Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 4
Titulus quaestionis est, an operatio intrinseca Angeli, scilicet intelligere et velle, mensuretur aevo ? Et non loquitur hic de aliqua operatione mere supernaturali, sed de intellectione et volitione, quae naturaliter causantur ab intellectu et voluntate Angeli, vel ut a causa totali vel partiali.
(a) Hic dicitur ab Henrico quodi. 12. q. 8. Et haec opinio est satis clara littera, re- duco tamen ipsam opinionem per aliqua dicta, ut clarius intelligatur. Primo dicit, quod una intellectio Angeli quantumcumque duret, mensuratur aliquo nunc, ita quod illud z;unc poterit coassistere tempori nostro, puta unius dici vel unius anni, sj illa intellectio tantum continuetur, et alia intellectio ( prima transeunte ) mensuratur alio nunc, quod quidem nunc tanto tempori nostro assistit, quanto illa intel - lectio continuatur, et sic de aliis intellectionibus. Et ex istis nunc redditur, tempus discretum constans aliis et aliis nunc sibi invicem succedentibus; tempus ergo discretum mensural omnes operationes intrinsecas Angeli. Et dicitur tempus d? sereium ad differentiam temporis continui et successivi, nam illud dicitur tempus continuum et successivum, quando una pars succedit alteri, et continuatur illi parti, quod fit quando est ibi instans continuans partes,et dicitur tunc continuare quando est principium unius, puta fulure et finis alterius, scilicet pra:eterit:e, ut supra patuit praesenti dist. quaestion. 2. Sed non est sic in tempore discreto, quia unum nunc non est principium zunc futuri, nec finis nunc praeteriti. Secundo dicit, quod talis intellectio Angeli est simpliciter indivisibilis, et nullo modo continua et successiva, et sic mensura illius erit indivisibilis, quae est nunc temporis discreti. Tertio dicil ut etiam patet supra praesenti dist. quast. prima in additionibus, qua ponuntur in fine hujus secundi, quod sicut aliquod est in re, ita habet mensuram sibi correspondentem; et sic cum essentia divina sit indivisibilis et indefectibilis, habet eternitatem indivisibilem et indefectibilem pro mensura. Et sicut Angelus est indivisibilis, et defectibilis habet s:evum indivisibile, et defectibile; et sicut res temporalis est indivisibilis et defectibilis, ita habet tempus divisibile et defeectibile pro mensura. Et multa habet in littera, quia ib; clara sunt, relinquo intuenti litteram, et similiter omitto quasdam rationes, quas ipse facit pro sua positione,et similiter omilto multa in suo modo ponendi, quae omnia vide, quia ibi clara sunt.
(a) Contra conclusionem hujus positionis. Doctor primo improbat conclusionem Henrici in se. Secundo improbat modum ponendi ipsius. Conclusio Henrici est, quod operatio Angeli intrinseca tantum mensuratur nunc temporis discreti, existentia Angeli mensuratur nunc sevi. Et Doctor hic probat, quod talis operatio mensuretur simili mensura, qua mensuratur existentia Angeli, qua probatio est satis clara in littera. Et breviter stat in hoc, quod sicut existentia intellectionis Angeli habet eumdem modum manendi dum manet, qualem habel existentia Angeli, dum manet, id est quod sicut Angelus habet existentiam omnino indivisibilem, et intellectio similiter habet, ut patet per ipsum Henricum, ubi supra, sequitur quod ipsa intellectio habebit similem mensuram, sed existentia Angeli secundum Henricum mensuratur nunc aevi; ergo et intellectio ipsius. Nec valet dicere, quod existentia Angeli manet diutius, quia si Angelus statim foret annihilandus, adhuc mensuraretur nunc sevi, ut supra patuit. praesenti dist. quaest. prima. Si dicatur, quod secundum Doctlorem videtur quod intellectio non habet esse permanens, sed in continuo fieri, ut patet, respondendo ad ultimum argumen- tum, distinct. 9. quaestionis ultima primi, eL per consequens videtur posse mensurari alia mensura a mensura avi. Dico quod hoc nihil est ad propositum, quia Doctor arguit ad hominem, quia Henricus ponit illam intellectionem habere esse omnino indivisibile, ut supra patuit.
Dico secundo, quod etiam secundum: Doctorem habet esse permanens, ut patet per ipsum, cum sit de genere Qualitatis, - ut ipse aliqualiter innuit, ubi supra, et clare probat in quodlibet. quast. 13.
(b) Praeterea secundo omnes concedunt, etc. Ille autem actus necessario inclu - dit actum naturalem, id est, quod idem actus beatificus est partialiter productus ab Angelo, et quoad hoc dicitur actus naturalis, talis productio partialis non est necessario ab agente supernaturali, et ut idem actus principaliter producitur (licet parlialiter) ab agente mere supernaturali dicitur supernaturalis. Tunc arguitur sic: Idem actus una tantum mensura mensuratur, sed actus beatificus, et ut producitur ab agente supernaturali etl ab agente naturali, in re est simpliciter idem, licet varietur. secundum diversos respectus, quia ut comparatur ad agens naturale dicitur naturalis, et ut ad agens supernaturale dicitur supernaturalis; ergo cum actus beatificus mensuretur avo, sequitur quod ut producitur partialiter ab agenle naturali mensuretur sevo, non enim isti respectus alii et alii faciunt diversam mensuram in fundamento.
Addit Doctor unam probationem ibi: Impossibile est autem aeviternum necessario includere vel praesupponere aliquid posterius aeviterno, quod mensuratur mensura posteriori, patet, quia sicut «sviternum necessario est prius temporali, ita aevum necessario est prius tempore, et hoc etiam patuit, ubi. supra prasenti dist. quasi. prima, secundum Henricum. Cum ergo actus beatificus mensuretur zevo, et ille idem partialiter producitur naturaliter ab ipso Angelo, sequitur quod tantum mensuretur saevo, eü( non tempore, nec continuo, nec discreto, cum necessario sit posterius evo etiam secundum Henricum.
(c) Contra modum ponendi. Haec Doctor improbat modum ponendi Henrici; posuit enim quod una intellectio Angeli quantumcumque durans mensuretur unc temporis discreti, quod nunc de necessitate tanto tempori nostro coassistit quantum illa intellectio durat; hoc Doctor improbat, quia ponit multiplicitatem temporis sine necessitate. Et ultra sequeretur, quod unus Angelus habebit quatuor instantia temporis discreti, et alius tantum unum instans respectu unius (temporis nostri, nam si unus Angelus intelligat lapidem, et continuet illam intellectionem per unam diem, et alius Angelus habeat intellectionem lapidis, et continuet eam per horam,et habeat cognitionem,puta hominis, et conltinuet per aliam horam, et habeat aliam cognitionem, deque per horam conlinuatam, et sic deinceps, statim sequitur inlentum, scilicet quod unus Angelus per totam diem habebit tantum unum instans temporis discreti, et alius per eumdem diem habebit non tantum quatuor, sed et mille instantia temporis discreti, quod videtur absurdum, imo videtur quod in uno Augelo respectu unius dici possint habere duo tempora discreta, quia si conlinuet intellectionem per horam, habebit unum tempus discretum, sive unum zuwnc tLemporis discreli, et post habeat aliam intellectionem per aliam horam continualam, tunc habebit unum tempus discretum constans ex duobus instantibus temporis discreti.
Et similiter si per medictatem horae continuet intellectionem lapidis, et per aliam medictatem continuet aliam intlellectionem, habebit illud tempus discretum, et sic unus Angelus in una die poterit habere plura tempora discreta, et alius in eadem die tantum habebit, unum tempus, imo forte tantum unum nunc temporis discreti, si continuet unam intellectionem per totam illam diem, quod est inconveniens.
(d) Praeterea ova secundum istum, etc, Hic Doctor deducit Henricum ad hoc in conveniens, videlicet quod tempus discretum operationis Angeli esset constitutum ex nunc alterius rationis, patet, quia ipse vult, quod 2unc svi distinguatur ab alio nunc eo modo quo eviterna distinguuntur. Et sicut Angelus inferior specie distinguitur ab Angelo superiore, ita nunc mensurans existentiam inferioris dislnguitur specie a nunc mensurante existentiam superioris. Pono modo, quod Angelus intelligat lapidem, lignum, hominem et hujusmodi, ist:e intellectiones distinguun- ' tur specie, quia specificantur ab objectis, specie distinctis, ut probat Doctor in primo dist. 9. quast. 7. ergo et ipsa nunc temporis discreli mensurantia has intellectiones distinguuntur specie, et sic tempus illud quod est mensura componitur ex unc distinclis specie, quod est absurdum, ut patet de aliquo. Nam linea componilur tantum ex lineis, et corpus ex corporibus, et superficies ex superficiebus, et molus unius speciei ex molibus lanlum unius speciei.
(c) Praeterea quod ponitur — unum, nunc etc. Henricus enim ex hoc dixit, quod unum a;u6; mensurans intellectionem Angeli, necessario eoassistil alicui tempori nostro, et non uni instanti, quia deduceretur ad hoc inconveniens, scilicet. quod tempus nostrum esset discrelum, quod est contra. omnes Phbilosophos. Quod autem sequeretur, patet, quia si nunc mensurans unam intellectionem, coexistit uni instanti temporis nostri,ita aliud 2wnc mensurans aliam intellectionem immediale sequentem primam coexistit alii instanti temporis nostri, et sic de aliis, et per consequens videretur tempus nostrum esse discretum. Et tamen Doctor probat, quod non potest evadere hoc inconveniens, quia si ego in instanti 4, possum cognoscere lapidem, et in tempore immediato illi instanti possum cognoscere hominem, a fortiori hoc videtur de Angelo, cum sit perfectior, et sic »w»c mensurans intellectionem Angeli poterit coassistere uni instanti temporis nostri, et per consequens non est necesse intellectum Angeli, si intelligat 4 cum aliquo instanti nostro sistere in intellectione ipsius 4 per aliquod tempus, et per instantia illius temporis, in quorum aliquo posset intellectus meus habere aliam intellectionem.
(f) Si enim dicatur, quod intellectus meus, etc. Diceret forte Henricus, quod ego non possem habere intellectionem durantem tantum per instans, quia intellectio sequens non posset haberi in tempore immediato illi instanti, patet, quia intellectioni secunde non posset dari primum instans sui esse; quod probat, quia sicut non es, medium inter instans et tempus (quia inter quaecumque duo instantia semper datur tempus medium; ergo inter instans primum et ipsum tempus non mediat aliquod instans) ita nec inter intellectionem meam, quae est in instanti, et illam, quae est in tempore immediate habito est aliquod medium, et sic intellectionis secunde non daretur primum instans sui esse; patet, quia inter primum instans in quo est intellectio prima, et tempus immediate sequens, in quo est secunda intellectio non datur aliquod instans medium, et sic nec pri- mum instans intellectionis secunde; et sic poneret, quod intellectio possit mensurari instanti et. tempore, ita quod prima intellectio habeat tantum esse per instans, et sic habet primum instans sui esse, quia ista est vera: hxc intellectio nunc est, et immediate ante hoc instans fuit; ergo incipit esse. Secunda vero intellectio, quae est in tempore immediato illi instantij non habebit primum instans sui esse, patet, quia haec est falsa: ista intellectio in isto instanti est, cum sit tantum in tempore; sicrgo secunda intellectio sit tantum in tempore immediato instanti, tunc argumentum non concludit, scilicet quod detur tempus nostrum discretum, quia non datur instans immediatum intanti.
(g) Sed inconveniens videtur. Dicit Doctor, quod est valde inconveniens, quod intellecetiones ejusdem ratio nis non habeant praecise similes mensuras, ut patet in aliis mensuratis ejusdem rationis. Et vult quod si aliqua intellectio nostra mensuratur svo, sive instanti evi, et alia similiter mensurabitur instanti svi, et sicut primum instans avi poterit correspondere instanti temporis nostri, ita secundum inslans avi poterit correspondere tempori immediato illi instanti; et sicut prima intellectio habet primum instans sui esse, quia in instanti aevi, ita et secunda habebit primum sui esse in instanti svi, cum habeat mensuram indivisibilem, sed tamen nihil temporis nostri coexistit illi secunda intellectioni. Vult dicere Doctor, quod ilia secunda intellectio non habet primum instans sui esse in aliquo instanti primo temporis nostri, sed in instanti cvi. Et si tempus nostrum sibi coassistat, non tamen adaequate sibi coexistit, ita quod dicatur quod si habet esse in tempore immediato post instans prima intellectionis, quod primum sui esse sit in in- stanti primo illius temporis immediati, non mensuratur tempore, sed primum sui esse est in nunc aevi, quod potest coexistere toti illi tempori. Idem dicendum de intellectionibus Angeli, quia si Angelus aliquid intelligat cum instanti nostro, non oportet illam intellectionem manere per tempus habitum, sed si statim habeat aliam intellectionem, illa coexistit tempori immediate habito instanti, cum quo instanti fuit prima intellectio, et tunc nihil eril temporis primum coexistens illi secunds intellectioni.
(h) Contra, hoc non facit per se continuationem. Dicit Doctor, quod in hujusmodi intellectionibus nostris etiam discursivis, non est successio et continuatio, sicut est quando una pars alicujus entis acquiritur post aliam partem, ut patet in alteratione et augmentatione; non enim intellectio habet hujusmodi partes; intellectio ergo conclusionis est ita simplex, si habeatur post cognitionem principii, sicut si non habeatur posl talem cognilionem.
(a) Sed contra hoc. Hic Doctor arguit probando, quod si existentia permanens dum manet, mensuratur aevo, quod etiam quodlibet permanens mensurabitur avo, et sic qualitas et quantitas, et. hujuscemodi, dum actu permaneni in esse quieto mensurantur sevo. Sed hoc videtur inconveniens propter duo. Primo, quia secundum Philosophum 4. PAys. text. com. 118. quies mensuratur tempore. Secundo, quia generationes et corrupliones omnium generabilium et corruplibilium mensuranlur instanti temporis, cujus aulem primum esse mensuratur instanti temporis ejus esse permanens mensuratur tempore.
