Quaestio 2
Quaestio 2
(a) Quantum ad primum dico, quod Aristoteles 5. Metaph. tert. com. 11. assignat multiplicitatem potenti:e. Primo in abstracto. Secundo in concreto. Nam potentia primo accipitur pro potentia activa sive transmutativa. Secundo, pro potentia passiva, qua aliquid natum est transmutari. Tertio, pro potentia benefaciendi sive bene agendi, nam differunt agere et bene agere. Quarto, pro potentia, qua aliquid est potens resistere, sicut patet de corpore forti, quod est potens resistere infirmitatibus. In concreto applicatu : et sicut. potentia sive potens his quatuor modis accipitur, ita Zmpotens, ut est privatio potentiae potest accipi his quatuor modis.
Dicit ergo Doctor quod dictio composita ex aliquo multiplici et particula privativa, sicut impotentia, quae componitur ex potentia et privatione, est dupliciter multiplex, patet, quia potenta accipitur quadrupliciter ; et similiter ianpotentia, sive privatio illa quadrupliciter, et tunc appliea ad Znugenzium, nam quot modis potest accipi genitum tot et ingenitum.
(b) Quantum ad primum, etc. Hic dicit Doctor quod genitum potest capi tripliciter. Primo, pro termino adequato generationis proprie sumpto, et sic Filius proprie dicitur genitus in divinis. Secundo, pro termino formali communicato per generationem, et sic essentia divina potest dici genita, quod idem est quod communicata. Tertio, prout est terminus adaquatus alicujus productionis, et sic produc- tum potest dici genitum, et hoc modo Spiritus sanctus ut est terminus adwquatus productionis, potest dici geniLus.
(c) Privato etiam, etc. Hic dicit Doctor quod privatio potest capi tripliciter. Uno modo ut est negatio in subjecto apto nato secundum omnes eircumstantias requisitas, ut puta in tempore determinato, et hujusmodi. Secundo, ut est negatio in subjecto apta nato, sed non secundum omnes circumstantias, ub puta ante tempus determinatum, et sie catulus ante novem dies, hoc modo potest dici ezecus. Tertio modo, ut est negatio in subjecto apto nato, non secundum se, id est, secundum naturam propriam, sed secundum genus cui privatio et habitus possunt inesse, ut patet de talpa, et hac pri$1atio secundum genus habet gradus secundum magis et minus commune, et sic intelligit Doctor et ponit exempla clara.
(d) Negatio etiam distinguitur. Negatio proprie extra genus est propria negatio esse, sicut 20n ens, et affirmatio extra genus erit ipsum ens. Negatio vero in genere est illa, qua determinat sibi aliquod subjectum, sicut eum dico: Homo est non asinus,ly non asinus, est negatio in genere, nam supponit affirmationem in genere puta hominem esse rationalem et hujusmodi; et haec negatio in genere habet gradus seeundum magis et minus commune, aemp;ip.
(e) Ad propositum igitur. loquendo. Vult Doctor quod loquendo de negatione et de privatione in genere, quod sint simpliciter idem, intelligendo tamen sic, quod negatio in genere non dieatur de illo secundum rationem propriam, nam cum dico: homo non est asinus, si accipiatur illa negatio pro privatione secundum naturam hominis, hic est falsa, nam sensus est quod homo secundum naturam propriam esset aptus natus esse asinus. Si vero accipiatur secundum genus, puta secundum naturam animalis, quod esi commune homini et asino, sic non differunt, quia homini ut animal, non repugnat quod sit asinus, et hoc est quod dicit.
(f) Et si objicias contra hoc, etc. Hoc clarum est, et dicit quod etiam in divinis potest esse privatio aliqua secundum naturam alicujus communis ut patet. Nam ingenitum potest compeiere Patri, ut est negatio in subjecto apto nato, et hoc secundum hoc commune quod est persona, et tunc hoc est verum quod Patri in divinis non repugnat generari, non ut Pater est, sed ut persona, quia persone ut persona, non repugnat generari ; quia si sic, tunc cuilibet repugnaret, et sic persona Filii non posset generari, sicut animali ut animal, repugnat quod sit lapis, ita cuilibet animali repugnabit.
