Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2
COMMENTARIUS. (a) Ut titulus lilijus quaestionis clarius intelligatur, declaro aliqua. Primum, quod ratio fruibilitatis dicitur illa quae constituit aliquid in esse fruibili, sicut etiam ratio objectatis est illa quae constituit aliquid in l ns t esse talis objecti. Exemplum primi, Deus ultimum est ultimum objectum fruibile, et Deitas est ratio formalis, quare dicatur Deus objectum fruibile, qua dicimus, Deus sub tione Deitatis vel sub ratione formali, quia ratj0 forhaec essentia est ultimum objectum fruibile. malls Exemplum secundi, sonus est objectum auditus, et quidditas soni est ratio formalis constituens sonum in esse talis objecti. Secundum declarandum est, quod tres personae in divinis sunt objecta fruibilia, et similiter attributa, puta sapientia, bonitas, charitas et hujusmodi. De Ideis videbitur infra d. 35. Et sic patet, quod sunt plura objecta fruibilia, ut Pater, Filius et Spiritus sanctus, et similiter attributa.
Quaeritur modo, an ista plura objecta fruibilia habeant tantum unam rationem formalem fruibilitatis communem eis? an plures? ita quod Pater habeat unam sibi propriam, et Filius aliam sibi propriam, et sic de aliis, et sic patet titulus quaestionis.
(b) Probat primo, quod in Deo sint plures rationes fruibilitatis, et primum argumentum stat in uno fundamento, scilicet quod dicit rationem bonitatis propriae, dicit rationem propriae fruibilitatis; sed paternitas in Divinis et filiatio dicunt propriam rationem bonitatis, ergo, etc. Probatio minoris manifesta est in littera per Philosophum et Commentatorem.
(c) Secundum argumentum stat in hoc, quod ex quo unum et bonum convertuntur, eo modo quo wmmreperitur in divinis et bonum; sed unum in divinis est essentiale, quia commune tribus personis, dicimus enim quod tres personae sunt unus Deus, vel una essentia, vel una natura; est etiam personale, quia dicimus quod Pater est una persona, et talis unitas competit tantum Patri, et Filius est una alia persona. Et ultra sequitur, quod sicut in Deo sunt tres unitates, et per consequens tres bonitates; ergo sunt ibi tres rationes fruibilitatis.
(d) Tertium argumentum ut clarius intelligatur formetur sic: Omnis actus qui terminatur ad objectum inquantum obje- ctum numeratur, ratio formalis illius objecti numeratur; sed actus fruendi terminatur ad tres personas inquantum tres, sive inquantum tria objecta, ergo. Probatio minoris palet: Quia visio succedit fidei secundum totam ejus perfectionem, id est, si credimus nunc in Deum vel trinum, tunc erit visio Dei ut trini, tunc ultra videbimus Deum ut trinum; ergo fruemur Deo ut trino, quia fruitio sequitur visionem.
COMMENTARIUS. (a) De primo dico. Hic Doctor intendit probare duo. Primum, quod viator (qui pro nunc dicitur ille qui est in statu viae, in qua potest mereri vel demereri, et ultra qui non est comprehensor) potest ordinate frui essentia divina, non fruendo aliqua persona. Et ratio Doctoris stat in hoc: Essentia divina potest distincte concipi a viatore, aliqua persona non cognita; ergo voluntas viatoris potest ordinate frui essentia non fruendo aliqua persona. Consequentia patet, quia essentia divina est summum bonum et perfectissima ratio fruibilitatis. Antecedens probatur, quia essentia divina est ens absolutum prius quacumque relatione, et sic relatio divina non potest esse de eon- ceptu sive de quidditate essentiae divinae, Et quod ipsa sit ens absolutum et prius relatione probatur per Augustinum, et fandamensententia Augustini stat in hoc, quod om- ne quod relative dicitur est aliquid, excepto relativo, id est, quod omne relativum est aliquid, supple aliquod absolutum, excepto relativo, id est, excepta relatione; et sensus est breviter, quod omne relativum dicit aliquod absolutum, quod est fundamentum relationis secundum quam relative dicitur. Exemplum, simile non tantum dicit similitudinem, sed etiam fundamentum similitudinis, puta albedinem, ideo dicit Augustinus si essentia relative dicitur, non est essentia, id est, si Septimo essentia divina vere dicatur relative, Tri-iit. tunc non erit essentia; patet, quia si ve!V relative dicitur, dicit relationem et fundamentum absolutum. Qu<ero ergo de fundamento si est essentia, ergo essentia divina non dicitur relative, quia fundamentum relationis non dicitur relative ad aliud, sed solum illud quod constat ex fundamento et relatione, et sic patet dictum Augustini. Et quod dicit infra cap. 3. "Quapropter si Pater non sit aliquid ad, se, non erit aliquid quod ad alterum dicatur". Sensus est, quod si Pater non dicit aliquid ad se, id est, aliquod fundamentum relationis absolutum, sed tantum dicat paternitatem, tunc Pater non relative refertur, patet, quia paternitas non refertur; ergo oportet quod illud quod relative dicitur ad aliud dicat duo, scilicet fundamentum absolutum relationis et ipsam relationem; et sic intendit probare, quod essentia divina sit vere fundamentum paternitatis et filiationis, et per consequens prior origine, et sic patet ratio Doctoris.
Sed occurrunt duae difficultates. Prima, quia videtur quod Doctor sibi contradicat in hoc quod dicit, quod omne relativum (loquendo semper de relativo reali) includit aliquod absolutum. Nam secundum ipsum, proportionalitas est relatio vere fundata in alia relatione, scilicet in proportione, ut declaravi in quaest. 1. hujus dist. ergo proportionale erit relativum, et tamen non includit aliquid absolutum.
Praeterea,ipse vult in isto primo dist. 19. quaest. et dist. 31. et quaest. 6. Quodlib. quod aequalitas, similitudo et identitas transferantur ad alia Praedicamenta quam ad Substantiam, in qua proprie reperitur identitas; et quantitatem, in qua proprie reperitur aequalitas; et qualitatem, in qua proprie reperitur similitudo, ut patet a Philosopho, 5. Metaph. cap. ad aliquid, sed certum est, quod una paternitas est similis alteri paternitati, et aequalis secundum magnitudinem et vere idem alteri; et sic sequitur quod paternitas erit immediate fundamentum similitudinis realis,et aequalitatis, et identitatis, et sic simile vere relative dicitur, et tamen non dicit aliquid ad se. Secunda difficultas est, posito quod viator vere concipiat essentiam divinam, et etiam personas simul, an ordinate possit frui essentia divina non fruendo aliqua persona ?
Ad primam difficultatem respondeo, quod Doctor intelligit quod nullum ens relativum est, quod non dicat de necessitate aliquod fundamentum absolutum, et hoc mediale vel immediate. Nam impossibile est apud ipsum in quarto in materia de Eucharistia, et in Quolib. aliquam relationem esse sine fundamento absoluto. Et concedo, quod proportionalitas, similitudo, aequalitas et identitas possunt immediate fundari in relatione, mediate tamen fundatur in aliquo absoluto.
Ad secundam difficultatem dico, quod 5non est inconveniens quod aliquis actu dam. frualur essentia divina, et hoc ordinate possumus non fruendo aliqua persona, si tamen essentia habituali ter fruatur ipsa persona, ut pa- flendo lebit infra a Doctore in simili. Nam in perH)ms’ aliquo instanti potest frui essentia divihabitualis, na, et in tempore immediato illius instantis postea frui persona.
(b) Secundo etiam dico, quod viator potest frui una persona. In ista littera dicit duo. Primum quod viator potest distincte concipere unam personam non concipiendo aliam, et sic ordinate frui una (cum in ipsa sit perfectissima ratio fruibilitatis, ratione Deitatis inclusae in ipsa) non fruendo alia.