(b) Ad primum dico. Hic Doctor primo declarat aliqua. Secundo solvit primam rationem. Primo ergo dicit, quod fluxus alicujus formae, puta quando acquiritur calor ut. decem, mensuratur de necessilate tempore, dum successive acquiritur, nam fluxus ille est quaedam successio prioris et posterioris; et talis successio dicilur motus formaliter, et motus proprie mensuratur tempore, et forma secundum quam est fluxus, ut. puta, calor, qui continue acquiritur, dicitur forma, secundum quam est talis successio, et talis forma ut est sub tali actu vel successione dicitur actu motus et forma, secundum quam potest esse talis successio vel fluxus, non quod actu sit fluxus, puta ipse calor ut decem actu permanens, dicitur actu quies, quia nata acquiri per motum.
Declaro tamen istam litteram: primo fluxus forma, talis fluxus est successio a formaliter secundum prius et posterius, ita quod unum succedit alteri, et talis successio formaliter dicitur formaliter motus, qui essentialiter, sive per se, mensuratur tempore, ut supra expositum est in prasent. dist. 29. Secundo, forma secundum quam est actualiter fluxus, utl calor, ul. decem, pro quanto aquiritur successive, prout una pars actu acquiritur post aliam, talis calor dicitur forma, secundum quam actu fluxus forme, vel successio formaliter, Tertio, forma secundum quam potest esse fluxus vel successio, et est omnis forma, quia est parlibiliter acquisibilis, ut quanlitas el qualitas corporalis, et licet habeat aliquando esse permanens, tamen sibi non repugnat acquiri parlibililer, cum sil divisibilis in plures partes. Hoc secundum et lerlium est eadem forma, licet secun- dum diversam dispositionem accepta, nam secundum quod est forma, secundum quam est actu fluxus formae dicitur motus actu, sed secundum quod est actu accepta et habet esse permanens dicitur quies actu. Forte tamen forma secundo modo non dicitur motus formaliter, cum talis motus sit formaliter successio, qua una pars dicitur alteri succedere, sed erit motus materialiter, pro quanto est id secundum quod actu ait successio, et similiter forma.
Tertio, non erit quies formaliter,cum quies formaliter opponatur motui formaliter, sed poterit dici quies quasi materialiter, quia est forma, in qua nata est fundari quies. Quarto, est permanens, in quo non est natus esse fluxus partium, tamen necessario habet formam consequentem, in qua natus esi esse fluxus. Istud quartum, forma substantialis corporalis, tenendum secundum aliquos, quod indivisibiliter acquiratur, in qua tamen est subjective forma, in qua natus est fluxus, puta quantitas vel qualitas corporalis. Hoc quartum non mensuratur tempore per se, nec per se secundum ipsum proprie est quies, cum non sit natum moveri, quiescit tamen per accidens, quia quies est secundum aliquam formam necessario consequentem ipsum, quae, supple forma, nata est acquiri per motum, et per consequens nata est proprie quiescere. Quinto est illud in quo non potest esse fluxus, nec in aliquo consequente ipsum naturaliter, ut sunL substantiae separate et abstracts. EL hoc quintum omnino invariabiliter manet dum manet, et ideo nullo modo mensuratur tempore, nec secundum parlem ejus, nec per accidens, cum in eo non sit aliquid natum partibiliter et successive acquiri; tale vero mensuratur €vo, et etiam illa qus» in eo subjectantur, cum sint omnino invariabilia dum manent, cujusmodi sunt intellectiones et voliliones, ub supra patuit.
(c) De ista forma potest dici, etc. Dicit Doctor quod loquendo de forma secundo et tertio modo, id est, secundum quam actu est fluxus forme, et secundum quam potest esse fluxus formae, talis forma mensuratur tempore, quia licet ipsa forma tertio modo sumpta actu non habeat esse variatum, habet tamen esse variabile, et ideo non mensuratur 2vo, quia saevum requirit in suo mensuralo esse invariabile, cui repugnat successio partis post partem.
(d) Si tamen. aliquis vellet concedere calorem. Sententia hujus littere est, quod quamvis quies ipsius caloris mensure'ur tempore, non iamen existentia caloris mensuratur tempore, sed aevo, nam quies ex hoc dicitur mensurari tempore, quia opponitur formaliter motui, qui per se mensuratur tempore. Sicul ergo motus unius horse mensuratur tanto tempore, ita quies opposita tanto tempore mensuratur, quia si talis motus calori non inesset per tantum tempus, elt nalus essel in esse, quies sibi opposita actu inesset per illud tempus, patet, quia quies formaliter non est nisi privatio alicujus successionis partis post partem, ut vult Philosophus quinto Physic. text. com. 52. ei. 53. ubi tractat de contrarietate motus et quietis, quod quies est privatio motus. Et addit Doctor quod licet Aristoteles dieat, quod quies non mensuretur nisi per accidens, potest tamen dici hoc modo, quod mensuratur per se, eo modo quo scilicet privatio mensuratur per se, quia hoc convenit privationi per se, quod convenit ei inquantum est talis natura; hoc autem quod ipsa sit tanta vel tanta, convenit ei inquantum est tanli vel tanüi positivi, quod scilicet tanto vel tanto tempore natum est acquiri, et per consequens tanto vel tanto motu. Et parum infra: Concedendum est inquit substantias generabiles et corruptibiles per se mensurari avo, licet per accidens, hoc est secundum quantitatem naturalem consequentem eas mensurarentur tempore.
(e) Et tunc ad secundam instantiam, etc. Hanc litteram declaro, cum dicit quod accipiendo istarum substantiarum mutationem, secundum quod loquitur Philosophus de ea in illa est. indivisibilis, id est, quod mutatio substantiae est indivisibilis. Sequitur: £ale vel est mutatio, vel indivisibile. Pro clariori cognitione pono exemplum: ignis cum agit in lignum, primo expellit dispositiones contrarias, puta frigiditatem et humiditatem, et inducit per motum, puta caliditatem et siccitatem facientes pro generatione ignis, ultimus gradus caliditatis, cum sit indivisibilis, indivisibiliter acquiritur, et tale indivisibile terminat motum, sive successionem; forma ergo ignis qui acquiritur, in instanti concomilatur ipsum ultimum gradum caloris. Et hoc est quod dicit: lale vel est mutlalzo, vel indivisibile, id est, talis forma substantialis, vel acquiriiur per mutationem. vel est indivisibilis necessario concomitans indivisibile, scilicet. ultimum gradum caloris terminantem motum. Sequitur in textu: ?/a quod mutari est aliter se habere nunc quam prius. Notat hic Doctor rationem propriee mulaltionis, et dicit, a/?ter se habere nunc accipitur pro indivisibili, et quam prius pro divisibili, id esti, cum dicimus quod subjectum mulatur, puta ut non calido ad calidum, aut tunc illud subjeclum dicitur mutari proprie, quia nunc aliter se habet, scilicet quando est sub ultimo gradu caloris, quia tunc ullimum gradum indivisibiliter habet, et Lolum calorem in esse quieto et permanenti; el cum dicit quam prius, nam prius illud subjectum erat sub continuo fluxu, quia continue acquirebatur calor in ipso, ideo quando habet ultimum gradum caloris, aliter nunc se habet quam prius se habuit. Sequitur: Primum igitur esse forma per se terminans fluxum, id est, quod ulüimus gradus caloris, qui per se terminat ilum motum (ut dixi supra) mensuratur instanti. Sequitur: et ad. illud proprie est mutatio, patet per definitionem mutationis prius dictam, quia subjectum existens nunc sub tali gradu, proprie mulatur, quia aliter se habet nune quam prius se habuerit.
Sequitur: si ad primum esse formae, (id est, quod quando subjectum, puta, materia ipsius ligni, est sub forma substantiali ignis, quae forma non terminat per se fluxum sive motum, patet, quia ipsa acquiritur subito et indivisibiliter per se primo) se habet subjectum non mutatur, quia ut est sub tali forma non aliter se habet nunc quam prius se habuit, eo modo quo exposui de subjecto proprie mutationis. Sequitur: sed quas secundario, inquantum illud primum, id est, quod illa forma substantialis potest dici mutatio secundario, quia concomilatur formam accidentalem, cujus ullimum esse est proprie mutatio, et hoc modo subjectum respectu formae substantialis potest. dici mutari, quia in ipso forma substantialis concomitatur mutalionem primo et per se, puta accidentis facientis pro generatione talis forme substantialis.
(f) Concedo igitur, etc. Vult dicere quod primum esse forme substantialis in se absolute non mensuratur instanti temporis, sed tantum dicitur mensurari instanli temporis quodammodo denominatione exlrinseca, supple inquantum concomitatur ultimum esse forme accidentalis requisit:ae ad hanc generationem formae substantialis; et quia tale ultimum esse mensuratur instanti temporis, ideo dicitur quod primum esse formae substantialis mensuratur instanti temporis.
(g) EL ex hoc patet argumentum, quod posset fieri de successione in avo. Dicit Doctor, quod non omnis forma secundum quam est variatio vel mutatio, mensuratur tempore vel instanti temporis, ut patet de intellectione, nam intellectus transiit de privatione illius intellectionis ad illam, et sic dicitur mutatio, non tamen mensuratur instanti temporis, ut patet supra de intellectione Angeli. Sed sola ista mutatio mensuratur instanti temporis secundum quam mutabile aliter se habuit successive, quam nunc se habet indivisibiliter, ut declaravi supra de mutari proprie dicto. Vult ergo dicere Doctor, quod licet aliqua forma acquiratur post 0n esse ipsius, et sic subjectum ejus transeat de non esse ilius formae ad esse, quia tamen illa forma non acquiritur successive et partibiliter, sed tota simul, ideo non mensuratur tempore, nec instanti temporis, sola vero illa forma, quae acquiritur parlibiliter mensuratur tempore, esse vero illius ultimum mensuratur instanti temporis. Sequitur: Aoc est, cujus termaino ad quem indivisibiliter habito necessario praesupponitur terminus a quo divisibiliter et in termino habilus est. indivisibiliter. Exemplum, nam calor ut octo sic se habet, quod ultimus gradus, ad quem terminatur totus motus caloris, dicitur terminus ad quem, et totus calor qui pracedit ipsum terminum ad quem, qui semper est sub motu, dicitur terminus 2 q4u0; et merito dicitur quod subjectum respectu caloris ut octo, habito ultimo gradu se habet aliter, supple in termino «d quem quam se haberet in successionem caloris sivein termino a quo. Sequitur: e/ in termino habitus est indivisibiliter, id est, quod calor ut octo, ut est in ultimo gradu, di- citur indivisibiliter, quia ille gradus ultimus acquiritur indivisibiliter. Sequitur: et hoc vel secundum quem fuit motus mensuraius Lempore, id est, quod illa forma secundum quam motus mensuratur Lempore, terminus illius form: instanti temporis, ut exemplificavi prius de calore.
(h) Ad primum argumentum principale. Responsio stat in hoc, nam Avicenna voluit quod operatio intrinseca Intelligentiae sit intellectio et volitio, et sic eadem substantia cum ipsa. Hoc idem voluit Aristoleles 3. de Anima, vel saltem imponitur ei. Et cum dicitur in argumento: operatio cujus substantia, mensuratur aeternitate, vel aevo, ipsa mensuratur tempore, si intelligat de operatione intrinseca, non tenetur; si de extrinseca (ut ipse potius) posset concedi, quae operatio extrinseca est movere coelum, qui motus mensuratur tempore; sed quaeiestio tantum intelligitur de operatione intrinseca.
(i) Ad secundum. Responsio est clara ex dictis supra. Concedit enim quod intellectio Angeli potest durare, et tamen mensurari avo, quod potest correspondere tempori nostro. Potest etiam aliqua intellectio correspondere tantum instanti temporis nostri, et alia immediate sequens correspondere tempore immediato, ut supra dictum est,
Sed quidam novus expositor prima partis S. Thoma. q. 10. art. 5. dicit quod solutiones quas facit Doctor, tenendo quod potest esse successio in mensura aliqua, puta in sevo, absque novitate et successione in mensurato, non evacuantl rationes praedictas; et improbat specialiter exemplum Doctoris, qui sic dicit: .S/ poneretur caro non habens partem et. partem sub quantitate, tunc in mensura essent paries, e( mom in eo cujus essent, et sic 3n proposito esse Angeli es absque innovatione. et tamen mensura est successiva. Unde ad rationem factam directe contra, respondel, negando in sententia, quod transmutabilitas mensurati, sit ut praeecise causa successionis in mensura.
Sed contra hoc responsio facile convincitur falsa, tum ad hominem, tum simpliciter. Ad hominem quidem, quia si successio in mensura stat cum mutalione et immutatione partis subjecti seu mensurali, ergo arguere a successione mensure ad tirans mutationem subjecti non valet, sed est sophisma consequentis. Sed ipse Scotus ibidem fatetur, quod ille processus est bonus, et ab effectu ad causam, ergo, etc. Et confirmatur, quia Aristoteles usus est illo, nec processus littere est alius ab illo; si enim successio est in mensura, dicimus ergo in mensurato, quia variatio mensuralti est causa successionis in mensura. Mirum valde est de hoc homine, cum eamdemmet rationem, quam Arisloleles approbat, Thomas improbat, et propterea necesse est, ut aut approbationem aut improbationem propriam neget. Simpliciterautem, quoniam indivisibile impossibile est quod certificetur ex propris per divisibile; ergo impossibile quod mensuretur per illud, et tenet aequela, quia mensura est certificatio mensurali, antecedens vero patet in exemplo suo, nunquam enim sciretur quanta esset caro indivisibilis per quantitatem divisibilem, si ejus esset. Unde de facto per quantitatem specierum in Eucharistia non mensuratur corpus Christi, quia non est sub ea divisibiliter, et idem est judicium in quantitate durationis, si enim ipsa est extensa, nunquam mensurabilur indivisibili et inextenso secundum du - rationem. Quomodo enim scietur, si illius duratio naturalis etiam fingi non potest? oportet igitur mensure exlensie respondere mensuratum extensum, et indivisibili indivisibile, ut littera ex Aristotele deduxit.
