Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTARIUS. (a) Pro declaratione tituli questionis praemitto aliqua. Primum, quod memoria in proposito accipitur pro principio productivo actus intelligendi, ut supra patuit dist. 2. part. 2. et infra patebit dist. 6. et 7. et talis memoria (ut dixi) includit intellectum et presentiam objecti intelligibilis sub ratione intelligibilis, quae duo integrant unum principium formale productivum actus intelligendi, ut infra patebit q. 7. et 8. praesentis dist. et etiam ultima Quest.
Secundum, objectum esse praesens inlellectui potest dupliciter intelligi. Primo in se et in propria exislentia, et sic perlinet ad memoriam ut est principium productivum notitiae intuitive ejusdem objecli. Secundo ut non est in se praesens, sed tanlum in aliquo representalivo, et sic perlinet ad memoriam, ut est principium produclivum noliliae abstractive ejusdem objecti sic representali.
Tertio premitto, quod, Doctor in praesenti quaestione lantum loquitur de memoria, ut est principium pro luctivum notitiae abslractivae, et quia principium produclivum alicujus est prius ipso producto, ut patet; et objectum in cognitione abstractiva, vel repraesentativum objecti perlinet ad memoriam supradictam, sequitur quod tale repraesentativum erit prius ipso aclu intelligendi. Sed quia repraesentatvum objecti potest multis modis accipi, reslringil ergo se Doctor ad unum tanlum modum, an scilicet respectu cognitionis abstraclivae alicujus objecti, sit necesse prius ponere in intelleclu possibili speciem intelligibilem repraesentanlem objectum in ratione inlelligibilis, que species perlineat ad memoriam, vel sit pars memorie productivae cognitionis abslractivae. Et sic tilulus questionis debet intelligi.
COMMENTARIUS. (a) In ista questione. Hic recitatur opinio Henrici qui negal omnem partem speciem intelligibilem, naturaliter precedentem aclum intelligendi, et modus ponendi Ilenrici patet in littera; vult enim quod in cognitione abstractiva objectum sit tantun praesens in phantasmale, formaliter existenle in virtute phantastica. et quod non est necesse ponere aliquam speciem intelligibilem in intellectu possibili, respectu cognitionis abstractivae, sed sufficit phantasma, et hanc posilionem probat auctoritatibus et rationibus, quae exponentur respondendo ad illas.
COMMENTARIUS. (a) Contra istam opinionem. Hic Doctor supponit unum verum, quod intellectus potest cognoscere universale, et per consequens intellectus potest habere objectum perfecte praesens in ratione universali. Nota, quod tantum loquitur de universali, hoc est, de natura ut indifferenti ad singularia, et ut priori quolibet singulari; non autem loquitur de universali secundo intentionaliter capto, sive de natura ut accepta sub tali intentione, patet, quia loquitur hic de universali ut praecedit cognitionem sui; sed universale secundo intentionaliter captum non potest fundari in natura absoluta, sed tantuin in natura ut cognita, ut Doctor innuit in suis universalibus. Intendit ergo loqui de universali, ut est natura indifferens ad omnia singularia, et ut prior illis. Cum ergo dicit in littera: Intellectus potest habere objectum, actu universale perfecte sibi presens in ratione objecti prius naturaliter quam actu intelligat, id est, quod potest habere naturam ut priorem quacumque singularitate, presentem sibi in ratione objecti, supple intelligibilis, priorem naturaliter quam actu intelligat illam; et cum non possit illam habere presentem, nisi per aliquod representativum nature, ut naturae, et tale representativum existens in intellectu vocat speciem intelligibilem, quae ideo dicitur species intelligibilis, quia est repraesentativa objecti intelligibilis sub ratione qua est intelligibile, et non sub ratione qua actu intelligitur.
(b) Antecedens assumptum videtur satis manifestum, quia objectum in ratione objecti, est prius naturaliter actu, et per consequens universalitas, etc. Ista universalitas non accipitur pro aliqua secunda intentione, sed pro aliqua condi- tione nature indifferentis ad singularia et praecedentis illa.
Consequentiam probo, scilicet quod in illo priori intellectus habet objectum sibi presens in specie intelligibili, et probat primo ex parte universalitatis objecti; secundo ex parte praesentiae. Ex parte universalitatis objecti arguit sex viis, probando quod tale universale, ut prius actu intelligendi non possit esse praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, nisi per speciem intelligibilem causatam, impressam intellectui possibili repraesentantem tale universale in ratione objecti intelligibilis.
(c) Primo arguo sic. Hic probat primo ratione sumpta ex parte phantasmatis representantis. Et ratio stat in hoc: Universale ut est prius actu intelligendi, antequam intelligatur, oportet esse presens intellectui non in se, (ut patet) ergo in aliquo repraesentativo, aut ergo in phantasmate, aut in specie intelligibili; aliud dari non potest, non in phantasmate, (ut probat) ergo in specie intelligibili. Patet consequentia a tota disjunctiva ad unam partem cum negatione alterius. Qiod autem non possit esse presens in phantasmate, sive quod phantasma non possit representare aliquod universale, sive aliquod ens sub ratione universalis, probat Doctor.
Sed pro intelligentia probationis suppono aliqua. Primo, quod repraesentativum alicujus in ratione objecti intelligibilis est duplex, scilicet omnino illimitatum ut essentia divina. Aliud omnino limitatum ut representativum causatum. Primo modo, essentia divina propter sui illimitationem perfectissime est representativa omnium intelligibilium quantumcumque diversorum, ut patet a Scoto dist. 2. et 37. et de tali non intelligitur. Secundo, suppono quod repreesen- tare aliquid perfecte, vel esse representativum alterius entis a seipso, est ipsum ens continere eminenter aliud secundum totam entitatem illius, ut patet a Doctore dist. 3. secundi, et ex intentione ipsius dist.2. primi. Et sic nulla creatura quantumcumque perfecta, potest esse repraesentativa alterius non contenti virtualiter in ipsa. Tertio suppono, quod ratio universalis et ratio singularis sunt rationes omnino representabiles diversarum rationum, sic quod non potest reperir aliquod unum representativum simpliciter limitatum perfecte repraesentans utrumque, et quod singulare possit etiam habere repraesentativum in intellectu sub ratione singularitatis, quod dicatur species intelligiblis, de hoc patebit in 2. d. 3. q. 10. et 11. comparando singulare ad intellectum ex natura potentie.
Si fieret instantia quod eadem species intelligibilis potest esse representativa minus universalis, et magis universalis, puta albedinis et coloris, et Doctor dubitative loquitur quest. 1. presentis distinctionis.
Dico quod hoc sustinendo, non est simile de repraesentativo alicujus sub ratione singularis et sub ratione universalis, et de repraesentativo alicujus sub ratione minus universalis et sub ratione magis universalis, quia in primo modo intelliguntur repraesentabilia simpliciter diversarum rationum; non sic intelligendo quod heec albedo, et albedo in communi sint diversarum rationum, cum una sit de quidditate alterius, sed sic, quod ratio universalitatis, et ratio singularitatis sunt diverse rationes. Sed secundo modo minus universale et magis universale non sunt representabilia, ut omnino diversarum rationum, cum utrumque sit repraesentabilis sub ratione universalis.
Istis suppositis patet ratio Scoti, quod phantasma sit representativum simpliciter limitatum, et est primo representativum naturae singularis sub conditionibus, et circumstantiis singularibus et materialibus; sequitur quod idem phantasma manens simpliciter idem, non potest repraesentare naturam in ratione objecti intelligibilis sub ratione simpliciter absoluta et universali. Nota tamen propter illa, que dixi in secundo supposito quod repraesentativum est duplex, scilicet formale et virtuale. Primum est species intelligibilis respectu objecti intelligibilis Secundum est continens virtualiter vel eminenter entitatem alicujus objecti intelligibilis, ut docet Doctor in Quodlibetis quest. 14. Secundum ergo suppositum debet intelligi de representativo virtuali et non formali.
Posset etiam addi tertium repraesentativum quod dicitur representativum essentiale, et sic objectum inferius est repraesentativum essentialiter objecti superioris; ex hoc quod continet tale superius essentialiter, et per consequens non tantum potest esse ratio formalis, licet remota producendi speciem intelligibilem sui; sed etiam potest esse ratio formalis, remota tamen, producendi speciem intelligibilem omnium superiorum, ut supra exposui. Doctor autem in presenti q. loquitur tantum de representativo formali, quod est, vel species intelligibilis vel phantasma, et probat quod non phantasma.
(d) Respondetur quod species eadem. Hic ponitur responsio Henrici ad argumentum Doctoris, et dicit quod licet eadem species sive idem phantasma, non possit repraesentare idem sub diversis rationibus, tamen sub alio et alio lumine potest repreesentare, quia in lumine virtutis phantastice tantum representat sub ratione singularis, sed in lumine intelle- ctus agentis representat sub ratione universalis.
(e) Contra. Hic Doctor arguit contra responsionem Henrici. Et pro intelligentia hujus responsionis nota, dicimus enim quod aliquid potest competere alicui, puta A ratione posterioris, et aliquid ratione ipsius A. Exemplum primi, Francisco competit esse similem, puta Joanni albo, ratione albedinis sibi inherentis, et competit sibi esse similem Joanni essentialiter, ratione naturae existentis in utroque. Primo modo competit sibi tantum per accidens. Secundo modo per se, quia ratione nature que est de essentia Francisci. Hoc idem dico de repraesentativo, quod competit alicui esse representativum ex sua ratione formali et priori, vel ex aliquo posteriori, et per accidens. Exemplam primi, species sensibilis albedinis ex sua ratione formali, est repraesentativa albedinis. Exemplum secundi, potentia sensitiva, vel organum habens in se talem speciem sensibilem, potest dici representativum albedinis, et hoc per accidens, quia non ratione talis potentiae, sed ratione illius speciei sibi accidentaliter inhaerentis.
Dicit ergo Doctor, quod hic quaeritur de repraesentativo ex sua ratione formali, sive de repraesentativo in se; et illud est in se simpliciter tale, nec fit tale per aliquid posterius, nec variatur per quodcumque posterius quoad suam rationem formalem representandi, nec similiter per quodcumque extrinsecum, licet forte per aliquod extrinsecum possit magis vel minus disponi ad perfectius, vel imperfectius representandum; erit tamen semper ex sua ratione formali tantum repraesentativum alicujus sub eadem ratione, et non sub diversis omnino rationibus; cum ergo phantasma ex sua ratione formali sit tantum repraesentati- vum alicujus sub ratione singularis, per nullum posterius sibi adveniens, nec per aliquod extrinsecum poterit esse repraesentativum alicujus sub ratione universalis; ergo falsum est dicere, quod idem phantasma in lumine intellectus agentis est repraesentativum universalis, et in lumine virtutis phantasticae sit repraesentativum singularis, et hoc est quod dicit Doctor, et patet littera usque ibi:
(f) Si respondeatur. Hic ponitur una responsio Henrici, qui dicit quod non est inconveniens idem sub eadem ratione formali esse representativum diversorum, et probat per simile, quia idem secundum eamdem qualitatem potest esse simile diversis, sicut unum album, secundum eamdem albedinem est simile diversis albis. Dicit Doctor quod hoc nihil est ad propositum, et responsio stat in hoc: Licet eadem qualitas, puta eadem albedo possit esse similis decem albis, ita quod in eadem albedine sint decem similitudines terminate ad decem alba, est tamen impossibile, quod eadem albedo una similitudine sit similis duabus albis, quia tunc eadem similitudo per se dependeret a duobus terminis totalibus. Sic dico in proposito, ubi est ordo essentialis sive dependentia essentialis unius ad aliud, est impossibile unum dependere a duobus in eodem genere, nam species repreesentativa essentialiter dependet ab ipso representato, quia representativum imitatur suum repraesentatum, sicut imperfectum suum perfectum, et semper loquor de representativo, quod ex sua natura est posterius repreesentato, et in essendo et in perfectione, quia essentia divina est perfectissima ratio repraesentandi quodcumque intelligibile, tamen ipsa est simpliciter prior in essendo et in perfectione. Si ergo phantasma per te, representaret aliquid sub ratione singu- laris, et aliquid sub ratione universalis, tunc idem dependeret a duobus totaliter, qu a t repraesentat singulare ipsum imitatur, ut posterias suum prius, et sic idem simpliciter dependeret a duobus in eodem genere, quod est impossible. Patet ergo quod non est simile de albedine habente plures similitudines.
(g) Secundo principaliter ex eadem via arguit Doctor, probando quod phantasma non possit esse representativum alicujus objecti intelligibilis sub ratione universalis, et probat sic: Quia representativum quod secundum totam virtutem suam representat objectum, etc. Major patet, tum quia repraesentativum formale in representando dependet a repraesentato, quia sub eadem ratione formali representat quo causatur, sed idem non potest in eodem instanti dependere a duabus rationibus formalibus oppositis, ut patet, nec etiam pro alio instanti. Tum, quia repraesentativum representans aliquid secundum totam virtutem suam alicui potentiae ut ibi existens, in eodem instanti non potest repraesentare illud perfecte alteri potentiae cui non inexistit, ut patet de specie sensibili existente in organo potentiae visive, que non repraesentat idem in eodem instanti secundum totam virtutem virtuti phantastice, imo nec in alio instanti, cum in virtute phantastica sit pro prium representativum; ergo a fortiori non poterit repraesentare diversa sub diversis rationibus, sive idem sub oppositis rationibus. Tum quia sicut virtus limitata in agendo in eodem instanti non potest habere duos effectus perfectos, praecipue diversarum rationum; ergo nec virtus limitata in representando in eodem instanti poterit repraesentare idem sub diversis rationibus, et maxime diversis potentiis, ut supra dixi, et sic patet ista major.
Si objiciatur, quod idem repraesentativum potest repraesentare idem sub ratione magis et minus universalis, ut supra dixi, et illud representativum quod ponitur a Scoto, representat secundum totam virtutem, cum sit agens mere naturale; ergo idem sub diversis rationibus potest ab eadem specie intelligibili repraesentari, ut albedo sub ratione albedinis, et sub ratione coloris, et qualitatis,et entis.
Dico primo, quod non sunt rationes oppositae sicut ratio singularis et universalis. Secundo dico quod ad mentem Scoti, sunt ponendae aliae et aliae species respectu magis et minus universalis, ut supra patet qucest. 1. et 2. presentis distinctionis. Tertio dico, quod forte non est inconveniens posse repraesentare idem sub diversis rationibus potentie cui inexistit. Quarto dico quod non est probatum, quod eadem species intelligibilis in eodem instanti sit simul ratio repraesentandi minus universale, et magis universale, quia forte simul non potest esse ratio formalis producendi notitiam minus universalis, et magis universalis, cum prius producat notitiam confusam magis universalis, ut diffuse patet quest. 2. presentis distinctionis.
Si iterum dicatur, quod sicut eadem species intelligibilis primo repraesentat singulare vagum; secundo ipsam naturam in se; tertio singulare signatum, ut patet a Doctore in sua Metaphysica in 7. libro; ergo similiter et phantasma poterit.
Dico ultra ea quae dixi supra, quod primum representatum occurrens intellectui est singulare vagum. Nam primo, intellectus judicat de aliquo singulari vago ut de aliqua albedine; secundo, de albedine in se; et tertio de omni albedine singulari judicat ipsam esse albedinem, sicut dixi supra, exponendo dictum Augustini, q. 3. presentis distinctionis, quod secundum formam communem judi- co de occurrentibus esse talia secundu m illam formam; sed non intelligit, quod eadem species intelligibilis repraesentet aliquid sub ratione universalis, et sub ratione propria singularis, cum ipse velit quod singulare natum sit representari intellectui sub ratione propria singularitatis, per speciem propriam causatam ab illo, ut patet in 2. distinct. 3. quest. 11. et sic per speciem intelligibilem universalis posset repraesentare omnia singularia illius universalis, sed tamen sub ratione universali et non sub ratione propria singularitatis.
COMMENTARIUS. (a) Ex alio membro arguitur sic. Doctor ex via intellectus agentis probat necessitatem speciei intelligibilis duplici medio. Primum stat in hoc: Cuicumque agenti, actione reali, correspondet aliquod productum reale actu existens, sed intellectu agens dicitur agere actione reali, ergo correspondet sibi aliquod productum actu reale existens. Sed illud productum non potest recipi in aliquo phantasmate, nec in virtute phantastica, quia tale esset de necessitate extensum, et si non in se, saltem in repraesentando; et sic tantum repraesentaret singulare sub conditionibus materialibus, et sic per illud non esset universale presens in ratione objecti.Major est nota, et minor patet 3. de Anima, text. comm. 13. ubi habetur, quod intellectus agens est id quo est omnia facere, et sic vere activus.Habetur etiam 3. de Anima, text. com. 17. quod intellectus agens est sicut ars ad materiam, id est, ita comparatur ad intellectum possibilem, sicut ars ad materiam, ars vero est activa alicujus receptibilis in materia. Si ergo intellectui agenti correspondet aliquod productum, illud productum erit vere reale, et non potest poni intellectio objecti, quia illa non est prima actio intellectus agentis, seu primus terminus actionis realis intellectus agentis est universale in actu, id est, est aliqua species intelligibilis habens verum esse reale, et dicitur universale in actu non in praedicando, sed in repraesentando, et sic patet ista ratio.
Sed in ista littera de prima actione intellectus agentis, forte ab aliquibus diceretur quod prima actio ipsius est abstrahere universale a singularibus, et a conditionibus materialibus, quia intellectus agens de non universali facit universale. Con- tra, quia tunc nihil ageret realiter, quia universale sic abstractum, non est aliquid reale existens, et solum tale est terminus realis actionis vel productionis.
Si iterum dicatur: Ex quo intellectus agens est virtus activa et non factiva; ergo terminus realis actionis erit in ipso intellectu agente, patet. Ex hoc enim virtus activa distinguitur a factiva, quia actio sive terminus actionis, est in agente; factio autem sive terminus factionis recipitur in materia sensibili extra, ut subtiliter patet a Doctore q. 13. Quodlib. Ergo species intelligibilis, que dicitur terminus realis actionis ipsius intellectus agentis, erit subjective in intellectu agente, et tamen ponitur in intellectu possibili. Dico primo, sufficit quod talis terminus recipiatur in eadem potentia, non enim intellectus agens et possibilis distinguuntur ut duae potentiae, cum sint una potentia realiter,licet distinguantur ex natura rei.
Dico secundo, quod forte non esset inconveniens ponere intellectum agentem virtutem factivam,cum terminus cujuscumque actionis intellectus agentis recipiatur in intellectu possibili, et ideo Aristoteles dicit, quod intellectus agens est quo est omnia facere, et est sicut ars ad materiam, quae omnia nominant factionem. Posset tamen breviter responderi, quod virtus activa non est ratio agendi. aliquid extra suppositum in quo est, non enim proprie dicimus intellectum agentem agere; sed suppositum dicitur agere intellectu agente ut potentia activa, et sufficit quod actio intellectus agentis sit in supposito, cui intellectus agens est ratio agendi Potentia vero factiva proprie, secundum quam suppositum aliquid facit, dicitur factiva, quia terminus factionis non recipitur in supposito, cujus est talis potentia factiva, sed recipitur in materia sensibili extra.
