Text List

Quaestio 1

COMMENTARIUS. (a) In ista questione planum est, etc.

Ratio autem hujus veritatis est ista, quia Pater prius origine, etc. Hic debet accipi prius origine, id est, prius natura, quia certum est quod Pater prius natura intelligitur principiare Filium quam principiare Spiritum sanctum, quia sicut intellectus intelligitur prior natura voluntate, ita et prius natura est operativus quam voluntas, et similiter est prius productivus quam voluntas. Si enim acciperet prius origine proprie, id est, prius origine ut habet a se, et posterius origine ut habet ab alio, tunc sequeretur quod Pater a se haberet actum fecunditatis intellectus, et ab alio actum fecunditatis voluntatis, quod est inconveniens; accipit ergo hic prius origine pro priori naturae. Potest tamen dici prius origine, non referendo habere esse a se vel ab alio, sed referendo ad originationem, quia originatio intellectus est prior originatione voluntatis, tamen in re illa originatio est prius natura, et tamen dicimus quod una originatio est prior alia, etc.

COMMENTARIUS. (a) Htc dicitur sic, quod supposita, etc. Positio Henrici consistit in aliquibus dictis. Primum quod supposita producentia, puta Pater et Filius,sunt vere distincta,et tamen non dicuntur spirare inquantum plura, quia habent unam vim spirativam. Secundum ibi: Sed ulterius. Vult quod vis spirativa non dicatur proximum principium fecundum, quo Pater et Filius spirant inquantum est omnino una, sed sub ratione concordis, id est,quod ipsa voluntas absolute sumpta vel amor absolute sumptus non est principium proximum productivum Spiritus sancti, sed inquantum voluntas est concors, id est, quod inquantum est sub amore concordi, quia amor concors, licet in se sit unus, potest tamen diversificari secundum diversos respectus, ut puta ; nam quando est id, quo Pater amat Filium, tunc includit unum respectum Pater amantis ad Filium amatum; et ut est id,quo Filius amat Patrom, includit alium respectum, scilicet Filii amantis ad Patrem amatum. Et hoc modo voluntas sub tali amore, vel amor iste sub illis respectibus dicitur ab Henrico fundamentum proximum productivum Spiritus sancti, et talis amor ut sic, mutuus vel voluntas sub tali amore dicitur perfectum principium,quia ut sic, est amor perfectissimus, ut dicit ibidem Richardus. Dicit Henricus quod Patris et Filii distinctio dupliciter est consideranda. Primo modo, ut dicuntur elicientes actum spirationis, et sic non sunt dicendi spirare ut plures, quia licet sint plures in se, non tamen propter pluralitatem illam spiravit, quia, ut sic habent unam vim spirativam, sed possunt dici ut plures spirare solum ex distinctione eorum connotata, que distinctio prius dicta est, quia ex quo amor ille, ut est Patris ad Filium, et e contra, dicitur principium formale productivum vel voluntas sub tali amore; et quia includit hos respectus Patris amantis ad Filium amatum, et e contra, ideo Pater et Filius possunt dici spirare ut plures, pluralitate non primo modo sumpta, ut dicuntur plures elicientes actum, sed pluralitate connotata ( ut dixi), et sic patet tota illa opinio.

COMMENTARIUS. (a) Contra istam opinionem. In ista ratione plura sunt notan da et supponenda. Primum est, quod Spiritus sanctus dicitur libere productus a principio formali libere productivo, quod est sola voluntas, ut communiter conceditur. Secundum, quod quando dicit Doctor quod voluntas infinita intellecta ante omne velle, etc. hoc potest intelligi dupliciter. Primo, quod voluntas divina prius est principium productivum Spiritus sancti antequam eliciat velle, [sive actum amoris, et hoc non potest esse, quia, ut dixit dist. 2. et 6. primi, quando aliqua potentia est operativa et productiva, prius est operativa quam productiva; et sic voluntas divina cum sit operativa, que operatio est ipsum velle, et vere productiva, que productio est spiratio; ergo prius vult objectum infinitum quam spiret, vel quam sit principium spirativum. Secundo ante omne velle, etc. potest sic intelligi, quod ad productionem Spiritus sancti requiritur aliquo modo ipsum velle ut principium formale productivum, vel ut ratio formalis productiva, vel aliquo modo pertinens ad rationem formalem producendi, sicut posuit Henricus; et hoc modo intelligitur, quod voluntas ante omne velle, etc. et sic voluntas est principium productivum, ita quod per impossibile circumscripto ipso velle, adhuc vere esset principium productivum.

