Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 7 (11)
(a) Hic dicitur. Hxc est opinio Thome in 1. part. sum. quest. 13. art. 3. ubi sic dicit: Motus localis Angeli potest esse continuus et non continuus, et sic potest mensurari tempore continuo et tempore discreto. Continuitas enim temporis est ex continuitate motus, sed istud tempus, sive sit tempus continuum sive non, non est idem cum tempore quod mensurat motum caeli, et quo mensuratur omnia temporalia, quae habent. mutabilitatem ex motu coli; motus enim Angeli non dependet ex motu coeli. Et respondendo ad tertium argumentum sic dicit: tempus autem motus Angeli potest esse non continuum, et sic Angelus in uno instanti potest esse in uno loco, et in alio instanti in alio loco, nullo tempore intermedio existente, Si autem tempus motus Angeli sit continuum, Angelus in toto tempore praecedenti ultimum nunc, variatur per infinita loca, sicut ipse ponit. in art. 2.
Dicit etiam aliani conclusionem in corpore quaestionis quod non est possibile, ut aliquid in toto tempore praecedente quiescat in uno termino, et postea in ultimo instanti illius temporis sit in alio termino.
(b) Alius Doctor dicit de isto tempore discreto; et est Henricus quodlib. 13. q. 7. qui vult quod Angelus possit moveri, et in instanti temporis continui, et in instanti temporis discreti; vult enim Henricus ( ut supra patuit ) quod inter duo instantia temporis discreti, cadat quasi quies media ipsius Angeli cum parte media temporis nostri, id est, quod instanti temporis discreti coexistunt instantia temporis nostri, et sicut inter duo instantia temporis nostri cadit tempus medium, ita vult quod inter iastantia temporis discreti, cadat quies media coexistens tempori nostro medio. Et hoc ideo posuit, quia si instantia temporis discreti, quae correspondent instantibus temporis nostri, essent omnino immediata, sequeretur quod sicut tempus discretum diceretur discretum, quia componeretur ex hujusmodi instantibus sibiimmediantibus,quod etiam tempus nostrum esset discretum, quia instantia essent sibi immediata.
(c) Doctor arguit. contra ibi: Contra positionem. Ex quo enim Henricus vult, quod una operatio Angeli mensuretur uno nunc temporis discreti, et vult ibi, quod illud nunc coexistat de necessitate pluribus instantibus temporis nostri, et per consequens pluribus partibus temporis nostri, cum inter quaecumque duo instantia sit tempus medium, vult etiam Henricus quod illa duratio operationis sit ratio quietis in termino transitus subiti.
Contra arguit Doctor, quia ex quo probatum est supra, scilicet dist. 2. quest. 4 arl. 4. hujus secundi, quod una intellectio Angeli potest tantum durare per instans, ita quod coexistat tantum uni instanti temporis nostri; ergo illa duratio non erit ratio quietis in termino transitus subiti. Sequitur: quare etiam necesse erit ponere Angelum post transitum subitum quiescere, non videtur aliqua. ratio, quia dixit Henricus quod quando Angelus trans: it subito deloco A ad locum B, non potest transire deloco B ad locum C, nisi quiescat prius in ipso 2, et dicit Doctor quod non videtur ista necessitas, sed tantum fuga.
Quod etiam ipse adducit de corpore, quol pertransit. infinita ubi in. tempore finito, propter hoc, quod non est nisi in potentia in illis ubi. Si enim corpus pedale movetur per spatium bipedale, certum est quod pertransit infinita wb; in tempore finito, puta in medictate hore; ergo a fortiori videtur quod Angelus possit pertransire illud spatium in aliquo instanti, ut. arguit Henricus. Dicit. Doctor ibi: Bene concludit, quod tempus. Angeli potest esse. ex partibus [initis ejusdem quantitatis, puta quod sit tempus unius dici, tunc tale tempus erit. compositum ex viginti quatuor horis, qua sunt. partes ejusdem quantitatis, licet omnes partes ille sint divisibiles in infinitum, et in illo tempore potest pertransire spatium in- finitum, non in actu, sed in potentia, puta, quod in illo tempore potest pertransire spatium unius milliaris, quod spatium licet actu sit finitum, est tamen divisibile in partes infinitas, et sic est infinitum in potentia.
Improbata opinione Henrici, restat nunc improbare opinionem Thomae, ubi Doctor contra duo principaliter arguit. Primo contra hoc. quod dicit, Angelum moveri in instanti temporis discreti; et secundo contra hoc quod dicit, quod est necesse Angelum quiescentem in aliquo loco per aliquod tempus,etiam quiescere in ultimo instanti illius temporis, et post instans quietis movetur in instanti ad alium locum.
Contra primum arguit: Contra primanm. positionem arguo, etc. Si Angelus moveretur in instanti temporis discreti, tunc contradiceret sibimet, quia ex quo Angelus per ipsum est in loco per operationem, ut tenet in prima parte sum. quest. 52. art. 1. et 2. puta per motionem alicujus corporis, et cum illa molio mensuretur tempore, vel instanti temporis nostri, sequitur quod motio, qua movet se localiter mensuretur eodem modo, cum iste motiones sint locales et ejuslem rationis, et sic sibi contradiceret. Et licet Thomas in prima parte sum. quest, 53. art... 3.. in corpore quest. sic dicat tempus, sive sit continuum sive non, scilicet quo mensuratur motus localis Angeli, non est idem cum tempore, quod mensurat motum coeli, etc. tamen quia motus localis quo aliquod corpus movetur ab Angelo, videtur simpliciter esse idem, vel saltem ejusdem rationis cum motu. locali quo Angelus movetur,cum ipse non sit in loco, nec localiter moveatur, nisi per operationem transeuntem; cum ergo tempus, quo mensuratur motus localis corporis moti ab Angelo, mensuretur tempore nosiro continuo, videtur quod etiam motus localis ipsius Angeli mensuretur tempore nostro continuo.