(g) Et tunc hoc nomen ingenitum, poterit ad propositum quadrupliciter accipi. Primo propriissime, et sic important carentiam genti proprie sumpti; et hoc secundum naturam propriam ? Et hoc modo non estingenitum in divinis, quia quod est aptum natum generari secundum naturam propriam estibiaetu genitum. Secundo, accipitur ingenitum ut dicit carentiam gen?ti proprie sumpti connotando subsistens sive personam in communi, et sic Pater dicitur ingenitus et Spiritus sanctus. Quod potest dupliciter intelligi: -uno modo, quod sit ibi negatio secundum genus quod est persona, et sic est negatio in subjecto apto nata secundum rationem persona in communi. Vel ut est negatio hujus, quod dico genitum, non in subjecto apto nato secundum rationem persone in communi, sed ut est negatio hujus, quod dico genitum ; non in subjecto apto nato secundum naturam illius subjecli, et sic Pater potest dici ingenitus, id est, nullo modo genitus, sicut homo dicitur non lapis. Hoc idem dico de Spiritu sancto, et sic essentia divina non potest dici ingenita, quia licet. ibi sit negatio ingenii, non tamen iila negatio connotat personam sive subsistens in natura, patet, quia essentia divina non est persona. Terlio, ut dicit negationem termini formalis communicati per generationem, et sic essentia divina non dicitur ingenerabilis, ut ly ingenerabile removet aplitudinem ad communicari, sed bene ut in Patre potest dici ingenita. Quarto, accipitur ingenitum ut dicit negationem producti, et sic Pater est ingenitus sive improductus. Quod potest dupliciter intelligi, vel secundum genus persone, et sic illa negatio erit in subjecto apto nato secundum genus personae ; vel secundum naturam propriam Patris, et sic Pater ut Pater, est simpliciter improductus, et repugnat sibi posse produci. Et hoc modo debet intelligi quod ingenitum est proprietas Patris, accipiendo ingenitum pro improducto, et hoc secundum naturam ipsius Patris, non autem secundum commune quod est persona communis tribus, quia ut sic, etiam Filius potest dici improductus ut persona, quia persone ut persona, non repugnat sibi esse improductum, quia tunc cuilibet repugnaret, ut dixi supra.
(h) Ad argumenta hujus questionis. Sunt aliqua notanda in ista responsione. Primo, posset faciliter solvi ista ratio sic, quod essentia divina non est genita, accipiendo genitum pro termino adaequato generationis, ut productionis. Et ultra accipiendo 7207 genitum, ut conno(at personam subsislentem aptam natam generari, saltem secundum genus, ut patet supra. Doctor tamen negat istam minorem, scilicet quod essentia divina sit non genita, ete. Bene negat ut, ly non genitum dicit privationem vel negativem naiture genitiin subjecto apto nato.
Et nota singulare dicetur in ista litlera : a negatione de pradicaicsf. -ito ad affirmationem de praedicato infinito non tenet, nisi in. virtute primi principii, scilicet quod contradictoria non possunt verificari de eodem, ut cum dico, Franciscus non est justus ; ergo Franciscus est non justus. Sienim in prima negaretur justitia a Francisco et in secunda affirmaretur, tunc contradictoria verificarentur de eodem, scilicet Justum et non justum. Et addit Doctor quod debet intelligi de negatione extra genus, non de negatione in genere. Nam negatio exfra genus, quod est, non esse proprie contradicit affirma- , lioni, quod est esse ; negatio vero in genere non eoniradicit affirmationi exira genus quod est esse, nam eum dico : Franciscus non est justus, negatur ibi et 7ustus et esse, sive ly est. Cum vero dico : Franciscus est non 2us- tus, illa negatio negat tantum Jewstunt, et sic non contradicit affirmationi, cum dico : est non. justus. Si ergo debet valere illa consequentia, oportet quod ly 2on justus sit ne$1atio extra genus, scilicet quod neget, et ly 7ustum, etly est, sicut et prima, quod est singulare notabile. Hoc modo dico in proposito, nam non sequitur : essentia divina non est genita ; ergo essentia divina est. non genita ; etsi non sequitur hoc, multo minus nec hoc ; ergo essentia divina est ingenita.