Secundum est, ut potest elici ex in- Fruitio tentione Doctoris, quod etiam posito ^tusUs', quod viator simul cognoscat personas qu®lnd®£uis divinas, adhuc ordinate potest frui una non fruendo alia. Quod dictum potest habere duplicem sensum:
Primus est quod viator actu fruatur Patre amando illum propter semetipsum, et quod non eliciat amorem erga Filium, sed sit in proxima dispositione ut ipsum diligat et semper habituali ter diligat ipsum, et hic sensus est verus et mul- toties hoc contingit. Nam multi devoti eliciunt actum amoris erga Filium ut in Sacramento Eucharistiae, et actu non eliciunt erga Patrem, sunt tamen parati et' prompti diligere ipsum.
Secundus sensus est quod viator potest actu frui Patre non fruendo Filio, ita quod negatio fruitionis erga Filium non tantum accipiatur pro non diligere, sed pro odire, ita quod aliquis actu diligat Patrem et actu odiat Filium, et hic sensus est manifeste falsus, vel etiam quod actu diligat Filium et quod non velit diligere Spiritum sanctum, quia non diligere non est odire, ut patebit.
Et ex his apparet, quod quidam non recte improbat Doctorem ut nititur improbare, qui dicit primo quod est impossibile concipere essentiam non concipiendo personam. Et quando Scotus dicit quod relatio non est de conceptu essentiae divinae, ergo potest concipi essentia non concipiendo personam. Respondet ipse quod licet non sit de intellectu ipsius, est tamen idem realiter ipsi, et quae sunt idem realiter, unum non potest concipi, alio non concepto. Sed hoc habet probare et non probat. Nam apud Doctorem, subjectum et propria passio sunt idem realiter, et tamen subjectum potest praecognosci quid sit, non simul cognita passione. Hoc idem de essentia et relatione, et multa ibi dicit quae concludunt ex isto fundamento, quod quando aliqua sunt idem realiter, impossibile est unum concipi, alio non concepto.
Ad aliam rationem Doctoris qua probat, quod una persona potest concipi a viatore, alia non concepta, quia sunt articuli distincti respectu personarum, ccham. Respondet, quod non sequitur ex hoc quod una persona potest concipi sine alia, sed potest credi concipi una persona sine alia, quia ad distinctionem articulorum sufficit distinctio signorum sive conceptuum, sive vocum, et ideo possunt esse tres articuli respectu trium personarum, ex quo personae distinguuntur realiter, non potest una intelligi, alia non intellecta. Haec ille. Sed responsio ista non evacuat rationem Doctoris, quia posito quod unum correlativum non possit distincte intelligi alio non intellecto, ut ipse Occham infert respondendo; tamen ex quo Pater inquantum Pater non dicitur relative ad Spiritum sanctum; ergo Pater potest intelligi Spiritu sancto non intellecto, ut deducit Doctor. Multi alii instant contra positionem Doctoris, sed quia eorum instantiae ex supra declaratis facile possunt resolvi, ideo illas transeo.
COMMENTARIUS. 7. (a) De secundo articulo. Hic Doctor duo Jlodfib! principaliter intendit. Primo recitat opisere eum n'onem n^nrici tenentis esse impossibile, Et», comprehensorem de potentia Dei absoluta alios, posse videre essentiam uon videndo personam, nec per consequens frui essentia non fruendo personis; reducit aliquas rationes. Secundo probat hoc esse possibile de potentia Dei absoluta. Sed primo adducit rationes Doctor, et post rationes Henrici et solutiones earum. Doctor ergo ibi:
(b) Quantum ad istum articidum de potentia absoluta Dei, intendit probare quod non est contradictio, quod aliquis videat essentiam divinam non videndo personam, vel quod clare videat unam personam non videndo aliam. Et lioc probat primo, quod si non est implicatio respectu Patris, quod pro aliquo instanti videat^essentiam, et pro illo non videat Filium, hoc idem potest probari de quolibet comprehensore. Probat ergo hoc primo de Patre ibi: Pater prius origine quam generet Filium, est perfecte beatus.
In ista littera sunt plura dicta ex quibus sequitur intentum. Primum, quod in quocumque instanti Pater est perfecte beatus, in eodem instanti perfecte videt essentiam et fruitur ea, ut patet. Secundum, quod in aliquo priori originis quam generet Filium, est perfecte beatus; ergo sequitur quod in illo priori videat essentiam et frualur ea, et per consequens in illo priori non videt eam ut communicatam Filio; ergo in aliquo priori potest videre essentiam et frui ea non videndo Filium, et hoc est in quantum littera sonat.
Prima est, quod si Pater prius origine s. sit beatus quam generet Filium, videtur Dlfficul,as sequi quod posterius origine generet Filium, et sic erit contradictio in dictis suis, quia ipse in 2. dist. 1. q. 1. et in Quodlib. q. 8. vult quod prius origine dicatur respectu hujus quod est a se, et posterius origine dicatur respectu hujus quod est ab alio; si ergo posterius origine generaret Filium, ergo ab alio haberet quod generaret Filium, quod est falsum.
Aliqui periti viri in isto passu exponunt Doctorem, et dicunt quod hic prius origine debet accipi pro priori natura, ita quod Pater in aliquo priori natura quam generet Filium. Sed salvo meliori judicio non credo quod hoc sit ad intentionem Doctoris. Respondeo, quia sustinendo quod Pater constituatur in esse per paternitatem, ut sic est tantum prior origine Filio, ut expresse patet a Scoto in 1. dist. 26. et 28. in 2. d. 1. quaest. 1. in Quolib. q. 4. 8. et alibi saepe. Cum ergo beatitudo Patris praesupponat Patrem habere esse, et Pater tantum est prius origine Filio, sequitur quod non erit prior natura beatus quam generet Filium. Si vero dicatur, quod Pater constituitur in esse per absolutum, et ut sic est prior natura Filio, ad quod videtur declinare Doctor in 1. dist. 26. dico quod hoc non est ad propositum ejus, quia hic non habet determinare, an Pater constituatur per absolutum, sed supponit communem opinionem quod constituatur in esse per paternitatem.
Si vero dicatur, quod quando dicit quod y Pater prius origine est beatus, etc. non accipit ibi Patrem inquantum Pater est, sed accipit principale esse Patris quod est Deus; et sensus est quod Deus in aliquo priori natura est in se beatus quam gene- ret Filium, et hic sensus licet sit verus (quia omne dicens perfectionem in divinis est prius natura personis divinis, ut patet a Doctore in pluribus locis) forte tamen non esset ad mentem Doctoris, et ideo est difficile hic declarare ejus intentionem. Videtur Nam videtur expresse implicatio dicere, contradictio Pater prius origine est beatus quam generet Filium, cum generare prius insit Patri quam beatitudo; patet, quia per generationem activam constituitur in esse Patris, sustinendo communem opinionem de persona, ut expresse patet a Doctore in 1. d. 28. quaesi. 3. sive ultima et d. 26. et q. 4. Quodlib
Dico ergo (salvo semper meliori judicio) quod Pater quod dictum Doctoris sic debet intelligi: origine Pater prius origine est beatus quam genebas ret Filium, id est, quam habeat Filium generet genitum, ita quod in aliquo priori originis Filium. Pater est perfecte beatus, et in aliquo posteriori originis Filius habet esse genitum. Quod sic expono, quia in quo instanti Paler habet esse, in eodem instanti habet omnem perfectionem divinam; et quia in aliquo priori originis habet esse per generationem activam sive per paternitatem, quod idem est, sequitur quod in illo priori est perfecte beatus, et sic in illo priori perfecte videt essentiam, non videndo eam ut in Filio, quia in illo priori Filius non est, et sic habetur intentum. Et dico, quod ipsum generare Patris est vere prius ipso Filio, quia producens non tantum est prius producto, accipiendo ipsum pro absoluto producentis, sed etiam producens inquantum actu producit, est prius producto, ut patet a Doctore in 2. d. 2. et 25. Sic in proposito, Pater ut producit Filium est prior ipso Filio, et quia constituitur in esse per productionem activam, sequitur quod talis productio activa est prior ipso Filio.