(b) Item quando dicit Doctor: Et ita intellectus agens non transferret ab ordine in ordinem. Sic debet intelligi, quod intellectus agens transfert aliquod ens de ordine sensibilium in ordinem intelligibilium. Nam omne per se sensibile est extensum, ut patet, et ut sic, non est in potentia propinqua ut intelligatur. Si ergo repraesentativum sensibilis in potentia sensitiva tam interiori quam exteriori, (quod semper repraesentat ipsum sensibile extensum, puta in tali vel tali quanto, et ut hic et nunc, et sub tali ratione) non est primo intelligibile; ergo intellectus agens transfert illud sensibile in ordinem intelligibilis in potentia propinqua, partialiter causando aliquod representativum, representans ipsum sensibile ut abstractum ab ipsis conditionibus materialibus; et tale repraesentativum non potest poni, nisi species intelligibilis, que immediate recipitur in intellectu possibili.
Nota tamen, quod ea quae dixi de intellectu agente, quod transfert de ordine in ordinem, etc. vera sunt, loquendo de intellectu pro statu isto, ubi sensibilia tantum sunt presentia in potentia remota. Nam album extra est intelligibile tantum in potentia remotissima, et album praesens virtuti phantastice per phantasma representans illud extense, est in potentia intelligibile, minus tamen remote, quia ut sic, intellectus non potest ipsum primo intelligere; ut vero est praesens intellectui per speciem intelligibilem ipsum representantem sine conditionibus materialibus, tunc est intelligibile in potentia propinqua, quia ut sic presens, pertinet ad memoriam perfectam, ut exposui declarando titulum questionis, et tunc est memoria perfecta, quando statim potest producere. Si vero album comparetur intellectui non pro statu isto, dico quod non sic transfertur de ordine sensibilis in ordinem imaginabilis, et de ordine imaginabilis in ordinem intelligibilis: ( Intellectus enim agens tantum transfert de ordine imaginabilis in ordinem intelligibilis, et virtus phantastica transfert de ordine sensibilis in ordinem imaginabilis) quia ut sic, est tantum intelligibile ab illo intellectu separato, et sic album immediate, saltem ut partialis causa, potest movere intellectum ex natura intellectus, causando immediate cognitionem sui intuitivam, nulla ejusdem albi sensitiva precedente. Potest etiam ut partialis causa, immediate causare speciem sui intelligibilem in intellectu possibili separato, concurrente intellectu agente,ut alia partiali causa, per quam speciem intelligibilem potest abstractive cognosci, et de hoc vide Doctorem in 2. dist. 3. q. 10. et 11. et vide ibi expositiones quas feci.
(c) Et confirmatur ratio. Hic Doctor confirmat rationem prius positam, probando per auctoritates quod primus terminus actionis realis intellectus agentis, sit species intelligibilis. Unde Commentator 3. de Anima, com. 18. dicit quod universalia nullum esse habent extra animam, quod intendit Plato, quia si ita esset, non indigeremus ponere intellectum agentem; hec in fine illius commentarii. Ex quo patet, quod ideo ponitur necessitas intellectus agentis, ut faciat de non universali universale. Et patet etiam per hanc auctoritatem, quia intellectus agens est facere de non universali universale; quee auctoritas non habet alium sensum, nisi quod intellectus agens de illo, quod erat representativum singularis, facit repraesentativum universalis, ut notat Doctor parum infra, cum dicit, sive ly de accipiatur materialiter, sive virtualiter. Si ly de accipiatur materialiter, tunc intellectus agens facit de repreesentativo sin- gularis, id est, de ipso phantasmate, quod est repraesentativum singularis, repreesentativum universalis, causando speciem intelligibilem, non iprimendo ipsam in phantasmate, sed tantum intellectu possibili, sed exprimendo ipsam, id est, quod non possit causare pro statu isto speciem intelligibilem, nisi preesupposito phantasmate de quo exprimat. Si vero ly dy intelligatur virtualiter, sensus est, quod intellectus agens producit speciem intelligibilem de ipso phantasmate virtualiter continente ipsam, ut partiali causa, ut infra patebit quest. penult. presentis distinctionis, et sic intellectus agens una cum phantasmate producit speciem intelligibilem.
(d) Item secundo, secundum istam viam. Hec est secunda ratio, qua probatur necessitas speciei intelligibilis sumpta ex ratione intellectus agentis. In ista ratione Doctor supponit unum, quod communiter ab omnibus conceditur, scilicet quod actio prima intellectus agentis sit ad universale in actu, quod dictum non potest habere veritatem, nisi de aliquo repraesentativo ipsius universalis, semper supponendo quod prima actio intellectns agentis sit vere realis; ergo terminatur ad aliquod vere reale et realiter existens. Universale vero, quod est universale in predicando, ut puta homo in communi ut sic, non habet aliquod esse reale, ut prescindit a singularibus; abstrahit enim ab omni existentia, sive accipiatur homo sub secunda intentione, adhuc minus esse reale habebit, quia ut sic, tantum consideratur in esse cognito. Si ergo prima actio intellectus agentis terminatur ad universale in actu, et talis actio est vere realis, sequitur quod tale universale in actu erit tantum in representando, et illud erit species intelligibilis actu existens.
Si dicatur concedendo, quod prima actio intellectus agentis sit realis, sed terminus illius actionis non recipitur in intellectu agente, sed in virtute phantastica, et sic non oportet ponere speciem intelligibilem pertinere ad memoriam intellectivam, ut memoria intellectiva est. Contra hoc arguit, probando quod omne productum ab intellectu agente tantum recipiatur in intellectu possibili, quia intellectus agens in ratione activi non excedit possibilem in ratione passivi; ergo quidquid causatur ab intellectu agente, immediate recipitur in possibili, et sic stat ratio Doctoris.
Nota tamen hanc propositionem, quando dicit quod intellectus agens in ratione activi non excedit possibilem in ratione passivi, quia non habet veritatem e converso. Ista est enim vera, quod omnis actio intellectus agentis recipitur in intellectu possibili; ista tamen non est sic vera, quod quidquid recipitur ab intellectu possibili, sit causatum ab intellectu agente, nec partialiter, nec totaliter, quia potentia receptiva naturalis in plus se habet, quam potentia activa naturalis, ut supra patuit in q. 1. Prologi, intellectus enim possibilis ex natura intellectus, est in potentia passiva naturali ad multa, que non subsunt causalitati agentis naturalis, ut supra patuit. Si tamen vera sit propositio e converso, scilicet quod quidquid recipitur in iatellectu possibili, causatur ab intellectu agente, erit vera pro statu isto, et naturaliter loquendo, sustinendo tamen quod intellectus agens sit partialis causa intellectionis, et forte principalior intellectu possibili,j ut videtur innuere Doctor in Quodl. quest. 5.
COMMENTARIUS. (a) Secundum tertiam viam. Probat principale intentum per duas rationes sumptas ex magis et minus universali, et tota vis primae rationis stat in hoc: Habitus ut habitus talis objecti, inclinat naturaliter ad cognitionem talis objecti, et potentia inclinata nunquam posset tale objectum cognoscere, nisi esset praesens. per speciem intelligibilem, ut patet de objecto habitus Metaphysici, qui inclinat ad ens inquantum ens; ergo ens ut ens erit intellectui presens, et non per phantasma, ut probatum est per duas rationes primas, nec per habitum, quia habitus ut habitus, non est similitudo objecti intelligibilis inquantum intelligibile. Et si forte ponatur similitudo objecti, hoc tantum erit similitudo objecti intelligibilis, non inquantum intelligibile, sed ut cognitum. Tum etiam, quia habitus inclinat ad similes actus ex quibus causatur. Cum ergo inclinet ad cognitionem entis in universali, ergo intellectus ante habitum causatum, prius intelligit ipsum ens in se, et non potest ipsum intelligere nisi sit sibi presens; ergo erit presens per speciem intelligibilem.
Et nota bene, quod ex his duabus rationibus ultimis habetur, quod universalius est presens per propriam speciem intelligibilem ipsum representantem. Sed quia in littera istarum rationum sunt alique obscuritates, ideo expono illam. Cum dicit ibi: Iabitus minus universalis et magis universalis sunt distincti habitus proprii, alioquin Metaphysica ut Metaphysica id est, scientia metaphysicalis ut metaphysicalis, non esset habitus intellectus distinclus, supple ab aliis. habitibus. Hic Doctor loquitur de habitu scientifico. Et cum dicit, quod isti habitus scientifici magis universalis et minus universalis sunt distincti formaliter, quia distinguuntur suis rationibus formalibus, distinguuntur etiam ab objectis, quorum sunt tales habitus.
Si dicatur, ex quo enim habitus Metaphysicus est entis inquantum ens, et habitus Physicus est corporis mobilis sub ratione vel naturalitatis, vel mobi- litatis; ista duo objecta non distinguuntur realiter, ut patet, nec formaliter, cum inferius sit idem formaliter suo superiori, licet non e contra, ut patet a Doctore supra distinct. 2. quest. 1. partis secunde.
Pro nunc dico, quod sufficit ista objecta distingui objective et conceptibiliter, et talis distinctio est sufficiens distinctionis habituum magis, et minus universalis. Sequitur: Habitu autem universaliori contingit uti, non utendo aliquo alio habitu minus universali, patet, quia habens habitum Metaphysicum potest uti illo, cognoscendo ipsum ens inquantum ens, non cognoscendo pro tunc aliquod inferius.
Et nota, quod si habitus ponatur ut tantum inclinans et facilitans potentiam ad similes actus, ex quibus causatur, tunc potentia dicitur uti illo, quando secundum inclinationem talis habitus operatur, sive quando elicit actus ad quos talis habitus inclinat. Si vero ponatur habitus ut partialis causa actus, ut videtur innuere Doctor infra distinctione 17. et in tertio, distinctione 27. tunc potentia dicitur uti tali habitu, quando elicit actus circa aliquod objectum, quorum hab itus est causa partialis. Potentiam ergo uti habitu est elicere actum circa aliquod objectum, ad quem actum talis habitus inclinat potentiam, vel cujus actus est causa partialis; et sic patet, quod habens habitum Metaphysicum, qui tantum vel inclinat ad actus, vel est partialis causa actuum similium ex quibus generatur, ct per consequens talis habitus tantum inclinat potentiam ad actus circa objectum universalissimum sive complexum, ut principia et conclusiones, sive incomplexum ut subjectum Metaphysice. Si ergo intellectus per talem habitum potest cognoScere ens inquantum ens, oportet quod sit ibi presens in ratione objecti intelligibilis, non est autem praesens per habitum scientificum, ut supra dixi; ergo erit sibi presens per speciem intelligibilem, quod est propositum, et patet ista ratio.
Primum est de indifferentia universalis, quando dicimus quod universale est indifferens ad omnia inferiora secundum totam suam indifferentiam, sic intelligitur inquantum ipsum ut sic conceptum est idem cuilibet inferiori; sicut cum concipio animal secundum totam suam indifferentiam ad omnia animalia, ipsum concipio ut est idem omni animali, et ut commune omni animali. Si vero conciperem animal tantum ut in aliquo inferiori, puta in homine, tunc non conciperem animal secundum totam suam indifferentiam, qua est idem cuilibet animali.
Secundum dictum est, quod possum concipere universale secundum totam suam indifferentiam, ut puta, possum concipere ens secundum quod est indifferens ad omnia entia, sed certum est quod non possum ipsum concipere, nisi esset praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, hoc autem non potest esse, nisi per aliquod representativum, ipsum representans secundum totam suam indifferentiam; et illud non potest esse phantasma, quia non repraesentaret ipsum secundum totam suam indifferentiam, sed ut inquantum est idem alicui singulari phantasiabili; ergo erit praesens per speciem intelligibilem, repraesentantem ipsum secundum totam indifferentiam, et sic habetur propositum.
COMMENTARIUS. (a) De secundo membro, scilicet presentia objecti. Hic Doctor probat necessitatem speciei intelligibilis tribus rationibus sumptis ex presentia objecti. In prima ratione supponit unum, quod intellectus potest habere aliquam operationem sibi propriam sine potentiis inferioribus, hoc est, non dependendo a potentiis inferioribus, quod suppositum potest habere multiplicem sensum. Primus est, quod pro statu isto intellectus possit aliquid immediate intelligere, sic quod non requiritur, quod aliqua potentia inferior prius habeat operationem circa illud, ut potentia sensitiva vel imaginativa; et iste sensus est falsus, quia intellectus pro statu isto non potest immediate moveri ab aliquo sensibili, prius enim sensibile movet potentiam sensitivam exteriorem, et deinde causatur phantasma in virtute phantastica, ut supra exposui.
Secundus sensus est, quod intellectus prius habita operatione sensitiva, possit habere in se omnia necessaria ad causandum propriam operationem, ita quod haberet presentiam objecti in seipso, scilicet per speciem intelligibilem representantem objectum in ratione intelligibilis, et hic sensus est verus. Si enim isto modo non posset habere operationem propriam, nisi dependeret a potentiis sensitivis, tunc sequeretur quod non posset operari, nisi circa illud quod relucet in virtute phantastica, et sic semper in operando dependeret a virtute phantastica, quia non haberet in se necessaria ad operandum, puta praesentiam objecti, sed tantum in alio, puta in virtute phantastica; et si sic dependeret in operando, dependeret etiam in essendo secundum argumentum Philosophi. Separatur enim hoc ab hoc,sicut perpetuum a corruptibili, ut patet in prooemio libri de Anima, text. com. 12. et 13. et quomodo illa auctoritas Philosophi intelligatur, vide Scot. in 4. d. 43. q. 3. imo posset dici intellectus sic dependens in operando virtus organica, quia potentia sensitiva dicitur uti organo, cum species sensibilis repreesentans sensibile tantum recipitur in organo, et sic objectum relucet ibi. Cum ergo phantasma sit in organo virtutis phantastice, tantum representabit objectum ut in tali organo, et per consequens si intellectus haberet objectum presens tantum in virtute phantastica, tunc non posset operari circa illud, nisi quodammodo organice, modo preexposito, et per consequens si potest habere operationem propriam, modo preexposito, poterit habere presentiam objecti in se, non autem ut in aliqua virtute inferiori, sed talis praesentia haberi non potest nisi per speciem intelligibilem; ergo, etc.
Expono tamen aliqua dicta in littera. Cum dicit ibi: Aut intellectus potest habere objectum, puta universale, sibi presens in ratione objecti intelligibilis absque hoc, quod sit presens alicui potentie inferiori. Hoc sic intelligitur, quod licet idem objectum possit esse diversimode presens alii et alii potentie, non tamen erit presens sub una et eadem ratione, quia albedo ut est presens virtuti phantasticae, est tantum presens sub ratione singularis; ut vero est preesens intellectui est primo preesens sub ratione universalis,ut supra declaravi, et sic intellectus potest habere objectum sibi presens sub ratione universalis absque hoc, quod sit praesens potentie inferiori sub illa ratione universalis.
(b) Ergo habet, scilicet objectum sub ratione universalis potest esse praesens intellectui absque hoc, quod sit praesens potentie inferiori sub tali ratione; ergo actu est presens. Probatur hec consequentia, quia agentia talis presentie objecti, etc. Probatio hujus consequentie supponit unum, scilicet quod in virtute phantastica sit actu phantasma singularis alicujus universalis fortius moventis sensum exteriorem; quo posito, patet probatio consequentiae, quia phantasma et intellectus agens sunt sufficienter approximata intellectui possibili, et agunt per modum nature, et ita causant necessario in illo praesentiam objecti cujus est receptivus, et patet littera.
(c) Tertia ratio est ibi: Item potentia non potens habere actum, et littera clara est. Sed quod intellectus contingenter conjungatur potentiae sensitivae in operando, patet, quia potest intellectus separari, et separatim existere sine potentia sensitiva, ut patet de anima separata. Patet etiam, quia ut conjungitur corpori glorioso non habet objectum presens per phantasma, cum non habeat tunc necessitatem uti potentiis sensitivis in cognitione abstractiva, ut supra patuit q. 3. presentis dist. Caetera patent.
COMMENTARIUS. (a) Ad rationes alterius opinionis. Hic Doctor intendit solvere argumenta facta pro opinione Henrici. Responsio Doctoris clara est in littera. Et quomodo intelligatur illa auctoritas Commentatoris 1. de Anima, com. 53. quod membra leonis non differunt a membris cervi, supra exposui q. 4. partis secunde, distinct. secunde, quae est septima in ordine, ibi vide.
(b) Ad aliud de Philosopho. Respondet quod intellectus potest dici locus specierum propter multas conditiones loci. Tum quia sicut locus conservat locatum, sic intellectus conservat species intelligibiles, et organa sensitive potentie non sunt loca, quia non ita salvant species receptas in eis; species quippe intelligibiles non videntur deleri sicut species sensibiles, quia species sensibilis ita est in or- gano, quod potest corrumpi per contrarium formaliter, vel per dispositionem disconvenientem in susceptivo, sicut patet per Philosophum de Mem. et Reminisc. Senes et pueri sunt male reminiscitivi propter abundantiam humorum nimiam, et etiam propter indispositionem et lesionem organi. Isto utroque modo non est species intelligibilis in intellectu, ut per se deleatur per aliquod contrarium seu per indispositionem receptivi.
Et nota, quod quando dicit Doctor, species sensibilis potest deleri ab organo per contrarium formaliter, non debet intelligi quod speciei sit aliquid contrarium formaliter, sed quia ipsi organo vel qualitati existenti in organo, que facit ad conservationem speciei, potest deleri per aliam qualitatem formaliter sibi contrariam. Exemplum, si organum tactus fuerit calidum formaliter, per frigus potest expelli calor iste. Potest enim deleri per indispositionem organi, ut puta si dispositio organi consistat in debita dispositione caloris et sicci; calor ille vel siccitas possunt in tantum intendi, quod non essent amplius dispositio organi, vel si consistat in debita proportione frigidi et humidi, frigiditas et humiditas possunt intantum intendi, quod illa debita proportio que est dispositio, in organo corrumpatur. Species vero intelligibilis in intellectu non habet aliquod contrarium formaliter, nec indispositionem, et per consequens videtur omnino indelebilis. Et ex hoc loco multi exponentes Doctorem, dicunt quod species intelligibilis semel recepta in intellectu possibili, est simpliciter indelebilis, et bene dicunt.
Sed quare multi habentes hujusmodi species intelligibiles non intelligunt objecta, quorum sunt species, ut patet in phreneticis ?
Dico paucis, quod etsi sint ibi species indelebiliter, non tamen movent intellectum quando est indispositio in parte sensitiva, praesertim interiori, ut supra patuit quest. 4. presentis dist. sicut in dormientibus species intelligibiles non movent intellectum; est enim pro statu isto talis ordo, quod oportet intelligentem phantasmata speculari, sicut supra exposui, in presenti dist. remoto tamen impedimento in parte sensitiva, ille species possent movere intellectum partialiter causando cognitionem abstractivam objectorum, quorum sunt.