Ad secundum concedo. Hicnota tantum unum, scilicet quod negatio de se non est absoluta neque respectiva, cum nihil sit. Posset tamen dici absoluta quando opponitur alffirmationi absolute, u£ eum dico : homo non est asinus, qua opponitur affirmationi, puta asino. Aliquando respectiva, quando opponitur affirmationi respectiva sicut ingenitum opponitur genito: Cetera patent.
(k) Ad quaestionem secundam videtur posse dici. ista opinio, quae non est Doctoris, dicit in sententia quod ingenitum, ut dicit negationem vere producti, constituit primam personam in esse personali. Et probat supponendo primo, quod essentia sit alicui actu communicata, nam actu communicatur Filio per generationem, et Spiritui sancto per spirationem, non Filio preexistenti ; sed sic dicitur communieari, ut Filius habet esse perfectionale peruistam,ut declaratum fuit supra dist. 5. quest. 2. dubio quarto. Secundo supponit quod ipsa essentia est in aliquo, actu non communicata, hoc est, nonestin illo per aliquam produclionem, et sic est in Patre ex semetipsa.Tertio supponit quod generatio activa et paternitas sunt idem, et sunt in persona Patris per respectum ad Filium, et sic paternitas et generatio ac- tiva praesupponunt ipsam personam primam, et sic non constituunt ipsam in esse personali; ergo aliquid prius illis constitaet personam Patris, et illud tale videtur esse Zngen?itum. Et sic constitutum ex essentia divina et negatione hujus quod est esse productum, constituitur prima persona, et hoc est quod dicit ista opinio in sententia. Et confirmatur per Augustinum, quia si Pater non genuisset, adhuc esset ingenitus, et sic ingenitum prius inest quam generatio activa sive paternitas.
(I) Praeterea, in omni ordine essential. Dicit quod si A sit productum a Z7, et ipsum 4 producat C,4 prius habet respectum ad 7 quam ad ipsum C, patet, quia ipsum A prius intelligitur habere esse a B quam intelligatur producere C ; sicut ergo affirmatio respectus A ad B est prior affirmatione respectus A ad C, sic si A non esset productum, prior esset respectus sive negatio ad non producens quam respectus ipsius A ad productum ; ergo cum Pater non sit productus sive persona Patris non sit producta, prius habet negationem ad non producens quam habeat respectum ad Filium productum ; ergo in tali priori erit persona Patris prior respectu ad Filium, et sic erit vere constituta ex essentia et tali negatione, qua est non esse producta.
(m) Contra istam viam. Quia haec via dicit quod ultimum constitutivum primisuppositi in divinis est negatio modo exposito. Doctor contra hoc arguit. Primo, quia constituens aliquid in esse personali est simpliciter incommunicabile, ut conceditur ab omnibus, sed negatio aliqua ex sua ratione non est incommunicabilis, quia nec de se est una vel plures, et si aliqua dicatur incommunicabilis, hoc erit propter aliquod positivum in illa. Exemplum : Non finitum, est negatio finitatis, ut soli Deo competit, et si sic dicitur incommunicabilis creature, hoc non erit ratione negationis, quod scilicet competat soli Deo, sed propter aliquod positivum, quod tantum competit Deo, puta infinita perfectio. Similiter dicimus quod individuum signatum, puta hee albedo est incommunicabilis ut quod. Hic negatio, puta non communicari ut quod, dicitur haec modo incommunicabilis, non ratione sui, sed ratione hweceitatis, quia est ratio formalis, ut hac albedo sit incommunicabilis ut quod. Si ergo negatio aliqua non potest dici incommunicabilis ut quo et ut quod, nisi propter aliquod positivum, quod est ratio incommunicabilitatis ut quo et ut quod. Cum ergo ingenitum dicat negationem geniti, illa negatio si est incommunicabilis, erit propter aliquod positivum, detur illud. Si essentia, hoc non, quia essentia de se est communicabilis tribus ; si aliqua proprietas incommunicabilis, sive sit absoluta sive respec| tiva, habetur propositum, quod negatio illa non constituet personam, quia non inest nisi persone. constitute. Alia argumenta sequentia clara sunt. Sed oritur mihi difficultas. Ex quo enim negatio non est sua ratione formali incommunicabili nec ut qo nec ut quod, et sic non est ratio consltituendi aliquid in esse suppositi vel personali, quomodo persona creata constituitur in esse personali vel suppositali per negationem ? Ideo quidam vult deducere Doctorem ad contradictonem dicens, Doctor supra d. 2. d. 23. dicit. quod suppositum creatum dicit tantum negationem duplicis eom- municabilitatis ut qwo et ut quod, et in tertio expresse d. 1. 4. 1. dicit quod suppositum dicit negationein duplieis dependentic, actualis et aplitudinalis, in Quodlibetis in quaestione, qua quaritur: an Angelus possit informare maleriam, in quarto et in secundo, etalibi. l;aemp; hic dicit quod negatio ex se nonest incommunicabilis, nisi propter aliquod positivum, ergo siistaduplex negatio inerit supposito, et non sit a se incommunicabilis ; ergo inerit sibi propter aliquod incommunicabile positivum, quod erit ratio communiecabilitatis ut quo et ut quod ; ergosuppositum ereatum constituitur in esse per aliquod positivum ; ergo contradicit sibi.
