinae voluntatis, et sic Angeli boni moderabantur affectionem commodi
(1) Et si objicias, etc. Dicit, quod appetere, sive concupiscere actum perfectum, ut per illum magis habeat objectum in se, est ex affectione justitiee, etc. Et videtur dicere Doctor quod si voluntas appeteret illam beatitudinem, ut tantum sisteret in tali amore concupiscentiwe, non recte appeteret. Si vero appetat iilam, puta fruitionem essentic, clare visce, ut magis amet illam amore amiciti:, tunc bene amat, et hoc si appetit, sicut sibi congruit ex determinatione divinae voluntatis.
(k) Viso igitur de primo inordinate concupito. Dicit Doctor, quod ultra primum inordinate concupitum amore concupiseentite, quod fuit ipsa beatitudo, ut supra patuit, potuit inordinate concupiscere multa alia, puta excellentiam respectu aliorum. Et ultra habuit inordinata nolle, nolendo opposita eorum, quae concupivit, quia sicut immoderate concupivit summam beatitudinem, ita immoderate noluit oppositum ejus, et patet littera.
(I) Sed hic. est unum dubiwm. Hic Doctor videtur tenere, sicut etiam alibi, quod Deus in se odiri non possit, nec similiter aliqua — perfectio attributa Deo, cum ibi nulla ratio mali reperiatur, sed tantum ratio boni, effectus tamen Dei, puta effectus justitite. vindicativae potest odiri, et per consequens concomitanter videtur quod Deus possit odiri.
In ista littera occurrit non parva difficultas, videlicet, quare voluntas non possit Deum odire in se, ex quo habet ens, inquantum ens, pro objecto sibi adeequato, ut supra patuit praesenti dist. q. 1. et in quarto, dist. 49. et in primo, dist. 3. g. 3. ubi vult, quod idem sub eadem ratione formali sit objectum intellectus et voluntatis; cum ergo ipsa voluntas sit libera respectu cujuscumque contenti sub ejus objecto adeequato, quare non potest esse libera circa Deum, ipsum libere, vel volendo, vel nolendo? tum, quia ipsa est essentialiter libera ex hoc, quod potest libere elicere actus suos, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. et 10. et in. isto secundo, dist. 25. et per Augustinum primo Retract. Nihil est tam in potestate voluntatis, quam ipsa. voluntas, id est, quam ipse actus voluntatis, sicut Doctor exponit in primo, dist. 1. q. 2. dist 1. et in quarto, d. 49. et sic videtur quod sicut potest velle Deum in se, quod ita possit nolle Deum in se, et odire, tum quia isti duo actus nolle et velle respectu ejusdem objecti sunt contrarii, ut patet a Doctore in tertio, dist. 30. et alibi, ergo sicut voluntas potest habere velle circa unum objectum, ita et nolle circa illud idem.
Dico sustinendo, quod non possit Deus odiri in se, quamvis Doctor de hoc dubie loquatur in primo, distinctione prima, quod voluntas habet ens inquantum ens pro objecto adaequato, sic quod potest velle illud, vel in ordine ad se, vel in ordine ad aliud, ut patet a Doctore ?n ista qucstione. Respectu autem nolle non habet simpliciter ens, inquantum ens, sed habet ens creatum, in quo est defectus alicujus boni, et etiam aliquando potest esse ratio alicujus mali. Et quia ipse Deus est summum bonum, in quo nulla est ratio alicujus mali, nec defectus alicajus boni, ideo non potest illum odire, nec Doctor dicit, quod respectu cujuscumque entis habeat velle et nolle, sed bene dicit quod habet velle.Et cum dicitur,quod est essentialiter libera, etc. dico, quod libertas proprie non attenditur penes actus contrarios, quia tunc Sol posset dici agens libere, quia potest habere actus contrarios, puta constringere et liquefacere; sed dicitur libera propter actus contradictorios, puta, quia est in potestate sua amare et non amare, et sic Doctor dicit m primo, dist. 1. et alibi, quod voluntas respectu cujuscumque objecti potest velle et non velle, quae sunt contradictoria, et illud non velle est communiter actus suspensivus; agens vero naturale approximatum passo, non habet in potestate sua agere et non agere, et sic prima libertas voluntatis est principaliter respectu velle et non velle, et sic beatitudinem sibi ostensam potest velle et non velle, non tamen potest nolle, sed de ista materia alibi amplius dicetur.
(a) Quantum ad primum. Hic Doctor recitat opinionem Bonaventure in secundo, dist. 5. qui videtur tenere, quod primum peccatum mali Angeli, quale fuit immoderatus amor respectu sui, sit superbia; et nititur hoc probare auctoritate Augustini 14. de Civit. Dei. cap. 13. ubi vult quod praesumptio est nimis placere sibi, et ideo superbi in Scriptura dicuntur placentes sibi.