Sed tunc videtur contradictio in dictis Doctoris, quia ipse vult quod quamvis Pater prius origine producat creaturam, et Filius posterius origine, non tamen sequitur quod in aliquo priori sit posita in esse a Patre in quo non sit posita in esse a Filio, sed quia tantum Pater hoc habet a semetipso et Filius a Patre, et hoc expresse patet a Doctore in 2. dist. 1. quaest. 1. et in Quodlib. quaest. 8. Si ergo prius origine dicat aliquod prius in quo posterius non est, sequitur quod creatura, sive in esse cognito, sive volito, sive in esse realis existentiai, erit producta a Patre in aliquo instanti in quo non erit producta a Filio, et. tunc si producitur a Filio in posteriori originis erit bis- producta, quod est impossibile.
Similiter videtur sequi quod Spiritus sanctus sit vere productus a Patre in aliquo priori in quo non producatur a Filio, quia Pater prius origine producit Spiritum sanctum et Filius posterius origine, quod patet a Doctore dist. 12. primi.
Respondeo, quod aliud est loqui de priori origine, quo Paler producit Filium in esse simpliciter, et quo producit creaturam vel Spiritum sanctum, quia quando producit Filium, comparatur ad ipsum sic, quod est simpliciter prior secundum principium formale productivum, et secundum productionem qua constituitur in esse, et sic non tantum dicitur prior origine, quia producit a semetipso, sed etiam posito per impossibile, quod hoc non haberet a semetipso, adhuc sic produceret Filium et inquantum produceret, esset prior Filio productio. Sed non est sic, quando comparatur ad creaturam et Spiritum sanctum, quia simpliciter eadem ratio formalis producendi creaturam et Spiritum sanctum est in Filio, sed tunc tantum dicitur Pater prius origine producere, quia a semetipso, et Filius posterius origine, quia a Patre, et tamen in quocumque instanti ponitur creatura in esse et Spiritus sanctus » a Patre, in eodem ponitur a Filio, et sic patet quomodo nulla est contradictio in dictis Doctoris. Et ex ista solutione facillime omnia dicta Occham in d. 1. primi q. 5. et Gregor, de Arimino, et Alphons. Tol. et multorum aliorum solvi possunt, quno dicta, causa brevitatis, non adduco.
Responsio (c) Respondetur quod Pater habet essentiam ut m tribus personis. IIic Ilenncus respondet ad rationem Doctoris, qua probat quod Pater prius origine videat essentiam quam generet Filium; et ista responsio stat in hoc quod Pater habet essentiam pro objecto non absolute, sed ut communicatam tribus personis, ita quod Pater non intelligit ipsam in se et absolute, sed intelligit ut communicatam tribus; prius tamen origine Filio, quia Pater a semetipso et Filius a Patre, sed nullo modo prius, ut exposuimus de priori. Contra, quaelibet persona. Ilie intendit probare, quod Pater intelligit essentiam non ut communicatam Filio, et ratio stat in istis. Primo, quod si aliquid intelligit aliud formaliter, habet in se formaliter intellectionem et intellectum, hoc patet et diffuse patebit infra dist. 3. q. 7. et in 4. d. 43.
Secundo, quod intelligens aliquid formaliter habet ipsum intelligibile praesens ut patet, quia ad intellectionem requiritur praesentia objecti vel aliquid supplens praesentiam talis objecti, ut patet in prolog. q. 1 .et alibi; et si est perfectissimum intelligens, non tantum habet perfectissimum objectum in se praesens, sed etiam habet illud in se formaliter; hoc patet quia si non, tunc ipsum objectum perfectissimum esset aliud ab intellectu et intellectione, quod est contra Philosophum 12. Metaphysicae.
Ex his sequitur, quod ex quo Pater perfectissime intelligit essentiam, et ut intelligens habet in se formaliter intellectionem et intellectum; ergo, ex secundo dicto ut intelligens habet in se formaliter essentiam, et ut sic intelligens non intelligit ipsam ut communicatam Filio. Expono Expositio tamen istam litteram. Cum dicit, quaelibet persona intelligit formaliter intellectu, haec propositio potest habere duplicem sensum. Primo, quod persona intelligat formaliter intellectu velut principio formali productivo intellectionis, sicut dicimus, ignis calefacit calore formaliter, id est, Ca]or quod calor sit ratio formalis calefaciendi ipsi igni; vel ut in principio receptivo calefecieasive formali ratione recipiendi ipsam intellectionem, sicut dicimus, quod substantia est alba superficie formaliter, id est, quod superficies est ipsi substantiae formalis ratio recipiendi albedinem, et utroque modo semper inest formaliter. De primo patet a Doctore in isto primo dist. 3. q. 7. et 8. et 8. et d. 17. et in 2. d. 3. q. 8. contra Thomam; de secundo etiam patet in pluribus locis.
Propositio ergo Doctoris est simpliciter 13vera utroque modo; patet, quia intellectus est formalis ratio producendi intellectionem ipsi personae, quia intellectus concurrit ut partialis causa, et persona ipso intellectu producit intellectionem. Est etiam intellectus ipsi personae ratio formalis, quasi suo modo recipiendi intellectionem qua formaliter persona dicitur intelligens. Si ergo Pater intelligit formaliter intellectu, utroque modo exposito, sequitur quod intellectus erit formaliter in Patre et similiter intellectio; nec dicitur formaliter intelligere intellectu ut est in, Filio, sicut non dicimus, quod ignis calefacit formaliter calore existente in ligno, sed calore formaliter existente in ipso, sic in proposito de Patre. Unde Augustinus 15. de Trin. cap. 7. vel 9. "quaelibet persona intelligit sibi", id est, intelligit formaliter intellectu et intellectione formaliter existentibus in illa.
Sequitur: Igitur ita videtur quod quaelibet intelligit perfecte per se intelligendo essentiam, ut est in se formaliter, id est, si Pater intelligit formaliter intellectu essentiam ut in Patre formaliter existente, sequitur quod Pater per se intelligat essentiam ut est in se formaliter, id est, quod perfecte intelligit essentiam ut in se absolute, et non ut communicatam Filio; sive sequitur quod intelligendo essentiam perfecte habeat illam in se formaliter et perfecte praesentem, et non ut communicatam Filio. Si enim Pater est perfectissime intelligens essentiam, statim sequitur quod si habet in se formaliter intellectum, quod etiam in se habeat formaliter ipsam essentiam in ratione objecti actu intelligibilis. Et quod dico de Patre, idem dico de aliis personis.
(d) Confirmatur ratio. Hic Doctor adducit duo inconvenientia, si Pater intelligeret beatifica visione essentiam ut in Filio. Primum quod Pater aliquid reciperet a Filio, vel ab aliquo ut in Filio, et tunc intellectus Patris ut Patris vilesceret recipiendo aliquid ab alio, ut patet per argumentum Philosophi 12. Metaph. 1. c. 51. quo probat Deum non intelligere aliquid aliud a se, et sic Pater non haberet omnem perfectionem a se. Secundum, quia sequitur quod non omnis perfectio simpliciter sit prior proprietatibus, quia visio si tantum esset in Patre ab essentia ut communicata Filio, illa visio esset posterior proprietatibus.
Hic tamen occurrit aliqua difficultas, quia non videtur quod ratio Doctoris concludat de Patre si intelligeret essentiam ut in Filio, sicut concludit, si intelligit creaturam. Quia, ut declarat quaest. penult. prologi: Intellectus divinus vilesceret si moveretur ab aliquo extra ipsum. In proposito non est sic, quia essentia divina non est aliud ab intellectu paterno, nec extra ipsum.
