Text List

Quaestio 1

COMMENTARIUS. (a) Quantum ad primum. Hic Doctor praemittit aliqua. Primum quod sicut in in¬ tellectu sunt duo actus assentiendi alicui vero complexo, etc.

Adverte quod aliud est cognoscere principium et aliud assentire, forte enim aliquando ista separantur ; verum tamen est quod intellectus cognitio principio noto ex terminis assenlit necessario, ut infra patebit, sed non omni propositioni cognitae non evidenti ex terminis, neque ex principio necessario assentit ut vere vel ut false, sed de hoc alias erit quaestio. Assensus vero voluntatis non videtur differre ab actu quo vult objectum, si enim vult bonum propter se, illud velle dicitur assentire. Similiter dum vult propter aliud, illud velle est simpliciter assentire, non enim volitio distinguitur ab assensu.

(b) Ista similitudo accipitur a Philosopho. Quod in mente est affirmatio vel negatio, id est, in intellectu est cognitio affirmativa vel negativa, sive assensus vel dissensus quo assentit vel dissentit complexo ; et dicitur cognitio affirmativa tantum denominatione extrinseca, eo quod terminatur ad complexum, in se enim formaliter omnis cognitio est incomplexa et simplex, et similiter omnis assensus.

Sequitur: Hoc in appetitu est prosecutio et fuga, id est, volitio qua vult, et nolitio qua odit. Et sicut in mente est affirmatio propter se et propter aliud, id est, assensus quo assentit vero propter se ut principio, et assensus quo assentit vero, puta conclusioni propter aliud, sive cognitio propter se et propter aliud, quae dicitur propter se vel propter aliud, ex hoc quod terminatur ad complexum quod est cognitum propter se, id est, cujus cognitio sive cujus evidentia non est propter aliud complexum, sed tantum dependet a terminis ; vel ex hoc quod terminatur ad complexum, propter aliud complexum cognitum vel evidens.

Sequitur : Ita in appetitu est dupliciter prosecutio vel adhaesio propter se et propter aliud, id est, volitio propter se vel propter aliud, et talis volitio dicitur propter se vel propter aliud tantum denominatione extrinseca, ex hoc quod elicitur a voluntate circa objectum, quod vult propter se vel propter aliud.

(c) Est tamen hic duplex differentia, scilicet inter assensum intellectus et assensum voluntatis, prima, quia illi duo assensus intellectus, scilicet propter se et propter aliud, distinguuntur ex natura objectorum, sunt enim alteri propter aliam et aliam evidentiam illius et illius veri, et ideo habent distincta objecta, ipsos causantia, ita quod evidentia sive veritas propter se causat assensum propter se ; et evidentia sive veritas propter aliud ut veritas conclusionis quae est propter principium, causat alium assensum propter aliud; vel notitia principii causat assensum propter se et notitia conclusionis quae dependet a notitia principii, causat assensum propter aliud; modo evidentia conclusionis est alterius rationis ab evidentia principii, similiter notitia conclusionis demonstratae est alterius rationis a notitia principii, ut supra patuit. Sed assensus voluntatis propter se et propter aliud non habent distinctionem ab objectis, quia licet unum objectum sit ex natura rei volibile propter aliud ut omne ens creatum, et aliud objectum sit ex natura rei tantum volibile propter se, et repugnet sibi ex natura rei, quod sit propter aliud volibile, sicut primum ens, ut probat Doctor in 4. dist. 49. tamen voluntas potest velle illud propter aliud, creatura propter se, et hoc ex libertate voluntatis; et sic isti actus habent (denominatione extrinseca) a voluntate distinctionem, sic vel sic acceptante objectum. Sicut enim potest libere velle, ita potest sic vel sic velle, scilicet referendo vel non referendo ad aliud ; et loquor de modo volendi, pertinente ad voluntatem, sicut est velle propter se vel propter aliud, intense vel remisse et hujusmodi, non autem de modo volendi qui simpliciter se tenet ex parte objecti, quia non potest ex se frui una persona clare visa non fruendo alia, ut supra patuit.

(d) Secunda differentia esi, quia ini er assensum propter se et propter aliud respectu intellectus, nullum cadit medium, id est, nullus assensus medius, quia non est evidentia media quae non sit, nec propter se, nec propter aliud; omnis enim propositio necessaria est simpliciter evidens, vel propter se vel propter aliud. Patet discurrendo in omnibus : Omnis etiam propositio contingens est praecise evidens ex visione terminorum et unionis eorum, ut supra patuit in q. 3. prologi, et licet inter contingentes detur ordo (ut supra patuit) tamen proprie loquendo nulla est evidens propter aliud, et sic intellectus necessario assentit illi ex sola visione et unione terminorum ; sed in voluntate praeter illos assensus potest esse assensus, nec propter se, nec propter aliud, et hoc probat Doctor.