Tertio, principaliter suppono, quod velle quomodocumque accipiatur, sive ut est amor absolute, sive ut amor mutuus Patris et Filii, nunquam potest esse principium liberum, ut patet.

His declaratis sequitur intentum, quod ex quo sola voluntas est principium formale productivum et mere liberum, sequitur quod habens illam ante productum in eodem instanti producit illa, ut principio formali oductivo, ergo et sic habebitur Spiritus sanctus. Et si (per Henricum) Pater et Filius producunt Spiritum sanctum amore concordi, ut formali principio productivo, ergo habebitur duplex Spiritus sanctus, et hoc est quod intendit Doctor, et haec omnia patent usque ibi : Secundo probo consequentiam principalem sic, etc.

(b) In ista ratione sunt aliqua valde notanda. Primo, quod sicut respectu intellectus duplex est objectum, scilicet primarium et secundarium; et primarium dicitur, a quo essentialiter (ut ita loquar) operatio intellectus dependet, ut saltem a principio partiali; et secundarium, a quo talis operatio non dependet. Hoc patet a Doctore supra distinct. 1. quest. 2. Idem dico de voluntate.

Secundo suppono, quod in divinis essentia divina est objectum primarium, et relationes sunt objecta secundaria, et intellectio intellectus divini sicsuo modo dependet ab essentia respectu cujuscumque intelligibilis maxime necessarii, quod ipsa circumscripta esset impossibile intellectum divinum cognoscere aliquid ; circumscripta vero omni relatione sive persona, in divinis adhuc posset intelligere, quia essentia divina est primarium objectum et motivum, ut patet a Doctore ubi supra, et quest. 1. Prolog. et 36. et 35. dist. primi. Idem dico de voluntate, quia velle ipsius sic suo modo dependet ab essentia, ut ab objecto formaliter infinito et amore infinito amabili, quod ipsa circumscripta non posset habere amorem, quia a sola bonitate infinita movetur saltem partialiter; circumscripta vero omni alia proprietate hypostatica, perfecte eliceretur amor a voluntate et ab essentia.

Tertio suppono, quod sicut intellectus ut operativus quasi dependet ab essentia, modo preexposito, ita et intellectus ut productivus sic dependet, id est, quod sicut operatio intellectus est primo ab essentia et intellectu, ita et productio erit primo ab essentia et intellectu, ut a duobus principiis partialiter productivis integrantibus unum totale ; sic et voluntas ut productiva, id est, quod sicut operatio voluntatis essentialiter ( ut ita loquar) est a voluntate et ab essentia, et ita productio Spiritus sancti erit a voluntate et ab essentia, ut a duobus principiis partialiter productivis integrantibus unum totale.

Quarto, sequitur ex dictis, quod ex quo voluntas ut habens essentiam sibi perfecte presentem, tanquam objectum primarium erit principium Spiritus sancti, et non ut habens personam ut objectum amatum ; ergo si ( per Henricum) voluntas est principium Spiritus sancti sive amoris, ut habet personam amatam, sequitur quod habebitur duplex Spiritus sanctus quod est haereticum, quia voluntas ut habet essentiam presentem, erit etiam principium productivum Spiritus sancti, et ut habens personam amatam erit aliud principium; et sic patet tota ista littera, cujus expositio est valde notanda.

(c) Si dicatur essentiam, id est, si dicatur quod ipsa essentia non est primum objectum voluntatis, sed ratio formalis illius objecti et ratio formalis est persona.

Dicit Doctor quod hoc est falsum, scilicet quod persona vel proprietas personalis sit ratio formalis objecti primi ; et patet, quia unius objecti est tantum una ratio formalis, que ratio formalis (ut alias dixi) est entitas perfectissima constituens intrinsece illud, quod dicitur ohjectum in tali ratione objectali, et sic ratio formalis essentie erit ipsa Deitas vel essentia, ut hec. Tum, quia ratio formalis objecti amati prius amatur, et habetur propositum, quia tunc illa ratio formalis erit ratio spirandi, eo modo quo concurrit objectum primum ad spirare; littera sequens est clara ex dictis supra dist. 2. dist. 6.