(n) Praeterea nulla negatio. Hicdicit in secundo argumento quod negatio non potest esse propria alicui, nisi propter aliquod positivum proprium in illo, sicut negatio finitatis non potest esse propria Deo, nisi per aliquod positivum in ipso proprium sibi. Hoc idem Doctor in dsl. 3. quaest. 1. et ex intentione, dist. 23. primi, hoc idem et in tertio dist. 4. quist. 1. et expresse Zn Quodlibetis ; ergo si negatio duplieis communicabilitatis, vel duplieis depeudentiae actualis et aptitudinalis erit propria alicui supposito, hoc erit propter aliquod positivum in illo ; non propter naturam, cum illa sit communis ; non propter hacceitatem,cum illa sit communicabilis ut quo, ut patet a Doctore dst. 2. dist. 26. primi in terto, dist. 1. quast. 4. et. in quodlibetis, et quaest. praallegata, et alibi ; ergo erit propria propterali quod aliud positivum quod erit proprium illi, quod erit ratio incommunicabilitatis ut quwo et ut quod.
Respondeo quod si Doctor determinate et assertive diceret personam ereafam constitui in esse personali per solam negationem, et ex alia parte diceret quod negatio quaelibet ex sua ralione est incommunicabilis, esset diffieile solvere quin sibi contradiceret. Potest tamen dici quod negatio est duplex. Quadam extra genus et qucaedam in genere, quae determinat sibi aliquod subjectum, et illa posset constituere. Sic intelligendo quod negatio duplicis communicabilitatis tantum competat individuo de genere Substantiae, et sic in eodem instanti quo ponitur tale individuum, de necessitate oritur negatio duplicis communicabilitatis, et hoc semper sibi inest, nisi preveniatur ab alio supposito, ut patet de individuo nature humane personato in Verbo divino, de quo in 3. dist. 1. quast. 1. Et sic talis negatio posset dici ibi propria ex se, quia consequitur talem naturam sic individuatam ; hee autem negatio non competit albedinisingulari, quia ipsa posita non sequitur hujusmodi negatio.
Dicerem ergo quod talis negatio inest propter aliquod positivum, et illud positivum est singulare, non quodlibet, sed singulare praedicamenti Substantiae. Cum dicis, illud singulare est ex se communicabile, concedo. Cum infers ; ergo non est ratio quare insit sibi talis negatio, negatur, quia dico quod est talis nature, sic quod ipso posito et non pravento ab alio, statim inest talis negatio, qua non inerit alteri singulari, ut patet de albedine singulari.
Secundo, dico quod secundum Doctorem forte non essetinconveniens dicere negationem aliquam esse ex se incommunicabilem, et posset elici ab ipso supra dist. 22. et alibi.
Tertio dico (sustinendo qua supra dixi in argumentando, quod persona creata constituatur in esse personali per aliquod positivum) quod erit ratio incommunicabilitatis ut quo et ut quod ; et sic talis negatio diceretur incommunicabilis propter hujusmodi positivum, nec habeo pro inconvenienti.