Notandum est, quod intellectus semel receptas species intelligibiles nunquam amittit, etiam in morte, et per consequens anima separata a corpore per illas species poterit abstractive cognoscere omnia objecta, quorum in vita habuit species. Sed de hoc multa sunt dicenda in quarto dist. 4b.
Occurrit tamen aliqualis difficultas in hoc, quod dicit Doctor, quod hujusmodi species sunt indelebiles, quia intellectio est ita qualitas absoluta sicut species intelligibilis, ut patet q. 13. quodl. et non habet aliquod contrarium formaliter, nec aliquam indispositionem in organo, et nihilominus delentur ab intellectu ut per experientiam patet.
Dico quod non est simile, quia intellectio non tantum dependet ab intellectu in esse et conservari ut a receptivo, sed etiam dependet ab objecto et ab intellectu ut a causis productivis; dependet dico in esse et conservari, et sic cessante actione objecti et intellectus, illa intellectio desinit esse, ut infra patebit quest. ult. presentis dist. et in quodl. quest. 13. Non ergo desinit esse intellectio propter aliquod contrarium formaliter, vel propter aliquam indispositionem factam in intellectu, sed propter defectum cause non continuantis actionem. Species vero intelligibilis etsi dependeat ab intellectu agente et a phantasmate in esse, ut a causis partialibus integrantibus unam totalem, ut infra patebit q. penult. presentis d. non tamen dependet in conservari, quia destructo per possibile omni phantasmate, adhuc species intelligibilis esset in intellectu. Et ideo species intelligibilis non debet poni actio, nec proprie, nec improprie, sicut ponitur intellectio actio improprie, propter hoc solum quod sicut actio est in continuo fieri, ita intellectio, licet ipsa intellectio sit ens absolutum. Et quare sic dicatur actio, licet non proprie de genere actionis, patebit infra q. ult. presentis d. in responsione ad ultimum argunent. Species tamen intelligibilis (cum sit accidens) dependet ab intellectu possibili quantum ad conservari, patet ergo quomodo non est simile de intellectione et specie intelligibili.
(c) Quod additur de Philosopho, quod speculamur quod quid est in phantasmatibus. Haec responsio debet sic intelligi, quod talis est ordo inter intellectum et virtutem phantasticam, quod nunquam intellectus primo cognoscit universale, nisi virtus phantastica prius phantasiata singulare illius universalis repraesentatum per phantasma illius singularis; semper enim quando intellectus intelligit universale, vel in eodem instanti virtus phantastica speculatur singulare, vel ante speculata fuit. Et sic intellectus speculatur quod quid est, scilicet quidditatem rei universalem in ipso phantasmate, id est, quod non potest speculari sic, nisi prius vel simul virtus phantastica speculetur in ipso phantasmate singulare illius quidditatis universalis repraesentatum per illud phantasma. Et similiter se habent phantasmata ad intellectum sicut sensibilia ad sensum, id est, quod sicut sensibilia non possunt esse in sensu interiori, nisi prius vel simul fuerint in sensu exteriori. ita quod sensus interior non potest habere operationem circa objectum suum, nisi prius vel simul aliquis sensus exterior habuerit operationem circa sensibile; sic nec intellectus potest cogitare objectum suum abstractive, nisi prius phantasmata moverint virtutem phantasticam ad cognitionem singularis repraesentati ab illo phantasmate. Non tamen intelligas, quod virtus phantastica cognoscat aliquod singulare sub propria haecceitate, sed tantum intelligit ut quoddam aggregatum ex pluribus accidentibus, et idem dico de omnibus aliis sensibus.
(d) Quod adducitur de Augustino, etc. Dicit Doctor quod si Augustinus non nominat speciem intelligibilem, tamen ponit aliquid quod includit speciem intelligibilem, per quam in cognitione abstractiva habetur praesentia objecti, et quod sic intelligat probat per auctoritates Augustini. Ponit enim scientiam pertinere ad memoriam, et patet quod non loquitur de scientia proprie sumpta, quia illa non pertinet ad memoriam, ut dixi supra, ut memoria est; sed accipit scientiam in cognitione abstractiva speciem intelligibilem, per quam habetur praesentia objecti, et talis proprie pertinet ad memoriam, cum memoria, (ut exposui supra in titulo questionis) nihil aliud dicat, nisi intellectum et presentiam objecti in se respectu cognitionis intuitivee, vel in alio respectu abstractive, et illud aliud non est nisi species intelligibilis, et sic illud pertinet ad memoriam.
Et quod sic accipiat scientiam pro specie intelligibili, patet 1. de Trinit. cap. 10, cum premisisset: Ex ipsa scientia qum memoria tenemts, igittr verbum, accipit scientiam pro preesentia oh- jecti ut est in intellectu; patet, quia subdit, quod formala cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est, id est, quod cogitatio actualis alicujus rei dicitur verbum, quee cogitatio formatur ab ea re, quam supple scimus, sive intelligimus, vel cogitamus; patet ergo quod accipit ibi scientiam pro re preesente intellectui, a qua re presente si est in se praesens, causatur notitia intuitiva si vero est tantum preesens in specie intelligibili, tunc a tali specie causatur cogitatio, que dicitur verbum. Et idem de Trinit. 15. c. 2. cum praemisisset: Simillima est visio cogitationis scientie, accipitur visio cogitationis, ut est constructio intransitiva, et idem est quod ipsa cogitatio.
Idem dico de visione scientiae, ut exposui supra dist. 2. part. 2. et sensus est: Cogitatio est simillima scientie, quod non potest intelligi de scientia habituali, sed tantum de ipso objecto quod scitur. Et patent aliae auctoritates.
(e) Quia in objecto sic presente concipitur virtualiter tota scientia de tali objecto. Quee littera sic debet intelligi, quod in presentia habituali objecti, in cognitione videlicet abstractiva, concipitur tota scientia illius objecti, id est, quod species intelligibilis per quam objectum est praesens, continet virtualiter notitiam illius objecti, quia ipsa est causa partialis cognitionis objecti in se, et etiam virtualiter et essentialiter contentorum in illo, si tantum ponatur una species intelligibilis respectu objecti et contentorum in ea; si vero ponantur plures, patet quod objectum est causa remota illarum plurium, ut supra exposui. Et phantasma objecti una cum intellectu erit causa propinqua illarum, ut exposui in quest. 2. presentis distinctionis. Quia ergo species intelligibilis est partialis causa cognitionis objecti, et cognitionis omnium contento- rum essentialiter vel virtualiter si tantum ponatur una, vel si ponantur plures, secundum pluralitatem objectorum, in primo objecto contentorum erunt partiales causae cognitionis illorum; et habita cognitione terminorum, formantur propositiones per se note, quibus formatis ab illis terminis sic cognitis sive a speciebus (quod melius est) causatur notitia conformitatis eorum, ut supra exposui in q. 4 presentis distinctionis. Et habita eognitione principiorum, sequitur notitia conclusionum virtualiter contentorum in eis, et sic patet quomodo in preesentia habituali objecti in memoria intellectiva virtualiter continetur tota scientia de tali objecto.
(f) Iec species est illa scientia, eto. Species enim intelligibilis reducit intellectum de potentia essentiali, id est, remota ad potentiam accidentalem, id est, propinquam, ut supra exposui, exponendo argumentum ad oppositum circa principium quaestionis. Dicitur enim aliquid esse in potentia essentiali sive remota, quando est in potentia ad formam, quae est principium operationis; et dicitur in potentia accidentali, quando tantum est in potentia ad operationem, prehabita forma, quee est principium talis operationis, et sic intellectus possibilis respectu speciei intelligibilis, quee est partialis causa operationis dicitur esse in potentia essentiali ut comparatur ad ipsam, ipsa vero recepta est in potentia accidentali, quia ad operationem sequentem formam. Sequitur: Non autem illa, que proprie dicitur scientia, que est habilitas quedam derelicta ab actibus, id est, quod scientia proprie dicta non reducit intellectum de potentia essentiali ad accidentalem, et hoc absolute loquendo. Certum est enim quod intellectus est in potentia essentiali ad habitum scientificum, et ipso habito est in potentia acci- dentali respectu actus ad quem inclinat talis habitus, vel cujus est causa partialis. Sed talis habitus, ut comparatur ad primum actum intellectus praecedentem habitum, non reducit intellectum de potentia essentiali ad accidentalem, et hoc est quod dicit. Nam ante istam, supple habilitatem derelictam ab actibus, ad primum actum considerandi, requiritur quod sif jam reductus intellectus de potentia essentiali ad accidentalem, alioquin non operaretur tunc magis quam prius, hoc patuit supra exponendo argumentum ad oppositum. Sequitur:
Unde in cognitione, supple abstractiva, species in qua relucet quidditas, dicitur scientia non tantum virtualiter, quia totm continet, sed formaliter ipsa species intelligibilis potest dici habitus cognoscitivus, quia est qualitas mansiva in intellectu disponens ipsum ad actum, id est, quod species intelligibilis non tantum dicitur scientia virtualiter, ut supra exposui, sed etiam dicitur formaliter habitus intellectualis sive cognoscitivus; non tamen scientificus, sed intellectualis, quia informat intellectum, et est substantive in illo et de difficili mobilis. Dicitur ergo habitus de prima specie qualitatis, quia difficilis ut removeatur ab illo; et dicitur intellectualis, quia est qualitas informans intellectum, loquitur ergo de habitu scientifico. Sequitur: Et ex hoc habetur argumentum pro specie intelligibili, etc. quia si objectum universale non sit per suum repraesentativum in intellectu, sed in virtute phantastica,omnia explicanda etexplicabilia de objecto illo erunt ibi idem, et ita non erit nisi habitus phantasticus et non intellectualis. Et de hoc vide in additioni bus factis ad primum,dist. 3. quaest. 6. ibi: Preterea in eadem qtestione post completam decisionem Doctoris, statim post illa verba, etc.
COMMENTARIUS. (a) Contra illam opinionem, etc. Impugnat hic Doctor sententiam negantem conservari species, cujuscumque auctoris sit. Primo, quia habens habitum scientiae seu facilitatem ad cognoscendum aliquid, est in potentia accidentali, quando actu non cognoscit secundum Philosophum 8. Physic. text. 32. hoc est in tali potentia, ut non indigeat aliquo comprincipio intrinseco essentialiter ad cognitionem requisito; et non habens habitum scientiae, nec considerans actum est in 0otentia essentiali, id est, indigens aliquo principio intrinseco ersentialiter requisito, secundum eumdem Philosophum; sed si non conservarentur species intelligibiles, habens habitum scientie et non sciens actu, adhuc esset in potentia essentiali, quia indigeret specie intelligibili, quae est principium intrinsecum essentialiter requisitum ad cognitionem seu scientiam; erg0 conservantur iste species.
Hic est verus sensus hujus primae rationis, et est satis urgens conta omnes, qui admitterent auctoritatem Aristotelis, cujus etiam verba 3. de Anima text. 8. idem significant, ut bene ibidem explicat D. Thomas, qui etiam eadem verba 1. part. guest. 79. art. 6. pro conservatione specierum adducit contra eumdem Avicennam. Sed si quis negaret auctoritatem Aristotelis, in hac ratione peteretur principium; nam intellectum habentem habitum scientiae esse in potentia accidentali tantum et non in essentiali, intelligendo per esse in potentia essentiali esse sine indigentia principii essentialiter ad actum requisiti, est illud ipsum quod queritur, aut saltem non minus ignotum est, intellectum habere vel non habere speciem intelligibilem cum non intelligit, quam eum esse, tum in potentia essentiali aut accidentali tantum. Unde haec prima ratio est totaliter dependens ab auctoritate.
Secundo impugnat, quia non habet species intelligibilis tam necessariam connexionem cum intellectione actuali, quin possit absque illa existere; ergo non est dicendum, quod desinente intellectione desinal, et consequenter admittendum est eam manere conservatam, saltem aliquamdiu. Probatur antecedens, quia species est prior intellectione cum sit causa ejus, aut conditio sine qua non produceretur, prerequisita necessario ad ejus productionem secundum omnes; ergo non habet tam necessariam connexionem cum illa.Probatur consequentia, quia nihil prius aliqua actione aut effectu, habet majorem connexionem cum ipso, quam quod habet rationem principii productivi ejus; sed quod habet rationem principii productivi non habet necessariam connexionem cum actione aut effectu, quia omnis causa et omne principium naturaliter agens potest impediri ab actione sua; ergo nec species cum intellectione qua est prior.
Hic discursus, ut jacet, patitur aliquas difficultates; nam primo eque videtur probare quod posset conservari species impressa sensibilis sensus externi absque sensatione in organo non impedito, quod omnes negant. Secundo tantum probat quod non oritur ex natura intellectionis, aut speciei ut ad se comparantur, quin species, quae prior est, possit conservari absque intellectione; sed cum hoc posset optime stare quod aliunde haberent necessariam connexionem per ordinem, scilicet ad aliquod extrinsecum, nempe ad causam productivam speciei, que causa non esset nata ipsam causare, nisi pro instanti aut tempore quo intellectus per eam determinaretur ad producendam intellectionem; ita ut quodcumque impedimentum esset, quo minus intellectus posita specie posset intelligere, illud ipsum esset impedimentum quo minus species posset conservari in intellectu, non ob necessariam connexionem speciei cum intellectione, sed ob naturam ipsiusmet causae, que ex se non haberet virtutem producendi, aut conservandi speciem quando poneretur tale impedimentum, quae natura colligeretur a posteriori experientia. Tertio sunt aliqua principia agendi, que impediri non possunt naturaliter ab aliqua sua actione, ut virtus quam habet ignis ad producendum in se calorem, eumque quoad aliquem gradum conservandum; ergo similiter posset dici, non obstante hoc discursu, quod species haberet talem vim productivam intellectionis simul cum intellectu,ut non posset naturaliterimpediri. Quarto licet principia naturalia actionis possint impediri naturaliter, non tamen quando debite applicantur, sed Avicenna intendit speciem et intellectum, esse sufficienter applicata ad causandum intellectionem, quando species producitur in intellecta aut conservatur; ergo nisi ostendatur ita non esse, posset dici speciem non conservari, nisi quando conservatur intellectio.
Non obstantibus tamen his, discursus Scoti est bonus si bene intelligatur, quod ut fiat, advertendum est supponi a Scoto, si species non posset naturaliter conservari absque intellectione, hoc proventurum aut ex intrinseca ratione ipsius speciei et intellectionis, quatenus ad se comparantur; aut ex aliqua causa extrinseca, sicut siccitas et calor connectuntur necessario in igne, ex eo scilicet quod causa productiva utriusque sit ex natura sua determinata ad producendum utrumque. Supponit preterea non esse necessariam connexionem inter illa ex natura ullius extrinseci, quia ex natura extrinseci. non potest esse necessaria connexio inter aliqua duo, nisi quatenus illud extrinsecum est natum causare utrumque, et eque semper ad utriusque productionem determinatum; sed nullum extrinsecum est determinatum ad causandum intellectionem nisi mediante ipsamet specie, ut supponitur etiam ab iis qui negant conservari species; ergo si non est necessaria connexio inter speciem et intellectionem ex natura intrinseca utriusque, non erit necessaria connexio inter illa ex natura ullius extrinseci.
His autem suppositis, probat non esse ex natura intrinseca connexionem, et consequenter nullo modo, quia inter aliqua duo realiter distincta, quorum unum est prius et alterum posterius, ut se habent species et intellectio, non potest esse connexio necessaria ex natura intrinseca, nisi quatenus illud prius esset determinatum ad productionem posterioris, aut ipsa productio ipsius, aut conditio applicans principium productivum ejus ad ejus productionem, ut patet; sed species non est productio intellectionis secundum omnes, nec conditio applicans principium productivum, sed potius est comprincipium productivum intellectionis; ergo eatenus ex natura sua haberet eamdem connexionem cum intellectione, quatenus esset ex se determinatum ad ejus productionem, sed non est sic determinatum; ergo non habet necessariam connexionem ex natura sua intrinseca cum intellectione. Probatur subsumptum a Scoto, quia nullum est principium naturale tam determinatum ad agendum in aliquod extrinsecum distinctum realiter a se, quin possit impediri naturaliter a sua actione ex aliquo capite, ut patet inductione in omnibus aliis causis; ergo cum intellectio producatur in aliquo distincto realiter a specie, non poterit species esse sic determinata ad ejus productionem, quin possit ab ejus productione impediri. Dixi in antecedenti, in aliquod distinctum realiter, ut excludam inslantiam illam, que posset fieri de subjecto respectu proprie passionis physicae, ut verbi gratia, de igne respectu caloris sine quo fortassis naturaliter conservari non posset.
His animadversis facile patet ad difficultates praemissas. Ad primam enim dico, discursum Scoti eque bene probare speciem impressam externam posse conservari naturaliter absque sensatione, non quidem in omni casu et hypothesi, sed in aliquo casu; imo per illud exemplum confirmari potest doctrina premissa, quia certum est experientia, conservari speciem impressam externam absque sensatione, ut quando quis apertis oculis dormit, tum enim producitur et conservatur species impressa in oculo sine visione; ergo similiter posset in aliquo casu naturaliter contingere quod produceretur species impressa intelligibilis in intellectu absque intellectione, quia non est unde habeat majorem connexionem species impressa intelligibilis cum intellectione, quam visibilis cum visione.
Ad secundam difficullalem respondeo, concedendo tolum, sed supposuit Scotus, et supra jam probatum est, non posse esse necessariam connexionem inter speciem et intellectionem ex alio capite quam ex natura intrinseca sua; dicere autem quod causa productiva speciel, esset ex natura sua determinata ad producendum et conservandum speciem, solummodo pro tempore quo species esset nata determinare intellectum ad intellectionem, esset chimaericum, et non solum non esset innixum experientie, sed potius contra omnem experientiam, quandoquidem conslet alias species impressas tam internas quam externas, produci a suis causis quandoque cum non possint produci actus ad quos dantur; ergo potius consentaneum experientiae erit ita dicere de specie impressa intelligibili quam oppositum.
Ad tertiam respondeo, juxta paulo ante dicta, licet aliqua sint principia que impediri non possint ab actione, qua in se aliquid producunt, non tamen esse aliqua que non possunt impediri naturaliter ab actione in aliquod extrinsecum distinctum realiter.
Ad quartam denique dico, nulla principia naturalia actionis debite applicata subjecto apto, posse impediri naturaliter ab actione, nec id intendere Scotum. Et licet Avicenna contenderet speciem productam in intellectu, esse causam sufficienter applicatam, ut simul cum intellectu produceret intellectionem, et intellectum esse sufficienter dispositum ad intellectionem recipiendam, tamen id falsum esse patet ex jam dictis, quia non potius est sic sufficienter applicala, quam species visibilis producta in oculo ad producendam visionem; sed species visibilis non eo ipso sufficienter applicatur ut simul cum oculo producat visionem, quod producatur in oculo, ut patet experientia, ergo idem dicendum de specie intelligibili.
