Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2
COMMENTARIUS. (a) Quantum ad tertium articulum, qui esi de fine clare viso, dicunt quod volun- tas informata charitate necessario fruitur tali flne, quia ibi nulla est ratio alicujus mali, nec defectus boni, et liomo si videat illum finem visione practica, qua; scilicet sit direcliva praxis in talem finem, quia isli volunt, pracipue Divus Thomas, quod cognitio practica necessario causet actum voluntatis. Vide quae dixi in 2. dist. 7. et 25. ubi improbatur Divus Thomas, praecipue in distinet. 7. Et addunt quod est tanta necessitas et connexio, scilicet visionis et praeficae et fruitionis, ut Deus de potentia absoluta non possit separare visionem a fruitione, sic ut stet visio practica Deitatis, et voluntas non fruatur.
(b) Quantum ad quartum articulum, qui erat de voluntate non elevata per charitalem respectu ultimi finis clare visi, dicunt quod impossibile est hujusmodi voluntatem frui fine etiam viso, quia agere praes apponit esse, etc.
COMMENTARIUS. (a) Contra primum articulum arguo sic. Franc^de Doctor intendit probare, quod volun5^aJf’5° las potest frui et non frui ultimo fine in voluntas0 universali obscure viso; et ratio stat in libera ^°C’ ^U0(^ est n potestate voluntatis et frui ultimo fine et non frui illo, mediante libera, aliquo, quod est in potestate illius, sequitur quod erit in potestate illius immediate frui tali fine vel non frui; et hoc patet, quia si immediate non est in potestate ejus, sequeretur quod posset necessitari ad fruendum mediante illo quod est in potestate illius. Sed voluntas mediante actu intellectus potest frui ultimo fine, puta imperando intellectionem ultimi finis, vel firmando intellectum in tali cognitione, ut patet. Et similiter est in potestate illius non frui, mediante illo quod est in potestate ejus, quia potest avertere intellectum a cognitione ultimi finis, et per consequens non frui eo; ergo sequitur quod ostenso ultimo fine in universali et obscure, est in potestate voluntatis frui et non frui.
Secundo probat idem ibi: Confirmatur ista ratio, et confirmatio stat in hoc quod volens de necessitate finem, necessario removet omne prohibens si potest; sed prohibens volitionem finis, est non consideratio finis, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum; cum ergo voluntas possit removere hujusmodi non considerationem, sequitur quod de necessitate removebit, et sic de necessitate faciet intellectum semper stare in consideratione finis, cujus oppositum saepe experimur.
Contra conclusionem et rationes Vectoris arguit Occham distinet. 1. qugest. 6. et Alphonsus Toletanus in 1. distinet. 1. et Capreolus, et quidam novi expositores Sancti Thomas et mulli alii. Et quia rationes eorum et responsiones quodammodo in idem incidunt, pro nunc adduco rationes Occham, qui sic dicit: Quamvis conclusiones Doctoris (ut credo) sint tenenda;, tamen rationes ejus non videntur probare sufficienter, ideo arguo contra eas. Et primo contra rationem factam in principio quaestionis ibi: Ad oppositum, necessitas naturalis non stat cum libertate, quae ratio satis clara est; cum ergo voluntas velit finem contingenter, sequitur quod nullo modo necessario. Quod autem velit contingenter probat sic: Ea quae sunt ad finem vult contingenter; ergo et finem, quia eadem potentia non potest velle libere aliquid et aliud necessario, quia necessitas naturalis non stat cum libertate in eadem potentia; ergo volens finem de necessitate esset alia potentia, a volente contingenter ordinata ad finem. Et sic nulla est potentia quae posset velle aliquid propter finem, patet, quia velle propter finem proesupponit volitionem ipsius finis.
Contra hanc rationem arguit Occham, et principaliter contra hoc quod necessitas naturalis agendi non stat cum libertate, et dicit ipse quod eadem res omnino indistincta ex parte rei, potest agere de necessitate et libere et contingenter. Et patet primo de voluntate divina quae de necessitate vult essentiam divinam, et creaturas vult mere contingenter.