(d) Secundo sic, principium eque perfectum, etc. In ista ratione est tantum notandum unum dictum, scilicet quod tota perfectio producentis non est a supposito producente, sed a principio formali producendi, ita quod suppositum producens non requiritur in producendo, ut aliqua perfectio addenda principio formali productivo, sed tantum requiritur, ut quaedam dispositio, id est, quod quando illud principium productivum requirit productum realiter distinctum ; et quando non distinguitur ab ipso realiter, tunc requirit suppositum in quo sit, quod distinguatur realiter ab alio supposito producto, sicut memoria fecunda quamvis sit principium formale productivum et perfectissimum, non tamen est in potentia propinqua, quia Filius in divinis non distinguitur realiter ab illo. Ad hoc ergo ut sit in potentia propinqua, oportet quod sit in aliquo supposito quod distinguatur realiter a producto, quod suppositum mediante illo principio producit. Si ergo suppositum requiritur tantum ut principium productivum sit in potentia propinqua, et si perfecte reperitur in aliquo supposito, hoc sufficit.

(e) Et si dicas, quod illud. Vult dicere, quod voluntas ut in Patre, sive amor mutuus absolute, non est principium, nisi ipsa etiam voluntas sit in alia persona, scilicet in Filio, et quamprimum est in Filio, derelinquitur quod ut in Patre sit principium, et sic ad hoc, ut Pater habeat ipsam ut principium, habet inquantum prior est in Filio. Et ideo Doctor sic arguit, quia Pater omnem realitatem quam potest habere, habet a semetipso, etiam (per impossibile) Filio non intellecto ; et loquor semper de realitate propria relative, quia relatio similitudinis et aequalitatis, cum non possint esse nisi saltem inter duo, ut puta, quia Pater non est sibi similis, sed Filio similis, ideo talis similitudo etiam dependet a Filio ut a termino, dicentia vero perfectionem, quamvis communia sunt in Patre a semetipso. Possumus etiam dicere quod omnis relatio sive ad intra sive ad extra sit in Patre a semetipso, quia fundamentum earum est in Patre a semetipso.

Si dicatur, nonne paternitas dependet a Filio.

Dico quod non, quia prius origine Pater est Pater quam Filius sit, cum talis relatio sit constitutiva Patris, secus est in creaturis, ubi relationes non constituunt, etc.

(f) Item, aut Pater voluntate, etc.

Sensus hujus littere est, quod si volitio Patris vel voluntas, ut habet respectum ad Filium amatum sit sufficiens principium eliciendi ; ergo circumscripto Filio ut amante, poterit esse principium ; ergo non requiritur amor ut mutuus. Si dicatur quod non, sed requiritur ad hoc quod sit principium in Patre, quod includat respectum ad Filium, et similiter in Filio, ut includat respectum ad Patrem, et sic hoc principium esset unum aggregatum ex duobus imperfectis, quod est inconveniens.

(g) Preterea, amor. In hoc quod dicit Doctor quod cognitio illius amoris videtur esse magis immediata ratio principii.

Contra hoc quidam arguit, quia non est immediata ratio producendi, ut patet a Doctore dist. 2. et 6. et 1. primi d. 1. q. 1. secundi. Similiter intellectus divinus prius intelligit essentiam quam voluntas velit vel spiret, et tamen talis intellectio non est immediata ratio producendi vel spirandi.

Respondeo, quod non bene perpendit verba Doctoris ut omnes alii, qui contra ipsum arguunt. Nam sensus litterae est talis : Quia Henricus dixit, quod amor perfectus, qui tunc est perfectus, quia mutuus, et quanto perfectior ei quanto jucundior, tanto est ratio formalis producendi ; et quia cognoscere diligenter vere condiligere, talis cognitio necessario requiritur ad hoc, ut amor sit jucundior, nam per impossibile ipsa cognitione circumscripta, amor non esset jucundior, patet. Si ergo per illam est jucundior, sequitur quod erit ratio magis immediata producendi, non sic est de cognitione respectu Filii, quia hoc est ex ordine potentie operative et productive, nam prius est operativa, ut Patet a Doctore supra, et si (per impossibile) non intelligeret, adhuc ipse intellectus esset vere productivus. Hoc idem dico de voluntate.