Impugnat tertio praelictam sententiam, quia omne prius potest esse sine posteriori, nisi pssit assignari ratio necessarie connexionis, qualis est inter subjectum et accidens suum connaturaliter conservativum, quod est proprietas Physica ejus; sed species est prior intellectione, et non potest ostendi ratio necessarie connexionis ejus cum intellectione, ergo conservari potest naturaliter sine illa. Probatur minor quoad secundam partem, tum propter dicta ratione precedenti, tum quia intellectio libere producitur; ergo quamvis haberemus speciem non necessario, produceretur intellectio, et consequenter non potest assignari ratio necessariae connexionis speciei cum intellectione, quia si essent necessario connexae, maxime quia intellectio deberet necessario produci quando adesset species. Tota difficultas hujus rationis consistit in probanda libertate intellectionis quoad suum produci, quod autem ita sit libera seu quod libere producatur, probat Scotus tantum auctoritate Philosophi. Sed potest tamen ulterius probari experientia, quia constat voluntatem posse averlere illum ab una consid ratione ad aliam; et hinc alique considerationes quandoque sunt peccaminose, quando scilicet voluntarie conservantur. Posset responderi quidem juxta doctrinam Avicennae, quod ut intellectiones essent libere, ita etiam et species; sed id gratis diceretur nisi aliun le ostenderetur ratio necessaria connexionis speciei cum intellectione.
Impugnat quarto eamdem sententiam, et meo judicio maxime efficaciter, quia sensus internus materialis habet species conservalas, quando aclu non senlit per illas; ergo idem dicendum est de intellectu. Probatur consequenlia, primo quia non potest assignari disparitas; secundo quia quodcumque principium sufficit ad. colligendum quod conserventur species sensitive internae, sufficit etiam ad colligendam conservationem specierum intelligibilium; tertio denique, quia ut bene Doctor, quod est perfectionis in inferiori ejusdem rationis et generis, debet convenire superiori; intellectus autem et sensus internus sunt ejusdem generis potentiae cognitive ut sic, ut patet, et ex illis intellectus sine dubio est perfectior; ergo que perfectio convenit sensui interno, debet etiam convenire intellectui; sed perfectionis est in potentia sensitiva interna habere species conservatas etiam cum actu non utitur iis, ergo debet talis perfectio concedi intellectui, praesertim cum nullam aliam imperfectionem argueret in ipsa. Probatur subsumptum, quia per hoc fil ut minus dependeat ab objecto et extrinsecis quibuscumque, quandoquidem non dependeat ab illis nisi in sola productione prima speciei, sed quo minus aliquid dependet, ceteris paribus, eo magis est perfectum.
Confirmat hoc Doctor, quia statuendo quod intellectus possit habere speciem absque cognitione, salvaretur minor dependentia ejus ab intellectione, quam si id non statueretur; ergo id argueret majorem perfectionem in intellectu. Iis addi posset alia ratio, quod anima separata recordetur rerum in corpore gestarum, tam que separatur in statu damnationis quam quae separatur in slatu salutis; ergo relinet species in corpore acceplas, et consequenter intellectus habet vim conservativam earum. Dices, species ipsi tum infundi a Deo. Contra, quia non debemus recurrere absque necessitate ad talem infusionem quoties possumus in natura assignare causam sufficientem istarum specierum.
(b) Aliqui adducunt unam rationem, etc. Ad hec addit Doctor rationem, quam pro conservatione specierum contra Avicennam addit S. Thomas 1. part. quaest. 79. art. 6. et ex eo cursus Complutensis de Anima, disp. 19. quest. 1. S 1. num. 3. ratio autem est haec, quod recipitur in aliquo recipitur in eo secundum modum recipientis; intellectus autem est magis stabilis naturae quam memoria corporalis; si ergo materia corporalis formas quas recipit, non solum tenet, dum per eas agit, sed etiam postquam agere cessaverit, multo fortius intellectus immobiliter et infallibiliter recipit species intelligibiles, sive a sensibilibus acceptas, sive etiam ab aliquo superiori intellectu effluxas. Haec sunt propria verba D. Thomae.
Verum, ut bene Doctor, non admodum urget hec ratio seu congruenlia, quia ipsa intellectio recipitur in intellectu, et tamen non recipitur in ipso tam stabiliter et immobiliter, quam multae formae corporales recipiuntur in materia corporali; ergo ex eo quod species intelligibiles recipiantur in intellectu, non sequitur quod stabiliter et inamissibiliter in eo conserventur, nec quod stabilius etiam quam formae corporales recipiuntur et conservantur in materia corporali.
Deinde non video in quo fundetur, quod dicit S. Doctor, intellectum scilicet esse slabilioris nature quam materiam corporalem, nam materia corporalis prima, est secundum suam entitatem omnino tam stabilis quam intellectus, ulpote tam ingenerabilis et incorruptibilis formaliter, et nullo modo indestruibilis aut producibilis nisi a solo Deo, nec ad eam datur ulla dispositio praevia, necessitans ad ipsam connaturaliter, sicut datur ad animam rationalem. Quod si loqui dicatur D. Thomas de stabilitate materie corporalis, non quoad esse suum proprium, sed quoad conservationem formae, cerlum est materiam corporalem celestem tam sta- biliter tenere formam substantialem ccelestem, quam intellectus conservat ullas formas accidentales sibi. Et preterea non potest sic explicari, quia alias in majori peteret principium, nam intelleclum esse sic stabiliorem est illud ipsum, quod erat probandum.
Itaque existimo illud principium: omne quod recipitur per modum recipientis recipitur, non recte applicatum a S. Thoma ad propositum, idque convinci instantia Doctoris de intellectione et instantis aliis de formis corporalibus substantialibus, que non recipiuntur in materia per modum recipientis, quantum ad stabilitatem seu firmitalem in conservatione sua. Nec sane debet receptum habere omnem modum recipientis, unde ex eo precise quod recipiens haberet aliquem modum, non colligitur receptum habere talem modum, substantia enim recipiens accidens habet modum perseitatis, et accidens in eo receptum non habel talem modum; sensus ergo istius axiomatis est, quod receptum debet recipi ad modum recipientis, id est, juxta quod possit recipi a recipiente, ita scilicet ut non habeat aliquem modum, uo posito non possit a recipiente recipi, verbi gratia, res corporalis habens parles exlra partes, non potest recipi in substantia spiritali, quae non habet tales partes, qula id ex te nimis repugnal; unde debet quod recipitur in substantia spiritali habere modum indivisibilitatis, quantum ad non habendum partes extra partes, quia alias non esset proportionatum receptibile ad substantiam spiritualem.
COMMENTARIUS. (a) Ad questionem igitur dicendum, etc. Concludit Doctor conservari species in- telligibiles in intellectu, etiam quando actu non intelligit. Ad quod probandum, praeter premissas rationes adjungit aliam innixam auctoritati Philosophi, nimirum quod intellectus possit esse de se sapiens aliquando, hoc est, quod possit ex se et iis que sunt intrinseca ipsi, cognoscere aliqua objecta, ita ut non indigeat recurrere ad aliqua principia Physica istius cognitionis ab extrinseco mutuanda; sed si non haberet species intelligibiles conservatas, nunquam posset esse sic sapiens de ullo objecto, quia nullum potest intelligere sine speciebus, aut objecto concurrente immediate ad cognitionem; ergo dicendum est, quod habeat species intelligibiles aliquando conservatas.
Tota difficultas hujus probationis consistit in hoc, an intelligatur illud esse de se sapiens, ut jam explicatum est, eo enim dato et admissa auctoritate Philosophi, sequitur intentum clarissime; quod autem ita illud intelligendum sit, videtur ex mente Commentatoris in textum 18. lib. 3. de Anima.
(b) Sed tunc restat una difficultas, etc. Proponit hic unam difficultatem gravissimam contra resolulionem suam et communem, de conservatione specierum, quia si intellectus haberet species conservalas, non esset necesse ut converteretur ad phantasmata, quoties intelligeret; sed id est necesse, ut patet tum auctoritate Philosophi 3. de Anima text. 12. tum experientia, quia leso aul impedito organo phantasiae, non intelligimus recte, ut patet in phreneticis, dormientibus et infirmis; ergo non habet species conservatas. Probatur sequela, quia ideo recurreret, ut haberet species ab ipsis seu iis mediantibus.
Confirmari potest, quia sensus internus ex eo quod habet species conser- vatas, potest sentire objecta sua sine conversione ad sensus externos a quibus recipit species, iisque non solum lasis, sed omnino deperditis; ergo similiter intellectus si haberet species conservatas, posset intelligere absque conversione ad phantasmata, a quibus recipit species, lesaque ac destructa etiam phantasia.
Confirmatur secundo, quia sensus externus non ponitur habere vim conservativam ex se speciei, quia nunquam potest uti specie, quin actu convertatur ad ipsum objectum, aul quin ipsum objectum sit presens taliter, ut possit causare ac conservare speciem; sed intellectus non potest uti specie inlelligibili, quin aclu converlatur ad phantasmata, et quin phantasmata sint sic applicata, ut possint causare ac conservare illam speciem; ergo non est dicendum quod intellectus habet ex se vim conservalivam speciei, nisi saltem quando actu intelligit.
Confirmatur tertio, quia si intellectus haberet vim conservativam speciei nunquam posset perdere speciem; sed hoc videtur contra experientiam, qua constat nos res ante cognitas ita oblivisci, nunquam possimus recordari quando poslea occurrunt, nos anle cognovisse illas, quod non videtur posse esse verum, si remanerent semper species earum. Probatur sequela, quia si intellectus esset sufficiens causa conservativa speciei, quandoquidem ad hoc faciendum dum sit semper sufficienler applicalus, semper deberet eam conservare, causa enim naturaliter agens applicata necessario agit nisi impediatur; sed non posset intellectus impediri per aliam causam ullam, cum nulla causa possit impedire actionem aut conservationem alterius cause, nisi producendo aliquid incompossibile cum effectu producto, aut conservato per illam alleram causam; nullus autem effeclus est incompalibilis cum specie intelligibili, ut patet, et consequenter intellectus nequit per ullam aliam causam impediri a conservatione speciei intelligibilis semel producti.
Ad hanc objectionem difficilem affert Doctor primo responsionem D. Thome 1. part. q. 84. art. 7. qui asserit rationem conversionis intellectus ad phanlasiam seu phantasmala esse, quod intellectus nostri conjuncli cum corpore objectum proprium sit quidditas rei materialis sensibilis; de ratione autem hujusmodi quidditatis est quod in aliquo individuo existat, quod individuum non est absque materia corporali,quare non potest talis quidditas complete et vere cognosci, nisi ut in particulari existens; particulare aulein cognoscimus per sensum et imaginationem, unde quamvis habeat intellectus species conservatas, oportet ipsum converti ad phantasmata, et consequenler neganda estjuxta hanc doctrinam, sequela majoris.
Hanc responsionem merito sane rejicit Doctor pluribus rationibus, quarum cum faciat mentionem nullam Cajetanus in commentario hujus loci, solumque ex Scoto afferat contra D. Thomam quod negaverit quiddilatem rei materialis esse objectum adaequatum intellectus; magnam mihi conjecturam dat hanc quaestionem non esse partem scripli Oxoniensis, quo solo utebatur Cajetanus ex operibus Scoti, ut ab impugnalionibus in eo contentis vendicaret sanctum Thomam.
Prima replica Doctoris contra responsionem D. Thome est, quod sequeretur inlellectum non intelligere quidditatem rei materialis dum primo inlelligit ipsam, quod implicat. Probatur sequela, quia in prima intellectione non intelligil ipsum ut singulare, ex sententia D. Thomae, in qua intellectus non intelligit singulare nisi per reflexionem, reflexio autem nequit esse in prima intellectione; sed nec intelligit ipsum ut universale, aut ut abslractum negative, aul praecisive ab universali ac singulari in eadem sententia, quia negat D. Thomas posse illam intelligi nisi ut in singulari, et propterea in omni intellectione asserit necessariam esse conversionem ad phanlasmala.
Sic posset intelligi replica Scoti, sed magis ad verba intelligenda est aliter, hoc modo: si intellectus non posset perfecte cognoscere quidditatem rei materialis, nisi ut existentem in singulari, prout asserit D. Thomas, sequeretur quod in prima intellectione non cognosceret ipsam perfecte, quia non cognosceret ipsam ut singulare propter rationem jam praemissam, ergo ut universale; sed ut universale non posset perfecle cognosci ut in singulari existens, nam ut universale non potest perfecte cognosci nisi cognoscatur secundum totam suam indifferentiam, ut sic autem nequit cognosci, quando cognoscitur ut existens in uno singulari, ut patet. Quod si dicatur quod prima cognitio non sit perfecta cognitio, quidquid sit de hujus verilate, non facit ad rem, quia sequitur in ordine ad lalem cognitionem, sallem in perfeclam, non esse necessariam semper conversionem ad phantasmata, non obstante responsione S. Thomae, unde ex illa responsione non habetur adaequata ratio conversionis ad phantasmata in omni cognitione intellectiva; quod et Cajetanus ipse fatetur, admittens hanc rationem D. Thomae non concludere universaliter immediate, sed immediate de intellectione perfecta, et mediate de imperfecta, qualenus scilicet si intellectio, perfecta habet dependen tiam a phantasmatibus, et imperfecta etiam a potiori talem debet habere. Verum nec consequentia hec etiam valet, quia perfectior cognitio potest indigere aliquo, quo non indigeret imperfectior, ut manifestum est, itaque nisi sit eadem ratio dependentie a phantasmate in utraque cognitione perfecta et imperfecta, non sequitur, si perfecta dependet, imperfectam etiam dependere; non est autem eadem ratio, si sola ratio cur cognitio perfecta dependeat a phanlasmate, sit, quam assignat D. Thomas.
Secunda replica Doctoris est, quod (admisso gratis supposito D. Thomae, nempe quidditatem rei materialis esse objectum adequatum intellectus, quod' tamen hac dist. quest. 3. improbalum est)' adhuc falsum sil eam non posse perfecte cognosci, nisi phantasiando singulare in quo existit, quia alias Angelus non posset perfecte cognoscere quidditatem rei materialis, nec anima separata cum non habeant phantasiam.
Confirmatur hoc primo, quia supponendo quod Angelus intelligeret materialia, sicut de facto intelligit, et quod nihil aliud posset intelligere saltem directe, tum objectum adaequatum intellectus ejus esset quidditas rei materialis, non secus ac est hominis; sed tamen hoc non obslanle, et non obslante etiam quod quidditas illa rei materialis non existat nisi in singulari, intelligeret sine phantasmale, quia intellectio quam haberet in tali casu, esset talis qualis est intellectio quam habet de facto; ergo ex hoc precise quod quidditas rei materialis sit objectum adaequatum intellectus humani conjuncti, et quod non reperiatur nisi in aliquo singulari sensibili, non sequitur quin possit homo intelligere illam quidditatem absque phantasmatibus.
Confirmatur secundo, quando Angelus intelligit quidditatem rei materialis, vel intelligit simul singulare in quo existit, vel non. Si non intelligit, ergo similiter potest intellectus conjunctus intelligere illam quidditatem, non intelligendo singulare in quo existit, eadem enim est ratio quanlum ad hoc. Si intelligit, ergo similiter posset intellectus conjunctus intelligere utrumque per speciem intelligibilem unam aut plures, et consequenter si tales species possent conservari absque phantasmate, posset intellectus per illam speciem intelligere utrumque absque phantasmate.
Confirmatur tertio, et simul probatur consequentia precedens, quia si quidditas rei materialis posset infundere speciem, qua perfecte representaretur sine singulari in quo existit, posset intellectus, non obstante dependentia ad phantasmata quantum ad productionem speciei, intelligere illam quidditatem, vel non posset absque conversione ad phantasmata; si posset, ergo si illa quidditas rei materialis infundat speciem, qua cognoscatur ipsa et singularitas, utraque polerit absque conversione ad phantasmata perfecte cognosci. Si non posset, ergo aliqua alia ratio est, ob quam non cognoscitur quidditas rei materialis sine conversione ad phantasmata praeter illam rationem de cognitione singularitatis simul cum illa.
Tertia replica est: quidditas rei materialis non magis necessario est, aut cognoscitur in singulari materiali, quam quidditas substantiae immaterialis Angelicae in supposito seu singulari Angelico; sed Angelus non obslante inexistenlia quidditatis immalerialis in singulari suo potest ipsam intelligere, sine eo quod intelligal ipsam in suo individuo, alias non posset abstrahere cognitionem ejus, ut est universalis a suis singularibus; ergo intellectus humanus potest intelligere quid- dilatem rei materialis inexistentis in singulari materiali, sine eo quod intelligat ipsam ut inexistentem singulari, et consequenter falsum supponit D. Thomas.
Itaque concludit Doctor bene, licet quidditas non sit nisi in singulari, eam posse intelligi sine eo quod ut sic existens in'elligatur, et sic etiam dixerat dist. 1. quest. 2. visionem intuitivam essentie divine existentis in tribus personis posse dari sine eo quod videretur ut existens formaliter in tribus personis. Sic etiam licet albedo sit in substantia aliqua existens, posse tamen videri et intelligi sine eo, quod ut sic existens formaliter intelligatur; et ratio est, quia quotiescumque est objectum aliquod ex se sufficiens ad terminandum cognitionem, non debet asseri quod nequeat videri sine aliquo alio objecto aut conditione, nisi ostendatur necessaria dependentia illius in ordine ad terminandam cognitionem ab illo alio objeclo aut conditione, sine qua diceretur quod non posset cognosci.
Propter has aut alias difficultates, quas habet responsio hec D. Thomae, crediderim Complutenses Carmelilas in suo Thomistico cursu, dum hanc difficultatem tractarent disp. 19. de Anima, sect. 2. ea non fuisse usos, nec ullam ejus mentionem fecisse, cum tamen nihil aliud fere magis videantur intendisse, quam non solum conclusiones, sed et rationes D. Thome defendere. Respondent tamen ipsimet aliter duobus modis: primo refundentes necessitalem speciei conservatae ad habendas intellectiones praevias ad phantasmata. Itaque dicunt quamvis intellectus recurral ad phantasmata, tamen necessarias esse species, quia sunt aliqui actus intellectus previi ad phantasmala, quibus scilicet imperata intellectus ipsamet phantasmala haec vel illa; nam isti actus cum non presupponant phantasmata, non possunt fieri mediantibus speciebus tum receptis a phantasmatibus, ergo mediantibus speciebus anlecedenter acceptis et conservatis.