Dico quod ratio concludit, si recte in- Solut,°- telligatur, nam essentia divina partialiter quasi causat intellectionem sui in intellectu Patris, ut palet a Doctore parum infra, et in quaest. penult. prolog. et infra dist. 2. 6. et 1. et alibi saepe; cum ergo Filius distinguatur realiler a Patre, si es- inteiiectiosentia ut in Filio quasi moveret intelle- ctum Patris ut patris, tunc quasi reciperet intellectionem ab aliquo, quod est extra intellectum Patris ut patris, quia ab essentia ut in Filio.
(e) Secundum inconveniens est ibi: Imo quod est majus inconveniens. Nam si Pater reciperet visionem beatificam ab essentia ut in Filio, ergo non.habet omnein perfectionem simpliciter a semetipso, patet, quia suppositum nullo modo dicit aliquam rationem agendi, sed tantum est conditio agentis ut patet a Doctore dist. 3. quaest. 6. et dist. 7. sed tota ratio agendi est a principio formali. Et ex hoc dicimus quod Pater generat Filium a semetipso, quia rationem formalem generandi habet a semetipso, et non dicimus quod Filius spirat Spiritum sanctum a semetipso, quia rationem formalem spirandi non habet a semetipso. Si ergo Pater, quasi reciperet visionem beatificam ab essentia ut in Filio, tunc non haberet illam a semetipso, sicut nec Filius dicitur habere esse a semetipso, quia illud esse habet a memoria foecunda ut in Patre.
Imo sequitur aliud inconveniens ibi: Aliud, quod non omnis perfectio simpliciter. In isto dicto supponit unum manifestum apud omnes Theologos, quod omnis perfectio simpliciter aliquo modo dicitur prior omni proprietate hypostatica, et hoc est satis clarum apud Doctorem in d. 28. hujus primi et in quolib. quaest. prima. Si ergo Pater quasi reciperet visionem essentiae ab ipsa essentia ut in Filio, sequitur quod talis visio sit posterior ipso Filio, et sic perfectio simpliciter erit posterior proprietate-hypostatica, quod est absurdum.
Ad istas rationes respondet Occliam, ubi supra. Ad primam, exponit dictum Augustini quod debet sic intelligi, scilicet quod persona Patris non intelligat intellectu ut in alia persona, ita quod intelligat illa persona, quia tunc esset illa persona.
'Sed ista expositio non videtur ad mentem Augustini, quia quando Augustinus dicit quod "Pater intelligit sibi et Filius similiter", vult dicere quod illam intellectionem habet Pater in se formaliter, et similiter ut intellectu intelligit sibi, habet jpsum intellectum in se formali ter. IIoc idem dico de Filio et Spiritu sancto. Etsi intelligit formaliter intellectu, sequitur quod habet essentiam intellectam in se formaliter, hoc idem de Filio, de Spiritu Sancto. Et quod dicit Doctor quod in perfecte intelligente se, non minus requiritur quod habeat in se objectum ut formaliter intelligibile, quam quod habeat intellectum in se quo intelligat. Dicit Occham, quod hoc non est simile, quia intellectus requiritur ut realiter et formaliter idem cum intellectione, et realiter cum intelligente et non ut formaliter idem.
Et ultra dicit, quod aliquod intelligibile non requiritur ut formaliter idem cum intellectione, et potest realiter distingui ab intelligente, ut patet de persona Filii, quae est intelligibilis a Patre, quae tamen non est formaliter idem cum intellectione Patris, nec realiter idem cum Patre. Et ideo non oportet, quod omni eodem modo intelligens habeat intelligibile, quo habet intellectum. Haec ille.
Respondeo ad Occham. Primo, quod haberet probare quod intellectio et Intel- lectus sint idem formaliter, cujus oppo- situm patebit a Doctore infra dist. 8. quaesi, penult. sed quidquid sit non curo, quia intentio Doctoris non est quod omni modo quo habetur intellectus, habeatur et intelligibile, sed quod in perfectissimo intelligente se habeat intelligibile ut perfecte praesens sibi, et ut idem sibi, et ut existens formaliter in illo; quomodo sint idem formaliter, non est praesentis speculationis.
Et quod dicit de Filio quod est intelligibilis a Patre, etc. hoc non est ad propositum, quia Doctor loquitur de objecto motivo, cujusmodi non est Filius, ut patet a Doctore hic. Sed essentia divina non tantum quasi movet intellectum Patris ad cognitionem sui, sed etiam ad cognitionem cujuscumque alterius, ut patet a Doctore in pluribus locis. Loquitur etiam de objecto beatificalivo, in quo ultimate perficitur per actum secundum, ut infra patebit, d. 2. part. 1. q. 1. in illis praeambulis.
Deinde Occham respondet ad confir- mationem et ad inconvenientia. Sed ut evidens est intuenti, responsio illius non evacuat rationem Doctoris, ut patere potest ex declaratione rationis.
Deinde declarat Doctor modum, quo- modo comprehensor potest videre essentiam et frui ea, non videndo personas nec fruendo eis, qui modus ponitur ibi:
(f) Modus ponendi est iste. Licet ista littera sit satis clara, tamen pro imperitis in via Doctoris declaro aliqua. Primo, quando dicit, actus habens primum objectum a quo essentialiter dependet. Hoc sic debet intelligi, quia ex quo ipse vult q. 1. prol. et d. 3. q. 7. hujus, et in 2. d. 3. q. 10. et 11. et in quolib. q. 15. quod actus cognoscendi sive abstractive, sive intui tive causatur ab objecto et ab intellectu, ut a duabus causis partialibus; actum ergo causari partialiter ab objecto est essentialiter dependere ab illo.
Secundo dicit, quod idem actus qui est objecti secundarii essentialiter non dependet ab illo, et per consequens idem actus potest manere respectu objecti primarii a quo essentialiter dependet, absque hoc quod maneat respectu objecti secundarii a quo essentialiter non dependet, sed non e converso; non enim idem actus potest manere respectu objecti secundarii, si non maneat respectu primarii, quia a primario simpliciter dependet in esse et in conservari, ut patebit infra d. 2. q. uU. quomodo intellectio est in continuo fieri, hoc idem in 2. d. 2. q. 4. d: 3. q. 8. in quolib. q. 13.
Hic Doctor vocat objectum primarium quod est causa illius actus, et secundarium quod cognoscitur virtute objecti primarii et non virtute propria, et sic essentia divina apud ipsum, est objectum omnino primarium virtute cujus omnia objecta secundaria cognoscuntur, ut patet, ab ipso hic, ei quaesi, penult. prolog. et 39. hujus et alibi. Objecta autem secundaria sunt omnes creaturae et omnes relationes divinae, sive communes, sive hypostaticae.
Sed hic oritur difficultas, quia dicit quod essentia divina est objectum primarium respectu visionis ipsius comprehensoris. Quia si sic, sequitur quod talis visio partialiter causatur ab essentia, et tunc essentia immediate poterit aliquid causare ad extra, quod expresse est contra ip-’ sum, ut patet in quolib. q. 8. et q. 14.
Dico, quod talis visio immediate causatur a voluntate divina, et in hoc supplet vicem objecti perfecte. Nam dicit Doctor in q. 1. prolog. quod voluntas divina quando causa t cognitionem essentia; divinae in aliquo intellectu, non ostendendo eam in se, tunc supplet vicem essentia; divinae imperfecte; quando vero causat, ostendendo eam in se, tunc- supplet perfecte. Requiritur ergo essentia divina in tali visione, non ut causans ipsam, sed ut terminans in propria pnesenlialitate et existentia. Sed de hoc diffusius dicetur in 4. d. 49
Tertio dicit, quod eadem visio primo potest esse objecti primani, (puta essentiae divinae) deinde objecti secundarii, puta personae divinae. Contra hoc arguit Occhanr ubi supra, quia non est transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione. Si ergo idem actus prius non terminabatur ad personam, nunc autem terminatur ad ipsam; ergo erit aliqua mutatio vel in persona vel in actu, et talis mutatio erit acquisitiva. Vel ergo acquiritur aliquod absolutum novum, et hoc est falsum; vel aliqua relatio rationis nova, et hoc non potest esse nisi per novum actum, et sic non manet idem actus.