(b) Sed hic videtur dubium. Hic Doctor probat quod immoderata complacentia sul, sive immoderatus amor amicitiae respectu sui, non potest proprie dici superbia, et hoc propter rationes formales distinctas, scilicet superbice et amoris amicitiee immoderatae respectu sui, quia superbia proprie est immoderatus appetitus proprie excellentic, id. est, immoderatus amor coneupiscentiae propriae excellentiie; immoderata vero complacentia sui, est immoderatus amor amicitiae sui, et sic patet. quomodo iste rationes sunt divers.
(c) Item. secundo. praesumptuosus, etc. Dicit quod si immoderata complacentia sui esset superbia, praecipue pertineret ad praesumptionem, quae est species superbiae, sed hoc non, quia praesumptuosus videtur praeferre se aliis, vel in bonis quae habet vere, vel in his quia reputat habere dese, sed immoderata complacentia sui non est hujusmodi; patet, quia ejusdem rationis videtur esse in malitia, videlicet, immoderate se amare amore amicitia, et alium ut proximum, Sed amando alium immoderate nullus dicitur superbus vel praesumptuosus, sed magis luxuriosus; ergo nec sic amando se,
(d) Ideo dico. Hic Doctor determinat se loquendo de superbia proprie dicta, quod immoderatus amor sui non potest dici superbia, sed propter maximam delectationem in amando se immoderate, talis amor potest reduci ad luxuriam.
(e) Ad. ista dico. Hic Doctor solvit illa argumenta, quibus probat immoderatum amorem sui non pertinere ad superbiam, nec ad aliquam speciem ejus. Adverte tamen, quod expresse tenet, quod immoderatus amor respectu sui, non potest dici superbia proprie dicta, sed magis luxuria. Et si potest nominari superbia vel praesumptio, hoc erit improprie; et hoc modo solvit illa argumenta, quae videntur probare, quod talis amor nullo modc sit superbia, et sic respondet ad illa, tenendo quod saltem sit superbia improprie dicta, et praesertim quod dicatur praesumptio. Dicit ergo, amans aliquod bonum immoderate, vult. illud. immoderate esse magnum bonum, imo maximum, et ideo immoderate, quia absque eo quod velit aliquid. evenire, per quod. crescat, vult illud majus esse quam sit. Hic declarat quare quis dicatur immoderate diligere, dicit quod hoc contingit, quando non querit media debita, per quia illud bonum crescat, et sic diligens se immoderate vult bonum suum esse summum, non tamen qusrit, unde hoc sit, nec debita media, et quia non potest aliquod bonum infinitum esse majus quam sit, praesumptuosi hoc non potentes attingere volunt bonum suum esse maximum, et hoc vel in comparatione, ut praesit bonis aliorum, et ita voluntas talium primo est circa bonum suum, ut sit maximum; secundo est circa illud bonum, ut praeemineat et dominetur aliis, et sic voluntas dominandi sequitur velle quo auis vult suum bonum immode- rate, et ideo in re praesumptio praecedit superbiam proprie acceptam, ut vicelicet est immoderatus appetitus propric excellenti:e, ut supra exposui. Et nota, quod duplex est excellentia, scilicet excellentia, quae est relatio in ordine ad alios, quos quis excellit, et hoc est proprie objectum superbie. Alio modo accipitur excellentia ut est quid absolutum, et sic excellentia non est aliud, nisi magnitudo in se, et sic praessumptuosus habet immoderatum amorem respectu su:e excellentis, sive magnitudinis in se, ex qua magnitudine sequitur excellentia, quae est relatio ad alios.
(f) Ad secundum dico, quod praesumptio non est peccatwm — intellectus, ut quidam voluerunt dicere, quas? intellectus praesumptuosi. judicaret, vel ostenderet se esse tantum, quantus non est, quia tunc in Angelis fuisset ignorantia ante peccatum, quod non tenetur, sed. est peccatum voluntatis immoderate appetentis bonum suum. esse tantum quantum non est, et ex hoc sequitur exececatio intellectus.
(g) Sed quando additur, quod etiam illud, etc. Patet responsio ex supradictis, quod tale vel/e fuit praesumptio et superbia communiter dicta, qua quis vult bonum, quod amat esse excellens in se et absolute, et si ultra hoc appetit illud bonum, quod sic amat prcecedere alia bona, ita quod appetitus talis excellentis dicat relationem ad alios, tunc erit superbia magis proprie.
Primum, quod appetitus beatitudinis non fuit proprie superbia; patet, quia non quantum ad ejus primam speciem, 1 quia praesumptio si pertinebat ad primum velle inordinatum amicitie, non pertinet ad aliquod inordinatum velle concunpi- scentiae, ut patet, quia distinctae sunt rationes respectu velle amicitiae, et velle concupiscentiae.