Sed brevitatis causa singillatim respon- Voluntas debo ad rationes ipsius. Et dico primo, est <ie quod non est simile de voluntate divina Absoluta? et creata, et prius declaro aliqua. Primo, quod voluntas divina est de necessitate absoluta rectissima, ut patet. Secundo quod essentia divina, ex quo est formaliter infinita, est diligibilis, etiam amore infinito. Tertio, quod si voluntas divina posset deficere ab uno gradu rectitudinis, posset non esse Deus, quod est impossibile. Ex his sequitur quod ex quo voluntas divina est infinita; ergo tenetur diligere essentiam divinam amore infinito, quia sic est diligibilis' a tali voluntate. Si ergo voluntas divina posset non diligere, posset deficere a rectitudine quam tenetur habere; quod ergo diligat essentiam de necessitate, hoc non est ex ratione voluntatis ut voluntas, sed ex hoc quod ipsa est formaliter infinita et respicit objectum formaliter infinitum. Et haec est ratio, quam facit Doctor infra dist. 10. Et quod eadem voluntas velit creaturas contingenter ex hoc est, quia creaturae sunt formaliter finitae, et nullo modo tenetur illas diligere, ut dicit Doctor infra dist. 10. et 4. et alibi saepe. Non est ergo simile de voluntate creata, quia cum non sit infinita, non habet necessario omnem perfectionem quam potest habere, similiter omnem rectitudinem, et quamvis teneatur diligere Deum, si tamen non diligit, licet deficiat a rectitudine quam tenetur habere, non tamen deficit a suo esse quidditativo, sicut voluntas divina deficeret, ut exposui supra.
Secundo principaliter dico, quod non est simile, quia essentia divina ut cognita ab intellectu divino, de necessitate absoluta suo modo causat amorem sui in voluntate divina, licet partialiter, sed tamen forte principaliter, ut possit elici a Doctore infra dist. 2. 6. 7. et in 2. dist. 1. quaest. 1. et in Quodlib. Et ex alia parte ipsa voluntas tenetur de necessitate habere omnem rectitudinem quam potest habere, et de facto habet illam; quod ergo diligat de necessitate, non est simpliciter ex ratione voluntatis ut voluntas, sed quia tenetur habere omnem rectitudinem quam potest habere, ut dixi supra et ultra, quod essentia divina de necessitate absoluta movet eam ad sui amorem. Sed ut com¬ paratur ad creaturas mere contingenter diligit illas, quia nulla creatura quantumcumque perfecta, potest de se movere ad sui amorem, ut probat Doctor infra dist. 41. Sed in proposito ultimus finis quamvis sit objectum diligibile super omnia, non tamen immediate movet aliquam voluntatem ad sui amorem, quia tunc de necessitate moveret; sed voluntas ultimi finis est illa quae movet, et si movet, contingenter movet. Multae aliae rationes possent addi, quas nunc transeo.
Secundo arguit ad idem probando, ld,em quod idem omnino indistinctum potast ubi de necessitate agere et libere, quia voluntas secundum Scotum vult libere, et intellectus necessario causat intellectionem; et tamen intellectus et voluntas secundum ipsum Occham, sunt penitus indistincta ex parte rei, ut asserit se velle probare infra; ergo idem omnino ex parte rei potest agere per modum naturae, et per modum libertatis.
Dico, quod intellectus et voluntas non Responsio, tantum distinguuntur ex natura rei ad invicem, sed etiam formaliter, licet non realiter, ut patet a Doctore in 2. distinet. 16. et potest elici ex multis dictis ejus, ut in 1. distinet. 2. 3. 6. 7. 17. 39. 42. et alibi.
Tertio arguit probando, quod non tan- 5. tum idem potest esse causa diversorum occham. specie, unius per modum naturae, et alterius per modum voluntatis, sed etiam potest esse causa plurium solum numero differentium, unius scilicet per modum naturae, et alterius per modum contingentiae. Et probat ex dictis Doctoris, qui vult quod voluntas creata causat contingenter volitionem quatn ipsa recipit, et in voluntate alterius causat volitionem suimel de necessitate, et per modum naturae, patet, quia vult in 2. dist. 25. quod objectum est causa partialis non tantum actus intelligendi, sed etiam actus ipsius volendi. Pono ergo casum, quod voluntas sit praesens alicui intellectui in ratione objecti, certum est quod ipsa erit causa partialis intellectionis suae, ut potest elici a Doctore in 1. dist. 3. qusest. 7. et in 2. dist. 3. et 25. et sic cognita potest esse praesens voluntati alterius, et sic partialiter causabit dilectionem sui in illa voluntate. Et non est dicendum quod libere, quia objectum ut objectum, non videtur concurrere libere ad aliquem actum; ergo per modum naturae; nam si causaret illam volitionem contingenter, tunc illa volitio esset in potestate sua, et per consequens esset in potestate sua non diligi ab illa voluntate secundum suum libitum, quod est falsum.
Respondeo et dico primo, quod non habetur expresse a Doctore quod objectum sit causa partialis volitionis, nec etiam quod intellectio actualis sit causa partialis ejusdem; nam in 2. dist. 25. ubi diffuse pertractat istam materiam, tandem dicit, quod si objectum concurrit ad volitionem, quod tantum partialiter concurrit.