Sequitur: Si autem intelligat de operatione immanente, ut supra patuit prcsenti dist. quest. 4. hic tamen adverte, quod Thomas expresse vult in prima parte sum. quest. 10. art. 5. respondeo ad primum argum. principale, quod hujusmodi operationes mensurentur tempore, unde sic ait: Ad primum dicendum quod creaturce spirituales quantum ad affectiones et intelligentias, in quibus est successio, mensurantur tempore; quantum vero ad eorum esse naturale mensurantur cvo, sed quantum ad. visionem glorie participant aeternitatem: hc ille, nisi forte ipse Thomas in alio loco dicat ipsas mensurari zevo.Sed quidquid sit de hoc, parum refert, quia concedit quod Angeli sunt in loco per operationem transeuntem et non immanentem, et ex hoc reducit Thomam ad contradictionem.
Praeterea ratio sua non videtur concludere. Hic Doctor arguit contra secundum principale, probando quod non sit necesse quiescens per horam, etiam quiescere in ultimo instanti illius horae, si debeat moveri, ita quod si Angelus quieverit per totam horam in ultimo instanti illius horae non poterit moveri, sed oportet illum quiescere in ultimo instanti. Contra hoc arguit Doctor, quia si sic, opus esset quiescere in ultimo instanti, tunc substantia panis, quiescente sub accidentibus in ultimo instanti prolationis verborum; et cum in illo instanti, sit etiam ibi corpus Christi (ut probatum est in quarto, in materia de Eucharistia) simul esset panis et corpus Christi, quod est falsum, et ideo Doctor dicit in quarto ubi supra, quod in ultimo instanti quo panis desinit esse sub accidentibus, in eodem corpus Christi incipit esse sub illis accidenti bus.
Similiter cum aer quievit in esse tenebroso. Hic Doctor deducit ad aliud inconveniens, scilicet quod illuminatio aeris non fuerit in instanti, imo sequeretur | quod aer simul esset sub tenebra et sub luce, puta si aer sit tenebrosus per totam noctem, et quiescit sub illa tenebra per totam noctem, et etiam in ultimo instanti illius, tunc alterum: duorum sequeretur, vel quod illuminaretur in tempore immediato ad ultimum instans noctis, vel in ultimo instanti; si illuminaretur in instanti immediato ad ultimum instans noctis, instans esset immediatum instanti, quod est contra Philosophum 6. PAys. t. com.4. Si vero illuminaretur in ultimo instantij, ergo aer simul esset lucidus et tenebrosus; non autem dicimus, quod aer quiescit sub tenebra per aliquod tempus, et in ultimo instanti illius temporis in quo causatur lux desinit esse tenebra, ita quod non datur ultimum instans sui esse.
Et si dicas, quod. ista illuminatio est. terminus motus localis, quo Sol fit. presens medio. Et cum motus localis fiat in tempore, idec talis illuminatio fit in tem. pore,et sic non esset inconveniens aerem quiescere sub tenebra in ultimo instanti noctis.
Contra, ponatur Sol creatus de. novo. Hic Doctor instat sic, quia si ponatur nunc medium dispositum, quod quiescat sub tenebra per totam noctem, et in ultimo instanti illius noctis creetur Sol optime dispositus circa tale medium, certum est quod in eodem instanti illuminabit medium, et sic non oportet recurrere ad motum Solis localem, ponendo quod creetur praesens medio in instanti ultimo.
Modo etiam licet cum ubi terminan- tle. motum localem. Hic Doctor adhuc improbat illam responsionem, in qua dicitur quod illuminatio est terminus motus localis, quia terminus motus localis Solis est aliquod ubi de novo acquisitum, sed illuminatio medii quae sequitur ad motum localem Solis, non est aliquod ubi, ut patet; ergo non est per se terminus motus localis, sed magis ipsa illuminatio dicitur terminus alterationis, quia aer alteratur recipiendo no: vam illuminationem.
Praeterea si oportet Angelum, ubi dicit in ista littera, quod si oportet ipsum Angelum quiescentem in aliquo loco, puta per horam, quiescere in ultimo instanti illius hore, et immediate post illud instans moveri localiter, sequitur quod nullo modo possit moveri, nec in tempore continuo, nec in tempore discreto,quia aut moveretur in instanti mediato ultimo instanti quietis, aut in instanti immediato. Non mediato, quia tunc inter duo instantia esset tempus discretum, correspondens tempori nostro, et opus esset ipsum quiescere per illud tempus, quod patet, quia tu dicis, quod tantum movetur in instanti mediato; ergo in tempore immediato quiescit, et ex alia parte dicis, quod quando quiescit in aliquo tempore, oportet ipsum quiescere in ultimo instanti illius temporis, ultimum autem instans istius temporis discreti immediati est hoc instans mediatum, et sic opus esset ipsum quiescere in instanti, et nunquam moveri. Si ergo opus esset quiescere per totum tempus, et in vltimo instanti ilius, et in instanti mediato moveri, nunquam posset moveri, nec in tempore nostro, nec in instanti temporis nostri. Si autem illud instans est immediatum, aut correspondet instanti temporis nostri, et sic instantia temporis nostri erunt immediata; si autem tempus nostrum correspondet illi instanti immediato; ergo sequitur quod Angelus non possit. moveri instantanee, quia illud instans per te, coexistit parti temporis nostri, in qua vel eum qua potest conünue moveri vel quiescere.
