Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

COMMENTARIUS.

(a) Quod. non. Primo arguit, probando quod non omnium :eviternorum sit unum aevum, quia tunc illud esset in uno subjecto, quia illud aevum sive ponatur accidens, sive substantia, non posset esse in pluribus subjectis. Si ergo esset in uno subjecto, tunc ipso destructo vel mutato, mutarentur omnia alia ::viterna ; et. similiter. destructis vel mutatis aliis ceviternis mutaretur illud subjectum, quia videntur absurda.

(b) Contra. Hic arguit ad oppositum, probando quod tantum sit unum aevum ; et arguit a simili, quia sicut est unum tempus omnium temporalium, 4. PAys. text. com. 91. et 1410. sic videtur quod unum sit aevum omnium «eviternorum.

COMMENTARIUS.

(a) Et tunc potest poni tripliciter. Primo potest negari omnis mensura extrinseca, ponendo omnia aeviterna habere existentiam cque invariabilem, non enim una est invariabilior alia, cum ibi nulla sit successio.

Secundo dico, quod loquendo de mensura quidditativa, una existentia potest esse mensura alterius, puta perfectior respectu imperfectioris, de qua mensura loquitur Philosophus decimo Metaphys. text. com. 21.

Sed loquendo de mensuratione durativa diceretur, quod cum aevum ponatur mensura alicujus, inquantum durans invariabiliter, et illud sic extrinsecum oporteret esse notius ex natura rei secundum rationem invariabilitatis, et cum non sit talis differentia inter existentias aeviternorum, nihil sic erit aevum.

(b) Vel alio modo potest dici. Doctor dat alium modum, quo una existentia Anveli possit dici mensurari. Et dicit primo, quod quaelibet superior, quia perfectior et simplicior potest dici mensura inferioris, qua ratione suc simplicitatis potest certificare de existentia inferioris, et sic existentia superior potest dici aevum respectu inferioris. Secundo dicit, quod hoc modo loquendo quot sunt scviterna tot sunt «eva ; sic tamen intelligendo, quod non dentur plures existenti:£ Angelorum sque simplices et aeque perfectze, quia si in eadem specie possint esse plures Angeli, ut infra patebit dist. 3. tunc existentia speciei superioris posset esse aevum respectu omnium speciei inferioris, et sic non essent tot seva, quot aeviterna. Sed tenendo, quod quilibet differat specie ab alio, est facilis responsio, quia infimus Angelus mensuratur existentia Angeli propinquioris, et Angelus mensurans mensuratur existentia Angeli sibi superioris et propinquioris, et sic ascendendo. Tertio dicit, quod supremus Angelus non potest habere aliquod aevum, ut mensuram, patet, quia non datur existentia superior creata, quae sit perfectior et simplicior, et per consequens quae ex natura rei nata sit certificare de existentia inferiori; et sic existentia supremi Angeli est tantum aevum respectu aliorum inferiorum, quia existentia ejus invariabiliter mensurat omnes alios.

(1) Vel potest dici tertio modo, etc. Nota cum dicit, quod existentia superioris / Angeli mensurat existentiam — inferioris, quia simplicior et certior, sic debet intel- q ligi, quod sicut aliqua essentia perfecta, puta homo in genere animalis mensurat quidditative alia animalia, puta pro quanto unum animal magis appropinquat quidditati hominis, tanto ejus quidditas apparet perfectior et nobilior. Sic cum existentia superioris Angeli sit perfectior et simplicior, et per consequens ut existentia inferioris pro quacumque duratione ei comparetur, redditur certior, et sic cum existentia superior ratione sus perfectionis videtur sibi competere certior duratio et perfectior, et sic patet esse mensura inferioris.

(d) Contra istud. primo arguitur. Hic Doctor arguit contra secundum et tertium modum, ubi ponitur, quod prima existentia Angeli non mensuratur «evo, et deducit ad hoc inconveniens, quia si sic, videtur sequi quod nec etiam primus motus possit mensurari tempore, videtur enim similis comparatio hinc et inde.

(e) Sed ista ratio non valet. Hic Doctorintendit salvare quod dixit de prima existentia Angeli, et quod non mensuretur alia mensura, et quod dicatur mensura respectu inferiorum, et tamen quod motus primus mensuretur. Et littera satis est clara, tamen pro junioribus aliqualiter declaro ipsam. Ibi : A/quid. esse in tempore, est aliquid esse in-mumero, patet quarto Physic. text. com. 120. ubi habetur, quod tempus est numerus et mensura motus; sicut enim per numerum certificantur res numerat:e,ita per tempus certificatur quantitas motus. Sequitur : JVon est de ratione existentis in numero, etc. sed de vratione numerati est, quod pars ejus excedatur a numero, quia ipsum scilicet numeratam adeequatum numero est majus sua parte,et ipsum totwm scilicet . numeratum primum est adeequatum numero, igitur pars. ejus, scilicet numerati ad:equati, exceditur a numero, qui adaequatur numerato adiequato. Sequitur : Jta dico de ente in tempore, etc.