Secundo dico, quod quando Doctor loquitur de objecto respectu volitionis, forte loquitur de intellectione illius objecti, quod talis intellectio actualis est partialis causa. Sed quidquid sit saltem, ut dicit Occham, ipsa voluntas ut in se praesens intellectui, erit causa partialis intellectionis suae et non nisi necessario, et erit causa libera volitionis; ergo idem indistinctum ex parte rei potest agere per modum naturae, et per modum libertatis. Dico quod si loquamur de cognitione abstractiva, ipsa voluntas non est causa talis cognitionis, sed aliqua species intelligibilis, ut patet a Doctore infra dist. 3. qusest. 6. et 7. et dist. 17. et in 2 dist. 3.
Si dicatur, quod saltem ipsa voluntas erit causa partialis speciei intelligibilis et non nisi naturalis, et hoc ut comparatur intellectui separato, quia vult Doctor in 2. dist. 3. qusest. 11. quod objectum respectu intellectus separati, potest esse causa partialis immediata speciei intelligibilis; dico, quod non semper species intelligibilis alicujus objecti causatur a tali objecto, sed aliquando causatur ab alio continente illud, vel virtualiter, vel essentialiter, vel saltem per identitatem realem, ut patet a Doctore ex intentione dist. 3. primi. Et sic in proposito talis species intelligibilis esset immediate causata ab anima intellectiva, continente potentias suo modo virtualiter et per realem identitatem, ut patet a. Doctore in 2. dist. 16. Utram modo sit tamen una species animae, et intelleclus, et voluntatis ? an plures ? non est praesentis speculationis, quia hoc non facit ad principale intentum. Si vero loquamur de cognitione intuitiva, dico breviter quod talis cognitio non potest immediate causari a voluntate ut voluntas, sed immediate causatur ab anima intellectiva, quia ex quo cognitio intuitiva immediate causatur, saltem partialiter ab objecto ut existente et praesente, sequitur quod cum anima dicat totam existentiam ipsius voluntatis, quod ipsa immediate causabit talem cognitionem.
Si adhuc quaeratur, si voluntas esset 7. realiter distincta ab anima; ergo posset immediate causare cognitionem intuitivam, quia tunc haberet propriam existentiam; ergo saltem secundum rationem, licet sit idem realiter cum anima, poterit causare. Patet consequentia per unam propositionem Doctoris qusest. 1. et 4. Quodl. videlicet: Qualis est ordo inter aliqua si essent distincta realiter, talis est ubi solum ratione distinguuntur.
Respondeo, quod posito tali casu, licet Voluntas hoc sit impossibile, ipsa voluntas potest considerari dupliciter considerari. Uno modo ut est ^odis potentia libera et individuum potentiae liberae. Alio modo ut est individuum entis vel individuum substantiae; isto secundo modo causaret cognitionem sui, non primo.
Dico ultimo pro omnibus istis, quod adhuc non est probatum evidenter, quod ipsa voluntas ut est objectum intellectus vel alterius voluntatis agat de necessitate; possumus enim dicere et faciliter persuadere, quod ipsa voluntas respectu cujuscumque actionis propriae, sive receptae in se sive in alio, quod tantum habet unum modum agendi, scilicet libere.
Solutio de quando dicit Occham, quod si est in potestate voluntatis meae causare amorem in alia voluntate, tunc esset in potestate mea posse diligi ad libitum et non diligi; dico, quod hoc concluderet si voluntas mea esset causa totalis, cujus oppositum tenet Doctor et etiam ipse Occham. Posito enim quod voluntas mea, ut cognita, sit perfecte praesens alii voluntati, et quod velit causare dilectionem in alia voluntate, tamen si alia voluntas non causat partialiter, nunquam sequitur talis dilectio. Et non est mirum, quod eadem volunlas et ut voluntas, et ut objectum libere agat, quia et voluntas divina et ut voluntas, et ut objectum sive quomodocumque comparetur intellectui creato vel voluntati creatae, semper libere et contingenler agit. Potest etiam dici quod posito quod voluntas sit totalis causa sui actus, et quod causaret ut Rotalis causa actum amoris in alia voluntate, ita quod illa alia voluntas se tantum habeat in potentia passiva sive receptiva, adhuc nullum videtur sequi inconveniens. Et cum dicitur quod tunc esset in potestate voluntatis talis diligi et non Diligi diligi ab illa alia voluntate, dico, quod e,1... diligi et non diligi ab illa alia, popotest test dupliciter intelligi. Primo, quod intelligi. illa alia diligat formaliter actum re¬ ceptum a voluntate illa, et non diligat formaliter, quia non habet ab illa actum receptum, et hoc modo nullum est inconveniens. Secundo, quod sit in potestate voluntatis causantis actum diligi libere ab illa alia voluntate, ita quod illa dicalur libere diligere, et quod faciat illam elicere actum quo libere diligat, et hoc esset inconveniens. De hac tamen materia vide quae diffuse exposui in 2. d. q. 9. de locutione Angelorum, ubi multa singularia notavi.