In responsione ad primum adverte quod Scotus arguit contra quatuor propositiones. Prima est affirmativa: Operationes Angeli mensurantur tempore. Secunda est negativa, virtualiter inclusa in praecedenti: Operationes non mensurantur avo. Tertia est affirmativa: Visio beata in Angelis mensuratur aeternitate participata. Et hae omnes habentur in hac responsione ad primum, ut patet in littera. Quarta vero etiam affirmativa est: Esse rerum generabilium mensuratur tempore; hoc enim in responsione ad ullimum articuli praecedentis, et in corpore hujusmodi posita est, cum dictum est, quod tam id quod in transmutatione consistit, id est, motus quam id quod mutationi subjieitur, quod experimur esse nostrum esse substantiale, mensuratur tempore. Arguit ergo primo in secundo sent. d. 2. q. 4. contra secundam propositionem, probando illius contradictoriam, quam tenet ut veram, scilicet operationes Angeli mensurantur aevo tripliciter. Primo sic: esse et operatio Angeli habent uniformem modum manendi dum manent; ergo habent mensuram ejusdem rationis. Antecedens patet, quia utrumque est indivisibile, et tamen defectibile. Probatur, quia mensure proportionantur diversis modis manendi, ut patet de successivis et permanentibus. Secundo sic: actus bealificus mensuratur avo, ut per Augustinum patet, de /ide ad Petrum c. 18. ergo, etc. Tertio, operatio Angeli non mensuratur :eternitatle, nec tempore; ergo aevo.
Ad evidentiam hujus difficultatis adverte, quod Scotus ibidem tres mensuras durationis ponit, fempus, auum et ter- nitatem, ita quod tempus rem successivam, avum permanentem, defectibilem tamen, aeternitas autem rem omnino indefectibilem mensuret. Et propterea tenet esse substantiale rerum, ad quas impossibile est esse motum et operationes Angelicas, etc. secundum se mensurari aevo; et tota radix ejus est illa maxima: Quaecumque uniformem habent modum manendi, dum manent habent modum qmanendi, dum maneni habent mensuram ejusdem rationis. In praesenti autem littera distinguuntur mensure duraltionis penes mutabilitatem et immutabilitatem rerum. Et vere sic est, quoniam mensura durationis est certificativa naturalis durationis rei secundum se, alioquin frustra esset; naturalis autem duratio rei ex mutabilitate aut immutabilitate nascitur. Loquor de mutabili vel immutabili proprie, id est, ex intrinseco, quoniam ex tali mutabilitate tantum pendet naturalis duratio rei; nihil enim refert ad naturalem durationem rei, aun in alio sit potentia deslructiva ejus, an non; sed solum an in ipsa sit, unde posset deficere, an non; et in hoc erravit manifeste Scotus dicens: nec aliquando non esse, nec posse non esse per propriam potentiam, variat mensuram rei, et fundamentum ejus est valde debile, scilicet. quia si Angelus annihilandus esset, nihilominus mensuraretur sevo. Liquet enim, quod naturaliter non fore aliquando, et similiter posse naturaliter non esse, variant naturam rei, quia corruptibile et incorruptibile, ut dicitur decimo Metaphys. sunt substantia, aut in substantia, variant, inquam, naturam generice, adeo ut nihil sit eis univocum; ergo nec propria mensura est eadem. Et ex hoc provenit, quod annihilandus Angelus mensuratur vo, quia scilicet annihilatio non provenit ex natura ejus, sed ab extraneo, ipse enim quantum est de se semper esset; dicimus ergo rem omnino immutabilem saeternitate, immutabilem autem simpliciler, et mutabilem secundum quid aevum, mutabilem autem simpliciter tempore. Et propterea cum Angelus sit immutabilis substantialiter, mutabilis tamen accidentaliter, s2evo mensuratur; operationes vero ejus naturales, quia naturaliter sunt mutabiles, ae?vo mensurari nequeunt, aevo namque mensuratum avilernum est; saeviternum autem naturaliter perpetuum est, nullum autem naturaliter mutabile, est naturaliter perpetuum.
Ad fundamentum autem Scoti, distinguenda est primo propositio illa, quoniam si sit in sensu composito est falsissima, quoniam ut dicitur primo Periherm. Unumdquodque necesse est esse dum est. Et sic omnia manentia dum manent habent uniformem modum essendi, quia sunt necessario, et tamen non habent eamdem mensuram. Nee ad huncsensum arguens facil illam, sed absolute seu in sensu diviso, et tunc dicitur, quod modus manendi est multipliciter distinguibilis, scilicet vel penes necessarium et possibile, vel penes permanens 9eti successivum; vel penes defectibile et indefectibile; et quocumque modo sumatur, semper est falsa, quoniam nec omne necessarium convenit in mensura, sed alia est mensura necessari omnino ut Dei, et alia necessarii simpliciter, possibilis autem secundum quid, ut reliqua sunt incorruplibila, et similiter omnia possibilia non mensurantur una mensura, quoniam quaedam tempore continuo, et qusdam tempore discreto, ut dicetur. Similiter non omne permanens convenit in mensura, ut patet de superioribus et inferioribus, nec omnia successiva, quoniam alia est mensura successivorum succes- sione continua, et alia succedentium Suecessione discreta, ut dicetur. De defectibili autem et indefectibili, jam patet defeclibilitatem non esse modum rei, uL ab eis sumitur, sed dicere potentiam extraneam, et propterea non est ad propositum, et esset nihilominus falsa ex eo quod non omne defectibile unica mensura cerlificatur. Ex his autem simpücibus patet responsio ad modos compositos, puta permeanens, defectibile, et similes. Ad formam ergo propositionis dicendum est, quod habere uniformem modum manendi intrinsecum rei, ut per se respicientem talem durationem rei, est ratio uniformis, sive ejusdem mensure durationis, et non absolute uniformem modum manendi, et ideo falsum est antecedens illius consequentiae, et jam exclusa est ejus probatio.
Ad secundum, negatur antecedens, ut patet in littera. Nec est verum, quod Augustinus dicat illud, nisi in sensu inferius manifestando, accipiendo scilicet avum pro aeternitate participata.
Ad tertium, negatur antecedens pro secunda parte, quia operatio Angeli mensuratur nunc temporis, non continui, sed discreti.
Contra secundam propositionem, scilicet, operationes Angeli mensurantur tempore. Arguit Scotus ibidem. Sed quoniam argumenta sua militant contra tenentes eas mensurari tempore discreto, quod sit species Quantitatis, et hic propositio non est sancti Thomie, quoniam apud nos tempus discretum nihil aliud est, quam numerus prioris et posterioris in motu discreto, qui nihil aliud est quam successio operationis spiritualis ad aliam operationem spiritualem, quales sunt dui intellectiones sine phantasma!um vilio. Numerus autem de Praedicamento Quantitatis sequitur divisionem continui, opor- tet ut tempus hoc sit numerus transcendens, compositus ex unitatibus transcendentibus, quia inquantum sic, est unum tantum ex Scoto, motivum afferendum censui, scilicet quia ponuntur multa tempora sine necessitate. Oportet etiam multiplicari tempora, non solum in pluribus, sed in eodem respectu actus, intellectus et voluntatis, etc. haec autem videntur inconvenientia; igitur.
Ad hoc breviter dicitur, quod necessitas magna est multiplicandi tempus in continuum et discretum, propter spirituales, coperationes substantiarum spiritualium, carerent enim aliter proporltionatis mensuris. ille .enim cum sint immediate sibi invicem succedentes et instantanee secundum se, quia quielibet est tota simul elevantur manifeste supra tempus continuum, et ejus instantia, ad $vi autem excellentiam non attingunt, quia corruptibiles naturaliter sunt. Oportet ergo, aut Sine propria mensura remaneant tam nobilia entia aut tempus discretum ponere, cujus instantibus operationes ipse in se mensuranlur; haec enim sunt ipse motus spirituallss Angelorum, cujus numerus est tempus, per quod dicit Augustinus movere Deum spiritualem creaturam. Multiplicatio autem temporis discreti in pluribus Angelis, aut in eodem, judicio meo, non est necessaria nisi materialiter, quemadmodum etiam continuum, quo nostra mensurantur, materialiter multiplicatur in omnibus mobilibus, et aevum in omnibus zvilernis. Consonum namque ratio ni videtur, ut sicut. omnia evilerna simplicissimo aevo mensurantur, quod solum est unum formaliter, ita omnis operatio hujusmodi simplicissima operatione seu simplicissimo mune illus mensuretur; et similiter omnis successio operationum simplicissima succes- sione. Talis autem operatio et successio est ea, qua in primo operante temporale invenitur, quem constat esse supremum Angelum, in quo (ut dicetur) est etiam aevum. Et quia operationes intellectus sunt naturaliter priores et simpliciores operationibus — voluntalis, erit unum tempus, objectum hujusmodi temporalium, quod est primo mensura operationum succedentium in intellectu primi Angeli, et ex consequenti et extrinsece mensura caeterarum operationum, tam suorum quam aliorum spiritualium, cum his tamen ut dictum est, stat quod quasi materialiter multiplicetur hujusmodi tempus, juxta numerum mensuratorum operum, eo quod unum et multa quae consequuntur ens, multiplicantur cum rebus istis. Dixi autem qvas? materialiier, quia non oportet, quod omnino univoce salvetur proportio temporum nostrorum ad tempus, cujus objectum est primus motus, et proportio temporum ad simplicissimum tempus eorum, sed sat est si est quasi talis.
Contra tertiam vero propositionem, scilicet, operatio beata mensuratur aelernitate participata. Arguit idem in quarto, dist. 49. quast. 6. Operatio beata non est immutabilior aeviterno, ergo non mensuratur aeternitate, sed sevo. Consequentia nota, et antecedens probatur; tum, quia operatio beata est simpliciter minus nobilis quam objecta beati Angeli, quoniam substantia est nobilior accidente; tum, quia perfectio ipsius operationis beate, non est immutabilior objecto ejusdem operationis, quoniam id quod inest alicui per accidens, non est immutabilius eo quod inest per se. Constat autem, quod substantia operationis mensuratur $vo; ergo, etc. Preterea scternum ut distinguitur contra evilernum non solum est totum simul, sed est indefectibile carens potentia ad non esse, sed nullum creatum est hujusmodi; ergo, etc.
Ad evidentiam hujusmodi difficultatis, scito, quod quamvis sevum nihil aliud sit quam :eternitatis participatio, distinguitur tamen a sancto Thoma, hoc, in tertio conira, Gentiles, c. 16. et ?n 4. sent. dist. 49. quast. 1l. artic. 2. quaestio. 3. JElernilas parlieipata ab svo, non sicut perfectum a minus perfecto iu eadem specie, sed sicut perfectius a minus perfecto diversorum ordinum. ZEternitas quippe cum sit propria mensura divini esse, participata sternitas, consequenter est propria mensura esse divini ordinis. Esse autem divini ordinis dico, quod impossibile est connaturale esse cuicumque creature facie, aut faetibili, de quo in qusstione duodecima ratio r erit sermo. /Evum autem est mensura esse, immutabilis quidem, sed naturalis ordinis, et hic est per se primo differentia inter eternitatem participatam et :vum. Ex hac enim, et alie differentiae€ fluunt, et omnes difficultates solvuntur, quia enim operatio beata divini est ordinis, ideo sternitate dicitur mensurari participative.
Hinc etiam oritur vis conclusionis impugnatae a Scoto, scilicet intellectus crealus non potest ex sein operationem bealam, ergo mensuratur ctlernitale; ex primo siquidem antecedente sequitur, ergo divini est ordinis, et post, ergo mensuratur aeternitate.
Unde ad primam rationem Scoti, negatur antecedens, quoniam operatio beata, dato quod ipsa in se non esset immutabilior aeviterno, est tanien immutabilioris ordinis, quia divini, et propterea dicitur, et est immutabilior secundum suum genus. Dixi autem: dato quod non sit, etc. quia minor mutatio sufficit ad non esse operationis beatae, quam substantiae An- geli, quia hee exigit ad annihilationem, illa non. Est et rursus emmutabilior, quia plura mutabilia immutabilius continet; una siquidem visio beata absque omni immutatione continet visiones omnium spectantium ad universum eminenter; nullum autem aeviternum ad hanc immutabilitaLem ascendere potest.
Ad probandum autem primum, dicitur quod sicut actus est simpliciter nobilior potentia, et tamen substantia est simpliciter nobilior accidente, et ratione primi actus intelligendi est nobilior materia prima, ratione secundi, e contra, ita in proposito, et hac est vera, quod substantia est nobilior accidente. Et similiter haec quod esse divini ordinis est nobilius esse naturali, et propterea utrumque est verum in diversis ordinibus. Substantia quippe Angeli est nobilior secundum esse ature; operatio autem beata secundum excellentiam Deitalis, et si proprie loqui volumus squivoce comparari videtur.