Has tamen instantias, quas facit Doctor contra Thomam, videlicet contra secundum ejusdem dictum, quidam novus expositor in prima parte Sancti Thom. quest. 53. art. 3. nititur solvere. Primo preemitüt aliqua, et secundo respondet ad instantias. Quantum ad primum sic dicit: Sciendum est igitur, quod in toto tempore dupliciter distribui potest, primo in partes tantum, ut idem sit dicere in toto aliquo tempore, et in qualibet parte illius temporis. Secundo in partes, et in quocumque illius sunt; et sic idem est dicere, in toto aliquo tempore, et in qualibet parte, et in quolibet instanti illius. Et quamvis utroque modo propositio sit in usu, in proposito tamen in primo sensu a Philosophis et Theologis intelligitur, alioquin esset implicatio in adjecto dicere cum ex aqua fit ignis, in toto illo tempore est aqua, et in ultimo instanti est ignis. Et in hoc sensu constat primam opinionem dixisse, quod Angelus in toto aliquo tempore quiescit, et in ultimo illius instanti novum locum acquirit. Et quoniam realiter, et non apparenter S. Thomas intendit sibi contradicere, idcirco oportet dicere in eodem sensu distribui ly in. toto tempore, ita quod controversia est, an ista propositio: A quiescit in aliquo toto tempore, id est, in qualibet parte alicujus temporis, et in ultimo instanti illius aliter se habeat, sit possibilis. Prima enim opinio reputavit eam possibilem, et super ipsam fundavit positionem suam, Sanctus Thomas vero reputat eam impossibilem, et hwe de primo.
Quoad secundum «dicitur, quod haec propositio est vera, gratia materie, non autem gratia formae, id est, non verificaturin omnibus terminis, sed in istis. Et declaratur utrumque, primo pars negativa, quia ex esse tale in aliquo tempore, non formaliter infertur esse etiam tale in ultimo instanti illius temporis, ista enim conditionalis non est necessaria: Si est homo in aliqua hora, ergo in termino illius horae est homo, imo de facto apparet illius falsitas de hora mensurante ejus corruptionem. Evidens est autem ratio, quare non teneat formaliter, quia scilicet totum tempus praecedens suum terminum comparatur ad illud ut prius ad posterius, nec est necessarium quod si est tale in priori mensura, perseverare tale in posteriori. Pars vero affirmativa declaratur, advertendo, quod cum intentio S. Thome sit tractare de naturis, et naturaliter competentibus ipsis Angelis tam secundum statum nature quam genere, non est hic sermo de possibili aut impossibili Logico et respectu potentiae divinae, sed de possibili Philosophico, in quo attenditur quid rei ordini congruat seclusis miraculis, non quid Deus possit; et hoc semper est attendendum in scrutandis rerum naturis sectantibus S. Thom: doctrinam. Dicitur ergo, quod impossibile est. secundum ordinem rerum naturalium aliquid habere esse quietum in toto aliquo tempore, et in fine illius aliter se habere, quoniam omne factum esset in ratione termini ad quem, seu omnis terminus prceceditur secundum nature cursum ab aliquo fieri. Habet enim hoc rerum ordo, experientia teste, ut nihil novum tam repente fiat per se, quin aliqua praecesserit via ducens ad illum terminum; et propterea cum habere aliquid esse sub quiete non sit via ad alteritatem, sive acquisitivam sive deperditivam, sed habere illud esse in motu, quia hoc est acquirere vel per- dere, consequens est ut quiescens in aliquo toto tempore, in termino illius eodem modo se habeat, alioquin venisset ad terminum ad quem non praecessisset. Quod autem in termino aliter se habet, quam prius praecedente motu ad terminum pervenit.
Ad instantias autem adductas contra propositionem sic intellectam, facile patet ex dictis responsio. Quod enim adducitur de transubstantiatione dupliciter deficit: Primo, quia illud non est naturale, sed miraculosum valde ac per se ad potentiam Dei spectat. Secundo in hoc, quod transubstantiatio nullam habet quietem oppositam, nisi abuti velimus vocabulis, cum nec motus Ipsa sit.
Ad secundam instantiam de illuminatione, dicitur quod illuminatio est terminus motus localis. Et ad objectiones contra hoc, respondendo ad primam, dico quod quamvis illuminatio absolute per accidens terminet motum localem, quoniam scimus partes propinquas corpori solari perpetui esse luminis nullo accessu vel recessu Solis ab eis concurrente, tamen illuminatio nova, de qua tantum praesens potest esse sermo ad propositum, per se est terminus motus localis; non per se primo, sed per se secundo secundum naturae cursum. Et ex hoc patet responsio ad secundum, quia scilicet non est ad propositum, quia de Dei potentia, non de nature cursu loquitur.