Nunc Occham respondet ad argumenta Doctoris, et primo negat illam propositionem, quod si voluntas potest velle aliquid contingenter, mediante actu suo, hoc idem potest immediate. Et dicit quod si voluntas vult aliquod antecedens, de necessitate vult consequens, scitum esse consequens, ita quod stante volitione antecedentis, licet contingenter eliciatur necessario stabit volitio consequentis; licet ergo habeat in potestate sua velle consequens, mediante volitione antecedentis, non tamen sequitur quod possit velle illud contingenter immediate, et hoc stante volitione antecedentis. Sic ad propositum quamvis sit in potestate voluntatis velle finem ultimum, mediante actu suo, puta mediante cognitione finis; tamen stante tali cognitione de necessitate vult finem, sicut est in potestate voluntatis velle potionem amaram et non velle, mediante volitione efficaci sanitatis vel volitione, tamen stante volitione sanitatis, de necessitate vult ipsam potionem amaram. Dico breviter quod haec non Destructio sunt ad propositum, quia in volitione sponsionum alicujus finis efficaci virtualiter includi- Occham tur volitio eorum quae sunt ad finem, et similiter in volitione alicujus antecedentis virtualiter includitur volitio consequentis, si scitur esse consequens, et praecipue si vult efficaciter antecedens. Nec est sim- pliciter verum, quod volens antecedens necessario velit consequens, etiam forte posito quod consequens sit de intellectu antecedentis, et non loquor de volitione efficaci, et de hoc vide vectorem in 2. distinet. 6. quaesi. 2. in responsione ad ultimum argumentum principale. Sed in cognitione alicujus objecti non includitur virlualiter volitio ejusdem, aliter voluntas de necessitate vellet omne objectum sibi praesens in ratione objecti. Quando ergo Doctor dicit, si aliqua voluntas potest velle aliquid, mediante actu suo, potest etiam illud velle immediate; hoc debet intelligi, nisi talis volitio virlualiter et de necessitate includatur in tali actu. Dico secundo quod Doctor loquitur absolute de necessitate, quia isti dicunt quod fine sic apprehenso de necessitate voluntas fruitur illo, ita quod sit sibi simpliciter impossibile non frui illo; si sic, tunc sequeretur quod voluntas de necessitate firmaret intellectum in cognitione talis finis, ita quod non esset in facultate ejus quovis modo avertere intellectum a tali consideratione, ut ipse declarat in confirmatione sequenti, et sic talis actus intellectus non esset plene in potestate voluntatis. Stat ergo ratio Doctoris quod si voluntas potest mediante actu suo, etc. Rationes Et ex his patent sequentia Occham panihil rum valere contra rationem Doctoris. contra Omitto nunc quasdam rationes facias ab Scotum. Alpilonso Toletano in 1. distinet. 1. contra hoc quod dicit Doctor de fruitione beatorum, quae licet faciliter solvi possint, quia tamen magis pertinent ad materiam de beatitudine, ideo Deo duce solventur ibi.
COMMENTARIUS. (a) Contra secundum articulum arguit. per rationem eorum, quia si voluntas necessario fruitur fine in universali apprehenso obscure, multo magis fruitur fine in particulari obscure viso, cum ibi tota ratio finis in universali includatur, imo magis; ergo tertia ratio magis probat de fine particulari.
Similiter secunda ratio magis probat de fine particulari, quia creaturam esse participantem dicit dependentiam essentialem, quae non est nisi ad ens particulare; participans non habet participatum pro causa vel pro mensura a qua essentialiter dependet: Dependentia enim entitatis realis non est nisi ad ens reale, et ita ad singulare; et loquitur hic de dependentia quae fundatur in ente reali, actu existenle, quia talis non est nisi ad ens reale actu existens. Quod dico, quia in genere animalis, species reali ter mensurantur a perfecta specie illius generis, et sic essentialiter dependent ad mensuram, non tamen vere realiter.