Ad secundam autem probationem negatur, quod substantia operationis beate mensuretur evo. Substantia enim operalionis, et ejus perfectio una res numero sunt, et eadem mensurantur mensura, unde non solum beatitudo operationis, se ipsa operatio beata mensuratur zternitate participata. Falsum quoque est, quod perfectio non sit immutabilior subslantia operationis, eo modo quo distinguunlur, quoniam substantia operationis, si sine perfectione bealiludinis essel, in instanti temporis discreti mensuraretur. Perfectio autem deitatis mensuram deitatis adducit, non eo modo quo accidens superinducitur, sed eo polius modo quo differentia generi adveniens naturam afferi specificam, et propter ea non valet probatio in oppositum de Deo quod inest per accidens; conslal enim, quod natura generica, aut quasi generica secundum se non talis, aut tantae perfectionis sit ex perfectione differenti: advenientis, qui tamen generi accidere conceditur perfectionem tantum, ut talem assequitur, ita quod unum ens perfectum sil, et sic est in proposito.
Ad secundam autem objectionem principaliter dicitur, quod proprie loquendo, bealus, ut sic, caret potentia ad non esse ! beatum, sicut coelum caret potentia ad non esse rotundum. Quemadmodum enim materia prima, si reciperet formam unam saequivalentem omnibus formis generabilium et corruptibilium, careret potentia ad non esse illius forma, ita intellectus habens actum beatum, caret potentia ad non esse illius actus. Actus enim ille est omnium bonorum non aggregatione, sed elevatione perfectus, et ideo beat, ac immutabilem beatum reddit; extenso autem vocabulo, ut arguens utitur, vocando poten(iam non esse potentiam Logicam vel objectivam, dicitur quod aeternum per essentiam oportet carere omni potentia ad non esse, non autem per parlicipationem, sed sat est, ut distinguatur contra aeviternum diversitate ordinis, quia illud scilicet est ordinis saelerni per essentiam, istud vero natura.
Contra quartam propositionem arguit Scotus in secundo ubi supra, non aliter quam contra primam, scilicet esse subslantiale habet eumdem manendi modum quamdiu est, quem habet aeviternum, quia successione caret, etc. ergo. Sed ad hoc non oportet respondere aliter, quam superius. Non enim penes habere esse modo successivo vel permanenti, distinguuntur mensure, sed penes mulabile et immulabile, ut dictum est. Sed adverte hie, quod Scotus ibidem nilitur solvere rationem sancti Thom:e ad hoc n responsione ad 3. in praecedenti articulo faclam, scilicet quia molus est mensura, non tan- tum motus, sed etiam quietis; ait enim, quod substantia bovis absolute mensuralur vo, quies autem ejus tempore, nec aliud ex illa sequitur ratione. Sed hac responsio non est sufficiens evasio, quoniam tempus comprobatur in littera mensurare, non solum quietem, sed rem quiescentem, quoniam omne quiescens est mobile; omne autem mutabile, secundum quod mutabile, mensuratur tempore. Constat autem, quod secundum substantiam nos sumus mulabiles; ergo secundum substantiam temporales, et stat vis rationis in hoc: Motus et quies substantialiter accepli, id est, mutatio substantialis et quies sub esse substantiali, non solum in aetu, sed in potentia mensurantur lempore; ergo esse substantiale nostrum mensuratur tempore. Antecedens patet ex eo quod actus et potentia ad ejusdem ordinis mensuram spectat, ut ex primo Coeli et 4. Physic. habetur. Consequentia autem tenet ex eo quod potentia talis substantialis est, ul. decimo Metaph. dicitur.
Respondeo, ostendendo quod rationes quas facil iste novus expositor, non aevacuent rationes Doctoris. Et primo ad illa quae dicit de successione in mensura, el non in mensurato. Dico, quod si recte intelligeret Doctorem, non oporteret circa hoc laborare. Unde pro majori intelligentia, nota quod Doctor primo non videtur tenere expresse hanc opinionem, scilicet quod ponatur mensura successiva, sed sustinet. utramque opinionem, scilicet quod sit mensura successiva, ut tenet S. Bonaventura, et quod sit mensura indivisibilis ut tenet Henricus, sustinendo tamen opinionem S. Bonaventurae, dicit respondendo ad rationes Henrici, quod aevum est mensura successiva mensurans existentiam Angeli, licet existentia Angeli sit indivisibilis, et nullo modo successiva.
Secundo nota, quod triplex est mensu- ra pro nunc, scilicet permanens et intrinseca, et sic quantitas permanens dicitur mensura alicujus quanti. Secunda est successiva secundum partem et partem, ita quod componitur ex pluribus partibus divisibilibus, quarum una succedit alteri, et sic tempus est mensura motus, vel una pars motus per replicationem potest mensurare unum totum motum, ut patet infra dist. praesenti. q. 2. Terlia dicitur mensura successiva, constituta ex partibus tantum indivisibilibus sive instantibus aevi,ila quod non dantur plura instantia simul, sed semper unum succedit alteri, et talis mensura dicitur mensurare duralionem existenti? Angeli, ita quod dicimus existentia tantum duravit et durat; sicut etiam dicimus, quod tempus mensurat motum, ita quod per tantum tempus cognoscimus motum tantum durasse. Et sic mensura isto tertio modo potest mensurare indivisibile quantum ad ejus existentiam tantum duraturam, ita quod primum instans aevi mensurat existentiam Angeli positam pro illo primo instanti, et secundum instans aevi succedens primo instanti ipsius :evi, mensurat eamdem existentiam ipsius Angeli posita pro illo secundo instanti, et sic deinceps.
Dicitur ergo aevum mensura indivisibilis, pro quanto mensurat indivisibiliter, sic intelligendo, quod illud quod actu. mensurat, est tantum instans mvi, et transeunte illo succedit aliud mensurans indivisibiliter existentiam Angeli. Dicitur etiam :vum mensura divisibilis et successiva accipiendo pro quodam toto constituto ex pluribus instantibus, sibi invicem succedentibus, et sic est mensura divisibilis, mensurans existentiam Angeli divisibiliter, sic quod tota existentia Angeli posita in primo instanti, tantum mensuratur alio, et posita eadem in secundo instanti, mensuratur alio succedenti:; et sic patet quomodo non est inconveniens esse mensuram aliquan: divisibilem et successivam, et mensuratum in se esse omnino indivisibile, licet tamen eodem semper ponatur in esse pro alio et alio instanti evi. Essel bene inconveniens dare unam mensuram successivam constitutam ex partibus divisibilibus, et per consequens successivis ad invicem, mensurare indivisibile, et nullo modo successivum, quia Si mensurat intrinsece secundum unam partem, quae necessario est divisibilis, correspondet mensurato divisibili, ut patet de tempore, quia si una pars hora, puta cenlesima, mensural unam partem motus, necessario illa pars erit divisibilis; et quia totus unus motus constat ex partibus divisibilibus, ideo nabet mensuram divisibilem et successivam, et e converso.
Et cum dicit, quod Doctor adducit AriSLotelem 4. PAys. text. com. 90. et 100. quod prius et posterius in tempore, sunt propter prius et posterius in molu, dico, quod bene in hoc concedit Aristoteles de tempore et motu, quia est impossibile mensuralum, quod est causa mensure, esse suecessivum et divisibile, quin menSura sil successiva et divisibilis, nam cuilibet parti motus correspondet aliqua pars temporis, et ulraque pars vest divisibilis; et sic una pars temporis non potest succedere alteri parti sine successione partis poslerioris motus ad partem priorem, cum prius et posterius in motu sint causa prioris et posterioris in tempore. Et forte non est simpliciter necessarium esse tantam successionem in mensura, quanta est in mensurato, patet, quia si daretur successivum habens centum partes secundum quantitatem, et non secundum proportionem, et daretur aliquod tempus habens tantum quatuor partes secundum quantitatem, et posset mensurare: totum illum motum, et hoc per replicationem, et tamen non esset tanta successio in tempore quanta in motu. Et similiter si daretur motus habens centum partes secundum quantitatem, una pars illius per replicationem mensuraret totum illum motum, et tamen esset major successio in mensurato quam in mensura.
Et cum arguit ad hominem, dicens: Si successio in mensura stat cum immutalone in mensurato; ergo arguere a successione mensure ad transmutationem mensurati, non valet, est. sophisma consequentis; et ipse Scotus ibidem fatetur quod iste processus est bonus et ab effecu ad causam. Dico concedendo esse sophisma consequentis, quia bene valet, si mensuratum est successivum, et mensura erit successiva, 'sed non e contra, ideo arguitur a positione consequentis ad positionem antecedentis. Et cum dicit: Scolus concedit hunc proeessum esse bonum, dico, quod si totam litteram Doctoris vidisset, non sic faciliter diceret, qus dicit, nam ibi tantum concedit de motu et tempore, unde sic dicit: Dco, inquit, quod bene sequitur, si partes temporis sunt. alie, partes motus erunt. alia, si; est ab effectu ad causam; sed non est necesse, quod in quibuscumque partes durationis sunt. alie, quod aliqua distinctio partium priorum sit. causa hujus. distinctionis, quia illa quae alicui est secunda, poLest in alio esse prima, exemplum, etc. Hoc ille. Alia verba, quia dicit iste novus expositor, quia sunt minus honesia contra tantum Doctorem, silenlio lranseo, nec recurrere ad similia est solvere rationes.
Et cum ultimo dicit, quod impossibile est indivisibile certificari per divisibile, et hoc ex propriis ipsius indivisibilis, dico, uL supra, quod non est inconveniens; indivisibile enim in se quantum ad suum esse existenli:e, non cerlificatur per divisibile, sed bene indivisibile tale potest certificari quantam ad ejus durationem, quia per aliud et aliud instans xvi certificatur, quod talis existentia indivisibilis durat per tot instantia, quae constituunt mensuram successivam et divisibilem in illa instantia, sicut si, per possibile vel impossibile, conservaretur una mutatio per diem, vel unus punctus, et daretur tempus constitutum ex instantibus, sibi invicem immediate succedentibus, mensuraretur mensura divisibili modo exposito. Errat enim iste, credendo quod aevum mensuret intrinseca Angeli, nam mensurat tantum existentiam ejus quoad suam durationem, et sicut nec aeternitas dicitur mensurare existentiam divinam in se et simpliciter, sed mensurat ejus infinitam durationem. Et cum ultra dicit, quod nunquam sciretur quanta esset caro indivisibilis per quantitatem indivisibilem, si ejus esset, dico, quod non est simile, quia aliud est loqui de mensura mensurante aliquod quantum in se, et de mensura mensurante aliquid quantum ad ejus dura. tionem, ut dixi supra, quia forte indivisibile in se non posset certificari per aliquod divisibile, sicut nec divisibile per indivisibile. Et hoc exemplum Doctoris de carne et quantitate debet sane intelligi, non enim dicit, quod tunc talis quantitas permanens mensuraret carnem non habenlem partem et partem, sed tantum dicit sie: Si poneretur caro non habens partem et partem sub eadem quantitate permanenle, tunc essel. ibi alielas parlium $n ipsa exlensione, qua quantitas est absque ectensione vel divisibilitate partium ejus, cui accidit talis extensio. haec ille. Et per hac, quie? dixi, patet quid dicendum est de corpore Christi in Eucharistia, et sic patet improbatio etc.
Respondeo, ostendendo quod solutiones hujus novi expositoris non evacuent rationes Doctoris. Et praemitto, quod im- ponat illi quae non dicit; imponit enim quod ipse ponat tres mensuras secundum uniformitatem vel difformitatem mensuratorum, etc. Sed iste non bene forte vidit Doctorem originaliter. Doctor enim adducit h::c contra Henricum qui posuit hanc triplicem mensuram correspondentem, etc. Secundo imponit Doctori quod esse subStantiae; rerum, et operationes intrinsecx Angelorum mensurentur svo. Sed hoc non dicit Doctor sic simpliciter et absolute, ut iste imponit, imo forte tenet quod nulla mensura mensurentur, ut patet q. 9. dist. 9. secundi, ubi tandem videtur tenere, quod existentia superior Angeli, etc. et sic diceretur de existentia superioris intellectionis, imo in ista materia semper dubie loquitur, ut patet. Dicit ergo Doctor quod posito, quod operatio Angeli mensuretur aliqua alia mensura,;de qua supra in q. 3. et posito quod existentia Angeli mensuratur svo, dicit quod operatio intrinseca et substantia etiam corruptibilis mensuraniur avo, cum hujusmodi existentiae habeant similem modum, etc. non dicit ergo absolute, quod mensurentur evo, oportet enim diligentius videre Doclorem Subtilem. Tamen posito, quod sic mensureatur aevo, adhuc ostendo, quod non recte improbat rationes Doctoris. Cum ergo dicit, quod Scotus erravit manifeste dicens: nec aliquando non esse, nec posse non esse per propriam potentiam variat mensuram ejus, et fundamentum ejus est valde debile, quia Si. Angelus esset annihilatus, nihilominus mensuraretur vo. Dico, quod haec est verum, quod mensuraretur zvo, et quod non esse aliquando naturaliter, et non posse non esse naturaliter non variant modum mensure, ut. clarius intelligatur premitto aliqua: Primo, quod gradus intrinsecus rei non variat rationem formalem rei, ut patet a Doctore in primo, disi. 8. q. 29. in responsione ad primum argumentum principale, cum talis gradus, eL si sit intrinsecus rei, est tamen posterior re, cujus est, et sic ponendo, quod necessitas et contingentia, finitas et infinitas sint gradus intrinseci, non variabunt rationem formalem rei, cujus erunt. Secundo praemitto, quod nullus modus rei quicumque Sit ille, sive intrinsecus, sive non (cum semper intelligatur posterior re, cujus est, patet, quia praesupponit eam) potest variare formalem rationem illius, et sic primo res est talis in se, quam intelligatur esse sub aliquo modo. Sicut etiam dicit Doctor in primo, dist. 3. q. 5. et in secundo, dist. 1. q. 2. et 5. quod ad absolutum in causa, sequitur absolutum in effectu, ita quod effecius prius intelligitur talis entitas in se, quam intelligatur sub isto modo, sive respectu quo formaliter dependet. Et per consequens nullus respectus ad causam variat rationem formalem illius, ut dicit Doctor in pluribus locis allegando pro se Augustinum, et sic quod Franciscus sita Joanne vel a Sole immediate, talis respectus non variat esse formale ipsius, sive sil magis ab uno paIre quam ab alio, ut notat Doctor in secundo, d. 20. g. 2.