Respondeo quod nulla est mutatio, sed tantum nova terminatio, quia talis visio prius non terminabatur ad personam, nunc autem terminatur. Et sic concedo, quod persona divina prius non habuit esse visum, et post habet esse visum; et concedo quod in persona est aliqua relatio rationis nova, et tamen secundum illam non dicitur mutari, sicut et nunc non dicitur Deus mutari, quando prius non amabatur a me, et nunc amatur, ut patet a Doctore infra in d. 30. Et quando dicit, quod talis relatio rationis sive terminatio passiva est per novum actum, negatur consequentia, et patet per exemplum. Quia posito quod tantum habeam unam visionem, qua possim videre decem objecta et novem non sint pra;sentia, et post fiunt praisenlia, illa prius non habebant esse visum, nunc autem habent esse vi¬ sum, et tamen non per novum actum videndi. Sic in proposito, voluntas divina prius non praesentabat personas videndi essentiam, nunc autem illas facit esse praesentes, et in eodem instanti quo fiunt praesentes, talis visio terminatur ad eas, et sic nunc habent aliquod esse visum quod prius non habebant, et tamen non per novum actum videndi, et sic patet quod ratio Occham non concludit.
(g) Deinde in isto secundo articulo adducuntur argumenta Henrici contra positionem Doctoris, et solvuntur a Doctore. Et primo arguit Henricus quod est impossibile comprehensorem videre essentiam non videndo personam, et prima ratio est talis, quod si videret essentiam non videndo personas, illa visio esset confusa, quia praecise alicujus communis tribus personis.
Respondet Doctor quod cognitio communis divisibilis in plura, quod commune abstrahitur ab illis pluribus dicitur confusa, quia universalis, sed essentia divina quamvis sit communis tribus personis non tamen dividitur, nec habet rationem universalis, cum ut sic, sit singularissima. Dicit secundo quod aliud est commune cognoscere in se, et aliud contenta cognoscere praecise in illo. Primo modo natura communis potest distincte cognosci et definiri, et non confuse, sicut cognoscens naturam humanam ut priorem omni singularitate.
Secundo modo dicuntur singularia prsecise cognosci confuse, quando comparantur ad naturam divinam in illis, et tunc cognoscens naturam etiam in se distincte, tunc cognoscit confuse omnia singularia contenta sub illa, cum sit nata dividi vel actu sit divisa in illis; sed cognoscens distincte naturam divinam in se non cognoscendo actu personas divinas, non dicitur cognoscere illas personas confuse, quia talis natura non est divisa in illis. Si etiam concederetur, quod videns essentiam divinam in se non videndo personas, quod cognoscat illas personas confuse, sic intelligendo quod videat aliquid quod natum est praedicari de illis, et natum est esse constitutivum quidditative illorum, forte non esset inconveniens, licet hoc non sit mullum in usu. Et cum dicit parum infra quod non oportet in essentia distincte concepta personam distincte concipi, quia persona non est primus terminus visionis, ex hoc non debet inferri quod si persona non distincte concipitur essentia distincte concepta; ergo persona confuse concipitur, concepta essentia, quia confuse sic concipi requirit naturam ut divisam, etc.
(h) Secundo, principaliter arguit ad idem, cognitio intuitiva est tantum exisl entis ut existens est, et ut praesens in sua existentia; sed essentia divina non existit nisi in personis, ergo non potest videri sine personis; vel sic formetur ratio, quae praecise dicunt unam existentiam, impossibile est videre unum non videndo aliud; sed essentia et persona dicunt praecise unam existentiam, ergo.
Respondet Doctor quod aliud est loqui de existentia, et aliud de incommunicabili subsistentia, quia cognitio intuitiva bene terminatur necessario ad existens ut existens; essentia autem divina ut prior personis, est vere existens existentia propria, imo existentia quae est de ratione formali essentiae divinae ut infra patebit d. 2. part. 1. q. 2. et in quolib. q. 1. Sed non est necesse quod cognitio intuitiva terminetur ad incommunicabile subsistens, et exemplum patet. Cum dicit Doctor ad formam argumenti, quod licet non sit visio nisi existentis inquantum existens, et non est existens nisi in persona, non sequitur igitur est existentis in- quantum est in persona, id est, quod ratio terminandi visionem sit ipsa persona in qua essentia existit, vel quod sit ipsa essentia sub illa ratione praecise qua existit in persona, ita quod si per impossibile esset sine persona non posset terminare visionem; et iste intellectus est manifeste falsus, sicut patet de albedine actu non existente nisi in pariete, quae tamen non terminat sub illa ratione qua dicitur existere in pariete, id est, quod existentia vel subsistentia parietis sit ratio terminandi, si enim albedo esset separata a pariete, posset perfecte videri in tui live. Debet ergo inferri quod visio, vel est alicuius subsistentis vel alicujus existentis in subsistente, id est, quod est alicujus vere existentis, quod tamen non existit nisi in aliquo supposito subsistente; sed tale suppositum in quo existit, nullo modo est ratio terminandi hujusmodi visionem.
(i) Tertio principaliter arguit ad idem, quia non potest aliquid perfecte intuitive videri, in quo sunt plura distincta ex natura rei, nisi etiam illa distincte videantur; patet de albedine existente in pariete, quae non potest intuitive videri nisi omnes paries ejus intuitive videantur; sed personae divinae sunt in essentia divina ex natura rei, ergo. Respondet Doctor quod aliud est loqui de partibus ex natura rei integraliter constituentibus aliquod totum, et aliud de personis tantum subsistentibus in aliqua natura. Primo modo non potest videri album nisi videantur partes, in quibus est divisum, sed non sequilur secundo modo, quia essentia non est divisa in personis.
Et nota quod dicit in responsione, quod universale dividitur; quomodo hoc contingat, diffuse exposui, exponendo d. 3. q.2. Et quod dicit, quod essentia divina est de se hsec, diffusius patebit infra d. 5. q. 2. et 26. et in quolibeto.
Sed in responsione Doctoris (in qua concedit quod cognitio intuitiva est existentis inquanlum exislens est, et hoc idem vult infra, dist. 3. et disl. 8. q.penult. et in 2. d<st. 5. et in 4. d. 10. et 49. q. 12. et in quolib.) videtur maxima difficultas. Quia ex quo essentia divina dicit totum esse existentia) personarum, ita quod essentia divina et persona est tantum una existentia, ut patet expresse a Doctore in pluribus locis, et per Augustinum de Trinitate, ubi vult quod Pater est ipsa Deitate, licet dicatur Pater paternitate. Tunc arguo sic: Qusecumque dicunt tantum unam exislentiam, impossibile est videre unum non videndo aliud; sed persona divina et essentia sunt hujusmodi, ergo est impossibile videre essentiam non videndo personam.