Ad tertiam vero dicitur, quod quamvis aer quiescat secundum esse absolutum in toto tempore praecedente praesentiam Solis, non tamen quiescit secundum esse relativum, quia continue aliter et aliter se habet ad Solem, secundum esse propinquum vel distans, quia ad relationem non est per se motus, ut dicitur 5. PAys. Sed aliquid potest aliter se continue habere secundum esse relativum propter motum non in se, sed in alio ad ipsum habente ordinem aliquem, ideo stat quod aer non quiescat sub tenebra nec moveatur, sed habens eam continue, aliter se habeat propter motum alterius secundum esse respectivum ducens ad exclusionem tenebrae, et acquisitionem luminis. Et. utrumque horum ponitur satis rationabiliter. Nam quia ad relationem non est motus, ergo nec quies, quoniam circa idem habent fieri, sed loco motus est aliter se habere, et loco quietis eodem modo se habere. Et quia privatio luminis, scilicet tenebra, non radicatur in aliqua forma contraria lumini, sed in relatione distantice seu absentiae inter diaphanum et lucens, consequens est quod aer absque motu in se aliter se habet continue secundum esse tenebrosum consecutive, ex hoc quod aliter se habet continue secundum esse propinquum ad Solem per motum ipsius Solis.
Tertia deinde instantia multipliciter. deficit, non intelligens mentem S. Thom:e loquentis de propria mensura motus Angelici, et de aliter vel eodem modo se habere in ultimo instanti in ratione termini ad quem, et non qualitercumque, et de motu, non per acquisitionem simplicem ipsius termini, sed ut exposuimus in titulo. Unde instantia illa aequivocat, primo de motu Angeli, intendens motws nomine termini acquisitionem; secundo conveniendo etiam secum vocabulo, dico quod ^ 4ngelus potest in ultimo instanti temporis alicujus esse in aliquo loco, et ut in termino ad quem, et ut in principio motus, quia potest postquam nusquam fuit, in uno instanti sui temporis coexistenti ultimo instanti alicujus hor: applicare se loco. Tunc enim in tota hora nusquam fuit, et in ultimo est hoc, quod apud $. Thomam non est moveri, sed mutatum esse: ut in termino vero ad quem, quia potest Angelus in duobus instantibus sui temporis immediatis diversis locis successive se applicare, ita quod illa duo in5tantia coexistant uni horae, sic quod secundum coexistat ultimo instanti horae, et primum toti tempori praecedenti.
Iste novus expositor antequam respondeat ad instantias Doctoris, multa dicit qua non videntur sic esse vera, ut ipse asserit Et primo cum dicit, quod haec distinctio est in usu, scilicet moveri in toto aliquo tempore, potest exponi dupliciter, prout idem est, quod in qualibet parte illius temporis, excludendo instantia. Secundo in qualibet parte temporis,et in quolibet illius includendo instantia temporis. In secundo modo, nec est de rigore sermonis, nec communiter in usu, patet, quia cum dico, movetur in aliquo tempore, puta in aliqua. hora, non potest intelligi nisi de qualibet parte illius, quia verum est quod data quacumque parte hori, mobile movetur; sed nullo modo potest exponi, quod moveatur in quolibet illius horz, accipiendo lv quolibet etiam pro instanti, quia tunc sequeretur quod in quo libet instanti illius horae moveretur, quod est impossibile, cum motus non fiat in instanti. Et hoc. est quod intendit. etiam Aristoteles 3. PAys. tert. com. 1. ubi vult, quod illud quod movetur secundum se primo, intelligatur moveri secundum quamlibet partem ejus; accipiuntur ibi partes tantum divisibiles, non autem indivisibiles, patet, quia indivisibile non movetur super aliquod spatium, ut patet per Aristotelem 6. Physic. text, com. 1. [sta etiam expositio est contra Philosophum 6. Phys text. c. 45. ubi vult quod quidquid movetur in aliquo tempore primo, movetur in. quolibet illius temporis, id est, in qualibet parte temporis illius; et patet, quod nullo modo potest exponi de instanti, cum sit simpliciter impossibile aliquid posse moveri in instanti, quod tamen sequeretur, si ille secundus modus esset verus et in usu.
Secundo dicit iste, quod propositio Thome est tantum vera gratia materie, non autem gratia forma, cum non sit in omnibus vera ista, scilicet propositio quiescens in aliquo tempore non potest aliter se habere in ultimo instanti illius temporis; et dat instantiam iste contra illam propositionem, quia sequitur, homo est in aliqua hora, et tamen non sequitur quod in ultimo instanti illius horae sit, ponendo quod in fine illius horae sequatur corruptio, quia tunc daretur ultimum instans sui esse. Quamvis hoc sit bene dictum, forte tamen non est sic ad mentem Thomae ubi ipse dicit, nam Thomas in prima part. q. 53. art. 3 sic dicit: de ratione enim quietis est, quod quiescens non aliter se habeat nunc et prius, et ideo in quolibet nunc temporis mensuranlis quietem, quiescens est in eodem, et in primo, et in. medio, et in ultimo. Et parum infra: patet, quod quiescere in toto y'empore in. aliquo, puta. in albedine, est esse in illo in. quolibet instanti. illius temporis; unde non est possibile, ut aliquid in tempore praecedente quiescat in uno termino, et postea in ultimo instanti illius temporis sit in. alio. termino. Haec Thomas. Ex qua littera patet expresse, quod illa propositio est vera apud Thomam non tantum de msteria, sed etiam de forma, nisi extorqueatur littera. Et quod dicit etiam iste expositor ad mentem Thom:e, quod si aliquid est tale in. priori mensura, non est necessarium perseverare tale in posteriori mensura, si accipit posteriorem mensuram pro ultimo instanti prioris mensurc; boc patet expresse esse contra positionem Thom: dicentis, quiescere in toto tempore in aliquo, puta in albedine.est esse in illo in quolibet instanti illius temporis. Si autem accipit posteriorem mensuram pro tempore mediate sequenti ultimum instans prioris mensurze, tunc propositio est vera ad mentem Thomie, sed tunc propositio est contra ipsum exponentem, quia ipse vult quod non sit necesse quiescere in ultimo instanti prioris mensure, ut patet ex dictis ejus.