(e) Voluntas autem circa tale ostensum se potest habere. Ilie intendit probare quod voluntas potest assentire alicui bono, puta diligendo illud absolute, ita ut non diligat nec propter se nec propter aliud, et tamen talis dilectio non erit inordinata, praesertim si tale bonum ostendatur a ratione ut in se bonum absolute, ita quod primo ratio dictet tale bonum esse diligendum, non dictando an propter se, an propter aliud ; sed postea ratio ex imperio voluntatis potest ulterius inquirere, an tale bonum sit propter se vel propter aliud diligendum ? et cum ista opinione concordat Aureolus lib. 1. dist. 1. quaest. 3. et similiter Occham lib. 1. dist. 1. et multi alii.

Ad rationem Doctoris respondet Gregorius de Arimino in primo d. 1. q. I. ari. 1. concedendo quod aliquid potest absolute oslendi voluntati ut bonum, et quod voluntas potest illud diligere . Sed dicit quod illud necessario diligitur vel propter se vel propter aliud, licet non dictetur a ratione ipsum esse diligendum, aut propter se aut propter aliud, sicut etiam aliquid potest absolute apprehendi absque hoc quod dictetur ipsum esse diligendum vel odiendum, et tamen voluntas non potest habere actum circa illud, nisi diligendo vel odiendo. Sed salva semper reverentia tanti viri, exemplum non videtur ad propositum, quia omnis operatio voluntatis, vel est velle vel est nolle, ut patet; est ergo impossibile, voluntatem habere aliquem actum circa objectum, nisi volendo illud vel diligendo,quod idem est, vel nolendo illud sive odiendo, quod idem est, sed non est sic de propter se vel de propter aliud. Nam si ratio ostendit aliquod bonum esse diligendum, et tamen non dictet illud esse diligendum, aut propter se aut propter aliud, non video quando voluntas absolute possit velle illud, quoniam velle propter se vel propter aliud, necessario prsesupponit ipsum velle, sed non e contra, ideo exemplum ejus non est ad propositum. Negaretur etiam, quod ratio posset ostendere aliquod bonum voluntati, et non dictet illud esse diligendum vel odiendum, quia quaero, aut ratio cognoscit illud bonum esse diligendum vel non diligendum, aut non cognoscit. Si primo modo, talis cognitio ex quo est vere practica, necessario dictat tale bonum esse diligendum vel odiendum (ut patuit supra in q. ultim. prolog.) Si secundo modo, non video tunc quod voluntas possit illud diligere vel odire, nisi sibi ostendatur sub ratione diligibilitatis vel odibili tatis.

COMMENTARIUS. (a) De secundo articulo principali. Quia 5. habemus actum .bonum propter se, secundo delectationem consequentem actum perfectum, et tertio actum propter aliud, quarto actum neutrum; primus est perfectus; secundus non est actus elicitus , sed quaedam passio , ut infra patet; tertius est actus neuter. Primus secundum Doctorem dicitur fruitio. Secundus usus, etc. ideo quaerit Doctor cui istorum conveniat fruitio. Et arguit pro una parte, probando quod volitio propter se sit fruitio; et pro alia parte probando quod fruitio sit formali ter delectatio consequens actum perfectum ; et tandem tenet quod actus perfectus sit formaliter fruitio, et clarius hoc patet in 4. d. 49. Et dicit quod aliquae auctoritates probant de actu perfecto, et aliquae de delectatione, et aliquae de utroque simul, sed hoc tertium erit tantum unum per accidens, quia non significat immediate unum per se conceptum, sed plures, sicut Ilias significat bellum Trojanum , ut patet 7. Met. texi. com. 13.