Respondeo pro nunc, quod licet essentia et persona sive proprietas hypostatica dicant unam existenliam tantum realiter, formaliter tamen non dicunt eamdem existentiam, imo ex quo sunt distinctae formalitates ex natura rei, etiam dicunt distinctas existentias ex natura rei, et non est inconveniens apud Doctorem quod in Deo sint plures existenliae, ex natura rei formaliter distinctae. Nam infra d. 8. q. penult. expresse concedit quod in Deo possunt esse plura infinita ex natura rei formaliter distincta; infinitas autem non potest competere alicui ex natura rei nisi formaliter existenti. Sed ista materia diffusius pertractabitur infra, d. 2. part. 2. q. 1. qilae tamen est 4. in ordine, in responsione ad primum argumentum. Esset tamen valde inconveniens ponere plures existentias in Deo ex natura rei realiter distinctas. Ex iis arguitur ad propositum. Deinde arguit Henricus, probando quod voluntas comprehensuris non possit frui essentia non fruendo personis, nec una persona non fruendo alia, quia voluntas non potest magis abstrahere objeclum suum quam intellectus ostendere, id est, quod si intellectus non potest videre A sine B, quod etiam voluntas non poterit velle A sine B. Sed intellectus comprehensoris (accipitur hic comprehensor pro clare vidente essentiam, non autem pro comprehensore proprie sumpto, quia ut sic a solo intellectu divino comprehendi potest) non potest videre essentiam non videndo personas; ergo. Confirmatur, quia si in objecto nulla est distinctio, nec re, nec ratione, voluntas non potest velle unum sine alio, patet, sed persona nec re, nec ratione distinguitur ab essentia; non re, quia tunc essent quatuor res, quia tres personae et una essentia; non ratione, quia distinctio rationis est tantum respectu distinctorum prius. Si enim intellectus ratione distinguit A a B, prius apprehendit A et B, ut distincta.
Respondet Doctor ad praedictam rationem, posito quod intellectus non videat essentiam sine persona, adhuc voluntas potest frui essentia non fruendo persona. Ad probationem dicit, quod intellectus potest videre aliquod objectum primum, puta aliquod totum in quo unitive plura per se objecta continentur, sicut homo est unum objectum primum et totale, in quo plura partialia per se continentur ut omnia superiora quae unitive continentur in illo primo, quia quodlibet natum est per se terminare actum intellectus, cum quodlibet sit per se intelligibile; licet ergo intellectus primo videat illud totum objectum et omnia objecta per se unitive contenta in illo, voluntas tamen potest habere actum circa unum et non circa aliud; et patet exemplum de Episcopatu in quo ostenditur Sacerdotium, potest enim voluntas habere actum elicitum circa Episcopatum et non circa Sacerdotium.
Si dicatur Episcopatus non potest ha¬ beri sine Sacerdotio, cum per se includatur Duplex in illo, dico quod voluntas potest habere voluntatis, actum etiam circa impossibile, utpatet a Doctore in 2. dist. 6. quaest. 2. Dico etiam quod aliud est habere actum simpliciter circa Episcopatum, non habendo tamen actum circa Sacerdotium; et aliud est velle Episcopatum efficaciter (quod est velle omnia requisita ad Episcopatum.) Primo modo potest habere actum circa Episcopatum, scilicet actum complacentiae simplicem et non efficacem; secundo modo non potest, ut patet a Doctore in secundo ubi supra, et Doctor intelligit primo modo. Sed in proposito posset velle efficaciter essentiam non volendo personas, (loquendo de potentia Dei absoluta) quia in volitione essentiae efficaci, non includeretur necessario volitio personarum cum tota ratio objecti volibilis sit essentia, aliter Pater in primo signo originis non esset perfecte Beatitudfl beatus, cum beatiludo sit fruitio effica- est cissima ultimi finis. Dico tamen, quod quando vult Episcopatum, totum ostensum non est tantum Episcopatus, sed est quoddam totum includens Episcopatum, Sacerdotium, Diaconatum, etc. et ideo potest velle unum non volendo aliud. Et sic, ut essentia cum personis ostenditur, ostenditur ut quoddam quasi totum continens essentiam et personas, ideo voluntas potest vel essentia non volendo personas; non tamen e contra, quia in persona includitur essentia ut ratio objecti volibilis, et ideo est dissimile de Episcopatu, quia nec Episcopatus est ratio, quare Sacerdotium sit objectum volibile, nec e contra.
Ad confirmationem. Dicit Doctor quod 26. personae non distinguuntur re, quod si intelligat quod nullo modo distinguantur praeter opus intellectus, hoc non dicit secundum intentionem propriam, cum oppositum teneat infra, distinet. 3. par- te 2. quaesi 1. et dist. 8. q. penult. et alibi saepe, sed loquitur secundum opinionem aliorum; tenendo tamen quod sola ratione distinguantur, non sequitur quod intellectus primus habeat illa sicut objecta distincta, sed sufficit quod in primo objecto concipiat aliquid, puta quod in essentia concipiat proprietatem, sicut etiam dicimus quod homo ut in subjecto differt a se ut in praedicato; et similiter homo ut in concreto differt tantum ratione a se ut in abstracto, et sic habere et habitus distinguuntur tantum ratione, ut infra palet a Doctore in dist. 8. quaest. penult. non enim est necesse, quod illa quae ratione distinguuntur, quod prius concipiantur ut objecta distincta.
Ultimo loco arguit Henricus ratione fruitionis, et utraque ratio stat in liocT quia si anima Christi fruitur persona Patris et non fruitur persona Filii, non videtur perfecte quietata in Patre, quia persona Filii est objectum fruibile, nec persona Patris continet eminenter personam Filii cum sint ejusdem simpliciter perfectionis; et tunc ultra, si potest frui persona Filii, aut eadem fruitione qua fruitur Patre, aut alia; non eadem, quia eadem fruitio non videtur esse respectu duorum objectorum fruibilium seque perfectorum; non alia, quia islse duae fruitiones aut sunt in compassibiles, et tunc fruitio non esset perpetua, quia quando una inest, alia non inest propter incompassibili tatem; aut sunt compassibiles, et tunc duo actus ejusdem speciei sunt in eodem subjecto, quod est contra Philosophum 5. Metaph.
Dico breviter, ut dixi in declarando titulum quaestionis, quod tota ratio objecti ultimate fruibilis est essentia divina, et in quocumque est, est semper ratio talis objecti; et quia tantum una est in tribus personis, ideo tantum in eis est unum objectum fruibile, quod est ratio formalis terminandi a'luin fruitionis, et sic ita perfecte quielat potentiam fruentem in una persona sicut in tribus, quia ipsa sola est tota ratio quietandi, nec personales proprietates aliquid addunt, non enim magis quietat ut in se quam ut in persona; et sic negatur, quod tres personae sint tria objecta per se fruibilia, sed bene sunt Tres tria supposita habentia eamdem rationem penoaUse objecti fruibilis, quia eamdem essentiam, et ideo terminant actum fruilior ut quod, 4^. sed non ut quo sive ut ratio formalis terminandi.
Et cum quaeritur, aut eadem fruitione fruitur persona Filii qua et persona Patris, dico quod simpliciter eadem, quia fruitio tantum dependet ab essentia divina; bene dlvinaverum est quod talis fruitio potest habere aliam et aliam terminationem, respectu alterius et alterius personae, et sic diversificari secundum alium et alium respectum rationis, dequo alias; essentia enim divina est objectum primum a quo essentialiter dependet actus fruitionis, et personae sunt objecta secundaria, ut supra patuit.
COMMENTARIUS. (a) Quantum ad tertium articulum. In ista littera plura notantur a Doctore. Primum, quod ostensa essentia divina et personis non est in potestate voluntatis creatae ordinate frui sic vel non frui sic, puta frui essentia non fruendo personis, vel una persona et non alia; et hoc stante ordinatione divinae voluntatis quae ordinavit, ut comprehensor fruatur essentia ut in tribus personis, et littera clara est. Secundum est ibi: Sed de potestate absoluta voluntatis. Et vult Doctor quod voluntas de potestate sua absoluta non potest frui persona non fruendo alia, sive ordinate sive inordinate, et assignat rationem. Quia posito quod voluntas comprehenso ris absolute possit [velle frui, quod tamen ille actus fruitionis praecise terminetur ad essentiam in se et non ut in tribus; vel quod praecise terminetur ad essentiam in una persona et non ad essentiam ut in alia persona, hoc tantum est in potestate Dei, et exemplum positum est satis ad propositum, et assignat rationem Doctor ibi: Actus autem fruitionis quantum est ex natura sui primi objecti, natus est ut sit trium personarum in essentia, quia ex quo essentia est ratio formalis objecti fruibilis, et ipsa essentia perfectissime est in tribus personis, sequitur quod quantum est ex natura essentiae, quod actus fruitionis sit ipsius, essentiae ut in tribus personis. Et addit, quod nisi ponatur miraculum ex parte objecti, actus fruitionis erit ex se trium personarum. Sed Deus de potestate sua absoluta potest facere, quod talis actus praecise terminetur ad essentiam et non ad personas, vel ad essentiam ut in una persona et non ut in alia, et haec est intentio Doctoris.