Tertio dicit iste ad mentem Thom, quod via naturali non est possibile, quod quiescens in aliquo toto tempore in ultimo instanti illius temporis aliter se habeat, quia omme factum esse in ratione termini ad quem, seu omnis terminus praeceditur secundum cursum ab aliquo fieri. Hoc dictum potest habere ultimum sensum: Primo quod quiescens sub aliqua forme, puta per horam in ultimo instanti illius hore non potest esse sub forma opposita; et hic sensus est manifeste falsus, praecipue tenendo etiam secundum eos, quod forma substantialis acquiratur in instanti; et similiter in instanti deperdatur, tunc sic: materia existens sub forma ligni quiescit in aliquo toto tempore, et tamen in ultimo instanti illius temporis non quiescit sub illo, patet, quia in illo ultimo instanti fit sub forma ignis, nam in permanentibus datur primum instans sui non esse, et sic Ista est vera in ultimo instanti illius temporis; materia ligni non est sub forma ligni, et sic desinit esse; patet ergo, quod etiam secundum cursum nature, in ultimo instanti illius temporis fit sub forma ignis. Secundus sensus potest esse, quod quiescens sub aliqua forma substantial est sub dispositionibus facientibus pro tali forma in aliquo toto tempore, puta per idem, in ultimo instanti illius tempor'snon potest esse sub forma opposita; ethic sensus est verus, quia in ultimo instanti illius temporis non deperduntur accidentia facientia pro tali forma, sed in tempore immediato ad instans quietis in- cipit moveri, deperdendo illa, sed tunc nihil est ad propositum, quia sunt multa agentia perfecta naturalia, quia statim inducunt formas in subjecto disposito, ut patet de Sole illuminante medium. Pono etiam, quod detur aliquod subjectum ultimate dispositum, quod quieverit per horam sub forma ., certum est quod agens dispositum et praesens, si est vincens ipsum subjectum, in ultimo instanti illius horce inducet formam oppositam, et tunc subjectum in illo ultimo instanti non quiescit sub forma priori, sel aliter se habebit.
Praeterea, pono quod intellectus, puta Angeli, quiescat sub. intellectione .1, per horam,certum est quod in ultimo instanti illius horie erit sub alia intellectione. Patet secundum istum expositorem in prima parte sumince. queiest, 10, art. 1. ubi sic dicit: Hl;e, scilicet operationes cum sint immediate sibi invicem succedentes et instantaneie secundum se, quia quaelibet est tota simul, etc. Nec oportet ipsum recurrere ad instantia temporis discreti, quia tune. pono casum, quod intellectio Angeli mensuretur instanti temporis discreti, quod correspondeat tempori nostro unius hori, et post sit sub alia intellectione in alio instanti temporis discreti: quero tune, aut illud secandum instans correspondet ultimo instanti temporis nostri, et tunc habetur propositum; aut correspondet alii. instanti. immediato priori. instanti temporis, et tunc unum instans temporis nostri esset immediatum alteri instanti, quod est contra Philosophum 6. P/Aysic. text, com, 4. aut correspondet, tempori immediate sequenti; ergo non videtur talis operatio acquiri instantanee, ut ipse dicit, Sequitur ergo quod ista propositio, etiam secundum eursum naturie, non sit vera, scilicet. quiescens in aliquo toto tempore, in ultimo instanti illius temporis non potest aliter se habere.
Ultimo loco ostendo, quod responsiones datae ad instantias Doctoris minime, evacuent illas. Et patet de prima responsione de pane transubstantiato, ubi dicit ipse quod est per miraculum; hoc non videtur ad propositum, quia saltem forma substantialis panis in ultimo instanti sum quietis potest desinere esse per introductionem alterius formae, ut supra dixi, et sicin ultimo insianti quietis materia talis formae aliter se habebit. Patet etiam, ponendo quod materia panis quieverit sub forma panis, quia determinet sibi aliquem gradum accidentis, certum est quod in aliquo ultimo instanti quietis panis sub tali gradu poterit desinere esse, tenendo quod tantum sit ibi unus gradus accidentis, de quo in 4. dist. 12, Dico etiam, quod hic non oportet se restringere ad miraculum, cum Thomas absolute dicat, quod quiescens in aliquo uno tempore in ultimo instanti illius temporis, non potest aliter se habere, ut supra patuit, Et quod dicit post, quod transubstantiatio nullam habet quietem oppositam, nisi abuti velimus vocabulis, cum nec motus ipsa sit. Patet hanc responsionem parum valere, quia pono quod .t, quiescat sub albedine per horam, et in aliquo ultimo instanti deperdatur, certum est quod A, ut est sub. albedine per horam, were quiescit, quia talis quies opponitur motui priecedenti, quo albedo successive acquiri potuit in ipso 44; nec est necesse, quod quies opponatur motui sequenti, sicut etiam dicimus, quod mobile 4, quiescit in aliquo loco per horam, illa quies sumitur, prout opponitur motui praecedenti, non autem motui sequenti, et si aliquando possit sumi, ut opponitur motui sequenti, non tamen est simpliciter necesse. Sie dico in proposito, quod substantia panis dicitur quiescere sub accidentibus, ut quies opponitur motui praecedenti, quo illa accidentia acquiri potuerunt in ipso A, et sic non est necesse quod opponatur alieui motui sequenti. Dico etiam, quod aliquid, puta 4, potest dici vere quiescere in aliquo tempore, puta sab albedine, quae licet in instanti per casum corrumpatur, tamen est apta nata deperdi successive,et per motum, sic est in proposito; quamvis substantia panis in transubstantiatione desinat esse in ultimo instanti quietis sub illis accidentibus, quia tamen illa accidentia nata sunt deperdi per motum, ideo substantia panis in. aliquo tempore quiescebat sub illis accidentibus.