Verum hec responsio destruit suppositum commune utriusque scholae de necessaria conversione intellectus ad phantasmala in omni intellectione. Quod ut clarius paleat, quaero ab his auctoribus, an ille actus intellectus, qui est prior actu phantasiae quem imperal, dependeat ab alio aliquo actu phantasiae, tanquam ab aliquo priori natura vel simultaneo, necne? Si sic; ergo manet difficultas objectionis, quia non potest assignari cur indigeret speciebus conservatis ad illum actum, et praeterea frustra recurritur ad phantasias posteriores, ut manifestum est. Si non indiget; ergo alii quicumque actus intellectus possunt esse independentes a conversione ad phantasmata priora, aut simultanea cum illis, sed hoc est absurdum. Probatur minor, tum quia pro illo priori quo reperitur actus sine phantasmatibus, objectum est quidditas rei materialis, secundum D. Thomam, existens in singulari; ergo non potest videri nisi in singulari, et consequenler non potest videri, nisi phantasietur secundum eumdem D. Thomam. Tum etiam, quia si non debet phantasia operari prius, aul simul cum intelleclu habenle illum aclum, non potest assignari ratio cur debeat sequi operatio phanlasiae, et sic simpliciter contra omnes posset haberi operatio intellectus sine phantasie operatione ullo modo.
Quod si dicas solos actus imperantes esse posse sine operatione phantaslica priori, eos autem non posse sine operatione phantastica posteriori, qula sunt imperia ejus. Contra primo, si eatenus isti aclus habent operationem phantasie annexam, qualenus imperanl ipsam; ergo alii actus, qui non imperant ipsam, possunt esse sine phantasie operatione ullo modo, non enim est major ratio cur operationes ille imperantes phantasmata possunt esse sine phantasmatibus secundum omnem rationem in ipsis repertam, preter rationem imperii potius quam alie operationes, uae non habent rationem imperii. Contra secundo, quia quamvis imperaret intellectus phantasmata, non tamen esse necesse, quod semper phantasmata sequerentur ex vi imperii praecise, quia non videtur quod intellectus habeat majorem vim ad impelrandam operationem phantasie quam voluntas, aut intellectus ad imperandum actum potentie loco molivae, sed hunc semper imperare nequeunt, ut palet; ergo. Adde falsum esse dari in intellectu hujusmodi aclus imperantes. Deinde experienlia patet non posse nos ad libitum imperare quae volumus phantasmata. Omitto alia mulla, que conlra hanc responsionem omnino ineptam objici possent.
Respondetur ergo secundo, non posse intellectum quoties ad phantasmata convertitur recipere ab illis species, quia cum debeat recipere species immobiliter in prima conversione ad phanlasmata, supponitur ante alias posteriores conversiones habere illas, non potest autem recipere de novo quod ante habuit. Sed haec etiam responsio eque insufficiens est, nam in primis petit principium, supponit enim species immobiliter recipi, cujus contrarium contendit difficultas objectionis. Deinde non assignat rationem cur debeat intellectus recurrere ad phantasmala, si habeat species conservatas.
(c) Ideo dicendum quod duplex est. Melius ilaque multo respondet Doctor, assignando duplicem rationem necessariae conversionis ad phantasmala inter intelligendum. Prima est ex ordine potentia- rum intellective et phantasie, que pro hoc stalu habenl talem conformitalem in operando, ut intellectus non possit intelligere aliquid, quin vel singulare illius, vel aliquod aliud singulare conducens ad ejus intellectionem percipial phantasia, non ex eo praecise quod illud quod percipitur ab intellectu existat in illo singulari, ut vult D. Thomas, et supra impugnatum est, sed ex subordinatione ipsarum potentiarum. Secunda ratio necessarie hujus conversionis est quanlum ad primam inlellectionem, quia non reciperet species inlelligibiles nisi mediante operatione phantasie, et quantum ad alias intellectiones sequentes, quia non intenderentur species intelligibiles nisi per concursum phantasie; sicut enim non possent produci nisi mediante ejus concursu, sic etiam intendi nequeunt nisi eo mediante; unde ut intellectus habeat inlensiores species et perfectiores intellecliones, requiritur conversio ejus ad phantasmala, non solum dum primo producuntur species, sed postea etiam. Quod autem conlra hoc replicat Doctor non indigel explicatione, sicut nec responsio.
Verum aliae replicae occurrunt contra ulramque rationem; contra primam quidem, quod non assignet rationem islius subordinationis potentiarum harum, cum tamen in ea sit tota difficultas; nam qui negaret species conservalas, facile darel rationem, nimirum quia intellectus non posset intelligere unquam sine specie; ad speciem autem habendum, nisi semel producta conservaretur, semper deberet, sicul prima vice, recurrere ad phantasiam, quod si, qui admittunt species conservari, non possunl assignare rationem subordinationis potentiarum praedicte, vel hoc ipso videntur pejus philosophari. Contra secundam rationem facit quod ex ea non sequitur necessaria conversio ad phanla- smata, nisi quando intellectio perfectior, et species consequenter perfectior habenda est; si enim propterea recurrendum est ut species intensior habeatur, certe non est recurrendum quando non est habenda, sed certum est experientia quod non semper habetur intensior, et id etiam fatetur Doctor in responsione ad suanm replicam.
Ad primam ex his replicis respondeo, Scotum hic quidem non assignare rationem subordinationis harum potentiarum in operando, sed eam supponere, ex dictis supra quest. 3. num. 24. ubi dixit hanc subordinationem pro hoc stalu oriri ex ordinatione divina statuentis non concurrere cum intellectu ad intelligendum aliquid nisi phantasia operante, idque probabiliter in penam peccati originalis, ut ibi asserit Doctor, et etiam in 2. d. 3. qutest. 8. ad primum principale, ac quast. 19. de Anima; unde secundum ipsum non esset talis subordinatio in stalu innocentie, sicut nec secundum omnes est de facto in stalu glorie. Itaque juxta hanc doctrinam, ratio conversionis intelleclus ad phantasmata proxima est quod non possit pro hoc stalu habere speciem intelligibilem sibi sufficienter objective applicalam, quin phantasia etiam habeat species phantasticas sibi similiter applicatas, et proplerea quolies intellectus operatur, phantasia etiam operetur necesse est. ratio autem cur non possit intellectus habere istas species applicatas sibi quin phantasia etiam suas applicatas habet, oritur ex ordinatione particulari Dei, ut dictum est, et ratio denique ob quam Deus habuit hujusmodi parlicularem ordinationem, est peccatum originale.
Ad secundam replicam concedo totum, existimo enim Scolum non allulisse illam rationem ad concludendam necessariam conversionem ad phantasmata in omni intellectione, sed in aliquibus tantum in quibus non ideo recurrendum esset ad phantasmata, ut haberetur species, ut intendit sententia negans species conservari, sed ut intenderetur species prius habita.
His suppositis nunc respondeo in forma ad objectionem principalem positam num. 16. negando sequelam cum sua probatione; non ideo enim necessario semper convertitur ad phantasmala ut recipiat species, quandoquidem eas recipit in prima conversione, sed quia nunquam applicantur ipsi sue species, quin species phantaslicae etiam phantasiae repraesenlentur. Ad primam confirmationem nego antecedens, non enim ideo solum, sed etiam quia possunt sue species sensibus internis applicari objective et sensibiliter, sine eo quod applicentur sue species sensibus externis, ut patet experientia. Ad secundam confirmationem nego majorem, sed ex eo, et quia nulla alia ratio suppetit, ex qua possit colligi quod conservet species, suppetit autem ratio ad probandum quod intellectus conservet species. Ad lertiam confirmationem concessa majori cum Suarez disp. 44. Metaph. Vasquez et aliis, nego minorem, quidquid dicant Gabriel et Almain. ratio autem cur obliviscamur rerum cognitarum successu temporis est, quia perdimus species phantaslicas, aut impeditur dispositio organi phantasiae,tali modo ut non possint proponi ipsi isle species objective et perceptibiliter; hinc enim fit ut propter dependentiam intellectus ad phantasiam pro hoc slatu non possinl etiam intelleclui proponi sue species, sic ut possit recordari objectorum alias cognitorum.
Haec sufficienter solvunt difficultatem proposilam contra communem doctrinam de conservatione specierum; verum quia solutio dependet ab ordinatione diyina speciali habita ob peccatum originale, cujus cognitio non potest haberi naturaliter, sed mediante revelatione, conandum est ostendere aliquam rationem naturalem istius connexionis necessariae, que est inter intellectum et phantasiam. Itaque potest dici quod proplerea intellectus in omni intellectione dependet a phantasmale, quia pro hoc stalu omnis intellectio ejus est ex natura sua intrinseca, dicens ordinem ad objectum phantastice propositum, ita ut objectum sic propositum sit lerminus cognitionis cujuscumque ejus. Quemadmodum ergo voluntas, licet secundum probabiliorem opinionem, sit causa adequala sue volitionis, dependet tamen in omni sua volitione ab objecto intelligibiliter proposilo tanquam a termino suae volitionis, ad quem dicit ordinem intriusecum; ita etiam licet intellectus cum specie conservata sit causa adaequala intelleclionis, et propterea non dependeat a phantasmate tanquam causa effectiva totali aut partiali intellectionis, tamen dependet ab illo tanquam a termino, quem essentialiter respicit intellectio ejus omnis quam pro hoc statu habet.
Dices, si hoc esset verum, esset dependentia intrinseca intellectionis a phantasmatibus, et consequenler secundum nullum statum posset haberi sine phantasmatibus. Respondeo, distinguendo sequelam intellectionis omnis, que de facto habetur, aul que est ejusdem rationis cum illa, concedo sequelam; intellectionis diversae rationis, nego sequelam. Itaque non solum Angeli, sed anima separata et etiam conjuncta corpori glorioso, habent alium modum intelligendi corporea et spiritualia objecta, quam modo homines pro hoc statu habent in ordine, ad quem modum intelligendi non requiritur propositio objecli phantastica.
Dices secundo, erg0 non remanent in anima beata species ille, quas pro hoc slatu acquirit. Probatur sequela, quia istae species sunt tanlum nale producere tales intellectiones, quales hic habemus, et proinde si tales intellectiones pro stalu separationis habere nequeat, frustra manerent species illae in ipsa. Respondeo, propter hoc probabile esse quod saltem non utitur anima separala speciebus hic acquisitis pro statu separationis, nec tamen propterea dicendum est, quod non habeat illas, quia iis uli poterit quando iterum conjungetur corpori. Quod si quaeratur, quomodo ergo poterit intelligere quae gessit in corpore in statu separationis ? Respondeo, quod recipiel a Deo species omnes ad hoc requisitas, praeter illas quas ipsamet acquirere potest. Certum enim est Deum posse infundere species anime, per quas posset recordari ea que ante fecit; sicut enim Angelus per species a Deo infusas potest recordari quod homo fecerit talia vel talia in vita, ita ipsa anima per species a Deo infusas poterit recordari se in vita fecisse lalia vel talia opera.
Dices, ergo ex memoria aut recordatione animae separate, non possunt colligi species. Respondeo, concedendo tolum, juxta hunc probabilem modum dicendi, quem non absolute asserimus, sed proponimus judicio lectoris. Posset tamen ex recordatione rerum, quas gesserunt in hac vita homines beati et damnali, colligi ista necessitas, quia nihil impedit quo minus per species hic acquisitas habeant illam recordationem.
Respondeo secundo facilius et conformius ad communiora principia, negando sequelam hujus secundae replice, quia illae species quas de facto habet intellectus, possent concurrere quanlum est ex se ad intellectiones que de facto producuntur, ac sunt dependenles essentialiter ab objecto phantastice proposito, et ad alias etiam intellectiones ejusdem objecti non sic dependentes. Et si queras, cur ergo utrasque intellecliones non producit? Dico rationem hujus non posse in aliud refundi quam in voluntatem divinam, que slatuit secundum Scotum non concurrere cum hominibus ad tam perfeclas rerum cognitiones in pcenam peccati, quam alias naturaliter habuisset. Dices, secundum hanc responsionem recurrimus ad ordinationem divinam, ad quam fugiendam invenimushunc novum modum philosophandi; ergo haec responsio non est commoda. Respondeo, distinguendo sequelam, recurrimus ad illam ordinationem ad ostendendam subordinationem intellectus ad phantasmata, quantum ad intellectiones omnes quas de facto habet, nego antecedens; ad ostendendum cur alias intellectiones, quas non repugnat ipsi habere ex natura potentiarum independentes a phantasmatibus, concedo antecedens; nec ad vitandum hunc recursum excogitavimus predictum philosophandi modum, sed potius ad ostendendam rationem dependentie intellectus a phanlasmatibus quoad intellectiones omnes, quas de facto habet. Supposita hac responsione manerent species hic acquisite in anima separata, iisque uti posset, et propterea dixi hanc responsionem esse faciliorem et conformiorem communibus principiis, quo nomine ipsam praefero priori responsioni. Et si dicas, quod species omnes hic acquisite, cum producantur ab objectis secundum illam rationem, qua apprehenduntur a sensibus materialibus externis et internis, aut secundum rationem abstractam aut deductam per consequentiam ab illa ratione videantur debere repraesentare res cum ordine ad illam rationem, responderi potest, licet mediantibus his speciebus, representetur res secundum talem rationem, quod tamen possit hic repraesentari sine dependentia a phantasia actu operante. Sicut enim ipsa phantasia licet abstrahal species a rebus, ut percipiuntur per sensus externos, nihilominus potest intelligere res non operantibus illis potentiis, ita similiter intellectus, licet abslraheret species ab objectis ut propositis phantastice, posset ex natura sua intelligere res non operante phantasia per illas ipsas species; sed intellectione tamen, quae esset distincte rationis ab illa, quam haberet per species immediate productas a rebus, secundum illas rationes, et que esset imperfectior quam illa, quamvis utraque intellectio esset independens immediate a phantasmatibus. An autem intellectio habita de rebus per species causatas a phantasmatibus, et independens ab acluali phantasmate, qualem habere posset secundum hanc responsionem anima separata per species hic acquisitas, esset perfectior intellectione, quam pro hoc statu per easdem species habemus de eodem objecto cum dependentia actuali et immediata a phantasmate; non adeo mihi constat, nam ex uno capite videri posset quod esset perfectior, quia independentior a phantasmate. Ex alio vero capite videretur posse esse imperfectior, quia sicut non exigeret illam propositionem phantasticam objecti, ita videri posset quod non representaret rem tam perfecte quam intellectio exigens istam propositionem. Quod etiam confirmari posset, quia dicitur communiter phantasia perfectius operari, quando agit actu sensus externus, et per ipsum proponitur objectum sensibile quam quando non agit; ergo similiter intellectus perfectius posset dici intelligere rem secundum rationem objectivam abstractam a phantasmatibus quando operatur actu ipsa phan- tasia, quam quando non operaretur. Sed quidquid de hoc dicatur, perinde est quantum ad nostrum intentum impraesentiarum.
Dices tertio, ergo ex natura rei et non ex ordinatione divina, oritur dependentia intellectus ad phantasmata pro omni intellectione hujus status; sed hoc videtur esse contra Scotum supra, ergo et hec doctrina. Respondeo primo concedendo majorem, sed negando minorem, quia Scotus non dicit absolule illam dependentiam esse in penam peccati, sed vel in penam peccati, vel ex ordine potentiarum; ordo autem iste potentiarum hoc modo commodissime intelligi potest, qui alio modo essel valde difficilis. Respondeo secundo distinguendo minorem, pro omni intellectione, quae de facto habetur. Est contra Scotum, quod dependentia intellectus a phantasmalibus sit ex natura et non ex ordinatione divina, nego minorem. Est contra Scotum quod non haberet intellectus ullas intellectiones pro hoc statu ob naturam potentiarum nisi dependenter a phantasmatibus, etiamsi non intervenisset peccatum, nec Deus in penam ejus haberet ordinationem specialem, qua id statueret, concedo minorem.
Itaque quando dicit Scotus probabile esse quod in penam peccali intellectus subordinetur phantasmatibus, id non necessario sic intelligi debet, ut intellectiones quas de facto habet, sint dependentes a phantasmale ob illam penam; sed quod ita subordinetur phantasmatibus in penam peccati, ut de facto nullas intellectiones habeat, quae non dependent a phantasmatibus, cum tamen si non intervenisset peccatum, plures intellectiones habere posset non dependentes a phantasmatibus sicuti pro statu glorie habel, pro quo etiam statu habet plures cogni- tiones dependentes a phantasmatibus.
Juxta ergo hanc doctrinam respondeo iterum ad difficullatem principalem proposilam n. 16. in forma negando sequelam, quia non obstante specie, indigeret phantasmate tanquam termino, quem intrinsece respicit omnis intellectio hujus stalus. Ad primam confirmationem nego antecedens, illa enim non est ratio praecisa, sed etiam quia sensationes ejus non respiciunt essentialiter rem propositam per sensus externos, ut sic propositam tanquam terminum suum. Ad secundam et terliam confirmationem, etiam tenendo hanc doctrinam, bene responsum est supra num. 25.
(d) Ad argumentum primum, etc. Hic respondet ad duo argumenta principalia in initio hujus quesiti proposita, quorum primum erat quod sequeretur species conlrarias, verbi gratia, illas quae repraesentant contraria objecta, ut album et nigrum, esse simul in eodem intellectu, nam potest intellectus successive intelligere contraria per species; unde non deberet polius conservare species unius contrarii quam alterius, et consequenler vel nullas vel ulrasque deberet conservare; sed oc essel absurdum, quia sicut idem corpus nequit figurari diversis figuris, ita nec idem intellectus diversis speciebus, species enim est quedam configuratio intelligibilis, et intentionalis intellectus ad objectum.
Respondet Doctor, concessa majori, negando minorem cum sua probatione, nam licet species sit qaedam configuratio, tamen non est eadem ratio negandi plures tales configurationes ad diversa objecta in eodem, ac negandi plures configurationes corporales in eodem corpore; ratio autem disparitatis est quod configuratio corporalis consistit in tali ordine partium corporis ad se invicem; unde si adveniret alia ordinatio partium, ut esset necessarium ad aliam configurationem, tolleretur prior, et propterea duae simul repugnant cum una inferat negationem alterius. Configuratio autem que fit per speciem consistit in hoc quod intellectus per speciem sit aliquo modo similis virtualiter vel formaliter objecto speciei; non est autem absurdum quod sit similis per unam speciem uni objecto et per aliam alteri, neque enim ad unam speciem sequitur negatio alterius necessario aut connaturaliter. Quod si etiam loqueremur de configuratione corporali alicujus corporis, quae fieret mediante aliqua qualitate reali ad aliquod extrinsecum, potest idem corpus configurari diversis, ut mediante calore esse configuratus seu similis uni corpori, et mediante siccitale alteri. Addit ad hec Doctor pro majori confirmatione auctoritatem Philosophi et Commentatoris, qua dicunt, quae sunt contraria in re non esse conlraria in menle, id quod patet experientia
Alterum argumentum est, quod sequeretur speciem esse habitum, cum esset quid permanens, difficulter mobilis. Sed hoc est absurdum, quia habitus intellectualis per se acquisilus debet necessario praesupponere actum, nam per actum acquiritur, nec requiritur ad esse simpliciter aclus; species autem presupponitur necessario ad actum et requiritur simpliciter, naturaliter loquendo ad esse ejus.