(b) Si dicas quod ista ratio. Propter hoc Doctor arguit contra hoc quod dixit, quia si actus fruitionis sit de se essentiae ut in tribus, videtur quod non sit in potestate Dei, quod actus fruitionis sit tantum essentiae ut in se, et non ut in tribus, vel quod sit tantum essentiae ut in una persona et non in alia. Licet responsum sit parum supra, dicit tamen quod actus ali- quomodo cujus creaturae est in potestate Dei quan- tum ad aliquam conditionem; puta quod sic referatur vel non sic referatur, et exemplum est satis ad propositum, licet aliquibus sit dubium; quia posito quod aliquis eliciat actum homicidii, posito tali actu, non est in potestate sua ut utatur illo actu ad Deum, puta referendo ipsum ad Deum; patet, quia eliciens actum homicidii, fruitur ipso actu, quia omnis peccans ut sic, semper fruitur actu peccati, et hoc declarabitur infra, quaest. ultima hujus di st. et clarius in secundo. Et tamen est in potestate Dei absoluta referre actum homicidii ad se, imo posset illum actum acceptare ut dignum vita aeterna, ut posset probari ex dictis Doctoris in dist. 17. primi, et ex dictis Francisci Mayr. in eadem d. et Occham in eadem, et in quolib.
(c) Dimittatur exemplum illud et tenea- tur ratio, etc. Non omittit hoc exemplum ex hoc quod non sit ad propositum, sed -ex hoc quod aliquibus videatur dubium, quod actus peccati referatur ad Deum ab una potentia, puta Dei, et non ab alia, puta a creatura. Assignat ergo rationem, quare sit in potestate Dei absoluta ut actus fruitionis sic terminetur vel non sic terminetur, quia accidens necessario consequens actum positum potest non inesse, manente actu. Nam accidit actui fruitionis quod sic terminetur ad essentiam ut in tribus personis, et tale accidens dicitur inesse actui necessario, non tamen necessitate absoluta, quia tunc non posset separari, sed de necessitate conditionata, quia impossibile est ex parte creaturae quin talis actus sit essentiae ut in tribus, et per consequens ex parte creaturae necesse est, ut sit ipsius essentiae ut in tribus; tamen ex parte Dei non est necesse ut talis accidens sive talis conditio, puta, quod actus terminetur ad essentiam ut in tribus.
COMMENTARIUS. (a) Quantum ad quartum articulum de facto. Hic articulus clare patet in littera, Et vult Doctor Ilie, quod in patria de facto erit tantum una fruitio et una visio trium personarum, quia erit essentia ut in tribus personis. Et probat per auctoritates Augustini, qua sunt clara. Ad illam, in qua dicit: Omnem scientiam nostram, uno simul conspectu forte videbimus, et accipit scientiam habitualem non pro habitu acquisito vel infuso,sed pro objecto prasente intellectui; sic enim multolies accipit scientiam prout objectum habet esse in intellectu ut memoria, vel pars memoria, ut infra patebit dist.2. parte 2. qusesl. ultima, et dist. 6. et 27.
Et quod dicit forte, debet referri ad objecta secundaria relucentia in Verbo, quia forte non vident illa unico intuitu, imo forte vident veritates contentas in illis virlualiter discurrendo, ut supra patuit quasi, illa: An Theologia sit scientia? ut vero comparantur ad essentiam divinam, illam et personas unico intuitu videbimus, et sic etiam illa fruemur in tribus personis. Secundo principaliter dicit quod loquendo de viatore, quod viator licet de facto possit frui ordinate una persona non fruendo alia, tamen cum illa de facto stat fruitio habitualis, respectu aliarum personarum, quia ex quo habent eamdem essentiam quae est tota ratio objecti fruibilis, non potest Quomodo quis ordinate frui una persona non fruen- accipiatur do alia, saltem habitu aliter, id est, ut ter. sit in proxima dispositione ad fruendum. Et non accipitur hic habitualiter sic quod habeat habitum, sed sicut habens habitum acquisitum potest prompte et faciliter operari, sic fruens actu una persona debet esse dispositus de proximo, ut cum ostensa sibi fuerit alia persona, quod semper paratus sit ita frui illa sicut alia; et licet de facto non fruaturilla ostensa, sufficit quod sit paratus frui illa loco et tempore, et non ponat obicem, puta odiendo illam vel determinando velle non frui ea, et hoc intendit Doctor in isto articulo.
(b) Ad primum: Respondet Doctor ibi: Ad argumenta principalia. Et responsio stat in hoc, quia objectum vere fruibile dicit bonitatem perfectam in qua non potest esse vere ratio alicujus defectus, sed vere est ibi ratio omnis boni; quamvis ergo paternitas sit bonum ut bonum Bonum convertitur cum ente, non tamen est capf1 tale bonum, de quo loquimur in propo- duPllclUrsito, et patet littera.
(c) Respondetur primo ab Henrico ibi: Ad secundum dicitur. Et littera clara est. Et vult quod unum partitu dicatur essentiale et partim notionale, quia secundum unam rationem dicitur de essentia, et secundum aliam de persona; nam unum dicit indi visionem, et eo modo quo aliquid est unum, eo modo est indivisum. Sicut enim Franciscus est unum numero, ita est indivisus numeraliter, et sicut homo est unum specie, ita est indivisus secundum speciem. Sic in proposito essentia divina est una substantia, ideo est indivisa secundum substantiam; vel est una natura, ideo est indivisa secundum naturam; et quia essentia est communis tribus et per consequens essentiale, ergo et unitas essentiae est communis tribus, et sic talis unitas est quid essentiale. Sed Pater est una persona, ideo est indivisus secundum personalitatem; et quia Pater est unum notionale,. sequitur quod unitas Patris erit notionalis, et sic patet intentio Henrici quomodo unum dicatur essentiale et notionale.
Sed contra istius causam quserit argumentum. Supple argumentum factum quaerit causam, quare unum non dicatur sic essentiale sicut bonum, cum aeque sint convertibilia. Et Henricus non assignat causam. Dicit enim ipse quod bonum est tantum essentiale, et Doctor quaerit cum bonum convertatur cum uno, quare unum non dicatur essentiale; et similiter quando dicit quod unum est parlim essentiale et partim rationale, quare non sic bonum cum sint aeque convertibilia.
Doctor ergo respondet ad argumenaliam tum ibi: Ideo est alia responsio. Et notaresponsio- iS[am litteram Doctoris in qua plura dicit. Primo, quod ratio suppositalis sive personalis, nec est formalis ratio agendi, nec est formalis ratio termini ali cujus actionis. Hoc declaro sic, quia ratio forformalis malis agendi semper dicit perfectionem semper ut notum est, sed ratio suppositi nullam perfectio- perfectionem dicit, quia in creaturis dinem. eit tantum negationem duplicis depen¬ dentiae, scilicet actualis et aptitudinalis ut diffuse palet a Doctore in 3. dist. 1. qusest. 1. et in quodlib. 'qusest. 9- et 10. Vel dicit negationem duplicis communicabilitatis, scilicet ut quo et ut quod, ut patebit infra dist. 2. parte 2. qusest. 1. in corpore qusest. et talis negatio non dicit aliquam perfectionem, nec rationem agendi. Ratio vero suppositi in divinis, vel dicit illam duplicem negationem de qua supra ut dubitative loquitur Doctor infra dist. 23. et 28. vel accipitur pro aliquo positivo ut assertive loquitur Doctor in 3. dist. I. qusest. 1. et quomodocumque accipiatur, clarum est quo4 nullam perfectionem quidditativam dicit. Et declaro per exemplum, nam hic, homo generat hominem, humanitas est ratio formalis generandi eum, et quidditativa et suppositum ipsius hominis est conditio ipsius generantis. Similiter humanitas, in homine generato est ratio formalis terminandi generationem sive terminus formalis generationis;, et ratio formalis, qua genitum dicitur suppositum, est conditio ipsius geniti. Secundo dicit, quod ex quo ratio formalis 3, objecti fruibilis sive ratio formalis terminandi fruitionem quod idem est, est perfectio quidditativa, ut patet, quia perfectio fruitionis principaliter accipitur a ratione formali objecti fruibilis, ideo dicit Doctor quod bonitas quae est ratio formalis terminandi actum fruitionis, de necessitate est perfectio quidditativa.