Tertio praemitto, quod sicut est entitas in se,ita ad talem entitatem nali sunt consequi tales vel tales modi, patet, quia homo formaliter est talis entitas, ideo sequitur concomitanter esse finitum et esse risibilem, et non hinnibilem. Similiter, quia talis entitas, ideo sequitur concomitanter habere talem gradum intrinsecum; sicut quia Deus formaliter et quidditative est in se talis entitas,ideo habet talem modum, puta infinitatem, necessilalem, el sic de aliis. EL quia lapis est formaliter entitas, ideo repugnant sibi is!i modi, scilicet, infinitas et necessitas, et conveniunt ei contingentia et possibilitas, et similiter diceret Philosophus, quia coelum est talis natura, ideo concomitanter convenit ei incorruptibilitas, quia praecise talis entitas, et sic hujusmodi entitates non dicuntur variari per hujusmodi modos, licet tales modi de necessitate concomitentur. Quarto praemitto, quod contingit dupliciter cognoscere res, vel convenire ad invicem, puta specie, genere, et hujusmodi, vel differre, puta specie, genere, etc. vel per intrinseca et rationes formales, vel per aliqua qua necessario concomitantur rationes formales. Primo modo cognoscimus, quod homo et asinus conveniunt genere, quia talis entilas in se, et differunt specie, quia tales entitates secundo modo, quia homo est risibilis, et asinus rudibilis et similiter per hujusmodi passiones quasia posleriori argumentor, quod distinguuntur specie. Sic dico in proposito, quod corruptibile et incorruplibile differunt plusquam genere, scilicet Physico, licet non Logico, ut patet 10. Metaph. id, est, quod illa entitas, ad quam sequitur incorruptibilitas differt genere ab illa entitate ad quam concomitatur corruptibilitas, non enim corruptibilitas et incorruptibilitas sunt rationes formales distinguendi genere Physico colum a lapide, imo Si. per impossibile essent separata ab eis, adhuc genere Physico distinguerentur, sicut si risibilitas et hinuibililas essent separate ab homine et equo, adhuc distinguerentur specie, et sic intelligitur Philosophus. Similiter esse ens per se, et esse ens in alio, non variant rationem formalem, cum non sint de intrinseca formali ratione, ut alias patebit; bene lamen concomilanlur de necessitate, puta esse in alio, concomitatur accidens, et esse ens per se concomitatur substantiam, et per esse ens per se, et ens in alio, cognoscunlur hujusmodi entia tantum a posteriori. Si dicatur, si isti modi non variant rationem formalem rei, ergo si lapidi adveniret incorruptibilitas, adhuc esset lapis, et similiter si esset necesse esse, essel lapis, dico, quod isti casus sunt simpliciter impossibiles.
Et si dicatur, ponatur hoc per impossibile, dico quod ex uno impossibili possunt plura impossibilia sequi. Sicut si popatur per impossibile, quod Deus sit risibilis, sequuntur multa impossibilia, et sic posset concedi hoc impossibile, videlicet, quod Deus esset in se, et tamen esset risibilis, et similiter lapis esset in se, et tamen esset incorruptibilis et necesse esse. Sequeretur etiam, quod non esset lapis, non primo, sed tantum concomitanter, sicut si ponatur, quod homo sit rudibilis primo et per se, sequeretur hominem esse, stante rudibilitate, et concomitanter sequeretur hominem non esse, quia rudibilitas non est nata inesse homini, sed tantum asino.
Ex his patet improbatio dicti illius novi expositoris, ae quomodo dictum Doctoris stat in suo robore, videlicet quod Angelum aliquando esse tantum, et ipsum non posse non esse, non variat existentiam formalem ipsius Angeli, quia aliquando esse et semper esse a parte post sive a parte ante, praesupponunt ipsum esse existentiae, et sic per hujusmodi posteriora non variatur, et sic sequitur quod si existentia Angeli tantum duraret per horam, ita mensuraretur svo, sicut si perpetuo duraret, imo si ab aeterno fuisset. Si etiam naturaliter tantum esset pro aliquando, adhuc mensuraretur aevo, sicut etiam si ex natura sua non posset non esse, quia nunquam talis existentia variatur, cum posse esse naturaliter pro aliquando tantum, et naturaliter non posse non esse, consequatur talem entitatem, quae forte prius intelligitur esse talis in se, quam intelligatur sub illis modis, nisi dicatur, quod alius et alius modus ipsius rei, requirit aliam et aliam inensuram. Sed hoc non est ad propositum, imo est totaliter recedere a proposito, ut patet, tum etjam, quia ponitur mensuram ;;nensurare existentiam rei, ut supra patuit; nec dicitur eam mensurare, quia sub tali vel tali modo. Dicimus enim, quod aeternitas mensurat absolute existentiam Dei, et non sub iila ratione, qua est indefeclibilis, ita quod indefectibilitas sit ratio formalis, quare existenti:e divine conveniat talis mensura, sed talis existentia est talis in se, quod sibi necessario competit indefectibilitas. |
Ex his etiam apparet quomodo non sit verum quod dicit, scilicet quod ideo Angelus mensuratur svo, quia annihilatio non competit Angelo ex natura sua, sed tantum ab extrinseco; ipse enim quantum est de se, semper esset, quia ista semper esse et non semper esse, tantum concomitantur talem entitatem Angeli, nec, ut dixi, variant rationem formalem ipsius, ut patuit. Tum etiam, quia falsum assumit, videlicet, quod Angelus ex natura sua semper esset, quia ex natura sua est defectibilis et annihilabilis, et nisi conservaretur a Deo, statim annihilaretur, ut patuit supra praesenti distinctione; omnis creatura subjecta est varietali, (ut inquit Paulus) et de hoc alias erit sermo. Nec similiter verum est, quod dicit jsta opinio, scilicet quod omne mensuraltum avo est naturaliter aeviternum, et aeviternum naturaliter est perpetuum, nullum autem naturaliter mutabile est perpetuum, hoc enim non probat. Tum etiam, quia quaero, aut naturalis perpetuitas est ratio formalis, quare conveniat Angelo talis mensura, aut talis existentia Angeli? Non primo, quia tune mensura illa conveniret natur: Angeli per rationem alicujus posterioris, tum etiam, quia illa perpetuitas, aut est ipsum aevum, aut aliquid aliud. Si primo, tunc sequitur quod idem sit ratio formalis inherendi, et quod sit ipsum inherens respectu ejusdem, quod est impossibile. Si secundo, quaero de illo alio, aut est, existentia Angeli praecise, et tunc habetur propositum, quia talis existentia, cum sit ratio formalis quare convenit talis mensura, ita mensuratur :y0, si tantum duret pro instanti sicut si perpetuo; sicut si ra/Zonale sit ratio formalis, quod risibile conveniat homini, ita erit ratio formalis inhserendi, si homo duraret per horam, sicut si perpetuo. Si est aliud ab existentia Angeli, assignetur, non videtur posse assignari, et quodcumque assignetur, tunc talis mensura inerit Angelo tantum per aliquid posterius ipso Angelo, quia illud assignabile erit tantum posterius, ut. supra paluit; tum etiam, quia oporteret ipsum probare omne evitlernum esse naturaliter perpetuum, cum nihil sit naturaliter, et ex natura sua perpetuum, secundum veram fidem, cum omnia alia a Deo sint mere contingentia, et possibilia ex natura propria, et repugnat Deum posse facere aliquid ex natura sua perpetuum et necessarium; et de hoc satis patuit in praemo, distinct. 2. parte prima, quast. prima. distinct. 8. quast. ultima, et specialiter, des. 39. ubi improbavi opinionem Thom, et ostendi quomodo responsiones istius novi exposiloris non evaeuant rationes Doctoris.
Cum respondet ad rationem Doctoris, (scilicet. quaecumque habent uniformem modum manendi, dum manent habent mensuram ejusdem rationis) quod in sensu composito est manifeste falsa. Dico, quod forte non vidit diligenter quaae Doelor dicit; vult enim Doctor, quod illa, que habent eumdem modum existendi, scilicet permanenler vel successive habeant mensuram ejusdem rationis, patet, quia suaessive per se, ut omnes motus tantum mensurantur tempore, cum tempus sit mensura motus secundum prius et posterius, ut patet quarto Physicorum, et omnia permanentia habent eumdem modum existendi, et generalem, quia omnia sunt entia, quorum existenti: secundum se totas vere permanent, ita quod una pars non succedit alteri. Aliquie. vero habent existentiam permanentem, ad quam ex necessitate nature concomitatur indefectlibilitas, et talis tantum ex natura mensuratur clernitale, ut existentia divina, quae est ratio formalis, quare talis indefeclibilitas conveniat ei, et similiter quare talis mensura conveniat ei. Aliqua vero habent existentiam, ad quam ex natura sua necessario concomitatur defectibilitas, et statim desinerent esse, nisi conServarentur a causa extrinseca; et sic omnia permanentia quicumque sunt illa vel saltem illa, qua non per motum acquiruntur, ut sunt omnes substantiae, habent hunc eumdem modum specialem, scilicet quod sunt existenti: permanentes defectibiles, et sic mensura ejusdem rationis mensurarentur; dico ergo, quod si etiam propositio accipiatur in sensu composito, quod est vera, et est sensus: quicumque habent similem modum existendi, dum existunt mensurantur mensura ejusdem rationis, quia ut sic, habent eamdem rationem formalem, propter quam convenit eis talis mensura.
Et quod. dicit de Primo Periherm. conceditur propositio in sensu composilo, eo modo quo exposita est in primo, dist. 39. et sic omnia entia dum sunt, necessario sunt, loquendo de necessitale secundum quid tanlum, et non absoluta, ut ibi diffuse expositum est, sic dico in proposito de ista propositione. Sicul etiam dicimus de ista propositione: homo dum est, necessario est risibilis, quia dum est, habet rationem formalem quare risibilitas insit, sie quae habent similem modum existendi, dum actu existunt tali mensura mensurantur. Et cum dicit, quod Doctor non loquitur, nec ponit ea ad hunc sensum, scilicet compositum, negatur, imo patet quod ponit eam absolute tam in sensu composito quam diviso, imo magis in sensu composito, ut pateL intuenti. Et cum infert, quod nec etiam est vera in sensu diviso, distinguendo de modo manendi, vel penes necessarium et possibile, etc. Patet respondendo ex supradictis, scilicel quod mensura talis convenit enti ralone su: enlitatis existenlis, et non ratione necessarii, nec possibilis, nec ratione defectibilis vel indefectibilis, ita quod talia sint rationes formales, quare talis mensura competat eis; sed bene dicimus, quod aelernitas convenit divin? existentis ratione talis entitatis, ad quam necessario concomitatur ex natura rei indefeclibilitas, et sic patet quomodo non percipit recte mentem Doctoris; et si sic intelligit Doctor, apparel ex supradictis, quomodo ejus impugnatio nihil sit contra Doctorem. Et ex his patet, quomodo responsio hujus ad rationes Doctoris nihil concludant, nec oportet aliter eas impugnare.
Ad illa, quae dicit respondendo ad rationem factam contra secundam proposilionem. Ista opinio multa dicit, quae non videntur vera. Primo cum dicit quod tale tempus discretum secundum S. Thomam non est de Predicamento Quanlilatis, sed transcendens, hoc videtur omnino irrationabile. Tum, qui» mensurata, ut operationes Angelorum, non sunt transcendentes, cum sint de Praedicamento Qualitatis; ergo nec mensura earum, cum mensura et mensuratum sint unigenea ex decimo Metaph. text. 4. Tum, quia ipse expresse dicit, ideo tempus tale est discretum et transcendens,quia et mo- tus mensuratus est transcendens, qui motus est successio operationis spiritualis ad aliam, quia quaero quomodo accipiat iste motum illum discretum. Aut accipit tantum pro illa successione, qua una operatio succedit alteri, sicut posterius succedit priori, et sic talis successio discreta mensuratur per se tempore discreto. Aut accipit illum motum pro illis operationibus sibi invicem succedentibus, alius modus non videtur posse dari. Non primo, tum quia illa successio aut nihil est, aut si est aliquid, est tantum ens rationis; cum ibi non sit aliquid ex natura rei continuans ipsam, modo si mensuratum est unigeneum mensurae, sequitur quod cum mensura sit realis, et mensuratum sit reale.
Si dicatur, quod talis successio est relatio prioris ad posterius succedens priOri, et sic est realis: Sed hoc nihil est, quia talis relatio eodem modo mensuraretur, quo et alie relationes; tum etiam, quia relatio realis actualis semper esi inter extrema realia actu exislentia, ut patet, sed talia extrema actu simul dari non possunt, patet, quia poslerius succedit priori, sic quod quando posterius est, prius non est, aliter unum non proprie succederet alteri. Tum secundo, si accipitur successio formaliter, quia est inter priorem operalionem et posteriorem mensurari tempore discreto, qua mensura mensuraretur existentia operationis in se, cum vere sil mensurabilis? aut saevo, aut tempore discreto. Si primo, habetur propositum. Si secundo, erunt duo tempora discreta alterius et alterius rationis, patet, quia operationis existentia habet esse permanens, et successio illa habet tantum esse successivum; modo permanentis formaliter, et suecessivi formaliter est mensura alterius et alterius rationis. Si ac- cipitur secundo, scilicet successio talis pro operationibus spiritualibus, sic quod una mensuretur uno instanti temporis discreli, et alia alio instanti ejusdem temporis, ex quibus instantibus constituitur tempus discretum, contra, tum, quia illa. operationes non sunt tranScendentes; ergo nec mensura earum ut dixi supra; tum quia si tales operationes mensurentur (tempore discreto, quia una succedit alteri, ita videtur quod visiones nostrae (cum habeant similem existentiam ut patet; non enim fiunt successive, sed sunt simul tot:, cum sint indivisibiles) mensurentur tempore discreto, quia una succedit alteri. Et idem dico de aliis operationibus nostris.