Ad aliud de lumine, cum primo dicit, quod illuminatio est terminus motus localis, hoc patet manifeste falsum, quia terminus motus localis est tantum ipsum ubi, ut patet 5. Physic. illuminatio vero, sive lumen receptum in aere non est aliquod ubi, ut patet. Et licet per motum localem Solis quo fit preiesens aeri nostro, sequatur illuminatio aeris, non tamen talis illuminatio potest dici terminus motus localis per se, nec primo, nec non primo, patet, quia tale lumen immediate causatura Sole vel a luce in ipso medio. Et quod dicit, quod si Sol crearetur de novo, quod hoc esset miraculum, certe haec est una fuga, quia et si aliquid fiat per miraculum, tamen ipso posito, posset naturaliter agere, ut patet de cieco illuminato per miraculum, qui postea naturaliter videt; sic in proposito, posito quod aer quiescat sub tenebra per diem, et in ultimo instanti illius dici creetur Sol, patet quod in illo instanti illuminabitur aer; ergo in illo ultimo instanti aliter se habebit.
Et quod dicit post, quod aer non dicitur quiescere sub tenebra, quia semper habet alium et alium respectum ad Solem, pro quanto Sol continue magis ac magis sibi appropinquat, et quia fit sub alio et alio respectu, ideo non quiescit sub tenebra.
Haec responsio est nimis absona et ab omni experientia aliena, quia tunc aequeretur quod quiescens sub frigiditate, puta ' per horam, diceretur non quiescere, quia ' continue mutatur sub alio et alio respectu, puta si ignis sit. distans per milliare, et continue appropinquet frigido, tunc frieidum semper erit alio et alio respectu, pro quanto ignis corrupti vus frigiditatis magis ac magis appropinquat, et sic vere quiescens sub frigiditate. non quiesceret; nam tamdiu A quiescit sub albedine ut octo, quamdiu habet albedinem ut octo, et non dicitur non quiescere sub albedine per quemcumque novum respectum sibi advenientem. Sic dico in proposito, quod aer tamdiu quiescit sub tenebra, quamdiu stat sub illa, quamvis continue aliter et aliter se habeat, secundum alium et alium respectum ad Solem appropinquantem. Et quod dicit iste, quod tenebra non radicatur in aliqua forma contraria lumini, sed radicatur in relatione distantiae ipsius aeris ad Solem, hoc mirum videtur, quia cum tenebra sit privatio luminis, et privatio sit in subjecto apto nato, si talis privatio radicatur in tali relatione, ergo talis relatio erit apta nata recipere lumen; sed talis relatio non. fundatur nisi in aere, ut distante a lumine, ergo non posset esse ibi lumen, nisi ut in distante.
Et quod dicit ad ultimam instantiam Doctoris contra Thomam, quod tunc Angelus non posset moveri, nec motu continuo, nec motu discreto, patet quod talis responsio nullo modo evacuet instantiam Doctoris, ut patet diligenter intuenti illam. Et quod dicit iste, quod Angelus potest in ultimo instanti temporis alicujus esse in aliquo loco, quia postquam nus-. quam fuit in uno instanti sui temporis coexistenti ultimo instanti alicujus hore applicare se loco, tunc enim in tota hora nusquam fuit,et in ultimo instanti illius est hic. Quamvis hoc possit forte esse verum in se, tamen est contra ipsum, et contra magistrum suum. Contra ipsum, patet, quia ipse diceret, quod quiescens sub privatione alicujus formze per horam in ultimo instanti illius horae non posset incipere esse sub tali forma, nec posset aliter se habere; ponendo enim quod Franciscus sit extra totum universum, et per consequens nusquam sit, et ibi quiescat per diem, haberet dicere quod in ultimo instanti illius dici non posset se facere pr« esentem alicui loco circumscriptivo, sed in tempore post illud ultimum instans. Sic in proposito, si ponatur Angelum nusquam esse per horam, non videtur secundum eum, quod in ultimo instanti illius horce possit aliter se habere, cum non sit major ratio de Angelo quiescente in aliquo loco per horam, et de Angelo quiescente nusquam per horam, sicut nec de subjecto quiescente sub albedine per horam, quod postea sit sub nigredine, et de ipso quiesceate per horam sub sola privatione nieredinis, quia neutro modo in ultimo instanti illius quietis poterit aliter se habere, et sic patet improbatio hujusmodi novi expositoris.
Ultra praedicta adduco unam instantiam contra unum dictum Doctoris, quia ipse dixit quod quiescens, puta sub tenebra per horam, in ultimo instanti illius horse fit sub lumine; in hoc videtur sibi contradicere, quia supra in q. 9. de motu Angelorum, ubi loquitur de motibus concurrentibus, dicit ipse quod quiescens sub calore, puta per horam, quiescit in ultimo instanti illius hore, ita. quod. datur ultimum instans immutationis sive quietis, ut ibi exposul, et tamen in hoc videtur Doctor improbare Thomam.