(b) De primo videtur auctoritas Augustini: "Omnis itaque humana perversio est frui utendis, et uti fruendis" ; modo perversio sive peccatum est formaliter in actu voluntatis ; patet, quia est carentia rectitudinis quae deberet inesse actui, ut patet a Doctore 2. disl. 34. 37. Peccatum enim formaliter secundum communiter Theologos est deformitas fundata in actu voluntatis primo, licet possit etiam esse deformitas in actibus alterius potentiae a voluntate , sed tantum materialiter et non primo, nec formaliter, ut patet a Doctore in 2 d. 42. non est ergo in delectatione primo. Tum, quia delectatio non est mala nisi quia actus, ad quem concomitatur, est malus. Tum, quia delectatio non est in potestate voluntatis immediate , sed praecise dicitur in potestate voluntatis, quia concomitatur actum, qui est in potestate voluntatis; ergo peccatum, imo est in voluntate; ergo fruitio mala erit actus voluntatis malus, et per consequens fruitio bona erit formaliter actus voluntatis. Tum, quia ubi unum oppositum, ibi et aliud oppositum natum est inesse. Tum, quia delectatio non est bona nisi quia actus quem sequitur est bonus. Tum, quia delectatio non est in potestate voluntatis nisi quia actus quem sequitur, est in potestate voluntatis ; modo nullus est actus bonus formaliter nisi elicitus a voluntate, conformiter rationi rectae, ut supra patuit in quaesi, depraxi, et infra patebit, dist. 17.

(c) Secundo probatur per Augustinum : Frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam; ergo amor quo voluntas amat aliquid propter se, est formaliter fruitio. Praeterea: Inhaesio videtur esse per potentiam motivam inhaerentis, id est, quando voluntas proprie inhaeret objecto , est per actum suum quem producit, tendere in illud ; et si libere inhaeret objecto propter se, est libere producere actum, quo vult objectam propter se, sive quo inhaeret objecto sive quo fertur in objectum propter se. Sicut etiam dicimus, quod lapis actu suo inhaeret centro, quia producit suo modo, ubi passivum in se quo inhaeret et quielatur in centro, et sic sequitur quod fruitio sit actus quo voluntas inhaeret objecto, et non delectatio. Patet, quia delectatio non videtor effective esse a potentia inhaerente, (quae proprie dicitur inhaerere per aliquid productum ab ipsa, quae formaliter inhaeret) sed effective ab objecto delectabili, ut patuit in 3. d, 15 ergo potentia fruens non dicitur per illam inhaerere formaliter objecto propter se, cum talis inhaesio nominet potentiam motivam sive productivam actus quo inhaeret. (d) Sed ista ratio non concludit. Adverte quod non dicit Doctor ex intentione quod non concludat, sed non concludit tenenti delectationem esse de essentia beatitudinis, quia ipsi haberent dicere quod licet delectatio sit effective ab objecto delectabili, tamen mediante ipsa, voluntas inhaeret objecto et delectatur in tali objecto ut in fine ultimo, sed tunc videtur sequi quod fruitio nullo modo sit in potestate fruentis, sed quod potentia fruens tantum passive se habeant, quod non videtur, ut patebit in 4. d. 49. et sic ratio Doctoris videtur magis concludere propositum, scilicet quod fruitio sit formaliter actus.

(e) Quod, autem frui sit tantum delectatio. Hic Doctor adducit aliquas auctoritates quae videntur dicere, fruitione esse delectationem. Prima est Augustini: "Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui Trinitate", id est, fruitio Trinitatis est summum gaudium nostrum ; ergo. Sed forte debet exponi quod non sit hic praedicatio formalis, sed tantum causa- lis, id est, quod fruitio Trinitatis est causa gaudii nostri, non quod ipsa sit formaliler et quidditative gaudium ; potest etiam exponi per praedicationem concomitanti®, id est, quod fruitio est id ad quod concomitatur gaudium sive delectatio. Secunda auctoritas est Augustini : "Frui dicimur ea re". Dicit Doctor, quod si sit locutio per identitatem, vel quasi definitio , id est, quod voluptas sit simpliciter idem quod fruitio, vel quod sit definitio ejus vel pars definitionis, erit fruitio essentialiter delectatio^ sed magis, videtur praedicatio causalis sive concomitantiae quam formalis, et exponatur ut supra.

(f) Quod autem frui accipiatur pro utroque, patet ex 10. de Trinitate, cap. 10. vel 23. "Fruimur cognitis in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata conquiescit", id est, quod conquiescit ipsis cognitis propter seipsa cognita; modo ad actum pertinet cum dicitur fruimur, et similiter delectatio cum dicitur in quibus, etc. Si ergo delectatio tantum accideret fruitioni, non poneretur in ejus definitione. Sed potest faciliter exponi, quod non ponitur in ejus definitione ut essentia, sed tantum ut passio concomitans actum fruitionis, quia ad actum fruitionis concomitatur delectatio in ipsis cognitis quibus fruimur. Et breviter omnes tales auctoritates faciliter exponi possunt et habent etiam exponi a Doctore, cum ipse velit in 4. distinctione 49. delectationem nullo modo pertinere ad essentiam beatitudinis.