COMMENTARIUS. 10. (a) Contra tertium articulum. Ratio Doctoris ut clarius intelligatur, suppono mihi aliqua. Primum, quod apud Doctorem infra d. 17. et in 3. disl. 27. ita habitus charitatis dicitur principium elicitivuin actus sive productivum, quod idem est, quemadmodum et voluntas, licet utrumque sit principium partiale ipsius actus. Quia enim voluntas est causa principalis, et utitur ipso habitu chari tatis, (licet enim charitas ex se necessario agat et sit principium per modum naturae, quia tamen non agit nisi pro quanto voluntas utitur tali habitu, et quia voluntas libere potest ipso uti et non uti ad agendum sive ad comparandum) ideo dicitur quod chari tas ut sic, elicit actum communem sibi et voluntati libere, secundum quod respectu ipsius actus, et quantum ad substantiam et quantum ad intensionem, voluntas est causa principalis, et utitur ipso habitu charitatis, et per consequens talis actus dicitur mere contingenter productus, ut patet a Doctore infra 17. d. Et probat quod si talis habitus esset causa principalis et determinans voluntatem ad agendum, nunquam voluntas diceretur contingenter agere, respectu eorum quae simul eliciuntur a voluntate et ab habitu.
Istis suppositis declaro rationem Doctoris, quae stat in uno principali. Quia habens idem principium elicitivum, eo modo quo tale principium est elicitivum, eo modo secundum illud agit; si necessario, neTota,. cessario; si contingenter,contingenter; et agendi hoc patet, quia tota perfectio agendi, similia ter necessitas, vel contingentia agendi semformali, per sumitur a ratione formali agendi, sive a principio elicitivo quod idem est. Facio enim differentiam inter principium productivum sive elicitivum, et principium agens sive eliciens, quia primum nominat rationem formalem agendi sive eliciendi, et secundum nominat principium quod sive suppositum agens, ut palet a Doctore in pluribus locis, praesertim in d. 2. 3. 5. et 7. hujus primi. Et ideo de rigore sermonis lu»c est falsa: Principium elicitivum elicit vel agit, quia ly agere verificatur tantum de supposito; et similiter haec est falsa: Suppositum est ratio formalis agendi, ut patuit supra quaest. 2. hujus dist. Ex hoc arguit Doctor quod ex quo voluntas habens charilatem, ut octo,est principium elicitivum actus contingenter; ergo habens eamdem in patria, erit similiter principium elicitivum contingenter actus fruitionis, cum nulla sit facta mutatio ex parte e^us.
Sed in littera Doctoris occurrit quae- dam difficultas, quia ipse vult expresse in 3. d. 31. q. unica, et in 4. d. 49. quod voluntas habens eamdem charitatem hic et in patria, eliciat hic actum fruitionis, distinctum specie ab actu fruitionis elicito in patria, et hoc propter aliam et aliam praesentiam objecti, de qua vide ibi. Si posset dici in proposito quod voluntas ut in patria, licet habeat eamdem charilatem quam habet in via, tamen non sequitur quod eodem modo sit principium elicitivum, quia si sic, tunc sequeretur quod fruitio elicita in via, et elicita in patria essent ejusdem speciei.
Dico, quod ly eodem modo, non debet Responsio, referri ad actum perfectum et imperfectum, sive ejusdem speciei, sive alterius speciei, quia ut sic, non eodem modo se habet, quia alia praesentia objecti concurrit in patria et alia in via; sed debet referri ad modum agendi, puta necessario vel contingenter, quia si remanet eadem voluntas in patria, habens simpliciter eamdem charitatem quam et in via, sequitur quod si in via est principium elicitivum conlingenter, quod similiter et in patria. Sed licet alia et alia praesentia objecti faciat ad majorem vel minorem perfectionem actus, non tamen dat voluntati quomodocumque habitualae, quod sit principium elicitivum necessario vel contingenler.