(h) Preterea, contra opinantem. Sensus littere est, quia tenet quod Spiritus sanctus distingueretur a Filio, dato quod non esset a Filio. Ex quo sequitur Spiritum sanctum, vel non necessario requirere Filium ad sui productionem, nec per consequens amorem mutuum, vel quod illud dictum suum sit falsum, scilicet quod distingueretur a Filio, quia, distingueretur a Filio si non esset a Filio, quia distinguitur a Filio propter alium modum procedendi.

COMMENTARIUS (a) Juxta questionem istam. In ista littera sunt aliqua notanda. Primum, nomen verbale est tale, quod significat actum per modum habitus et quietis; et accipio habitum pro quiete, eo modo quo dicimus, habitibus presentibus cessat motus, et quod tale nomen verbale significat principium productivum, si tale, ut tale prin- cipium denominat suppositum vel aliud singulare. Exemplum, Genitor significat principium generandi, ut tale principium denominat suppositum quod dicitur genitor; non enim dicimus principium generandi est genitor. Et similiter lectio significat actum per modum quietis, et lector significat principium legendi, ut denominat suppositum, quia principium legendi non est lector, sed suppositum Secundum dictum : Quando verbum significat aliquid per modum fluxus et fieri, sicut generare, legere, et hujusmodi, nomen participium sumptum ab illis, 'ut legens, generans, significat per modum fluxus et fieri; nomen vero verbale, genitor vel lector, tantum significat per modum quietis, et sic est quando dico spirans et spirator; nam spirator significat principium spirandi per modum quietis.

Tertium, quod omnis numerus ponit suum significatum, quod est numerare circa significutum determinabilis ab ipso, sicut cum dico duo homines. Nam signilicatum hominis est determinabile per numerum, et sic numerus binarius ponit suum significatum, scilicet dualitatem circa hominem, ut vere dicantur duae naturae distincte, sicut cum dico spiratores, ponit suum significatum numerus circa significatum determinabilis, quod est spirator, et significatum spiratoris est principium formale productivum; et sic sensus esset, quod si Pater et Filius essent duo spiratores, non tamen essent duo supposita, sed in eis essent duo principia productiva Spiritus sancti, non sic cum dico: duo spirantes.

(b) Sed que est ratio quare terminus, etc. Thomas dicit in sententia, quod adjectivum, quia significat formam adjacentem suppositis, ideo distinguitur ad distinctionem suppositorum. Substantiva vero, quia non significant formam per modum adjacentis, sed absolute, ideo non numerantur ad numerationem suppositorum. Exemplum est de albo et albedine.

Sed Doctor ex hoc arguit contra, quia cum substantivum et adjectivum simpliciter significent idem, licet non eodem modo, non videtur possibile adjectivum numerari quin et substantivum, sicut si sunt duo alba; ergo et due albedines.

Sed videtur, quod opinio Thomae possit stare, quia quando eadem forma numero plura denominat, adjectiva numerantur ad numerationem suppositorum, et tamen forma illa non numeratur, sicut non sequitur, eadem intellectio est in' Patre et Filio et Spiritu sancto; et denominat illas personas, et per ipsam dicuntur tres intelligentes, ergo et tres intellectiones, non sequitur. Sic est in proposito de virtute spirativa, que denominat Patrem et Filium.

Dico, quod instantia Scoti bene valet contra Thomam,quia de virtute sermonis, cum dico tres intelligentes, sequitur ergo tres intellectores, quia ex quo intellector idem simpliciter significat quod intelliens,sequitur propositum. Secus si diceretur, tres persone intelligentes, quia tunc sensus est, quod una intellectio in proposito denominat tres personas, sed cum dico absolute tres intelligentes, videtur importari distinctio in forma.