Quod autem sit magis proprium significatum. Hic Doctor videtur tenere quod fruitio sit actus et non delectatio, et probat, quia frui construitur cum ablativo significante objectum ex vi transitionis, nam cum dicimus fruor Deo, illud scilicet Deo , significat objectum fruitionis ex vi transitionis, id est , quod fruitio transit sive terminatur proprie ad objectum quo fruimur ; et sic frui dicit tendentiam sive transitionem in objectum fruibile, et talis constructio approprialur verbis significantibus actum,(ut palet) non autem construitur cum objecto in ablativo ex vi causae. Cum enim dico fruor Deo, non significatur ex vi talis constructionis quod Deus sit causa fruitionis, sed tantum significatur quod sil objectum terminans actum. Sed cum dico delector Deo, ex vi hujus constructionis habetur, quod Deus sit causa delectationis, qualis constructio debetur passionibus, significatis per verba pure passiva ; nam cum dico delector Deo , hoc verbum delector est verbum pure passivum significans hanc passionem, scilicet delectationem, et sensus est delector Deo, id est, Deus delectat me, quae delectatio non est actus, sed passio consequens actum. Et sic patet quomodo Doctor videtur expresse tenere fruitionem esse actum.

(h) Ad argumenta principalia respon- 10det Doctor ibi : Ad primum argumentum dico. Et dicit quod bene fructus est ultimum quod expeclalur de arbore, non ut possideatur corporaliter, sed ut attingatur per actum potentiae gustati vae. ad quam gustationem sequitur delectatio. Sequitur : Si igitur fructus dicatur quo fruen- Delectatio dum est, delectatio non est fructus, quoniam est "fruitio ipsa delectatio non est objectum fruibile ; formahter* imo sequitur ipsum objectum fruibile, quia sequitur actum quo attingitur objectum fruibile ; imo fructus est illud ultimum expectandum, scilicet est ipsum objectum fruibile quod ultimo expectalur, ut habeatur per actum gustationis. Sequitur : Sed nec delectatio est frui, dicit quod non solum delectatio non est objectum fruibile, sed nec etiam est frui sive fruitio formahter. Sequitur : Sed primum quo attingo expectatum, ut expectatum est frui, id est, quod illa operatio qua attingo expectatum, scilicet objectum fruibile , dicitur frui. Delectatio enim non potest dici frui, quia non est id quo attingitur fructus, scilicet objectum fruibile ; imo sequitur operationem qua attingitur objectum fruibile, nam potentia prius amat objectum fruibile et postea sequitur delectatio. Illud ergo quo potentia attingit objectum fruibile, est formeliter frui, et illud est actus voluntatis perfectus.

(i) Ad secundum respondet quod auctoritas est in oppositum, et expono litteram : Cum enim dicat auctoritas, non actus esse fructus, id est, quod fructus non est actus, sed passio , quia gaudium quod dicitur fructus spiritus, non est actus, sed passio consequens actum ; sequitur quod frui non est delectari, quia fructus est objectum fruitionis, patet, quia fructu persefruimur ut objecto, passio autem non est objectum fruitionis; tunc enim ita posset esse primum objectum sui, sicut potest esse primum objectum alterius, patet, quia si fructus est objectum fruitionis, et gaudium est fructus, et per consequens objectum fruitionis, et ipsum gaudium ponitur fruitio ; ergo idem erit objectum fruitionis et ipsa fruitio , quod non est intelligibile, quia fruitio terminatur ad objectum fruibile, et si idem esset objectum fruibile, et fruitio idem realiter terminaretur ad seipsum et secundum idem. Sequitur : Ideo frui si est passionis ut objecti, id est, ut terminatur ad passionem ut objectum fruibile, ipsum frui non erit passio, sed frui erit actus aliquis potens habere istas passiones pro objectis proximis suo primo objecto ; patet , nam primum objectum fruibile immediate terminans actum fruitionis , ordinale est Deus ut finis ultimus , ad quam fruitionem concomitatur delectatio de ipso Deo, et sic delectatio illa est objectum fruibile proximum Deo ut objecto summo delectabili. De hoc in 4. d. 49. Sequitur ibi : Et cum dicitur quod per se fructu fruimur, non debet intelligi in ratione formalis principii, sicut dicimus calor calefacere, vel agens actione agit, non enim frui est effectus formalis fructus, sed est effectus formalis fruitionis, et sic dicimus fruimur fruitione, sed debet intelligi fructu in ratione objecti, et sic per se fruimur fructu, id est, objecto per se fruibili, sicut si diceretur amabili per se amamus, scilicet ut objecto per se terminativo amoris, sed in ratione causae formalis dicimus amore amamus. Et sic patet ista quaestio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1