Tertio dicit, quod unitas potest esse, Uni et perfectio quidditativa et ratio suppositi, quod debet intelligi de unitate CI| fundamentali. Sicut dicimus quod natura divina est una, tunc talis unitas quidditativa, quia essentia divina est entitas perfectionalis et quidditativa, aliquando accipitur unitas pro ratione suppositi, eo modo quo dicimus quod paternitas est una. Et sic possumus dicere quod essen- imitas tia divina est bonitas quidditativa, et simiLuSita-liter unitas quidditativa, et ut sic, est Stiti- ratio objecti fruibilis; paternitas vero nec bonita unilslsm quidditativam, nec boni»n latem, et sic patet littera Doctoris.
(e) Ad tertium dico. Dicit primo quod lv inquantum potest capi dupliciter. Primo, dupli-ut denotat illud quod immediate sequitur accipi secundum suam rationem lormalem. Exemplum: Homo inquantum rationalis est albus, sensus est, quod homini sumpto in ratione formali rationalitatis non repugnat albedo; et hoc modo ly inquantum accipitur specificative, quia tantum specificat rationem formalem illius quod immediate sequitur. Secundo accipitur ly inquantum, ut non tantum specificat rationem formalem illius quod immediate sequitur, sed etiam denotat illud quod immediate sequitur esse causam inhaerenti® praedicati ad subjectum, sive illud reduplicatum sumatur pro seipso toto primo. Exemplum: Homo inquantum homo est risibilis, sive sumatur pro aliquo quod includitur in lpl"m’ intellectu subjecti. Exemplum: Homo inquantum rationalis est risibilis, et hoc modo ly inquantum accipitur reduplicative. Hoc declarato respondetur ad argumentum. Quia si ly inquantum accipiatur reduplicative et specificative simul, (nam quando accipitur reduplicative, semper accipitur specificative) dicit Doctor quod major est vera, et sensus majoris est quod si objectum numerari est causa, quare hoc praedicatum, scilicet quod ratio formalis objecti numeretur insit subjecto, propositio est vera, sed minor est falsa. Et sensus est, quod Trinitas sit causa inhaerenti® praedicati ad subjectum, scilicet fruitionem vel visionem, et formetur sic ut clarius intelligatur: Sed tres personae, inquantum tres terminant actum fruitionis, id est, quod Trinitas persona¬ rum inquantum Trinitas, est causa quare hoc praedicatum insit subjecto, hic sensus falsus est, et sic patet responsio ad argumentum.
COMMENTARIUS. Deinde arguit Doctor ad oppositum ibi: Ad oppositum in omni ordine essentiali, etc. Hic intendit probare quod tan¬ tum sit una ratio formalis ultimi finis, et postea respondet ad ista argumenta quod sint plures rationes formales. Pro inlelligentia istorum argumentorum et solutione, nota quod quando Scotus loquitur, quod tantum est una ratio formalis objecti fruibilis, intendit simpliciter de ratione formali constituente objectum in esse frui- UfJ bili, et sic lanium est una, scilicet ipsa Deitas. Et quando hic concedit quod sunt ohj' plures, intelligit de rationibus tantum e terminativis non constituentibus aliquid Dei in esse fruibili, et sic Pater terminat fruitionem meam ut quod, non tamen paternitas est ratio formalis» dans Patri quod sit objectum fruibile, sed est sola Deitas. Et hoc declarato, patent argumenta cum suis responsionibus. Et sic finis hujus quaestionis.
(a) Istas tamen rationes deduco, respon- dendo singillatim ad eas. Primo arguitur sic: in ordine essentiali finium est tantum unus finis ultimate, et ille est ratio fruitionis; ergo est tantum una ratio fruitionis sive objecti fruibilis. Dicit Doctor quod est tantum unus finis' nui in se, qui scilice tsit ratio objecti fruibilis, tamen habet in se distinctas rationes, id est, proprietates personales, quae non sunt formaliter rationes ultimi finis, id est, qriL nullo modo pertinent ad formalem rationem objecti fruibilis, cum nullam dicant perfectionem formaliter; et sic possibile est frui eo sub ratione ultimi finis, formaliter non fruendo illo sub illis rationibus, id est, quod possibile est frui essenlia absolute non fruendo ea ut in Iribus, sive ut habente in se proprietates personales, cum nullo modo pertineant ad rationem objecti fruibilis. Secundo sic: sicut est tantum unum j primum efficiens, ita tantum unus ultimus finis, hoc probatur a Doctore infra dist. 2. quaesi. 1. Cum ergo sit tantum unum efficiens primum sub ratione formali tantum; ergo tantum unus finis ultimus sub una ratione tantum. Respondet Doctor primo, quod primo efficienti accidit quod sit etiam primus finis, ut supra patuit, et ideo non sequitur quod si in primo efficiente sit tantum una ratio, quod etiam in ultimo fine sit tantum una.
Secundo dicit, quod de facto ultimus finis habet tantum unam rationem, ( loquendo de ratione objecti fruibilis) sed in ipsa una ratione, personales quae ponitur Deitas possunt esse plures rationes, quae etsi non pertinent ad rationem objecti fruibilis, potest tamen essentia terminare actum fruitionis ut actu est sub illis, quod tunc contingit, quando fruitio terminatur ad personas; potest etiam essentia absolute terminare actum fruitionis, absque hoc quod personae terminent, et sic in illa potest potentia fruens quielari ut in ratione objecti vere fruibilis, absque quod quietelur in illa ut in personis.
Confirmatur, quia sicut una persona non potest efficere sine alia, ut patet in 2. dist. 1. quaest. 1. sicut una non poterit finire sive terminare actum fruitionis sine alia. Respondeo negando similitudinem, quia eadem ratio formalis est necessario in tribus, ideo ex natura rei una non potest efficere sine alia, sed terminare actum fruitionis quo quis fruitur, non est ex parte ipsius; patet, quia fruens Deo elicit actum referendo illum in Deum, et ideo possum elicere unum actum referendo praecise in unam personam et non in aliam, bene tamen sequitur quod una persona ex natura rei, non est finis, nisi alia persona sit finis, patet, quia finis ex natura rei qui est essentia divina, est realiter in tribus personis. Non tamen sequitur, ergo quaelibet persona ex natura rei est finis ultimus, quia quaelibet inclu¬ dit Deitatem; ergo potentia fruens non potest elicere actum circa Deum absolute, vel circa unam personam et non circa aliam, non sequitur. Ultimo arguitur: in Deo est tantum una majestas, sed propter unam majestatem debetur ei una tantum adoratio, et per consequens una tantum fruitio. Respondet, quod tantum est una majestas quae ex natura rei est ratio formalis objecti adorabilis, et illa est Deitas proprie, in qua tamen Deitate possunt esse plures proprietates ut dixi supra, et sic de possibili potest adorari essentia absque personis, et una persona absque alia; de facto tamen est una adoratio habitualis omnium, licet de facto possit etiam esse tantum una actu respectu unius personae, ut dixi supra.
On this page