Respondet Doctor distinguendo majorem, esset habilus- capiendo habitum pro qualitate insensibili acquisita difficulter mobili, prout capi debet habitus, que est species Qualitatis distincta a dispositione, potentia naturali, impotentia naturali, passione et patibili qualilate, concedit; esse habitus ejusdem rationis specifice cum habitu, qui acquiritur per aclus, negat majorem. Et differentiam utriusque assignat ex effectibus eorum, nimirum quod habitus qui est species, habeat constituere objectum presens, et esse simpliciter requisitum tanquam causa partialis concurrens cum intellectu loco objecti, ad productionem intellectionis; habitus autem, qui acquiritur per actus, non habeat constituere objectum praesens, nec concurrere loco objecti ad producendam intellectionem; utraque tamen qualitas conveniunt in ratione habitus ut sic et inter se, et cum habitibus supernaturalibus in substantia, distinguuntur vero a se invicem secundum rationes particulares.
Si ulterius objiceretur fundamentum Avicennae, nimirum quod sequeretur intellectum habiturum semper intellectionem si haberet species conservatas, quia species cum intellectu est causa adaequata intellectionis, et sufficienter applicatur per hoc quod insit intellectui. Respondendum est negando sequelam, et ad probationem dicendum, quod quamvis sit eausa adaequata, tamen dependet ab objecto suo proposito phantaslice, tanquam a termino circa quem versari debet intellectio, ut dictum est supra, unde non potest agere nisi eo sic proposito. Deinde amvis non dependeret a tali objecto, non esset sufficienter applicata species ad producendum cum intellectu intellectionem, per hoc praecise quod inhaereret intellectui, quia alias anima separata et Angelus haberent tot intellectiones conservatas, quot species habent conservatas, quod est absurdum.
COMMENTARIUS. (a) Queritur utrum in intelleclu nostro sit actualis notitia genita? Hec est secunda questio a Lychelo omissa, et ex Reportatis huc (ut mihi videtur probabile) translata, ad cujus solutionem Scotus premissis tribus rationibus pro parte negativa, et una pro affirmativa, tres questiunculas determinat. Primo, intellectiones, volitiones et similes actus vitales esse qualitates. Secundo ad eas dari mutationem. Tertio eas non accipere esse per veram productionem. Deinde infert ex sua resolutione philosophica unum corollarium Theologicum de intelligere et velle divino, et solvit argumenta principalia. Quod autem haec etiam questio sit hic addita praeter rationes superius assignatas, ulterius conjici potest, quia inferius in hac ipsa dist. quaest 9. ad tertium principale, traclat partem principalem ejus quae est, an intellectio sit actio de genere Actionis, eodem fere modo quo hic, sine ulla relatione ad ea quae hic dicit; non videtur autem probabile quod in eadem distinctione eamdem difficultatem bis eodem modo fuse tractaret.
COMMENTARIUS. (a) Hic sunt tres breves questiones, etc. Ex tribus quaestiunculis, quas examinat in hoc quaesito, primam, que est, qualis entitas sit intelleclio, et similes actus vitales, hic solvit. Ut vero melius examinetur haec difficultas, proponende sunt breviter varie, que de ea sunt sententiae.
Prima sententia est Goffredi Quodlibeto 4. Egidii Quodl. 3. q. 12. et Suessani lib. 5. de intellectu, cap. 9. qui tenent intellectionem nihil aliud esse quam receptionem speciei intelligibilis.
Secunda sententia est intellectionem esse veram et propriam actionem de praedicamento Actionis, per quam nullus terminus producatur, ita de omni intellectione Aureolus sentire dicitur apud Capreolum 1. dist. 2. Sed Aureolus nihil tale habet, imo in 1. dist. 35. potius videtur convenire cum prima sentenlia. At de omnibus intelleclionibus intuitivis, quales habent Beati in patria de Deo, Cajelanus 1. part. quaest. 27. cum Capreolo et Ferrariensi hoc lenent.
Tertia sententia est, eam consistere in qualitate de Predicamento qualitatis per nullam actionem de praedicamento Actionis, sed seipsa productam indistinctam a verbo mentis, sic Aversa quest. 75. de Anima sect. 3.
Quarta sententia est, intellectionem consistere formaliter in actione de predicamento Actionis, per quam tamen semper necessario aliqua qualitas producatur, que sit verbum mentis. Hanc tenent Conimbricenses 3. de Anima, cap. 8. quest. 3. art. 3. Montes. 1. 2. disp. 3. quest. 5. Fonseca 5. Metaph. cap. 15. quaest. 10. sect. 2. Gonzales 1. part. quaest. 12. art. 2. disp. 25. sect. 4.
Quinta sententia est, intellectionem formaliter consistere in actione et passione de praedicamento Actionis et Passionis, et etiam in qualitate per illas producla, ita ut illa tria sint de essentia intelleclionis. ita Huriado de Anima disp. 6. subsect. 1. qui Suarem et alios pro se citat, immerito tamen, ut examinanti pateat.
Sexta sententia, quod intellectio sit qualitas seipsa producta, sed distincta realiter a verbo mentis, sic Complutenses disput. 21. de Anima qest. 3.
Septima sententia, eam consistere formaliter in qualitale per veram actionem de praedicamento Actionis produclam, et indistinctam a verbo mentis; sic Scotiste communiter cum Scoto, hic et aliis locis citatis a Scholiaste, quos sequitur Ruvius, qui eam sententiam putat D. Thome 1. part. quaest. 34. art. 1. ad 3.
Quid probabilius tenendum sit sequentibus propositionibus proponemus, in quibus probandis textum Doctoris explicabimus et confirmabimus quanlum opus fuerit.
Prima conclusio: Intellectio non consistit in sola receptione speciei intelligibilis. Haec est cominunis contra primam sententiam, et probatur primo auctoritate S. Augustini 9. de Trinit. cap. ultimo, dicente quod a cognoscente et cognito pariatur et producatur notitia; ergo intellectus cognoscens habet aliquam activitatem respectu intellectionis et nolitie, et consequenter non consistil intellectio in sola receptione speciei, ita ut intellectus mere passive se habeat ad intellectionem, ut volunt aliqui ex auctoribus prime sententiae.
Probatur secundo ratione, quia poten- tentum, quia non potest explicari in quo consistat iste conatus, nisi asserendo quod potenlia quando eum adhibet, efficit aliquid quod alias non efficiebat.
Aureolus in 1. d. 35. dicit ultra receptionem speciei requiri ad intellectionem quod objectum appareat, ad hoc autem non videtur exigere quod intellectus aliquid producat. Sed contra, non potest intelligi, quomodo objectum appareat nisi quatenus intellectus aliquid produceret ullra receptionem speciei. Quero enim de objecto applicato potentie visive, et producenle in ipsa speciem, tum cum non videt a quo habet formaliter apparere, cum postea apparet non seipso, nec per hoc quod applicetur in tali distantia potentiae, nec per hoc quod imprimat speciem impressam, nec per hec omnia simul, quia omnia hec habentur, quando non videtur, nec apparet, ergo ab aliquo alio; sed nihil aliud potest assignari quod sufficiat, nisi dicatur quod potentia aliquid efficiat, cum videt quod non faciebat ante, quod est nostrum intentum.
Dices, objectum apparere per hoc quod proponatur in tali distantia potentiae non impeditae. Contra, quia non potest assignari quomodo impediretur potentia, nisi qualenus impediretur ab aliquo producendo, aut recipiendo quod antea non producebat, vel recipiebat quando non videbat, sed non impediebatur ab aliquo producendo secundum Aureolum; nihil enim recipil quando videt nisi speciem impressam, hanc autem recipiebal ante; ergo impediebatur ab aliquo producendo, et consequenter quando videt, aliquid producit quod non producebat ante.
Objiciunt adversarii, primo auctoritatem Philosophi 3. de Anima, cap. 2. ubi dicit: "Unus quidem est aclus sensibilis et sensitivi, esse autem alterum". Quibus verbis intendit actum realem sensibili objecti esse eumdem cum actu reali sensitivae potentiae; sed actus realis sensibilis objecti est species impressa, ergo illa est actus potentiae sensitive; sed actus potentie sensitive est sensatio ejus, ergo sensatio ejus est species impressa in ipsa recepla, et consequenter intellectio quae est sensalio intellectus, consistet in specie intelligibili in ipso recepla. Respondet Ruvius supra cum D. Thoma in commentario istius loci, Philosophum loqui non de unitale reali utriusque actus sensibilis et sensitivi, sed de unitate subjecti istius aclus, ila ut sensus sit, quod tam actus sensitivi quam actus sensibilis habeant idem subjectum, nempe potentiam sensitivam, cum uo tamen stat illos actus esse distinctos realiter.
Verum quidquid sit de hac responsione, que, si verba respiciuntur, omnino dura est, sicut esset durus modus loquendi, dicere quod actus calefactivi et siccativi esset unus, quando producerent siccitatem et calorem in eodem subjecto. Respondeo aliter, concedendo dicta Aristotelis in sensu formali et reali, nam sive loquamur de specie impressa, illa potest dici actus sensitivi, quatenus ipsum perficit et complet in ordine ad producendam sensationem; et est actus sensibilis quatenus ab illo producitur, sive loquamur de specie expressa seu sensatione, illa etiam est actus sensibilis quatenus ab illo producitur, vel immediate vel mediante specie sua; et est pariter actus sensitivi, non solum quatenus ipsum actuat et perficit, sed etiam quatenus ab ipso procedit effective. Minorem autem distinguo, actus sensibilis est species impressa tantummodo, nego; actus ejus est illa species, sed non tantum, concedo; et similiter di- stinguo consequens. Distinguo elianm subsumptum illud: Actus potentie sensitive est sensatio ejus. Omnis aclus ejus est sensatio, nego; aliquis actus, concedo, et nego consequentiam.
Objicies secundo, intellectus intelligit quando fit similis objecto, sed fit similis objecto per hoc quod recipiat speciem intelligibilem impressam; ergo per hoc intelligit. Respondeo, quando fit similis objecto per similitudinem expressam ejus, concedo; per similitudinem impressam, nego. Distinguo etiam minorem, fit similis per hoc quod recipiat speciem impressam similitudine expressa, nego; impressa, concedo, et nego consequentiam. Et si queratur, cur esse similem uno modo sufficiat potius quam allero ? Respondeo id colligi ex fundamentis nostre conclusionis, per quae patet non sufficere ad hoc ut intelligat intellectus quod recipiat speciem, atque adeo non sufficere ad hoc ut intelligat, quod habeat similitudinem quamcumque quam possit dare ipsi ista species in ipso recepta.
Conclusio secunda: Intellectio nulla neque abstractiva, neque intuitiva consistit actione vera et proprie dicla de pradicamento actionis, pe' quam nullus terminus producatur. Haec est communissima sententia Philosophorum ac Theologorum contra secundam sententiam. Probatur primo ex Doctore hic S Praeterea actionis, et Quod autem non sit actio, quia omnis actio de predicamento Actionis debet habere terminum per ipsam productum; ergo implicat dari actionem de predicamento Actionis, que talem terminum non habet, et consequenler intellectio non potest consistere in lali actione. Probatur antecedens, quia per hoc distinguitur praedicamentum Actionis a caeteris Praedicamentis omnibus, nec ullus alius conceptus ctiohis ut sic, assignari potest quo distinguatur ab illis, quam quod dicatur esse determinatio actualis essentialiter faciens causam activam producentem aclu aliquid; ergo essentialiter dicit ordinem ad terminum per illum producendum. Probatur hoc ultimum antecedens, quia alias non posset assignari quomodo distingueretur ab aliqua specie qualitatis.
Dices, Actionem distingui posse ab aliqua specie qualitatis per hoc quod esset determinatio aclualis ad terminum. Contra, vel intelligis hoc de termino ut sic, abstrahendo a termino per eum producto, vel de termino producto; si secundum dicis, habemus intentum; si primum, contra est, quia sic omnis determinatio actualis ad terminum esset de praedicamento Actionis; quod patet esse falsum, quia ubi intrinsecum est determinatio ad terminum, et tamen non est de predicamento Actionis.
Probatur secundo conclusio contra Cajetanum, quia intellectio ut sic, potest dari absque termino per eam producto, ut ipse asserit, quia admittit aliquam intellectionem absque termino produelo; ergo et omnis. Probatur consequentia, quia qua ratione intellectus per aliquam intellectionem sine termino per eam producto possel intelligere, eadem ratione posset per omnem; ergo nulla deberet habere terminum productum, ideo enim deberet aliqua habere, quia alias per eam non posset intelligere intellectus. Probatur antecedens, impugnando disparitalem, quam assignat Cajetanus dicens, proplerea intellectionem intuitivam sufficere absque termino producto, qui esset verbum mentis seu species expressa, quia tum objectum ipsum secundum se est realiter praesens intellectui; species autem requiritur tanlum, quando non est sic presens, ut per eam constituatur presens intentionaliter. Contra hanc disparitatem, quia praesentia quecumque ,objecti, quae requiritur in quacumque cognitione, est presentia praecedens ipsam cognitionem; ergo per nullam cognitionem debet produci aliquid, quo constituatur ullo modo praesens. Confirmatur, presentia realis objecli quando requiritur ad aliquam cognitionem debet praesupponi ipsi cognitioni; ergo presentia intentionalis debet presupponi cognitioni ad quam requiritur, et consequenter nihil posterius ulla cognitione requiritur ad ponendum objectum ullo modo presens.
Contra eamdem disparitatem secundo, quando ipsum objectum est praesens, videtur non per se ipsum formaliter, sed per ipsam cognitionem sine termino producto per illam; ergo sic etiam posset videri, quando essel absens, quamvis nihil per eam produceretur. Probatur consequentia, quia non esset polior ratio cur objectum absens possel videri mediante termino producto per cognitionem, quam mediante ipsamet cognitione, si per cognitionem posset videri quando esset presens.
Dices, cognitionem debere terminari ad aliquid presens, unde quando objeclum non est praesens realiter, debet esse presens inlenlionaliter ut terminel cognitionem, sic autem esse non potest praesens, nisi producatur species expressa per cognitionem. Contra, quia producta specie expressa, objectum absens realiter fit praesens intentionaliter ita sufficienter, ut possit terminare intellectionem, et ut vere cognitio actu terminetur ad illud; ergo, quamvis non produceretur illa species distincta a cognitione, posset esse sic presens, Probatur consequentia, quia si aliquid impediret, maxime quia ut esset intentionaliter seu intelligibiliter praesens, dum abesset realiter, requireretur presentia realis alicujus in quo contineretur inlelligibiliter, et ad quod realiter terminaretur cognitio; sed absque specie expressa producla per cognitionem haberetur aliquid tale praesens realiter, ergo si cognitio in ullo casu potest sufficere ut intellectus videal, poterit semper. Probatur minor, quia species impressa, que est gerens vicem objecti, est sic praesens, et nihil impedit quo minus possit supplere omne illud, ad quod poneretur species expressa producta per cognitionem, ergo, etc.
Dices, speciem impressam non esse similitudinem expressam objecti et formalem, sed virtualem tantum, et propterea eam non sufficere. Contra, quia si id quod dicitur similitudo expressa et formalis, non dicatur esse actualis cognitio objecti (ut communiter dicitur esse) hoc gralis dicitur. Deinde tam convenit ipsi esse talis similitudo quam speciei, aut qualitati ulli producte per cognitionem. Denique non est ratio cur requiratur similitudo expressa aut formalis, si species impressa, aut ipsa cognitio non sit talis.
Dices secundo, per speciem impressam fieri objectum praesens, tanquam principium intelligendi, non vero tanquam objectum. Contra, quia si potest fieri presens tanquam objectum per speciem cognitio-. ne productam, nihil impedit quominus sic dicatur fieri praesens per speciem impressam, utrumque enim munus non repugnat speciei impresse. Quemadmodum enim ipsum objectum quando est realiter presens, habet ulrumque munus respectu cognitionis intuitivae, ita etiam speciei impresse potest competere utrumque munus respectu cognitionis abstractivae. Et sane per hoc, meo ju- dicio, convincitur esse superfluam speciem ullam, que produceretur per cognilionem, si unquam cognitio potest sufficere ad cognoscendum absque specie producta per ipsam; unde praedicta disparitas et senlenlia Cajetani in ea fundata, nec probabilitatem quidem habere videtur.
Contra illam disparitatem et sententiam lertio, quia pro illo priori quo antecedit cognitio speciem seu qualitatem illam in absentia objecti productam, intelleclus est cognoscens; absurdum enim videtur esse cognitionem in intellectu pro aliquo instanli, quin per ipsam pro eodem cognoscal, ergo non requiritur aliqua qualilas posterior ipsa cognitione ut dicatur cognoscens, et consequenter nullo modo requiritur talis qualilas dislincta a cognitione, et per ipsam producta, neque in absenlia, neque in presentia reali objecti.
Quarto denique contra Cajelanum facit quod si intellectio sit actio de predicamento Aclionis ut debet esse, si per eam unquam producitur verbum mentis, semiper debet necessario habere terminum produclum; aclualis enim delerminatio alicujus ad aliud semper debet esse talis, ut patet ex doctrina communi de relationibus et modis.
Fundamentum adversariorum esse potesl, quod intelleclio sit actio immanens et operatio, et quod distinguatur ab actione transeunte, per hoc quod transiens relinqual opus post se, et consequenter habeat terminum; immanens vero non relinquat opus post se, et consequenter non habeat terminum. Quod discrimen ulriusque desumitur ex philosopho 9. Metaph. lext. 19. dicente: Quorum non est aliud opus preter actionem in ipsismet actio, ut visio in vidente, specutatio in speculante et vita in anima; ergo intellectio non habet terminum per ipsam productum. Respondeo primo, hinc sequi contra Cajetanum, quod nunquam habeat terminum produclum. Respondeo secundo concedendo totum, sed inde non sequitur quod consistat in actione de predicamento Actionis non habente terminum per ipsam produclum. Itaque si capiamus actionem immanentem pro ipsa intellectione seu specie expressa, quam intellectus in se producit, illa quidem non habet terminum productum, nec est praelicamento Actionis; si vero per actionem immanentem intelligamus actionem per quam agens illam speciem producit, illa habet terminum et est de predicamento Actionis, ut patet. Caelera fundamenta proponemus infra, contra nostram sententiam.
Conclusio tertia: Intellectio non consistit in qualitate de predicamento Qualitatis, que per nullam actionem producitur. IIec est communior contra tertiam sententiam quam expresse tenet Aversa, et probabilem repulat Suarez ac Hurtado, quod et ego etiam censeo.
Probatur tamen conclusio, quia ideo esset qualitas producta sine actione distincta, quia seipsa egrederetur a potentia intellectiva, applicatis aliis comprincipiis, et propterea superflue poneretur actio realiter distincta; sed hoc est falsum, quia alias, ut dicemus conclusione sequenti, non posset eadem intellectio procedere ab intellectu et habitu, qui procederet ab intellectu solum, et sic habitus simpliciter requireretur ad omnem intellectionem, que ab ipso procedit; sic enim eadem actio non potest ab intellectu et habilu procedere, ita etiam neque eadem intellectio, si intellecto seipsa egrederetur a potentia sicut actio, ut fieret secundum adversarios. Respondet Aversa, negando minorem, et ad probationem re- spondet primo concedendo sequelam et negando absurdum id esse; sed certe id minus probabile apparet, et minus conforme principiis communibus, et praeterea non potest assignari ulla alia qualitas absoluta, que seipsa sic egreditur, aut ita determinat unam causam secundam, quin ab aliqua alia etiam possit procedere. Fateor tamen hanc responsionem vix impugnari posse, et propterea videtur mihi probabilis.