Hic nota, quod duplex est tempus, scilicet particulare et universale. Particulare est illud, quod intrinsece mensurat motum particularem, et hoc per se, et rem subjectam tali motui per accidens, ut exposui supra disl. praesent. q. 9. Universale est illud quod mensurat intrinsece motum universalem, ut motum primi mobilis ex- trinsece omnes alios motus particulares. Et sicut per accidens mensurat subjectum motus universalis, ita per accidens, et extrinsece mensurat subjecta aliorum motuum particularium, et ideo subjecta motuum particularium mensurantur tempore, quia aliter se habere possunt in alia et alia parte temporis, et ideo exceduntur a tempore, supple universali.

(f) Tunc ad. argumentum, nego. consequentiam, quia non est similis ratio hic et ibi, quia existentia primi Angeli non habet mensuram aliquam, quia saltem excedat mensuratum, secundum aliquam ejus partem, cum omnino sit indivisibilis, nec habet existentiam superiorem et simpliciorem, etc. Motus tamen primus, et si non excedatur secundum se totum a tempore, exceditur tamen secundum quamlibet ejus partem, et ideo non est simile.

(g) Similiter etiam primus motus. Hic Doctor assignat aliam causam dissimilitudinis, quia primus motus secundum se totum mensuratur. Si enim ponitur tempus aliud a primo motu per illam rationem Philosophi 4. Physic. text. com. 96. scilicet quia tempus non est velox, etc, Vel si ponitur tempus esse idem, quod motus adhuc primus motus mensuratur, quia .motus ille potest mensurare se, non quidem primo,sed secundum partem,quae nota est, et nata mensurare totum, ut supra dictum est in praesenti dist. quest. 2. Sicut etiam dicit Philosophus 4. PAysie. tert. com. 114. tempus mensurat ipsum motum in determinando quemdam motum, qui postea mensurabit totum motum, sicut longitudinem cubitus in determinan:lo aliquam magnitudinem quia metietur totum,Neutra tamen ratio potest esse in proposito, quia non est aliquid in :eviterno primo aliud ab existentia sua, nec ipsa existentia sua est quanta, ut mensurare possit seipsam secundum aliquam partem notam in sibi.

(h) Ad primum argumentum. Respondet Doctor quod si aeviterna dependerent ab svo in esse et conservari, quod destructo primo destruerentur:eviterna, sed quia tantum dependent in mensurari, ideo non sequitur quod destructo primo ipsa destruerentur. Nec etiam sequitur ipsa mutari ad se, sive quoad absolutum, sed tantum quoad aliquam relationem realem, quia mensuratum ex natura rei realiter. refertur ad mensuram ex natura rel, et sic ad destructionem termini sive mensuras, sequitur destructio relationis fundatae in mensurato. Similiter quod dicitur, quod illud mutabitur destructis ceviternis,dicit Doctor, quod non sequitur, quia talis mensura non refertur relatione reali ad :eviterna sive mensurata, ut etiam patet 5. Metaphysic. c. Ad aliquid, text. com.20. et de hoc magis patebit in quodlib. q. 13. Et si aliqua relatione refertur, illa erit tantum relatio rationis, se habet enim ad illa sicut excedens ad excessa, quia prima Intelligentia creata est perfectior et simplicior.

(i) Ad argumentum in oppositum. Hic Doctor dat modum sistendi, quod non sit tale aevum extrinsecum, et hoc sustinendo primum modum in corpore quaeestionis .: Dat etiam modum sustinendi, quod tantum sit unum cvum omnium «: eviternorum, et hoc tenendo tertium modum in corpore quaestionis positum, vel quod sint plura :eva tenendo secundum modum.

(j) Et tunc si arguas, etc. Respondet Doctor sustinendo secundum modum de evo, quod consequentia non valet, quia non omnis motus superior habet rationem mensure ex natura rei respectu inferioris, nec habet conditiones mensure ex natura rei, quia non omnis motus superior ex natura rei est simplicior et perfectior. nec habet illas conditiones mensure, quae ponuntur in distinc(ione prasenti q. 2. sicut habet qualibet existentia superior respeclu inferioris ratione majoris perfectionis et simplicitatis, loquendo tamen de existentiis invariabilibus Angelorum, et ideo non est similis ratio hic et ibi, scilicet quod sicut ibi tantum est ultimum tempus omnium temporalium, quod ita sit hie tantum unum aevum omnium qaeviternorum, ut patet ex supradictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3