Ad hanc rationem Doctoris multi rein spondent et videntur incidere in idem, i.t ist i.q. et maxime respondet Occham, negando quod voluntas in patria habens eamdem charitatem, eodem modo sit principium elicitivum fruitionis sicut in via, quia ad actum fruitionis in patria concurrit visio essentiae divinae ut causa partialis, in via vero non. Sed, judicio meo, haec responsio non solvit rationem Doctoris, quia posito quod talis visio concurrat ut causa partialis ad actum fruitionis, quia tamen erit causa minus principalis quam voluntas habens charitatem, ut patet a Doctore ex intentione in 2. dist. 25. sequitur quod actus fruitionis erit mere contingenter elicitus, exposui supra. Praeterea, si responsio Occham concluderet, sequeretur quod voluntas ut in via, frueretur de necessitate, patet, quia sicut visio clara essentiae divinae concurrit active ad fruitionem in patria, ita cognitio ejusdem essentiae ut in via concurrit active ad fruitionem in via, cum non sit major ratio hic et ibi; ergo si in patria erit fruitio necessario elicita, hoc similiter erit in via, quod est falsum et contra ipsum,
(b) Item quod dicit in isto articulo. Arguit Doctor contra unum dictum istorum quod tale est, quod tanta est connexio inter visionem essentiae divinae et fruitionem ejusdem, quod impossibile est visionem esse sine fruitione. Et arguit sic: Quia natura absoluta prior alia natura absoluta potest esse sine tali posteriori, et hoc est clarum et diffuse declarat Doctor in 2. dist. 12. quiBSt. 2. et vide expositionem quam feci ibi. Sed visio et fruitio sunt duae naturae -absolutae; ergo. Et licet Doctor hic non probet istam minorem, satis tamen patebit in simili infra d. 3. quaest. ult. et diffuse probat Doctor in quolib. q. 13. et in 4. d. 10.
Respondetur, quod major esi vera de illis absolutis. Dicit Henricus quod licet unum possit esse sine allero ubi non est dependentia essentialis unius -ad aliud, tamen quando ambo causantur de necessitate a tertio, est impossibile unum esse sine altero, sic in proposito visio et fruitio necessario causantur ab essentia divina, non quod causet necessario visionem sed causata visione, necessario causatur a voluntate divina fruitio.
Contra, si non dependent a tertio. Dicit Doctor quod si Deus non causat necessario ambo, scilicet visionem et fruitionem, nec utrumque, licet causet alterum; et certum est quod Deus non causat ambo de necessitate, quia tunc sequeretur quod necessario causaret visionem, quod ipsi negant, nec etiam causat utrumque, si alterum causat, id est, quod non est necesse Deum causare fruitionem, licet causet visionem. Et hoc probat, quia si Deus potest causare fruitionem immediate et contingenter, etiam potest causare illam conlingenter mediante visione, contingenter causata ut causa secunda. Hic Doctor supponit quod visio essentiae divinae sit causa fruitionis, saltem partialis, nam si causata visione Deus necessario causaret fruitionem, sequeretur unum absurdum, quod causa prima possit determinari ad agendum a causa secunda, quod est contra rationem causae primae determinari a causa secunda ad agendum.
COMMENTARIUS. (a) Contra quartum articulum. Dicunt isti 13quod impossibile est voluntatem non habentem charitatem frui fine ultimo clare viso. Ratio Doctoris stat in hoc: Si voluntas non possit frui objecto clare viso, sed tantum mediante charitate, sequeretur quod ipsa charitas esset simpliciter potentia v oli tiva vel pars illius potentiae, quod est inconveniens. Nam illud est potentia quo simpliciter possumus agere, sicut dicimus quod calor est potentia calefactiva, quia habens illum potest illo simpliciter calefacere. Sic in proposito, illud erit simpliciter potentia fruitiva, quo aliquis simpliciter potest frui; ergo si voluntas simpliciter fruitur mediante charitate, charitas erit potentia fruitiva, quod est inconveniens, quia sola voluntas est fruitiva potentia.
Sed hic oritur una difficultas, quia ex littera Doctoris habetur quod ipsa charitas non sit potentia fruitiva, nec pars poten- votiar fruitivre. Contra hoc, quia ipse vult ex- aspresse infra, dist. 17. et in 4. dist. 49. quod ipsa charitas est causa partialis actus voluntatis meritorii, et sic etiam actus fruitionis; ergo videtur pertinere ad po- tentiam fruitivam. Dico breviter, quod ipsa voluntas dicitur simpliciter potentia fruitiva, qua, habens illam potest frui, quia ipsa est causa substantiae actus ab- solute, et habitus si necessario ponitur, non ponitur propter substantiam actus, sed propter perfectionem actus, ut patet ex Doctore, infra, dist. 17. Sequentia clara sunt.