Si dicatur, Doctor dicit contrarium. Dico quod haec non invenio a Doctore asserlive, tantum enim dicit; supra dist. 2. dist. 23. quod suppositum dicit negationem duplicis communicabilitalis, etc, et in 3. dist. 1. quast. 4, dicit quod suppositum dicit negationem duplicis dependentiae, ut supra dixi.
Si dicatur, contra. Nam Doctor in3. ubi supra, facit differentiam inter personam divinam et creatam, quia divina dicit aliquod positivum, creata vero non ; et in 1. disl. 26. dicit expresse quod suppositum vel ratio suppositalis, non dicitur actusin creatura, cum dicat negationem.
Respondeo quod licet Doctor, ubi supra, asserat personam divinam constitui per positivum, et creatam non, hee forte dicit non ad intentionem propriam ; nam ipse in 1. ds/. 26. dicit quod ratio suppositalis, sive sit ratio negativa sive positiva, adhuc non erit actus dans esse, etc. Posset autem dici, quod aliud est de persona divina, et aliud de creata propter maximas diffieultates. Videtur enim valde difficile quod persona divina sit tantum essentia et aliqua negatio, ideo ad fugiendum hanc difficultatem asserit ipsam constitui per positivum, non negando tamen expresse personam creatam non constitui per positivum.
Si dicatur : si ratio suppositalis dicit aliquod positivum, ergo potuit assumi a Verbo, ut patet a Doctore in 3. hoc autem est falsum, quia suppositum expresse dicit negationem duplicis communicabilitatis.
Si dicatur quod non assumpsit illud positivum, licet hoc Doctor neget ; ultra haec sequitur quod non assumpsit totam naturam humanam et omnem perfectionem humanam ; etf ultra, si nune naturam humanam assumptam dimitteret, quiero in quo suppositaretur ? aut in positivo, quod prius habuit ? aut in alio ? Si primo modo, videtur inconveniens, nam tunc oporteret illud conservare. Etiam esset dubium in quo possit constitui, quod esset diffieile solvere. Si in alio; ergo primum non pertinebit ad esse naturc.
Dico sine assertione, et salvo semper meliori judicio, sustinendo quod $1atio suppositalis dicat aliquod positivum, quod illud non fuit assumptum, quia in eodem instanti quo natura singularis fuit assumpta a Verbo, si non fuisset assumpta, esset suppositata in illo positivo, quia tunc ex natura rei ortum fuisset tale positivum in tali natura.Cum dicitur, quod tunc non assumpsisset omnem perfectionem nature humano, negatur, et dico tunc quod hujusmodi positivum esset tantum actus personalis, etnullo modo perfieiens naturam, ut patet a Doctore an primo dist. 5. quest. 2. dist. 20. Rt cum dicitur : Si verbum nunc dimitteret naturam humanam in quo suppositaretur, dico quod in eodem instanti quo natura fuisset dimissa, statim oriretur in ipsa hujusmodi positivum, et hoc ex natura rei ; nec oporteret dicere quod de novo erearetur illud positivum, quia etiam posita nune albedine, statim ex natura rei oritur relatio. Hae:c qua dixi maeis dis- putative quam assertive dixi, licet nullam econtradietionem inveniam, nec ex se, nec in Doctore ; sustinendo tamen ea quia dixi, multa alia essent hie dicenda, sed brevitatis causa transeo. Et sic oportet te publice confiteri, Scotum sibi non contradicere, imo fateri vel teipsum ignorare vel protervire, quod non est signum docti viri, ete.
(o) Ad argumentum in opposwuum. Solutio ista patet hic ex glossa superiori in 26. distinct. in solvendo auctoritatem Damasceni, quam videas ibi.
(p) Ad argumenta pro opinione. Nota hie unum dictum, scilicet quod aliud est. privationem connotare aliquod subjectum ; et aliud est ipsam praeexigere aliquod positivum in subjecto, quo positivo in subjecto non existente, talis privatio non inerit, ut patet. Nam eaeceitas connotat oculum, quod est subjectum visionis et eceitalis; non tamen potest inesse oculo, nisi propter aliquod positivum repugnans visioni, ut puta dispositio previa visioni. Sic in proposito : licet ingenitum connotet aliquam personam, non tamen potest inesse alieui personi, nisi propter aliquod positivum, quod repugnet genito sive generari. Et nota hanc solutionem quia singularis est. Caetera patent.
On this page