(c) Assigno aliam rationem. In ista littera sunt plura notanda. Primo, quod omne dependens de necessitate terminatur ad aliquod independens, et hoc accipiendo dependens et independens ejusdem generis ; nam effectus dependet a sua causa effectiva, ideo terminatur ad illam, et finitum ad finem, et accidens ad subjectum; et haec ultimo modo accipitur hic in proposito. Secundo, quando sunt aliqua duo aeque dependentia eodem genere dependentiae, unum non potest terminare dependentiam alterius; et dixi equali dependentia, quia quantitas quamvis dependeat ad substantiam in ratione subjecti, potest tamen determinare dependentiam albedinis, ut patet in Sacramento Altaris, et quando aequaliter dependent, utrumque terminatur ad tertium independens. Tertio, cum dico duo spirantes, ista duo adjectiva equaliter dependent eodem genere dependentiae, ideo ly duo non potest dependere vel terminari ad spirantes, quia sic terminari est ponere suum significatum circa spirantes, quod non potest esse, cum equaliter dependeant; ergo ista duo terminantur ad tertium, puta ad personas, et est sensus : duo spirantes, id est, duae persone spirantes. Cum vero adjectivum terminatur ad substantivum, ponit suum significatum circa illud, et sic dicendo : duo spiratores,ly duo ponit suum significatum circa spiratoris significatum, et sic ponit suum significatum circa vim spirativam, et sic essent due vires spirative, quod est falsum. Quarto, cum dicit quod adjectivum in divinis videtur posse substantivari in masculino genere, hoc debet intelligi, quod semper subintelligitur aliquod substantivum, ut cum dico creans statim subintelligitur Deus; et similiter subintelligitur persona, et similiter cum dicitur, Pater et Filius sunt unus, ly unus quamvis sit adjectivum, dicitur substantivari, quia statim subintelligitur aliquis, id est, sunt unus Deus ; et similiter hic Pater et Filius non sunt unus, id est, non sunt unus aliquis vel una persona, etc.

(d) Tunc ad illam consequentiam, etc. Quando dicit Doctor quod verum est, quando consequens distinguitur in illis,non acoipitur hic consequens pro omni eo quod sequitur ad antecedens, sed accipitur consequens prout accipitur in fallacia conse- quentis, quod est superius vel commune ad plura, et antecedens, quod est quodammodo inferius, et sic ad numerationem antecedentis, sequitur numeratio consequentis,quando ipsum consequens, id est, commune, distinguitur in inferioribus, sicut hic : sunt duo homines; ergo duo animalia, quia animal distinguitur in illis. In proposito vero, quia vis spirativa, que est communis Patri et Filio, non distinguitur in illis, imo est tantum una, ideo non sequitur ad numerum personarum numerus virtutis spirative, et ideo non sequitur, sunt duo spirantes, id est, due persone spirantes, ergo duo spiratores, quia in consequente significatur vis spirativa distingui.

Ad argumenta. Omnia videntur mihi clara, praeter pauca, quee ponimus.

(e) Ad secundum dico. Quia licet actio vere sit alicujus singularis existentis, ut ipsemet Doctor declaravit supra dist. 4. quest. 2. et in Quodlib. q. 2. Et hoc non improbat ; sed quia dicit quod spirare est alicujus spiratoris singularis existentis communis Patri et Filio, contra hoc arguit, quia spirator dicit relationem realem ad Spiritum sanctum, sicut generator ad genitum, et sic aliquid, quod esset commune Patri et Filio, diceret relationem realem ad Spiritum sanctum, et si spirator prius intelligeretur in se, videretur habere relationem realem ad Spiritum sanctum ; hoc autem est inconveniens, quia relatio realis in divinis est tantum persone ad personam, ut patet.

Si dicatur nonne principium productivum in divinis, puta memoria fecunda, dicit relationem realem ad productum ?

Dico quod non, ut, patet supra dist. 2. et . q. 1. in divinis producentis ad productum est relatio realis,sed principii productivi ad productum, non, quia tunc memoria fecunda realiter distingueretur a producto.

Secundam hujus distinctionis quaestionem pertranseo, cum ex se pateat, maxime in Scotica via imbutis. Nec judicio meo, ibi aliqua video, qute majori nostra expositione egeat,nisi ad responsionem illius confirmationis ibi : Respondeo de istis ordinibus.

Pro cujus dilucidatione nota glossam nostram super dist. presenti in principio responsionis, que sic incipit : In ista questione planum est, quod Pater et Filius, ete.Vide etiam Doctorem in 2. dist.1. q. 1. et in Quodlib. q. 4. et in Reportatis q. 1. prolog. et in Formalitatibus, et in Theorematibus, et alibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1