COMMENTARIUS. 14. (a) Est opinio Henrici et S. Thomae, quod voluntas de necessitate fruitur fine ultimo in universali obscure apprehenso, puta apprehensa beatitudine sic in universali, non determinando, in quo distincte consistat, dicunt isti quod voluntas de necessitate vult eam. Et hanc conclusionem probant primo : Sicut se habet principium, etc. Ad hanc rationem respondet Doctor ibi: Ad argumenta pro opinione. Et dicit quod comparando operabilia ad finem et demonstrabilia, puta conclusiones ad principia possunt habere talem ordinem, quia sicut in speculabilibus omnes conclusiones demonstrabiles sumuntur a principiis speculabilibus, ita in operabilibus omnes conclusiones practicao sumuntur a fine, ut clare exposui qusest. ult. prolog. Et similiter sicut in speculabilibus principia sunt nota propter se, et conclusiones propter principia, sic in operabilibus finis esi propter se notus; et similiter omnia principia practica et conclusiones practicse sunt notae propter finem, ut diffuse declaravi.in q. ult. prolog. Secundo dicit quod etiam, ut ista comparantur ad potentiam, possunt habere similem ordinem, quantum ad hoc quod sicut intellectus assenlil principiis propter se, et conclusionibus propter principia, ita et volunlas vult finem propter se, et ordinata ad finem propter finem. Sed non est simile quantum ad necessitatem et libertatem, quia cum intellectus sit potentia mere naturalis, et tantum agens modo naturali necessario assentit cuicumque assentit; voluntas vero cum sit potentia mere libera, libere assentit cuicumque assentit.
Secundo arguunt ibi: Secundo hoc idem probatur. Respondet Doctor ibi: Ai secundum cum dicitur de participatione. Et dat duas responsiones quarum prima est nota, et secunda est ibi: Minor etiam est falsa, et distinguit, vel virtute efficientis vel virtute primi objecti. Primo modo major est falsa, et sensus est, voluntas necessario vult ,4, cujus participatione ut efficientis vult B. Patet hoc esse falsum, quia si volo Franciscum virtute Joannis ut efficientis ipsum, non sequitur quod velim Joannem, et exemplum etiam Docto ris clarum est in littera. Et dicit etiam, quod minor sumpta cum majori non est ad propositum, patet, quia in majori accipitur participatio ut efficientis, et in minori non potest accipi hoc modo, quando dicit: sed participatione ultimi finis vult quidquid vult; nam si accipitur hic Quid sit participatione, ut efficientis, falsa est. Si parte, vero sumatur participatione eo modo quo dicimus ens participatum ad intentionem Augustini, et secundum quod Doctor declarat dist. 8. quod participare idem est quod partem capere, de quo vide ibi, argumentum est in quatuor terminis, quia in majori accipitur participatio ut efficientis, in minori vero alio modo.
(b) "Si intelligatur" secundo modo ut primi objecti, major est vera et minor falsa, et sensus majoris talis est: Voluntas necessario vult A, cujus participatione ut primi objecti vult B. Et inlelligitur hic primum objectum, quando potentia non potest habere actum circa secundarium objectum, nisi necessario habeat actum circa primarium objectum ut supra exposui q. 2. praesentis d. et sensus minoris falsae est talis: Sed participatione ultimi finis ut primi objecti vult omnia alia, et hic sensus est falsus, quia tunc omnis actus voluntatis, quo vult omne aliud a Deo esset actualis usus, quia tunc vellet illud actu propter Deum, cujus oppositum experimur.
(c) Tertio arguunt ibi: Tertio probatur idem sic, etc. Respondetur ibi: Ad tertium. Hic Doctor dat duas responsiones. Prima stat in hoc, quod libertas voluntatis non tantum attenditur penes hoc quod potest velle et nolle, sed etiam penes hoc quod potest velle, et hic non velle accipitur pro actu suspensivo. Non tamen debes intelligere, quod non velle sit aliquis actus elicitus a voluntate, sed tantum est negatio volitionis, sicut aliqua voluntas (ut notum est experientia) praesentato aliquo objecto nunc diligit illud, non odit, sed tantum habet negationem dilectionis, et hoc secundum aliquos, de quo Doctor in 3. d. 30. Sic in proposito, licet voluntas non possit habere nolle sive odium respectu ultimi finis, tamen ex libertate sua potest suspendere actum dilectionis, non diligendo illud bonum.
Secunda responsio est ibi: Haec responsio diffusius habet pertractari in 2. dist. 43. vide ibi bonam glossam, quam feci.