Secundum est, quod appetitus beatitudinis immoderatus magis consonat peccato luxurie, pro quanto omne delectabile immoderate appetitum, nquantum delectabile, potest dici luxuria, etc.
(b) Quantum ad deordinationem lerti?, etc. Quia nollens aliquid, vellet nolitum non esse, sicut patet de damnatis, quia nollunt detineri a voluntate divina in igne, ideo volunt tale nolitum non esse, et per consequens volunt velle divinum, quo detinentur ibi non esse, et hoc ex consequenti, quia nolunt talem punitionem, et per consequens volunt ipsam non esse, et quia talis punitio est auctoritate divina, ex consequenti volunt illam non esse, et ex hoc sequitur propositum, quia esse Dei erat majus esse Angelorum, et similiter sua beatitudine. Et quia non potuerunt habere beatitudinem, ut volebant, in tantum crevit appetitus habendi, et non habuerunt, et in hoc nolebant in habendo subjici Deo, ideo noluerunt Deum esse, et tristabantur de perfectione Dei, saltem concomitanter, et ita invidia, quia invidia est tristitia de bono alterius, quae tristitia sequitur ad nolitionem talis boni, et tamen positi, quia tristitia est ex his rebus, quia nobis nolentibus accidunt, ut patet per Augustinum 14. de Civil. Dei, ad quam invidiam communiter sequitur ira.
(c) Et si objiciatur de ipso concupiscere, etc. Contra, dicit Doctor, quod divisio peccatorum, vel accipitur per oppositum ad septem habitus, scilicet quatuor morales, et tres Theologicos. Adhuc ista divisio est insufficiens, quia infidelitas et desperatio non continentur sub aliquo istorum, licet enim temperanti:? opponatur gula et luxuria, et fortitudini ace- dia, justitia et avaritia, charitati ira, fidei autem et spei nullum aliorum opponitur, sed possunt stare cum fide et spe, et ita infidelitas et desperatio non erunt de numero illorum septem, et sic insufficiens divisio. Aut ista divisio sumitur per oppositum ad actus bonos decem praeceptorum, et sic deberent esse decem peccata capitalia secundum transgressionem Decalogi, et ita illa divisio non tenetur in omnibus actibus malis, quia sunt multi actus mali, qui nec continentur sub aliquo septem, nec sub aliquo decem peccatorum.
Et addit, quod nec ista septem peccata sunt prima radices peccatorum, sed amor sui inordinatus, nec sunt principalia peecata, sed ista, odium Dei (si ponatur) desperatio, infidelitas, quae opponuntur primis habitibus bonis Theologicis, imo ista septem sunt radices valde communes, et magis occasiones peccatorum quam cause peccandi.
(d) Ad argumentum principalia. Ad primum. Respondet Doctor, concedendo quod tale peccatum est praesumptio, et hoc modo ponitur superbia, sed non fuit illa prima species superbire, secundum quod accipitur proprie superbia, ut supra expositum est, quae scilicet est appetitus excellentiae.
(e) Ad aliud. Dat duas responsiones. Prima, quod auctoritas Joannis intelligitur de hominibus existentibus in hoc mundo. Secundo, quod si illud peccatum concupiscendi in secundo gradu deberet reduci ad aliquod istorum, magis deberet reduci ad concupiscentiam oculorum, sicut in nobis ad concupiscentiam oculorum spectant immoderati appetitus alicujus visibilis pulchri, ita et in eis ad concupiscentiam oculorum debet spectare immoderatus appetitus delectabilis, et sic peccatum mali Aneeli. quod fuit respectu velle concupiscenti: magis debet reduci ad concupiscentiam oculorum, et illud non fuit simpliciter primum peccatum.
Ad quartum — respondet nesando antecedens, quia fuerunt multa peccata, ut supra patuit dist. 5. art. 3. ubi sic dicit, quod n secunda mora, in qua fuerunt difformes in via, fuerunt multe morule, quia mali peccaverunt multis speciebus peccati, scilicet. superbia, odio, et invidia, et isti actus non in eodem instant? fuerunt eliciti: hsc ille. Et sic patet antecedens esse falsum. Et cum probatur per hoc, quod primum peccatum fuit irremediabile, dicit Doctor quod si poenituisset, quando peccavit secundo peccato invenisset veniam tamen ex quo in illo peccato devenit ad terminum. om- nia peccata ejus facta sunt irremediabilia.
(g) Ad primum argumentum. Hic probat quatuor rationibus, quod peccatum eorum non fuerit superbia, quod tamen debet intelligi, ut exposui ?n corpore questionis, quod si quis vellet sustinere, quod fuerit superbia eo modo quo expositum est, poterit respondere ad ista argumenta, qua probant non fuisse superbiam. Primum argumentum stat in hoc: Superbia non est maximum peccatum, sed peccatum mali Angeli fuit maximum; ergo. Major patet, quia oppositum non est maximum bonum, quod est humilitas.
On this page