Dico quod non est simile, quia Doctor ibi vult, quod in corruptione formae substantialis,quae corrumpitur in instanti,quod non datur ultimum instans su: quietis, quia tunc hcc esset vera, forma substantialis in ultimo instanti est, et immediate post hoc non erit; tunc quiero, aut in instanti immediato non erit, et tunc instans esset immediatum instanti; aut in tempore immediato ad illud instans non erit, et tunc sequuntur duo inconvenientia: Primum, quod corrumpetur talis forma in tempore; secundum, quod forma opposita non introducetur in instanti; diceretur ergo, quod in ultimo instanti desineret esse, et in eodem quo desinit esse, alia introducitur; Thomas vero dicit, quod quiescens in aliquo tempore, quiescit in ultimo instanti illius temporis. Et quod adducitur de Doctore de motibus concurrentibus, dico quod aliud est propositionem esse universaliter veram, et aliud tantum particulariter. Si Thomas intelligat universaliter, quo quiescens in aliquo toto tempore, de necessitate quiescit in ultimo instanti illius temporis, est universaliter falsa, ut supra patuit per multas instantias. Si vero intelligat ipsam esse veram in motu alterationis et augmentationis, et hujusmodi, propositio poterit esse vera, quia tales form: non possunt haberi nisi per motum, et sic. quiescens sub caliditate per horam, in ultimo instanti. illius horw quiescit, et post illud instans in tempore immediato incipit moveri ad frigiditatem, non enim in ultimo instanti ilJius horae potest moveri ad frigiditatem, quia tunc motus fieret in instanti, sed tantum in tempore immediato; et sic intelligit Doctor, quod ubi concurrunt duo motus scilicet intensionis et remissionis, quod quiescens sub forma remittenda in aliquo toto tempore, necessario quiescit in ultimo instanti illius temporis, et hoc prolixe expositum est supra q. 9.
(a) Dico ergo ad questionem, etc. Hic Doctor probat, quod non est necesse po-, nere tempus discretum, vel instans temporis discreti mensurans motum localem Angeli, quia ita :eque bene potest. salvari talis mensura per tempus continuum in, communi. Sicut enim oportet eos dicere, quod si transeat in instanti, non potest immediate habere alium transitum, ita quod «i Angelus instantanee transit ad unum locum, non potest postea immediate et instantanee transire ad alium locum, ita potest poni, si transeat instantanee in instanti temporis continul, ita quod licet post illud instans possit habere motum continuum in tempore habito, non tamen potest habere transitum instantaneum immediatum; non ergo est inconveniens ponere Angelum inquantum participat conditionem corporalem, id est, quae potest esse ejusdem rationis aliquomodo in ipso et etiam in corpore, quod etiam participet mensuram corporis aliquomodo. Inquantum autem movetur localiter participat ubi, quod est conditio et passio corporalis aliquo modo ejusdem rationis in ipso et in corpore, quia sicut corpus acquirit ub? motu continuo, ita et Angelus, ut supra patuit in 9. q. et sicut corpus fit praesens per motum tali spatio, ita et Angelus, licet in hoc differant, quia corpus est in loco circeumscriptive, Angelus vero tantum definitive; cum ergo illi motus sint similes, et quasi ejusdem rationis, sequitur quod sicut motus localis corporis mensuratur tempore communi, ita et motus localis Angeli.
(b) Et si objicias, quod. Angelus potest moveri stante colo, ergo non oportet motum ejus esse in tempore communi, sive mensurari tempore communi, quod tempus commune est primo mensura motus primi mobilis.
(c) Respondeo, ita stante celo, etc. Nota in ista littera singulare dictum, scilicet quod tempus nostrum est duplex, et est illud quod mensurat motum primi mobilis, quia motus est causa temporis, ut patet 4. P/ysic. t. c. 99. et 109. Et tempus potentiale, et est illud quod mensuret quietem primi mobilis, quia dicimus quod quando quiescit, puta per imaginationem nostram per horam, si motum fuisset per illam horam, tantum motum perfecisset; et quia tantus motus actualis mensuratur tanto tempore actuali, ideo dicimus quod tempus potentiale mensurat quietem. Et sicut alias visum est, quod motus universalis sive primi mobilis est quodammodo mensura omnium motuum particularium, ita tempus mensurans illum motum erit mensura extrinseca motuum particularium, sed intrinseca motus universalis, sic dico de tempore potentiali, quod erit mensura intrinseca quietis primi mobilis modo praeexposito, et extrinseca motus et quietis particularis.
vel quod includat totam realitatem — motus, vel quod praecise includat realitatem termini motus. Exemplum primi, si A, ab ubi B moveatur usque ad ubi C, inter quae duo ubi sint mille ubi, sic quod possit instantanee moveri a P ad C, ita quod habeat omnia illa ubi intermedia. Exemplum secundi, puta, quod a D immediatefiatin C, non transeundo ubi intermedia sive non simul habendo illa. Primo modo contradicendo secundi opinioni, non video qualiter Angelus virtute naturali possit moveri in instanti, quia non videtur quod virtute sua naturali possit habere plura ubi aequalia, sed secundo modo, non videtur inconveniens, etc.