Respondet secundo ad eamdem probationem, negando sequelam,. quia licet actus vitalis seipsa egreditur a potentia vitali, tamen non seipsa egceditur ab aliis causis, et consequenter possunt iidem actus vitales a diversis causis aliis, ut a diversis habitibus vel a diversis speciebus provenire. Hec responsio multo minus sufficit, quia quotiescumque est actio totalis, aut supplens vicem actionis totalis per quam effectus aliquis producitur, nunquam debet assignari alia actio respectu ipsius; sed si actus vitalis seipso egrederetur a potentia vitali, quoties produceretur a parte rei, poneretur actio totalis, aut supplens vicem actionis totalis respectu ipsius sine ullis aliis actionibus; ergo superflue adessent omnes aliae actiones praeler ipsam, et entitatem actus vitalis.
Probatur secundo conclusio, quando intellectus intelligit aliquid producit vere et realiter, ut fatentur adversarii, ergo habet actionem de praedicamento Actionis; talis enim actionis munus est dare illam denominationem, ergo non habet solam qualitatem de predicamento Qualitatis. Confirmatur, si esset aliqua ratio ob quam non daretur talis actio, maxime quia haberet talem connexionem actus vitalis cum potentia vitali, ut non possit existere a parte rei realiter, quin ab ipsa sit producta. Sed haec ratio non sufficit, quia etiam Filius eternus habe talem connexionem cum Patre eterno, ut non possit existere realiter quin producatur a Patre aterno, et tamen producitur per dictionem ab ipsomet realiter distinctam repertam in Patre; ergo non obstante illa connexione, quamvis eam admitteremus, adhuc posset produci ille aclus per veram actionem ab ipsomet realiter distinctam. Deinde in nostra sententia intellectio potest a solo Deo in intellectu produci, unde hec ratio supponit falsum.
Complutenses Carmelite convenire videntur cum Aversa disp. 21. de Anima, quest. 4. ubi dicunt dictionem non esse aliam operationem ex equo distinctam ab intellectione, sed esse ipsammet intellectionem cum modo quodam seu formalitate modali superaddi'am, quem modum seu formalitatem ponunt non ut producatur ipsamet intellectio, sed polius ut intellectio producat verbum. Pro qua doctrina citant plures auctoritates D. Thomee. Sed imprimis si tanti res esset, facile esset ostendere nullo modo favere ipsis dictas auctoritates. Deinde postea ostendemus quod dicunt de verbo producto per intellectionem, quae esset qualltas absoluta male fundari.
Tertio denique quod asserunt dictionem non distingui ex equo ab inlelligere, sed solum esse modum quemdam ipsi supperadditum, si per hoc intelligunt quod non habeat lantam distinctionem ab intellectione ex hypothesi quod intellectio producat verbum, quantam habet actio ulla a sua causa, omnino falsum est; quia est eadem ratio ponendi aequalem distinctionem actionis a sua causa vel subjecto, ac dictionis ab inlelligere, ut discurrenti patet. Rursus quamvis intelligere produceret verbum, tamen dictio quae esset produclio, non deberet esse modus ipsius inlelligere, sed ipsius verbi, in Thomistarum sentenlia, qui ponunt actionem ex parte termini.
Sed examinemus etiam rationes, quas adducunt ad probandam hanc suam doctrinam. Ilaque probant primo verbum procedere ab intelligere, et consequenter dictionem, quae dicitur verbum, non esse distinclam ab intelligere seu intellectione; verbum procedit a notitia rei intellecte, ergo ab intelligere. Probatur antecedens primo, quia hoc ipso quo nihil inlelligatur, nihil potest intellectualiter dici; ergo verbum procedit ab intelligere. Secundo, quia precise per hoc quod producatur verbum habet res intellecta esse intellectam; ergo verbum procedit ex notitia rei intellectae. Tertio, quia de ratione verbi mentalis est quod procedat ab intellectu tanquam lerminus suae operationis, sed operatio adequala intellectus est nolitia rei intellecte. Quarto denique, quia Verbum divinum procedit ex cognitione essentie divine; ergo verbum creatum procedit ex aliqua cognitione.
Respondeo negando antecedens, ham potius verbum est ipsa notitia rei cognite. Ad primam probationem nego consequentiam, quia non ideo nihil dicitur, si nihil intelligitur quod id quod dicitur procedit ab intelligere, sed quod id quod dicitur sit ipsamet intellectio. Ad secundam probationem, nego etiam consequentiam; ideo enim res intellecta habet esse talis precise, per hoc quod producatur verbum, quia ipsum verbum est intellectio. Ad tertiam probationem distinguo majorem, tanquam terminus suae operationis, que est dictio seu actio productiva intellectionis et nolilie genitae, concedo; tanquam terminus operationis quae est qualilas, nego majorem. Distinguo etiam minorem, operatio quae est qualitas, concedo; operatio que est diclio seu actio de predicamento Actionis, nego. Ad quartam probationem, distinguo antecedens, tanquam ex ratione formali produ- cendi, nego; tanquam ex aliqua perfectione presupposita necessario, transeat, et nego consequentiam; quia ad verbum creatum non debet presupponi notitia, neque tanquam ratio formalis, neque tanquami perfectio necessario competens supposito ante productionem verbi.
Probant secundo dictionem esse modificationem intellectionis, quia per hoc quod intellectio producat verbum, non infertur specialis aliqua habitudo intellectionis ad objectum; ergo talis productio addit modificationem tantum, et non novam speciem intellectionis.
Respondeo negando antecedens, quia per hoc quod producat verbum, colligitur quod sit distincte speciei ab intellectione non producente, cum illa que non producit, debeal esse abstractiva; altera que producit, intuitiva; abstracliva autem cognilio sine dubio distinguitur specie ab intuitiva. Deinde si concederetur totum, non sequeretur quin dictio dislingueretur tantum ab intelligere, quantum ulla actio a suo subjecto vel causa.
Cetera que praedicti auctores dicunt in solutione argumentorum quae sibi proponunt, facillime impugnari possent, sed brevitali impraesentiarum studebimus, alio loco de his fusius acturi.
Conclusio quarta: Intellectio non consistit formaliter in actione, per quam producitur semper terminus aliquis, nec in actione et illo termino simul. Haec est contra quartam sententiam et quintam, quas ut melius percipiat quis, advertendum inter illas et Scoti sententiam vix esse aliam, quam de modo loquendi differentiam; nam cum illae ponant necessarium esse semper quoties intellectus intelligit, quod habeat et actionem de predicamento Actionis, et qualitatem per eam produclam, que sit species expressa objecti, et nihil aliud requiranl; quandoqui- dem Scotus etiam utrumque horum requirat, quantum ad rem ipsam videntur convenire, et in hoc solum discrepare quod quarta sententia ponat intelleclionem consislere formaliter in ipsamet actione sola et praecise considerata; quinta vero in actione et qualitate simul, nos vero in sola qualitate.
Probatur ergo conclusio quoad primam partem ex Doctore S Quod autem non sit actio. Intelleclio est ultima perfectio intelligentis, qua intellectivus est;ergo non consistit in actione productiva termini. Antecedens patet, quia eo ipso quo intelligeretur intellectus reductus ad aclum secundum perfectum intellectionis alicujus objecti, quamvis nihil aliud intelligeretur advenire ipsi, intelligeretur ultimate compleri in ordine ad tale objectum. Probatur consequentia, quia nulla actio de praedicamento Actionis productiva termini, potest esse aut intelligi ultima perfectio rei cujus est, quia omnis talis essentialiter ordinatur ad lerminum per eum producendum, qui lerminus si perficiat agens erit potius ullimata perfectio ejus, quam ipsamet actio ad ipsum ordinata, ut patet; si vero non perficial agens, lum nec actio erit perfectio agentis, sed potius erit perfectio illius quodrecipit terminum productum, aut ipsiusmet termini producti si producatur in seipso.
Quod si dicas intellectionem, aut alios aclus immanenles non posse esse ultimam perfectionem agenlis per ipsas, quandoquidem per ipsas producantur habilus.
Respondet Doctor primo ex hoc ipso probari, quod intellectio non possit esse aclio, qula actus immanentes non sunt productiones habituum, eo modo quo actio de predicamento Actionis est productio sui termini, quandoquidem sepe habeantur, cum non producatur habilus (ut cum habitus est summe intensus, aut cum actus est longe remissior quam habitus anle acquisitus, secundum aliquos) et semper haberi possent, si Deus nunquam vellet concurrere ad productionem habitus; sed producunt habitus per modum principiorum activorum aut dispositivorum, habentium virtutem productivam, aut dispositivam in actu primo. At actio de praedicamento Actionis est productio tantum sui termini, et non est causa productiva ejus; ergo si actus immanentes producunt habitus, non sunt actiones de praedicamento Actionis. Confirmatur, actio de predicanento Actionis est relatio secundum veriorem Scotistarum sententiam, aut modus secundum recenliores; sed nec relatio, nec modus potest habere virtulem productivam qualitatis realis qualis est habitus, ergo si actio immanens producit habitum, non potest esse actio de praedicamento Actionis.
Respondet secundo, habitum non posse esse terminum intrinsecum, ad quem per se ordinetur intellectio; tum quia, ut, dictum est, intellectio potest haberi sine habitu sequente; tum quia ipsimet habitus ordinantur ad aliam intellectionem, et tandem sislitur in aliqua intellectione, que non indigeat habitu; unde potius intellectio est ultimus terminus et ultima perfectio intellectus quam habitus, cujus etiam indicium est quod si posset haberi intellectio perfeclissima, et perfeclissimo modo sine habitu, sufficienter perficere-, tur intellectus per illam; sed si haberetur habitus perfectissimus et perfectissimo modo sine intellectione, non sufficienler perficeretur mtellectus, ergo intellectio potius est ullima perfectio quam habilus.
Probatur secundo quoad eamdem par-: tem, quia si ipsamet actio de praedicamento Actionis esset intellectio, nullum haberet effectum qualilas sequens; sed est absurdum ponere aliquam qualitatem absque aliquo munere vel effectu, ergo cognitio non consistit formaliter in illa actione. Probatur sequela, quia nullus effectus tribui potest ipsi nisi in ordine ad constituendum intellectum intelligentem, sed hoc habet formaliter ab intellectione. Dices intellectionem non posse esse sine illa specie, que est terminus ejus, et consequenler esse necessariam illam qualilatem ut sit intellectio. Contra, quia hinc sequeretur non esse necessariam qualitatem illam, nisi in ordine ad hoc ut habeatur ista actio, que est formaliter intelleclio, et non habere aliud munus; sed hoc est absurdum, ergo nulla responsio. Probatur subsumptum, quia universaliter potius actio est in ordine ad lerminum, et ad hoc ut sit terminus, quam terminus in ordine ad hoc ut sit actio; unde si terminus non essel proficuus, nec actio esset proficua, ergo terminus debet habere aliquem effectum distinctum ab hoc quod est terminare actionem, aut adesse ut sit actio.
Probatur tertio eadem pars, quia si intelligere esset producere, intelligi esset produci, sed hoc est absurdum; sic enim Deus deberet dici toties produci, quoties intelligeretur, ergo et illud unde sequitur. Dices Deum produci in esse diminuto seu intenlionali quoties intelligitur. Contra, quia secundum oppositam sentenliam intelligere non solum esset producere intentionaliter, sed producere realiter; ergo intelligi non esset tantum produci in esse intentionali, sed etiam in esse reali, et consequenter responsio nulla.
Probatur quarto conclusio, quoad utramque partem, secundum communem modum loquendi Scholasticorum, et preserlimAugustini 9. de Trinit. cap. ult. intellectio, et notitia ac cognitio objecti dicitur produci et gigni ab objecto et intellectu; sed actio de predicamento Aclionis non dicitur proprie gigni aut produci, ergo intellectio non consistit formaliter in actione de praedicamento Aclionis; nec sola, ut vult terlia sententia Conimbricensium; nec in illa simul, et suo termino ac passione, ut vult quarla sententia Hurladi.
Probatur quinto contra utramque sententiam, quia sequeretur habilum ad aclum immanentem quem producit, simpliciter requiri, ita ut nec de potentia absoluta posset ille actus fieri absque illo habitu. Sed hoc est contra vulgare axioma, quod habitus acquisiti requirantur non ad esse simpliciter actus, sed ad facilius ipsum producendum; et quod per hoc distinguatur partim ab habitu supernaturali in substantia, ergo non est dicendum. Probatur sequela, quia si actio sil essen-. tia, aul de essentia operationis immanentis, verbi gratia intellectionis, certum est intellectionem provenientem ab habitu non posse esse sine ipsa; modificalio enim et determinalio essentialis unius termini aut subjecti, qualis est actio, non potest esse sine illo termino vel subjecto, et hinc similitudo unius parietis non potest de potentia absoluta poni in alio pariete.
Probatur sexto contra quarlam sententiam specialiter, quia secundum eam,' operatio immanens esset ens per accidens, et ad nullum propterea Praedicamentum pertinens, quod absque necessitale non est dicendum. Confirmatur, actio transiens est aliquid unum per se speclans ad unum aliquod Predicamentum; ergo et immanens, eadem enim est ratio.
Objicies pro Conimbricensibus, intellectio est assimitatio quaedam inter intelleclum et objectum, ratione cujus Philosophus 3. de Anima, text. 16. ait, intellectum in actu et sensum quoque fieri ipsam rem cognilam; et inde etiam Augustinus 14. de Trinit. cap. 17. dicit visione beatifica intellectum perfecte assimilari Deo, juxta illud 2. Joan. 3. "Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est", ergo per intellectionem Dei necessario producenda est similitudo expressa Dei.
Respondo, negando consequentiam, sed potius sequitur ipsammet intellectionem esse similitudinem Dei, magis enim formaliter intelligitur locutio Augustini et Scripture, si dicatur quod ipsa visio et intellectio Dei sit similitudo ejus expressa, quam quod per eam producatur similitudo expressa ejus.
Objicies secundo pro Hurtado et quarta sententia: "Intelligere est quoddam pati", ex Philosopho 3. de Anima; ergo includit passionem. Respondeo negando consequentiam, quia eatenus est quoddam pati, quatenus debet intellectio recipi, non quatenus est passio de praedicamento Passionis, aut quatenus includeret essentialiter passionem.
Objicies tertio pro eodem: Intellectio est vita in actu secundo; ergo includit actionem per quam producitur qualitas seu species expressa. Probatur consequentia, quia vita in actu secundo est id quod facit vivens in aclu primo vivere formaliter in actu secundo; sed vel ipsa actio productiva speciei expressae hoc facit, vel certe includitur essentialiter in eo quod hoc facit, et consequenter vel actio erit intellectio, vel erit de essentia intellectionis.
Respondeo, negando consequentiam et distinguendo majorem probationis, est illud quod hoc facit per modum actionis, nego majorem; per modum forme producte per actionem, concedo majorem. Et similiter distinguendo minorem, et nego consequentiam. Quod si argumentum aliquid valeret, probaret calorem non esse actum secundum calidi, sed calorem cum receptione aut informatione ejus, quia talis receptio aut informatio necessario requiritur ut subjectum calidum fiat formaliter calidum in actu secundo, hoc autem videtur esse contra omnes.
Conclusio quinta: Per intellectionem nunquam producitur verbum aliquod mentis, aut species expressa, que esset qualilas distincta a qualilate ipsiusmet intellectionis, et consequenter intellectio non distinguitur realiter a verbo mentis, aut specie expressa objecti. Haec est contra sextam sententiam et Complutenses, qui dicunt intellectionem ipsam esse qualitatem, et per eam quandoque saltem, produci aliam qualitatem realiter distinctam, quam putant esse verbum mentis et speciem expressam, ac similitudinem objecli intellecti, sine qua quando non posset terminare intellectionem.
Probatur conclusio facile ex dictis in secunda conclusione contra Cajetanum, quia eo ipso quo habet intellectus intellectionem quae non sit, presertim actio de praedicamento Actionis, sed qualitas absoluta, quamvis nulla alia qualitas per ipsam produceretur, intellectus intelligeret; ergo chimaericum est asserere necessitatem alterius qualitatis. Probatur antecedens, quia haberet omnia que essent necessaria ut diceretur intelligere, haberet enim intellectionem et speciem impressam, et objectum sufficienter applicatum, sed nihil aliud requirit; ergo. Confirmatur efficaciter, si esset necessitas speciei expressae producte per qualitatem intellectionis, maxime ut haberetur aliquid quod terminaret intellectionem, in casu quo objectum esset realiter absens aut materiale, ac propterea improporlionalum secundum se ad terminandum intellectionem; sed vel non requiritur aliquid quod terminet intellectionem realiter, vel certe sufficiet ad lerminan- dam ipsam, species impressa, in qua tam bene potest repraesentari objectum, supposita intellectione, quam potest representari in specie expressa; ergo superflue ponitur species expressa producta per qualitatem intellectionis.
Probatur secundo, ipsamet intellectio seu notitia genita, est verbum mentale, aut saltem species expressa et similitudo formalis objecti; ergo praeter eam non requiritur unquam alia species expressa, aut verbum mentale. Consequentiam admittent sine dubio adversarii, ne cogantur admittore duo verba ejusdem objecti simul requiri ad ejus intellectionem. Probatur antecedens; tum quia est repraesentatio formalis objecti; tum quia ratione ejus fimus similes objecto; unde in patria ubi habebimus cognitionem intuitivam Dei, nec producetur aliud verbum distinctum a cognitione secundum adversarios, erimus tamen similes Deo ratione visionis beatee, juxta illud 2. Joan. 3. "Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est". Repetentur supradicta contra Cajetanum.
Objicies: Verbum mentale est objectum internum intellectionis, supplens locum objecti quantum ad terminandam intellectionem, quando objectum aut est absens, secundum esse reale suum, aut est materiale; ergo distinguitur realiter ab intellectione, neque enim hec terminari potest ad seipsam. Probant antecedens Complutenses, primo variis auctoritatibus D. Thome. Probant secundo, quia proprium est intellectus trahere ad se objectum, et proprium est objecti, et movere ad intellectionem et terminare illam; ergo secundum utramque rationem, et ut motivum et ut terminativum debet trahi ab intellectu, quoties ipsummet objectum non est per se unitum illi, aut sufficienter proportionatum; sed per spe- ciem intelligibilem distinctam ab intellectione trahitur ut motivum, et ut sic solum trahitur per eam, ergo debet per aliam speciem expressam distinctam a cognitione trahi ut terminativum.