Si vis dicere, quod operationes Angelorum spirituales sint alterius rationis, hoc parum valet. Tum, quia alterius et alterius objecti specie distincti est alia et alia intellectio specie distincta, et sic alterius rationis; ergo darentur mensura alterius ratio nis, quod est absurdum. Tum quia visiones nostrae habent similem modum existendi, et una immediate succedit alleri; et sunt :eque indivisibiles, nec acquiruntur per motum continuum, cum non sint form: acquisibiles per motum, quia nec quant, sed spirituales, ut alias palebit. Ilem, arguo contra hunc modum, quia hujusmodi operationes mensurantur tempore discreto, quia una immediate succedit alteri, et habent esse permanens et indivisibile, etc. Quxro de formis substantialibus, quarum una immediate succedit alteri in eadem materia, ut patet, quia in eodem instanti quo corrumpitur una forma in materia succedit alia, et sunt form:? permanentes, non habentes partem et partem in se, cur non sinl nec composilie, nec quanlie, nec acquirantur per motum, ut pa- tet, qua igitur mensurabuntur? Non tempore continuo, quia illud mensurat per se continua successive, ut patet 4. PAys. Si tempore discreto, hoc est contra te, qui negas substantiam defectibilem mensurari tempore discreto, oportet ergo assignare aliam rationem quare videlicet operationes spirituales Angelorum mensurentur tempore discreto.
Et cum dicit, quod quia illae operationes sint instantaneae secundum se, quia quilibet est tota simul, et una immediate succedit alteri, hoc idem patet de intellectionibus nostris. Nec valet recurrere ad phantasmata, quia si non possuht haberi immediate, nisi prius phantasia habuerit actum suum, tamen habet a specie intelligibili in intellectu possibili virtute intellectus agentis et phantosmatis, ut patuit in primo dist. 3. q. penult. tunc intellectio indivisibiliter causatur non concurrente phantasmate, ut supra probatum est n l. dist. 3. q. 7. et alibi. Tum etiam, posito quod tales operationes haberentur virtute phantasmatum, adhuc sequitur quod eadem mensura, vel simul mensurenlur, quod patet, quia in se et secundum suum esse sunt indivisibiles, et ex natura instanlanew et tolx simul, et sibi succedentes; ergo sequitur propositum. Nec valel dicere, quod habeantur minisierio phantasmatum, quia respectus ad aliud, absolute non variant naturam rei; etiam mulie intellectiones Angelorum causantur parlialiter ab istis inferioribus, ut patet infra in isto 2. dist. 3. q. ll. sive ultima, et tamen non negaretur illas mensurari aevo, secundum Doctorem, et ipsi haberent concedere quod adhuc mensurarentur tempore discreto.
Item, cum dicit quod tales operationes habent ex natura sua tantum esse Qustantaneum, hoc parum valet ad pro- positum suum, quia etiam omnia permanentia quaecumque sint illa, ex sua natura habent esse instantaneum, et statim desinerent esse, nisi potenti manu Dei conservarentur pro quolibet instanti, ut alias patebit. Et multa alia possent adduci, quae brevitatis causa omitto.
Et quod addit, quod quia operationes intellectus sunt naturaliter priores et simpliciores operationibus voluntatis, erit unum tempus omnium hujusmodi temporalium, quod est primo mensura operationum succedentium in intellectu primi Angeli, et ex consequenti et extrinsece erit mensura aliarum operationum tam suarum quam aliorum spiritualium, etc. Certe miror, quod iste dicat hujusmodi ad menlem Thom, cum Thomas talia non dicat, ut patet intuenti Thomam. Tum etiam oporteret eum probare, quod operationes intellectus Angelici sint simpliciores operatio nibus voluntatis, cum sint sque indivisibiles, et nullo modo composite. Nec iste respectus prioritatis facit ad proposium ejus, quia quaeritur tantum de operationibus in se absolute. Tum etiam mirum est, quod iste dicat, quod operationes voluntatis Angeli mensurentur extrinsece mensura, qua intrinsece mensurantur operationes intellectus Angelici, cum sint in se formaliter ita indivisibiles, et ad invicem succedentes, et ita spirituales, et forte, et sine forte perfectiores, ut probabitur, Domino Duce, in 4. distinct. 49. Mirum etiam est, quod non habeant formaliter et intrinsece mensuram, cum etiam omnes motus particulares, et si mensurentur tempore universali extrinsece, mensurantur tamen suo tempore particulari, et intrinsece, ut patet; multo forlius istae. operationes mensurabuntur tempore discreto formaliter et intrinsece. Et ultra, si mensura perfectior mensurat alia imperfectiora extrinsece, magis erit dicendum quod mensura operationum voluntatis erit mensura extrinseca respectu operationum intellectus, quia si mensuratum perfectius, et mensura erit perfe. ctior et simplicior, etiam secundum istum novum expositorem, ut supra patuit. Cum ergo voluntas Angeli sit valde nobilior et excellentior intellectu ipsius Angeli, ut probabitur 2» quarto distinct. quadragesima nona, sequitur quod ejus operationes sint etiam perfectiores, et sic patet intentum.
Ad illa quaeae dicit respondendo ad rationes Doctoris contra tertium articulum, dico primo, quod multa dicit antequam solvat rationes ejus, quae non videntur vera. Primo de illa vternitate participala, qua ponitur mensura operationis beate, qua operatio pertinet ad esse divini Ordinis non videtur verum. Tum, quia sunt multa alia, quae hoc modo pertinent ad esse divini Ordinis, patet de cognitione Dei quam habuerunt Angeli sub ratione propria Deitatis, et hoc ante eorum bealitudinem, et tamen talis cognitio non mensurabatur oternitate partlicipata; patet, quia ipsi volunt quod operatio intrinseca Angeli non beata mensuratur tempore discreto, ut supra patuit, et quod talis cognitio sit, sive pertineat ad esse divini Ordinis. Patet, quia tale esse non est connaturale creature facte vel faelibili (ut ipse exponit esse divini Ordinis) patet quia talis cognitio non potest haberi via naturali. Similiter quaerendum esset de cognitione, quam habuerunt velhabere poluerunt ante bealitudinem, de futuris contingentibus qui tantum cognosci potuerunl per divinam revelationem, quomodo mensurabatur, non esternitate. Patet, quia talis cognitio ante beatitudinem non fuit beala, etiam posito quod illam habeant in beatitudine, adhuc talis non potest dici beata, ut patet in 4. distinct. 10. et 45. quaestione ultima, nec mensurabatur tempore discreto, quia talis cognitio nulli creatur? est connaturalis, Secundo dicit, quod ::um est mensuTA esse immutabilis, scilicet naturalis ordinis, hoc improbatum est supra, ut patuit. Item videtur simpliciter quod operatio beata ita mensuretur svo, sicut et non beata, et possent adduci rationes faelee supra pro operatione intrinseca Angeli. Sed quidquid sit de istis, iste tamen expositor non evacuat rationes Docloris contra Thomam, cum primo dicit, quod talis visio est immutabilior aeviterno, quia minor mutatio sufficit ad non esse operationis beal:e, quam ad non esse subSstlantix:e Angeli, quia hzee exigit annihilalionem, illa non. Hoc non videtur, quia ita illa est Hichaelis, sicut et substantia Angeli, quia ex quo dicit esse divini Ordinis, non desinit esse, nisi per annihilationem. "Et etiam posito hoc, adhuc non sequitur " quod sit immultabilior, quia hic zmmutabile accipitur pro eo quod ex natura tali est magis durativum, et sic ponitur ab istis esse Angeli iuumutabile, quia ex natura sua habet esse perpetuum, quale esse non habent alia inferiora; et sic similiter esse participatum divini Ordinis dicetur magis immutabile ex hoc quod ex natura lalis esse habet durare. Quaero modo a te quod est magis durabile, an esse Angeli, an esse talis operationis? Si dicis quod esse lalis operationis, quaero a quo habent, ut possit sic immulabiliter inesse, aut ex natura sua, aut a Deo tantum. Si primo, ergo similiter et esse Angeli, quia ex natura sua habet esse immutabile et perpeluum secundum te. Si secundo, ergo sicut Angelus voluntate divina potest habere tale esse immutabile, sequitur quod mensuretur :eternitate participata. Ille enim respectus, quod scilicet dicatur be- ala, sive quod terminetur ad objectum beaificum, non videtur causa, quare magis IDensuretur aeternitate, quam non terminaretur ad tale objectum in se, quia talis respectus non variat existentiam ipsius, cum prius sit talis in se quam terminetur ad objectum, ut patet a Doctore in quodlib. quaestione quaria decima. Similiter non videtur multum ad propositum quod dicit, quod ideo est immutabilior, quia plura immutabilia continet eminenter, etc. et per consequens debeat mensurari slernitate participata, quia si sic, tunc aequeretur quod supremus Angelus esset immutabilior ex natura sua, quod ipsi non concederent, vel si concederent, oporteret ineo ponere aliam mensuram a mensurasaevi, quod est omnino inconveniens secundum etiam eos. Et plura essent hic dicenda, quia transeo brevitatis causa.
Et cum dicit ad probationem, quod actus est simplieitler nobilior potentia, et tamen substantia est simpliciter nobi-, lior accidente et ratione primi, actus intelligendi est nobilior materia prima et ratione secundi e contra, ita in proposito, etc. Ista propositio non videtur simpliciter vera, scilicet quod actus sit simpliciter nobilior potentia, loquendo de potenlia subjectiva, quia tunc albedo esset nobilior objecto, cum sit ejus actus accidentalis. Etsi actus sit nobilior, erit tantuin secundum quid, pro quanto aliqualiter perficit; et si ponatur, quod sit simpliciter nobilior potentia, debet intelligi de polentia objecetiva. Et quomodo actus dicalur prior potentia definitione, tempore et perfectione, vide 9. Metaph. text. com,l13. usque ad (/ert. com. 19. inclusive. El cum concedit, quod substantia est nobilior accidente, et esse divini Ordinis nobilius esse naturali, hoc nihil est, quia substantia est simpliciter et absolute nobilior omni accidente, ut patet 7, Metaph, text. com. 4. accidens autem non polest dici simpliciter et absolute perfeclius aliqua substantia, sed tantum secundum quid, puta, quia aliqualiter perficit, vel quia unit objecto perfectissimo, sicut visio beata. Et ideo stat ratio Doctoris, quod cum esse aeeviterni, ut esse Angeli sit simpliciter perfectius ipsa operatione beala, quod si ipsa mensuratur aeternitate, quod magis esse ipsius Angeli, vel si esse Angeli mensuretur $vo, quod etiam operatio beata.
Ad illud, quod dicit negando substantjam operatiois beatae mensurari «evo, quod substantia operationis et ejus perfectio una res numero sunt, eadem mensurantur mensura, quaero quid accipit per substantiam operationis ? Aut accipit ipsam operationem absolute, aut ipsam cum illo respectu quo dicitur beata. Si primo, illa secundum te mensuratur instanti temporis discreti. Si secundo, tunc erit unum ens per accidens, et sic non erit ejus per se aliqua mensura. Deinde qusro de illa perfectione, qua dicitur beata, aut est aliquid intrinsecum et de essentia illius, aut extra essentiam illius, et tantum accidens ei. Non primum, patet, quia operatio ex hoc dicitur beata, quia terminatur ad objectum beatificum, et ut sic includit relationem ad illud, et relatio non est de essentia absoluti, ut patet, operatio autem est qualitas absoluta, ut probat Doctor in quodlibet. quaestione 19. Si secundo, ergo stat argumentum Doctoris, quod talis substantia operationis erit. immutabilior tali accidente, sine tali perfectione adveniente sibi.
Nec valet dicere, quod talis perfectio non sit ei accidens, sed quaeritur differentia adveniens generi. Hoc est enim manifeste falsum, quia quiero cui generi advenit? Si operaltioni tali, ergo sub ila operatione constituitur aliqua species perfectior tali operatione, et sic operatio beata erit una per se species, quod non videtur; tum etiam, quia ( ut dixi ) talis perfectio, qua operatio dicitur actu beata, est relatio ( ut. dixi ),talis non advenit generi de genere absolulorum, ut differentia contrahens, Ex his patet ad alia que sequunliur, et praecipue ad illa quas dicit respondendo ad rationes contra quartam propositionem, patet ex his quae dixi respondendo ad illam, quam ipse dixit secundam propositionem et ad primam.
Quidam novus expositor prime partis Sancti Thomae: in prima parte, quaestione decima, articulo sexto, sive ullimo, reprehendit Scotum, ponentem primum evilernum non mensurari evo. Unde sic dicit: Ad evidentiam igitur hujus, scito quod cviternum non mensuratur a2vo, sive intrinsece, sive exlrinsece, per modum quantitalis continue, aut successiva, aut etiam discrelie, sed per modum unitatis, quoniam vum est indivisibile et totum simul.
Cum enim aevum sil unitas immutabilis vite immutabilitati conjuncti», quanto aliquod immutabile minus est immutabilitati conjunetum, tanto est immutabilius el minus compositum, ac per hoc simplicius, ac consequenter magis unum; supponimus autem nunc, quod :vitlernum quanto inferius tanto pluralitati majori conjunclius est, unde et habet species minus universales et operationes minus ambientes locorum aut corporum, et propterea supremum aeviternum tanquam maxime immutabile inter immutabilia sic, id est, immutationi juncta, esae maxime unum, et consequenter ex natura sua habet unde per accessuim, elrecessum ab eo citera cviterna, ut sic, mensurantur exlrinsece.