(e) Ad argumentum in oppositum dico. Quia ista littera est satis obscura, ut clarius intelligatur, notanda sunt aliqua. Primo praenittendo unum argumentum: Quacumque virtus potest movere Á in aliqua mensura divisibili, puta in hora, major unitas potest movere in minori mensura; sed Angcelus per te potest movere seipsum vel aliquid aliud in instanti, ergo major virtus, puta infinita, poterit movere in minori mensura, quam sit mensura instantis. Consequens est contra Aristotelem ubi supra. Secundo nota, quod major pro- positio est vera ex natura rei, et sequitur ex illa majori, quod si potest aliqua virtus movere in aliqua mensura divisibili, quod maxima virtus poterit movere in minima mensura indivisibilis, scilicet in instanti; ista autem propositio: aliqua virtus potest movere in. instanti, non est vera ex natura rei, sed tantum ex suppositione, scilicet supposito quod motus posset fieri in instanti, cum tamen fiat in tempore, ut patet. Dicit eezo Doctor quod si major virtus movet in tempore, ergo maxima movet in instanti; quod ista consequentia est vera, supposito quod motus possit fieri in instanti; major ergo primi syllogismi est vera ex natura rei; et si addaturista minor illi majori: Sed virtus Angeli potest movere in instanti, ista minor est vera ex suppositione; ergo virtus infinita posset movere in minori mensura quam in instanti, conlusio falsa. Dico quod non est mirum, quod sequatur conclusio falsa ex minori simpliciter falsa, et hoc est quod dicit Doctor. Consequentia Aristotelis est ista: si major virtus movet in tempore; ergo maxima movet in instanti,
In antecedente, puta Aristotelis, includitur mensuram esse divisibilem, per hoc quod ponitur in eo, supple in antecedente. Sequitur: In quacumque autem mensura divisibili potest aliqua virtus aliquid. facere, major potest facere in minori, et sic bene sequitur, quod maxima virtus poterit facere in instanti, quod instans est minima mensura; et hoc quia mensura in antecedente est divisibilis semper, sequitur quod major virtus poterit facere in minori mensura, et maxima in indivisibili.
Sequitur: sed. in isto antecedente. Angelus mutatur in. indivisibili, non includitur esse divisibile, quia si arguatur sic, virtus ut octo potest mutari in instanti; ergo major virtus potest mutari in minori mensura, non sequitur, quia mensura in antecedente est omnino indivisibilis.
Sequitur: Haec igitur consequentia, etc. Declarat Doctor majorem inclusam in ista consequentia: si aliqua virtus movet in instanti; ergo major potest moveri in minori. Et haec consequentia tenet in virtute hujus majoris vere ex natura rei, scilicet quidquid. causat aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest. causare in mensura minori. Sed minor, quae erit ibi sumenda sub illa majore vera, non est vera ex natura vei, sed tantum ex hypothesi is(a, scilicet quod motus est in instanti; sed ex ista minore falsa, scilicet. sed Angelus movet in instanti, sequitur ista conclusio falsa; ergo major virtus movet in minori quam in instanti. Sequitur:
Si autem dicatur. Angelum mutari in instanti. Dicit Doctor hic, si loquamur modo de mutatione quae fit in instanti, et non de motu qui fit in tempore, et arguatur sic: Angelus mutat aliquid in instanti; ergo major virtus mutat in minori mensura. Dicit Doctor infra ibi: minor, que ibi erit sumenda sub majori illa vera, illa major est illa, quae est posita in principio syllogismi. Sequitur: non erit vera ex natura rei, nec ex hypothesi, nam sub illa majori possem facere duas majores. Primo istam: sed Angelus movet in iustanti, quia est vera tantum ex hypothesl, et tunc sequitur quod sicut motus est divisibilis, ita mensura illa instantanea est divisibilis, quia mensura et mensuratum sunt unigenea, et ideo bene sequitur ista conclusio falsa; ergo iniinita virtus potest movere in minori quam in instanti. Secunda minor est ista: sed Angelus potest mutare aliquid in instanti, ita quod sit ibi tantum mutatio indivisibi - lis, quia in majori accipitur mensura divisibilis, in minori etiam accipitur divisi- bilis, et haec minor est falsa ex natura rei, scilicet mutatio mensuretur instanti divisibili, et etiam ex hypothesi, quia non supponitur mutationem mensurari mensura divisibili; et sic non sequitur conclusio vera, nec ex natura rei, nec ex hypothesi, scilicet ergo virtus infinita potest aliquid mutare mutatione proprie dicta, in minori mensura quam in instanti.
Sequitur: Et ex hoc patet, quod. multae consequentiae enthymematice (ut ista consequentia: aliquid movet in instanti, ergo major virtus movet in minori) tenent non praecise virtute alicujus vere subintellectae, puta istius: quidquid movet aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest movere in minori. Sed quandocumque virtute alicujus false subintellecte, puta istius: sed Angelus movet aliquod in instanti, ergo major virtus in minori mensura. Sequitur: dum tamen includatur in illo antecedente, supple illa minor, nam in isto antecedente: Quidquid potest movere aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest moverein minori, includitur quod motus possit fieri in instanti, quae est minor; et patet, quia si major virtus in minori mensura potest movere, maxima poterit movere in instanti. Et ideo nota, quae dicit Doctor in primo, dist. 2. q. 4. glossando dictum Aristotelis 8. PAys. t. 19. quod si esset virtus infinita moveret in non tempore, quia major virtus movet in minori tempore; ergo infinita movebit in non tempore, Vide ibi.
On this page