(d) Ultimo arguunt ibi: Item Augustinus. Respondetur ibi: Ad auctoritatem Augustini, et dat duas responsiones. In prima dicit, quod Augustinus non loquitur de volitione actuali, sed de habituali sive de inclinatione naturali; et sic omnes necessario volunt beatificari, quia talis inclinatio naturalis necessario inesl omni homini, et talis inclinatio nullum actum elicitum voluntatis dicit, ut subtiliter probat Doctor in 4. dist. 49. In praesenti vero loquitur de actu elicito voluntatis
(e) Secunda responsio est ibi: Similiter auctoritas non est ad propositum. Dicit Doctor quod si auctoritas Augustini concludit de actu elicito voluntatis, quod tantum concludit de actu concupiscentiae sive de amore concupiscentiae, et non de amore amicitiae; nam est amor amicitiae alicujus objecti propter se amati; amor vero concupiscentiae est alicujus objecti propter aliud amati, quae differentia clare patet a Doctore in 2. dist. 6 quaesi. 2. Fruitio vero dicit amorem amicitiae, patet per Augusti- Duplex est num, quia frui est amore inhaerere alicui QU^jr£’it rei propter semelipsam; cum ergo actu fruitio. 1 beatificus sil fruitio, ut probat Doctor in 4. d. 49. sequitur quod erit amor amicitiae, et tamen est notum quod omnes velint ultimum finem propter se diligendo illum propter seipsum; sed si omnes volunt ultimum finem, volunt illun) ut bonum sufficiens eis, et sic diligunt illum ordinando ipsum ad bonum proprium, amatum amore amicitiae.
COMMENTARIUS. (a) Ad argumenta principalia. Ad pri- ig. mum dicit Doctor quod finis sive objectum quielativum aptiludinaliter convenit appetitui sive naturali sive libero referendo singula singulis, puta voluntati summum bonum, et lapidi puta centrum, et sic debet intelligi dictum Avicennae, quod talis finis necessario convenit. Tale etiam quielativum semper convenit actualiter appetitui naturali, nisi ponatur impedimentum ab extrinseco, puta si lapis teneatur sursum, quia non est in potestate talis appetitus naturalis descendi vel non descendi in centrum; non tamen semper convenit actualiter voluntati, quia posito ipso, perfecte praesente voluntati, adhuc est in facultate voluntatis velle ipsum vel non velle, ut patuit supra.
(b) Ad secundum dico, littera clara est. Nota tamen differentiam inter movere movere metaphorice, et movere proprie sive reali- ter. Dicimus enim quod finis movet effi- ciens metaphorice non causando aliquid in efficiente realiter, sed dicitur tantum movere intentionaliter, inquantum amatus et desideratus ab efficiente, et sic finem amari ab efficiente, est finem movere ipsum efficiens, ut patet infra dist. 2. qusest. 1. Sed movere realiter aliquid, est aliquid realiter causare in illo quod movetur.
Nota secundo in littera, quod efficiens naturale ut distinguitur contra agens a proposito, de necessitate movetur a fine propter quem agit, quia talis finis de necessitate amatur a tali efficiente, lo quendo semper de amore naturali, qui est tantum inclinatio naturalis. Sed agens a proposito sive voluntarium, habet in poteslate sua diligere finem propter quem agit vel non diligere, et ideo finis movet necessario metaphorice efficiens naturate, sed tantum contingenter efficiens a proposito
(c) Ad tertium dico. Tertia ratio cum sua responsione est satis clara. Et quando dicit in responsione: Ita hic volitiones non prsesupponunt aliquam volitionem unam immobilem, quia Thomas dicit quod volitiones, respectu eorum qum sunt ad finem, quas dicuntur mobiles et variabiles, prsesupponunt unam immobilem et invariabilem, qua; est volilio ipsius finis.
Dicit Doctor quod si hoc esset verum, tunc sequeretur alterum istorum inconvenientium; vel (videlicet) voluntas volens aliquod ordinatum, puta diligens Franciscum,necessario simul diligeret ultimum finem, et sic nunquam posset velle aliquod creatum quin simul velit ultimum finem, quod est manifeste falsum. Et patet quod hoc sequatur, quia sivolitio entis ad finem est variabilis, et non potest inesse voluntati nisi eidem insit volilio ipsius finis, quae est omnino invariabilis; ergo sequitur quod non potest velle aliquod ens ad finem, nisi simul velit et ipsum finem, vel saltem sequitur hoc inconveniens (quia si negaretur ipsam esse simul sub duobus actibus, quia voluntas eodem actu quo vult aliquid propter finem et ipsum finem, quia adhuc non est decisum a Doctore an eodem actu, an pluribus actibus, et sunt variae opiniones). Dicit Doctor quod hoc posito, quod Franciscus velit A propter finem B uno actu, referendo ipsum A ad B actualiter, non tamen sequitur quod volens aliquod ens ad finem in se et absolute aliqua volitione, quod ipsum eadem volitione simul referat ad finem. Et tamen tenendo quod dicit Thomas, quod volilio entis ad finem prsesupponit de necessitate volitionem invari¬ abilem ipsius finis, posito quod sit eadem sit volitio, sequitur quod nunquam posset D. Thom. velle aliquod ens ad fanem in se et ab- de solute, nisi semper eodem actu referat ts actu ipsum ens ad finem ad ipsum finem, cujus oppositum experimus.
On this page