Ad Scotum ergo, negatur minor, scilicet nihil est notius ex natura rei primo aeviterno. Dico namque, quod :xvum existstens in primo aeviterno, sive sit ejus substantia, aut existentia, sive non,est notius is in ratione mensure ipsa aeviterni substanda, ut immutabilis, quoniam aevum nihil aliud est quam unitas, per modum mensure talis immutabilitatis, ac per hoc ipsum aevum est ipsa unitas formaliter, cui primo debetur ratio mensurae, ut patet quarto, et decimo Metaphysica. Substantia autem sic immutabilis est denominative una, et hanc denominationem importat ly cviternum; constat autem universaliter, quod id, quod est formaliter tale, est notius et certius ex natura rei eo quod est denominative tale. Quamvis igitur substantia Angeli sit simpliciter notissimum omnium, que in eo sunt, :aevum tamen in genere seu in ratione mensure est notius illius substantia, sicut quamvis substantia corporea sit notior secundum se quantitate, in genere tamen mensure quantitas est notior secundum se. Hac ille novus expositor.
Respondeo et dico primo, quod non bebe serutatus est. verba Doctoris Subtilis. Primo enim dicit disiznct. 9. quaesstione 2. art. ultimo, quod non apparet necessitas ponendi aliquam mensuram intrinsecam aliamrealiter ab existentia Angeli,quia talis mensura esset posterior existentia Angeli, ut patet; et sic si Angelus non possel esse sine tali mensura intrinseca,tunc esset idem realiter, ut probat ubi supra arlieulo primo contra Henricum. Si vero potest esse sine tali mensura, ergo non est necesse ponere talem mensuram in existentia Angeli.
Nec valet dicere, quod talis mensura sit eadem realiter cum existentia Angeli, quia mensura est realiter cum existentia Angeli, quia mensura est realiter aliud .a mensurato, cum sit certior ipso mensurato, ut dicit Doctor in quacstione tertia, et sic non apparet talis necessitas ponendi aevum mensuram intrinsecam existentiae Angeli,ut dicit Doctor in quaestione secunda et tertia, et sic negatur aevum,ut mensura non tantum a primo Angelo, sed etiam ab omni Angelo.
EL siiste novus expositor intendit improbare Doctorem de hujusmodi mensura, quasi Doctor neget eam a primo Angelo tantum, et non ab aliis Angelis; patet quomodo non percipit nec verba, nec mentem Doctoris, cum ipse Doctor neget eam ab omni existentia Angelorum.
Si vero iste expositor intendat probare ( aevum esse mensuram intrinsecam respectu existenti: Angelorum sic, quod talis mensura necessario conveniat existentiz Angelorum, tunc habet solvere rationes Doctoris, quia aut ponitur eadem realiter, aut distincta realiter, et posterior existentia Angeli.Non primo, quia omnis mensura realiter distinguitur a mensurato. Non secundo, quia tunc existentia Angeli posset esse sine ipsa, et sic non esset simpliciter necessaria.
Si vero iste exposilor intendat loqui de evo prout Doctor loquitur dist. 2. quastione 3. secundum secundum et tertium modum, scilicet quod aevum secundum secundum modum accipiatur, pro qualibet existentia superiori et simpliciori, et sic quaelibet existentia superior, cum sit perfectior, ut nata cerlificare de existentia inferiori, erit mensura extrinseca existen - lie inferioris. Vel tertio modo, scilicet,
quod aevum dicaturilla existentia simplicissima, quia ex ratione sua formali, et in se est cerlissima, et primo nola, nata cerlificare de aliis, et sic prima existentia supremi Angeli potest dici »vum, respectu aliarum existentiarum inferiorum Angelorum. EL sic utroque modo accipit Doctor aevum pro existentia simpliciori Angelorum.
Et sic patet, quod loquendo de «vo istis modis, quod in supremo Angelo nullum sit aevum, patet, quia nulla existentia alterius Angeli est superior et simplicior, quia tunc existentia supremi Angeli non esset simpliciter suprema.
Et sic patet quomodo iste in vanum laboret in exponendo quae dicit, et in respondendo rationi Doctoris, quam certe non percipit, cum ignoret ad quem sensum faciat illam. Illa enim ratio ponitur a Doctore ubi supra, quaestione secunda, et probat quod non apparet necessitas ponendi aevum, ut mensuram intrinsecam respectu cujuscumque Angeli, et non facit praecise de supremo Angelo, ut patet intuenti litteram.
Quod dicit de sevo, quod est unitas indivisibilis, habet probare et respondere ad rationes factas in prima qusstione pro opinione D. Bonaventure, quas non solviL nec memoriam de eis facit.
Et similiter habet probare, quod ::vum sit tantum unitas indivisibilis, et non aliquod ens, de quo verificetur unitas talis.
Et quod dicit secundum Philosophum 10. Metaph. quod mensura est tantum unitas. Legat diligentius textum Philosophi, et inveniet ibi quomodo non ponitur ipsa mensura tantum unitas, sed aliquid, cui convenit unitas. Et vide quaexe exposui in primo distincltone 8. quost, 9. ubi ostenditur, et secundum verba et intentionem Aristotelis, quod mensura non accipitur tantum. pro unitate.
Conclusio prima: Necesse esi eumdem actum bealificum eadem mensura mensu- rari, et ut habet esse. supernaturale ab agente primo et naturale a secunda causa.
Conclusio secunda: Operationes intrinseca Angelorum nullo modo mensurantur tempore, sed tantum mensurantur avo, posiLo quod mensurentur.
Conclusio tertia: Solum illa forma dicitur mensurari tempore, secundum quam nata est fieri proprie successio.
Conclusio quarta: Substantia generabilis et corruptibilis tantum pro primo inslanti sui esse essentialiter dependet a generante, ei per tempus sequens a Deo conservante.
Contra primam conclusionem arguitur primo; aut ponitur svum mensurare actum illum, ut absolute sumptum; aut sub illis respectibus, sub quibus consideratur, ut est ab agente naturali, vel supernaturali. Non primo, quia utl sic non dicitur supernaturalis, quia supernaturalitas sumitur per comparationem ad agens Ssupernaturale, ut patet a Doctore in quast. 1. prologi. Non secundo, tum quia ut sic, est tantum unum per accidens, cujus non potest assignari mensura per se; tum quia (alis respetus primo mensuraretur aevo, patet, quia non dicitur beatifieus, nisi ut. supernaturalis.
Secundo arguitur, quia actus beatificus dicitur simpliciter supernaturalis, quia primo et principaliter ab agente superna - turali; ergo, et sic primo et principaliter mensuratur svo, non autem ut est ab agente naturali.
Respondeo, quod actus ille dicitur beatifieus ex hoc quod terminatur ad objectum beatificum, non autem ex hoc quod est ab agente supernaturali, ut patet a Doctore in 1, dist. 1l. et ut sic mensuratur aevo. Quod modo ille actus sit ab agente supernaturali sive naturali, non refert, quia mensuratur a€:vo, ut pr:ecise est. (lalis actus, cui accidit sic vel sic produci, quia tamen in eodem instanti habet esse tam ab agente supernaturali quam naturali, ideo sequitur quod ita erit mensuratus aevo, ut est ab agente naturali,sicut a supernaturali, et. sic respectus naturalitatis non tollit a tali respectu quin mensuretur ivo.
Contra secundam arguitur sic primo: intellectio Angeli potest intendi et remitti ut patet a Doctore in 1l. distinct. 9. quast. 7. in 2. dist. 42. ergo potest acquiri conüinue secundum intensionem, ergo talis acquisilio intensive — mensurabitur tempore.
Secundo, omnis forma mensuratur tempore continuo, quae continue et successive acquiritur; sed intellectio Angeli, quae intensive acquiritur est hujusmodi, quia ipsa producta in aliquo instanti per tempus immediate sequens potest intendi successive, ergo.
Tertio, pono quod intellectio lapidis fiat ab Angelo in instanti aevi, correspondente instanti temporis nostri, quod dicatur 4,et in alio instanti evi fiat intellectio ligni, quaero cui respondebit in tempore nostro ? aut instanti, cui correspondel primum instans aevi; aut instanti immediato; aut instanti temporis nostri immediato. Non primo, quia duo instantia avi, quorum unum succedit alteri, non possunt correspondere uni instanti temporis nostri. Non secundo, quia tunc darentur duo instantia immediate in tempore nostro. Non tertio, quia tunc oporleret Angelum quiescere per aliquod tempus in intellectione lapidis, quod videtur inconveniens; ergo correspondebit tempori immediato instanti temporis, cui correspondebat primum instans evi; ergo intellectio ligni acquiritur successjve, et per consequens in tempore. Respondeo ad primum, quod si gradus inLtensionis form:e sint divisibiles in semper divisibilia, ut quidam tenent, quod talis intelleelio poterit acquiri per motum et successive, et sic meusurari tempore, nisi dicatur supple, quod motus ille quo intenSive acquiritur, sit vere successivus, et sic mensuretur tempore licet intellectio acquisita mensuretur:evo, cum habeat eumdem modum existendi, sicut existentia Angeli.
Dico tamen, quod motus proprie secundum Philosophum, fit, sive causatur ex divisibilitate, vel subjecti mobilis vel spatii alicujus, ut patet a Doctore infra q. 9. ej in quodl. q. 1l. ita quod partes talis divisibilis vere continuantur alio et alio indivisibili; modo forma, ut praecise accepta secundum intensionem,et si habet gradus, non tamen partes, et posito etiam quod quilibet gradus sit divisibilis in infinitum, non tamen constat, quod unus continuetur alteri per aliquod indivisibile, quia tale non videtur posse assignari, et quomodo dicatur motus intensionis, patebit infra. Si vero dicatur, quod quilibet gradus intensionis sit indivisibilis intensive, si acquiritur in subjecto indivisibili, acquisilio secundum unum gradum mensurabitur instanti evi, vel correspondente uni instanti temporis nostri vel alicui parti temporis nostri. Exemplum primi, si intelleclus Angeli quiescat per horam sub privatione intellectionis lapidis, poterit in instanti avi correspondente ultimo instanti illius hor: esse sub intellectione lapidis. Exemplum secundi, si quiescat etiam in ultimo instant illius hore, tunc in instanti svi correspondente tempori immediato ad ultimum instans horae poterit esse sub intellectione lapidis unius gradus intensionis, et si post intendatur secundum alium gradum, adhuc in instanli aevi correspondente instanti temporis nostri, vel alicui parli temporis nostri poterit esse sub secundo gradu. Exemplum tertii: Si primus gradus acquiratur in instanti temporis nostri, secundus gradus non acquiritur in instanti immediato, sed velin tempore immediato, et si acquiritur in instanti mediate oportet quieScere per tempus inter medium.
Si vero primus gradus acquiratur in instanti correspondente tempori nostro, secundus gradus poterit acquiri in ultimo instanti illius temporis, et tertius gradus poterit acquiri in tempore immediato vel in instanti ultimo illius temporis, et tunc oportet quiescere per. illud tempus medium, et sic de aliis gradibus, si successive acquirantur. Sed numquid potest continue intendi, puta usque ad octo gradus, ita quod nulla quies media, vel quasi quies interponatur? Dico quod si acquirantur octo gradus in octo instantibus svi sibi invicem succedentibus, tunc oportet sic ponere, quod primum instans sevi correspondeat alicui instanti temporis nostri; et secundum instans avi alicui parli temporis immediate sequenlis; et tertium ultimo instanti illius partis temporis; et quartum instans ali parti temporis immediate sequentis ultimum instans alterius parlis, et sic deinceps. Si vero primum instans svi correspondeat alieui parüi temporis, secundum instans aevi correspondebit ultimo instanti illius temporis, et tertium instans sevi correspondebit tempori immediate sequenti, et sic deinceps. Et hoc modo aevum continuatur cum aliquo toto tempore nostro; non enim quando instantia sevi continuantur tempori nostro, puta unius hora, correspondent praecise diversis instantibus illius hore, quia non immediatis, ut patet, nec mediatis, quia tunc in tempore medio esset quies, et sic inter duo instantia svi esset quies media correspondens tempori nostro medio inter illa instantia, quibus correspondent instantia svi; unum ergo instans aevi correspondet praecise uni in- stanti temporis, et secundum instans svi Ltempori immediato.
Nec valet dicere, quod quilibet gradus, est acquisibilis in instanti, ergo non potest acquiri in tempore, quia, ut dicit Doctor in tertio distinct. 39. anima Virginis potuit r esse in peccato praecise per instans, et in tempore immediato sub gratia, quae tamen est indivisibilis, aliter daretur instans immediatum instanti. Et quamvis quilibet gradus sit producibilis in instanti, ita quod agens circa passum dispositum potest in instanti producere gradum, si tamen producit plures gradus et non in eodem instanti ;-si in tali productione nulla mediet quies, necessario habet producere primum in instanti, et secundum in tempore immediato, vel si primum in tempore, secundum producet in ultimo instanti illius temporis, et tertium in tempore immediato, ut dixi supra. Et hoc non est ex defeclu agentis neque passi, quia sicut agens potest producere unum in instanti, ita alium in alio instanti; et similiter sicut passum potest recipere unum in uno instanti, ita alium in alio instanti, sive mediato, sive immediato, sed repugnantia est, quia unum instans temporis nostri nullo modo potest esse immediatum alteri instanti. Si loquamur de intellectione nostra, et ponamus quod acquiratur intensive in tempore, pariformiter est dicendum, videlicet, vel quia oportebit quiescere per aliquod tempus, puta si in instanti acquiratur primus gradus indivisibiliter, et in tempore immediato acquireretur secundus gradus indivisibiliter, in ultimo instanti illius temporis acquireretur tertius gradus indivisibiliter, et sic continuatur talis successio, non tamen per motum aliquem, cum ibi nihil acquiratur partibiliter, nec ex parte subjecti est divisibilitas, nec ex parte forme, cum non sit ibi partium divisio, propter quam sit successio in motu, quia continuum divisibile habet partes coputatas per aliud eL aliud indivisibile, ut patet de quanto molis. Modo, gradus forme si ponantur indivisibiles non continuantur ad invicem, quia non continuatur indivisibile continuans eos, ut patet.
Si ibi non est proprie motus, cum conlinue acquiritur intensive intellectio secundum alium et alium gradum, quomodo talis acquisitio continua mensuratur tempore, cum tempus sit mensura motus? Dico, quod proprie non mensuratur tempore intrinseco, licet fiat in tempore universali, sicut ponendo quod Deus in instanli 4 creet unam animam, et immediate post ipsam annihilet, talis annihilatio fit in tempore immediato ad instans creationis, et tamen non mensuratur tempore, licet correspondet tempori nostro. Sic in proposito, multa enim fiunt in tempore, id est, non in instanti, qui tamen non mensuratur tempore; solus enim motus proprie mensuratur tempore. Si dicatur, si gradus secundus non mensuratur tempore proprie, ergo nec primus gradus sive productio illius non mensuratur instanti temporis, concedo, quod non per se mensuratur instanti temporis, quia omne tale est aliquod mutatum esse, quod vel est principium unius partis motus et finis alterius, vel est tantum finis, sicut est ultimum mutLatum esse alicujus motus.
Ad secundum patet ex supradictis. Ad tertium similiter patet. Dico enim quod tale instans aevi correspondet tempori immediate sequenli. Possel etiam correspondere instanti mediale sequenli, si quiesceretl per tempus intermedium, quie omnia bene nota et pondera.
Contra tertiam conclusionem arguitur Sic: primo secundum qualitatem, puta secundum qualitatem, quia est caliditas, nala est fieri alteratio in tempore, el tamen ipsa caliditas non mensuratur Lempore. Probatur, et pono quod punctus de genere Quantitalis possit in tempore alterari secundum caliditatem, ut patet a Doctore in distinct. 9. quas'. 9. et tamen ista alteratio non mensurabitur tempore, nec per consequens ipsa caliditas acquisita in puncto, nam omnis alteratio, qua teinpore mensuratur est successio continua. Quaxro unde sit ista successio ? Non a puncto, cum sit simpliciter indivisibilis, ideo non potest prius secundum unam partem alterari, et posterius secundum aliam. Non ratione caliditatis, quia ut acquiritur in puncto non habet partes et partes, quae continuentur ad invicem, cum hoc Sit tanlum ratione quanlitalis continue, et in puncto nullo modo est quantitas; ergo successio erit pr:ecise, quia nala est acquiri intensive in puncto et gradualiter. Et tunc quaero an illi gradus sint divisibiles aut indivisibiles ? Non primo, quia si unus gradus caliditatis intensionis fit divisibilis in infinitum, tunc quilibet gradus esset infinitus intensive, quia includeret infinitas perfectiones, cum quilibet, in quos dividitur, dicat perfectionem aliquam. Nec valet dicere, (ut aliqui dicunt) quod si divideretur in infinitum, quorum quilibet esset :equalis perfectionis esset infinilus intensive, sed quilibel minor est minoris perfectionis; et patet exemplum de quanto conlinuo, quod est divisibile in infinitas partes, quarum quelibet. dicit aliquam perfectionem, et tamen non est infinitum intensive.
Dico, quod non est simile de quanto exlensivo, quia si ponatur intensum ut duo, ita erit in toto sicut in qualibel parle; si ergo sil divisibile in infinitas partes exlensive, tamen omnes ille partes praecise includunt unum gradum perfeelionis, sicut etiam patet de albedine extensa, quia intensive est ita perfecta in mini- una parte, sicut in tota. Sed non esset sic de gradu perfectionali, quia si esset divisibilis secundum intensionem in infinitum, major perfectio esset in eo intensive quam in alio, in quo dividitur. Et sic non videlur, quod quilibet gradus caliditatis sit intensive divisibilis in infinitum, sed quod quilibet sit indivisibilis, et si hoc concedatur, ergo caliditas illa non est nata acquiri in puncto successione conlinua. Palet, quia illi gradus sunt indivisibiles, et non continuantur ad invicem, quia conlinua sunt, quorum ultima sunt simul. Indivisibile non habet ultimum, ut patet, et ultra oporteret invenire aliud indivisibile continuans, quod sit principium unius gradus et finis alterius; ergo calor in puneto non potest acquiri motu continuo et successivo, et si acquiritur, eodem modo acquiritur sicut intellectio intensive acquiritur, ut dixi supra, et tamen est forma secundum Doctorem, secundum quam nata est esse successio, et mensuratur tempore, ut in puncto acquiritur. Nec valet dicere, quod si punctus esset separatus a quantitate, non posset sic alterari, quia indivisibilis; patet, quia nec Angelus potest calefieri, quia hujusmodi qualitates nate sunt recipi in quanto. Dico, quod non non est simile, quia Angelo repugnat, quia spiritus, omnis forma corporalis, cujusmodi est omnis forma, cui non repugnat extensio quantlitativa; non sic repugnat puncto de genere Quantilatis, quod saltem in ipso acquiratur intensive, licet non extensive.
Secundo arguitur, quia quantitas est forma, secundum quam potest feri successio, ut patet, quia divisibiliter potest acquiri, et tamen non mensuratur tempore, nec instanti temporis. Primum patet, quia talis ab agente perfecto potest in instanti induci in passum; ergo sicut ejus inductio non mensuratur tempore, multo minus nec ejus esse, et tamen ponitur a Doctore mensurari tempore, quia in passo potest successive acquiri. Secundum patet, quia quod mensuratur per se inslanli temporis, ponitur perse terminus, et hoc vel ultimus vel intermedius alicujus successionis. Exemplum de ultimo muitalo esse et de mutatis ess? intermediis. Hoc patet a Doctore ubi supra, sed talis acquisilio non est per se terminus motus, ut patet, erzg non mensuratur instanti temporis, nec similiter quantitas acquisita subito mensuratur instanti temporis, quia non acquiritur per aliquod mutatum esse, quod sit per se terminus motus.
Respondeo ad primum, quod si teneatur, quod gradus forme intensibilis sit indivisibilis intensive, et quod punctus possit allerari secundum aliquam qualitatem, quod talis alteratio continua secundum alium et alium gradum non mensurabitur tempore proprie, nec per consequens qualitas acquisita. Et tunc dico, quod conclusio Doctoris debet intelligi de forma, quae per motum acquiritur, quod fit quando qualitas producitur ab agente naturali in aliquo quanto divisibili secundum partes, quia illud quantum prius secundum unam partem alleratur, et posterius secundum aliam, acquiritur enim extensive in illo quanto, et sic per motum; quia ergo ejus motus mensuratur tempore, ita potest concedi, quod etiam talis qualitas mensuretur tempore, praecise enim dicilur mensurari tempore, quia motus, quo ipsa acquiritur, mensuratur tempore per se, quia vero in puncto non acquiritur per motum, ideo non mensuratur tempore proprie.
Dico secundo, quod omnis forma, quae quantum est ex parte sua nata est acquiri per motum, licet actu non acquiratur per motum, mensuratur tempore, saltem potentiali, quia tanto motu nata esset acquiri in aliquo quanto.
Si volumus etiam dicere, quod per se mensuratur tempore actuali, saltem extrinseco, potest concedi absolute quod omnis forma, quae nata est acquiri per motum, licet etiam in instanti acquiratur, mensuretur tempore, quia forte non videtur alia mensura posse assignari. Ex his patet responsio ad secundum argumenium.
Contra quartam conclusionem instatur. Primo, ignis generat ignem; ergo potest ipsum conservare. Antecedens patet, consequentia probatur, quia non major virtus requiritur in conservando quam in generando. Patet, quia conservare rem est eamdem producere, vel eadem producetione continuata, qua in primo instanti fuit produela, vel alia productione, ut supra patuit q. 1l. praesentis distinctionis.
Secundo, quia minus videtur quod ignis producat ignem de non esse ad esse, quam quod eumdem ignem positum in esse in aliquo instanti ponat in tempore immediate sequenti. Patet hoc, quia in generando ipsum requiritur major virtus, cum transeat de non esse simpliciter ad esse simpliciter, sed in conservando non sic transit, ut patet. Tum etiam, quia Lransire a non esse simpliciter prius natura po - sitive, est majoris virtulis, quam transire a non esse Vantum negative. Hoc patet, sed generando rem transitur a non esse simpliciter prius natura positive, et conservando tantum transitur a non esse prius natura tantum negalive, quia talis negatio actu non inest, sed nisi preveniretur a causa ponendo ipsam rem in esse, lunc actu inesset, ergo.
Tertio instatur, et pono quod Deus in tempore 4, creet ignem, ita quod praecise creet ipsum in tempore immediato ad aliquod instans, et in instanti immediate sequenli ipsum conservet, certum est, quod in tempore illo dicitur tantum creari, quia ut sic transit immediate a »on esse ad esse, et in instanti immediate sequenti dicitur conservari, ut patet. Hoc casu posito, arguo sic: sit ignis approximatus perfecte igni creato, potest illum eumdem ponere in illo instanti sequente immediate illud tempus, ergo et conservare. Consequentia patet, antecedens probatur, quia si in illo instanti ignis ille non esset, et ignis generans esset perfecte approximatus materie, posset illum generare; ergo et nunc conservare.
Quarto instatur sic, aliquod agens crealum potest aliquem effectum corrumpere in isto instanti vel tempore, in quo conservatur, ergo praecise in illo instanti vel tempore potest ipsum conservare. Consequentia cum antecedente videntur nota.
Quinlo instatur, quia conservare rem, est ipsam post primum instans, in quo primo accipit esse, ponere in esse, et hoc vel actione continuata vel alia et alia aclione, ut patet supra prosenti distinct. quasl. 19. quodlib. sed sunt mulla agentia, qua sic se habent; patet de intellectu, qui eonlinuat intellectionem circa objeclum per horam, ita quod illa posita in aliquo instanti continuatur per tempus immediate sequens. Hoc idem patet de volunlale, quaee conlinuat volilionem; hoc idem de Sole, qui conlinual lumen; ergo ista non tantum dependent ab ageute naturali tantum pro illo instanti, in quo primo accipiun! esse.
Sexto instatur, probando quod non tlantum post primum instans, in quo res generatur dependeat a Deo, et conservatur ab ipso. Patet, quia agens naturale in illo tempore, quo dicitur immediate conservas ri a Deo potest illam destruere. Et pono casum, quod ignis in instanti 44 genere. tur, et in tempore immediate sequenti sil aqua (ul incompossibilis saltem virtualiter) perfecte praeesens igni genito; ergo in il» lo tempore poterit aqua ipsum immediate corrumpere; si sic, ergo immediale conservatur a Deo.
Septimo, patet per Doctorem 2» 4. diSlincl. 12. ubi vult, quod ignis non tantum causat in se aliquos gradus caloris, sed etiam conservat eos, vide ibi.
Respondeo ad omnes istas instantias, pramittendo aliqua. Primo, quod aliud est loqui de substantia genita, quae habet esse per se existens extra suam causam, et aliud est loqui de re genita non habente per Se esse existens, ut accidens, quia primo modo talis res nata est praecise dependere a causa particulari pro illo instanti quo accipit esse, ut patet de Francisco genito a Joanne, qui praecise dependet a Joanne, pro illo instanti in quo generatur a Joanne. Sed secundo modo sunt aliqua accidentia, quia pracise habent esse, quamdiu continuantur in esse a causa particulari, ut patet de illuminatione et intellectione et volitione, quite dum causantur a causa parliculari sunt, dum non causantur non sunt. Et loquor de communi lege, quia bene Deus posset conservare aliquam intellectionem causatam a parliculari, puta ab aliquo intellectu creato, ipsa causa parliculari amplius non concausante.
Secundo praemitto, quod conclusio Doctoris tantum intelligitur de substantia perfecta habente esse per se existens, quia talis tantum dependet a causa particulari pro illo instanti quo generatur a tali causa. Unde sic dicit: Concedo gitur quod primum esse substantiis generabilis inquantum concomilatur mutationem proprie diciam mensuratur instanti, sed non sequitur ultra, ergo esse habitum post illud instans mensuratur tempore, quia in primo instan(i comparatur illud esse ad causam partiicularem generantem a qua est, ei post il(ud. instans non habet dependentiawm ad illum causam parlicularem generantem, sed tantum ad primam causam conservantem, et tunc habet habitudinem uniformem ad illam causam conservantem sicut esse Augeli. Haec ille.
Ex his patet responsio ad instantias. Ad primam negatur consequentia. Ad probationem dico, quod in conservando subslantiam requiritur major virtus quain in generando tantum, patet, quia in conservando est simpliciter major dependentia ipsius conservati ad causam conservantem. Et licet causa particularis pro quocumque instanti posset eamdem substantiam generare, si esset approximata eidem passo et omni impedimento amoto, tamen postquam genita est, non potest eadem prius genitam ponere in esse, nec actione conlinuata, nec alia et alia actione. Et licet etiam possit eam corrumpere in aliquo instanti, non tamen sequitur ultra, quod possit conservare, sed si aliquid sequitur, forte tantum sequitur quod potest eam generare, sed postquam genita est non habet ultra influentiam aliquam circa eam, quantum ad suum esse. Et per haec patet responsio ad quatuor primas instantias, el similiter ad sextam.
On this page