Respondetur facile, negando antecedens, et ad primam probationem ex D. Thoma facile esset ejus auctoritates explicare contra Complutenses, si iis moveremur. Ad secundam vero probationem transeat antecedens et consequentia prima, et concedo subsumplum pro prima parte, nego vero ipsum pro secunda parte simul cum consequentia. Itaque, ut dixi antea, si requiritur ad intelligendum objectum ut secundum suum esse reale, aut secundum esse intentionale quod habet in aliqua qualitate distincta a qualitate intellectionis reperiatur intra intellectum, profecto nihil prorsus impedit quominus sit intra intellectum secundum esse intentionale, per hoc quod species intelligibilis impressa ipsius sit intra intellectum; quemadmodum enim ipsum objectum, si esset realiter unitum intellectui, secundum adversarios, posset et movere ad intellectionem intuitivam et terminare intellectionem intuitivam sui, ita etiam posset species impressa ejus et movere ad intellectionem, et terminare intellectionem ea ratione, qua posset species expressa id facere.
Conclusio sexta: Intellectio est vera qualitas de praedicamento Qualitatis producta per actionem de predicamento Actionis, non exigens aliam qualitatem posteriorem seipsa ut reddatur quis per eam actu intelligens. Hec est communior sententia cum Scoto hic et suis, probaturque ex dictis sufficienter. Confirmatur, quia non est Substantia, cum adsit et absit instar aliorum accidentium; nec Quantitas, quia haec est accidens corporeum in solis corporeis repertum, ut pa- tet; nec Habitus ultimi praedicamenti, qui est respectus ad vestes; nec Ubi, quod est respectus ad locum; nec Quando, qui est respectus ad tempus; nec Actio aut Passio ex dictis; nec relatio intrinsecus adveniens, cum non oriatur necessario ex positione fundamenti et termini, verbi gratia intellectus et objecti; nec ex positione ullius prioris, quod non sit actio productiva ipsius; ergo est qualitas proprie dicta de predicamento Qualitalis.
Confirmatur secundo ex Doctore quantum ad hoc quod non sit retatio, auctoritate Augustini 7. de Trinit. Omnis essentia que relative dicitur, est aliquid exceplo eo quod relative dicitur, id est, dicit aliquid praeter relationem per quam relative dicitur; sed intellectio dicitur relative, refertur enim ad intelligibile per modum mensurati ad mensuram, sic scilicet ut ex perfectione objecti possit colligi, ceteris paribus, perfectio intellectionis; quemadmodum ex applicatione mensurae ad aliquid potest cognosci quantitas ejus, sive molis, sive perfectionis, prout mensura applicatur ad ipsum; ergo dicit aliquid preler relationem quam dicit ad objectum, quod non sit relatio ad objectum; sed illud nihil aliud esse potest quam qualitas, ergo, etc.
Objicies, Philosophus 10. Ethicorum, cap. 3. ait: "Nec enim virtutis operationes qualitates sunt, neque felicitas"; sed operationes virtutis et felicitatis suntacliones immanentes intellectus et voluntatis; ergo tales actiones non sunt qualitates, et consequenter intelleclio non est qualilas. Confirmatur, quia idem Philosophus 9. Metaph. 9. et 1. Magnorum moralium ult. dividit veram et propriam actionem in transeuntem et immanentem; ergo utraque est vera actio de predicamento Actionis, et consequenter intellectio, que est secundum omnes, actio immanens erit de predicamento Actionis, non de Qualitatis.
Respondeo primo, Philosophum non lam asseruisse quam supposuisse ex sententia eorum, quorum ibi argumento respondebat, operationes virtutis non fuisse qualitates, et tamen fuisse bonas, ut inde ostenderet non valere ratiocinationem eorum inferentium quod voluptas non esset bona, quia non erat qualitas, nam cum operatio virtutum secundum ipsos fuisset bonum quid, quamvis non esset qualitas, voluptas etiam posset esse bonum, licet non esset qualitas. Respondeo secundo quamvis absolute vellet illas operationes non esse qualitates, id intelligendum de qualitatibus diu et perseveranter permanentibus in esse, aut de qualitatibus conservativis aut corruptivis.
Ad confirmationem dico, duo reperiri in potentiis vitalibus actu operantibus, que possent vocari actus immanentes; unum est ipsa dictio per quam producitur species expressa; alterum est ipsa species expressa. Si ergo de prima loquamur, concedo actionem ut sic, de praedicamento Actionis dividi univoce in immanenlem et transeuntem, et has utrasque propterea esse proprias actiones de praedicamento Actionis. Si autem loquamur de secundo quod vocatur actio immanens, nego actionem ut sic, dividi univoce in immanentem et transeuntem, et consequenter nego immanentem debere esse de predicamento Actionis. Unde in forma distinguo antecedens, loquendo de actione immanenli, que est aclus potentie vitalis, dividit actionem ut sic, in actionem immanentem et transeuntem, divisione univoci in univocala, nego; aequivoci in aequivocata, vel analogi in analogala, concedo antecedens et nego consequentiam.
Et si quaeras, an actus vitalis sit proprie dicta actio ? Respondeo esse quaestionem de nomine, et ad propositum praesens sufficere quod non sit proprie dicta actio de predicamen to Actionis, sivesecundum alium conceptum sit proprie dicta actio, sive non. Sed quia probabile est quod ratio cur vocetur actus immanens actio seu operatio, est propter proportionem, quam habet specialem cum actione de predicamento Actionis; quae proportio consistit in hoc quod quemadmodum actio de predicamento Aciionis est in ipsomet agente (ut Scotiste tenenl), et dependet in esse et fleri ab ipso ut agens est, et habet virtutem activam, estque determinatio illius ad aliud. Hinc probabilius censeo actum immanentem non vocari proprie actionem, quia que analogice et propter proportionem quam habent cum alia, dicuntur talia, non proprie sic dicuntur, alias prata dicerentur proprie ridere, dum florent, contra omnes.
Objicies, secundo sequeretur quod intellectio esset terminus productus per actionem intellectus, sicut calor est productus per calefactionem; sed hoc est absurdum, quia illa actio intellectus esset intellectio, esset enim aclus potentiae intellective. Confirmatur primo, quia ad actionem non datur actio; ergo intelleclio non producitur per actiouem, et consequenter erit actio de predicamento Actionis. Confirmatur secundo, quia per intellectionem producitur verbum mentis; ergo est actio de predicamento Actionis.
Respondeo, negando minorem cum sua probatione, neque enim esset actus intellectus, sed potius actio intellectus, quod si etiam dicenda esset actus intellectus, tunc falsum esset quod omnis actus intellectus esset intellectio, sed solus iste actus ipsius esset talis, qui esset qualitas. Ad primam confirmationem distinguo antecedens; ad actionem de praedicamento Actionis, concedo; ad actionem de predicamento Qualitatis, nego antecedens et consequentiam, quia intellectio est actio de predicamento Qualitatis.'Ad secundam confirmationem dico, nobis non facere difficultatem, quia negamus antecedens, intellectio enim est ipsum verbum, quoties habetur verbum in intelligente. Complutensibus autem faceret difficultalem illa conirmatio, concedentibus intellectione produci verbum, sed nobis pro ipsis respondendi cura non est sumenda.
Ex his resolvenda est breviter difficultas valde agitata inter Philosophos, an de potenlia absoluta possit intellectio a Deo solo produci sine concursu effectivo potentiae intellective. Respondendum enim est, si intellectio dicatur esse aut qulitas seipsa ab intellectu producta sine interventu actionis, ut tenet Aversa; aut si dcatur consistere in sola actione productiva qualitatis, que est species expressa, ut tenent Conimbricenses; vel includere essentialiter talem actionem cum qualitate, ut tenet Hurtado, non posse Deum se solo effective producere intellectionem, etiam de potentia absoluta, quia secundun omnes non potest se solo producere actionem de praedicamento. Actionis alicujus cause creatae, cujus ratio est, quia essentia talis actionis est esse determinationem actualem agentis; unde non potest esse exislens, quin sit talis determinatio, et consequenter si esset a solo Deo, sequeretur quod causa secunda cujus esset determinatio, ageret effective et non ageret; non ageret enim ex suppositione quod solus Deus ageret; ageret autem quia haberet actionem, qua formaliter determinaretur ad agendum.
Si autem dicatur intellectionem consistere in qualitate sola non seipsa egre- diente, sed per actionem producta, dicendum est uod a solo Deo possel produci, quia nihil impedit, et ex communi .aiomate Deus potest supplere omnem causalilatem effectivam causae secunde respectu cujuscumque effectus, qui non est essentialis delerminatio effectiva istius effectus, aut cujus productio non argueret in ipso Deo imperfectionem; talis autem esset qualitas intellectionis in hac sentenlia, que cum nostra sit, absolute asserendum est nobis contra Vasquez 1. 2. disp. 9. cap. 1. Ruvium et alios intellectionem a solo Deo produci posse. Confirmatur primo, quia intellectus non habet ullam causalitalem respectu intellectionis, nisi causalitatem effectivam et materialem extrinsecam, talem scilicet qualem habet subjectum respectu accidentis ex ejus potentia educti; sed hujusmodi causalitates potest supplere Deus, alioquin non potest producere calorem, aul quantitatem extra subjeclum; ergo potest qualitatem intellectionis producere absque concursu effectivo et materiali etiam, quod majus est, intellectus.
Confirmatur secundo, quia quod illa qualitas sit vitalis non impedit quominus a solo Deo producatur, sed ex hoc potissimum capite proveniret impedimentum; ergo a solo Deo produci potest. Probatur major, tum a priori, quia vilalitas ejus posset dici consistere in hoc quod nala sit connaturaliter a suo subjecto solummodo provenire; tum secundo a posteriori, quia terminus vitaliter acquisitus per mutationem et augmentationem vitalem animantium potest a solo Deo produci, ita ut animalia augeantur et nulriantur sufficienter sine cooperatione effecliva sua.
Dices cum Vasquez, de essentia actus vitalis est quod per ipsum potentia at- tendat objecto; sed illa attentio explicari nequit absque efficientia potentie, ergo actus vitalis nequit esse absque tali efficientia, et consequenter nequit esse a solo Deo effeclive agenle. Respondeo,1 distinguendo majorem, quando produceretur in ,ipsa potentia effective. concurrente, transeat.; quando non produceretur in ipsa ullo modo, aut quando non produceretur in ipsa sic concurrente, nego majorem, que etiam simpliciter negari potest, nec probatur a Vasquez.
Respondeo secundo negando minorem, quamvis enim ex eo quod praeter receptionem speciei impressae requiritur ad percipiendum objectum, quod potentia attendat et adhibeat peculiarem aliquem conalum, quem non necessario adhibet, per hoc ipsum quod recipiat talem speciem, nos supra collegimus cum communi sententia, requiri quod potentia produceret aliquid, et non sufficere quod mere passive se haberet recipiendo speciem impressam, tamen cum non constet quod haberet qualitatem speciei expresse, quin eo ipso quo haberet ipsam, necessario attenderet per illam, non improbabiliter forte dici posset quod potentia haberet altentionem, per hoc ipsum quod haberet in se receptam ipsam speciem expressam, quamvis non haberet ullum concursum activum respectu ipsius, sive in producendo, sive in conservando ipsam. Unde posset dici quod attentio potentiae ad objectum consisteret in determinatione formali actuali ipsiusmet potentiae facta per speciem expressam in ea receptam, ad quam determinationem impertinens esset, a quo produceretur in potentia species expressa, an ab ipsa potentia, an a solo Deo vel ab aliqua extrinseca causa.
Que doctrina confirmari potest primo,. quia Deus ipse vitaliter attendit objectis intelligibilibus per intellectionem non productam, sed sibi formaliter communicatam; ergo similiter posset 'intelligere et attendere ad objecta intellectus creatus per intellectionem non productam. Confirmattir secundo, quia non ex efficientia precise potest colligi ipsa attentio ac sensibilis conatus, quem adhibet 'potefitia et quo fatigatur quando 'percipit objectum; ergo hon improbabile est quod oriatur formaliter ab ipsamet in'tellectiotle. Consequentia patel, quia ideo non driretur formaliter ab intellectione, quatenus colligeretur necessario ex efficienlia. Probatur antecedens, quia potenlia habet efficientiam respectu speciei intelligibilis impresse,et 'producende, et conservandae, et tamen non habet alten'tionem aut conatum aliquem sensibilem quo fatigatur, ut patet; ergo ex efficientia 'prcise non oritur ista altentio, aut conatus.
Dices, hine sequeretur quod ex attentione et conatu potentie non possit colligi activitas ejus,et consequenter tolleretr una ex principalibus viis impugnandi eos, qui negant intellectum concurrere effective ad intellectionem producendam, qua etiam utitur Doctor quest. sequenti hujus, d. n. 17.
Respondeo, ex illa attentione praecise, concedo; ex ipsa et aliis, nego sequelam primam et secundam. Itaque primo 'ex attentione colligitur esse aliquid in potentia quod non fuit ante, cum non esset attendens. Deinde quandoquidem posset esse species impressa in potentia quin esset ista atlentio, colligitur optime aliquid aliud requiri ut sit, preter speciem impressam et intellectum passive se habentem; unde quandoquidem non sit ecesse, nec conveniens recurrere ad Deum, nec ad Angelos tanquam ad causam precisam, et solam istius attentio- nis et formae per quam potentia attendit, nec aliquod inconveniens sequatiir ex eo quod ipsa potentia dicatur ad illam effective concurrere, optiie colligitur potentiam effective concurrere, et sic collegit Doctor ex attentione activitatem potentiae. Sic etiam Philosophi communiter colligunt activitatem aquae respecut frigoris, quod semel calefacta in se recipit dum iterum frigescit, flec aliqua alia causa secunda adest,'cui ista productio 'frigoris adscribi possit.
Hinc alias duas difficultates cum ' praemissis connexas solvere poteritus. Prima est, an scilicet potentia intellectiva in qua procederetur a solo Deo intellectio, intelligeret per 'eam? Respondendum enim est quod sic cum Doctore, questione sequenti num. 37. dicente quod si Deus eam causarel, et intellectu nostro imprimeret, non minus ea intelligeremus; unde optime infert quod propterea dixit Philosophus intelligere esse quoddam pati, non quod intellectio non procederet active de facto ab intellectu, sed quod ad constituendum ipsum intelligentem formaliter, ista productio seu efficientia esset impertinens, cum ad id solum sufficeret, et necessario requireretur receptio intellectionis.
Ratio autem hujus est, quod gratis requireretur aliquid ut potentia intelligeret aliud, quam ut haberet in se receplam intellectionem, in tali autem casu in se haberet receptam intellectionem. Dices ultra intellectionem requiri respectum tendentie ad objectum. Contra, quia hoc admisso, de quo alias, nihil impedit quo minus sit iste respectus aut possit esse, quando Deus se solo intellectionem produceret; ergo adhuc quamvis requireretur ultra intellectionem iste respectus, posset potentia non concurrens active ad intelletionem in se receptam intelligere per illam. Dices secundo, ad intellectionem requiritur attentio potentie, sed talis non posset esse absque actione potenliae; nullam autem actionem debet habere nisi in ordine ad ipsam intellectionem habendam, neque enim assignabilis est terminus alius, quem deberet producere per actionem illam aliam quam simul cum intellectione deberet habere. Respondeo primo, juxta communiorem modum dicendi Scotistarum, distinguendo majorem, absolute et simpliciter nego; quando debet produci cognitio ab ipsamet potentia, concedo. Respondeo secundo juxta paulo ante premissa, negando minorem, quia illa altentio esset formaliter per ipsammet intellectionem, sive produceretur ab intellectu, sive non.
Secunda difficultas ex his solvenda est, an possit intellectio poni in alio subjecto quam in intellectu? ad quam respondendum, quod si ponatur intellectio esse qualitas ex se nata provenire ab intellectu sine previa actione, aut si ponatur consistere in actione de predicamento Actionis, aut includere talem actionem probabilius esse quod non posset poni in alio subjecto quam in intellectu, quia nulla alia potentia habet activitatem ad illam nec naturalem, nec obedientialem; actio autem, et quod habet, egredi ab aliquo absque actione, nequil provenire ab aliquo subjecto quam a subjecto habente activitatem ad alia, ut palet; ergo, etc. Majorem suppono ex doctrina communiori tradita in materia de visione, ubi concluditur oculum corporeum non posse elevari ad videndum Deum, cum qua doctrina hec major connexionem habet.
Si autem nobiscum teneatur, intellectionem consistere in qualitate non includente actionem, nec dicente ordinem essentialem ad actionem sui subjecti, nec a se formaliter a suo subjecto egrediente, sed in qualitate tali, que possit a solo Deo active produci, major est difficultas, nam sive subjeclum de quo dubitaretur, an in eo produci posset, sit spirituale ut voluntas, aut essentia animae, aut Angeli, sive corporale ut appetilus sensitivus, aut oculus, difficile omnino videtur assignare repugnantiam, cur non possit in eo poni de potentia absoluta, et hoc esset fundamentum partis affirmative. Ex alia vero parte fundamentum partis negalivae esset, quod sequeretur ex illa possibilitate, oculum aut lapidem posse intelligere, quia effectus formalis primarius intellectionis est facere suum subjectum intelligens, et propterea non posset esse in aliquo, cui istum effectum non communicaret.
Et si diceretur, quod facere intelligens est effectus formalis ipsius, non tamen respectu cujuscumque subjecti, sed respectu intellectus tantummodo. Contra est, quia effectus formalis primarius nihil aliud est, quam communicatio suiipsius absque productione alicujus alterius, sed intellectio producta in oculo aut lapide, esset tam intime communicata ipsi, et idem est de quocumque allero subjecto ejus immediato, ac est de facto; intelleclui ergo omnem effectum formalem, quem habet respectu intellectus, haberet respectu voluntatis aut alterius subjecti, in quo immediate inhereret. Confirmatur, effectus formalis ejus significatur per intelligere, et intelligere nihil aliud est quam habere intellectionem in se subjectatam, sicut nec esse album est aliquid quam habere albedinem in se subjectatam; sed voluntas et oculus in quo produceretur intelleclio, esset habens intellectionem, ergo esset intelligens. Confirmatur secundo, quia si poneretur albedo in ccelo connaturaliter incapaci ejus, celum esset album; ergo quamvis voluntas essel connaturaliter incapax intellectionis, adhuc esset intelligens, si per potentiam absolutam poneretur intellectio in illa, et idem esset de lapide.
Dices effectum formalem aliquando dependere ab aliqua conditione particulari ex parte subjecti, que condilio si non adsit, quamvis forma sit in subjecto, non dabit illi suum effectum formalem; ergo ex eo quod intellectio poneretur in lapide, non sequeretur quod lapis esset intelligens. Probatur antecedens, quia effectus formalis personalitatis est facere personam, et tamen in ordine ad dandum hunc effectum exigit ex parte nature singularis quam personat, conditionem intellectualitalis. Unde quamvis personalitas divina assumeret naturam irrationalem, non tamen faceret cum ipsa personam, sed suppositum, quia scilicet illa natura non esset intellectualis, sicut debet esse illa, cum quo facere possit personalitas personam.
Sed contra, quia ideo personalitas non facit personam cum quacumque natura quam afficit, quia denominatio personalitatis est denominalio extrinseca derivata ab ipsa natura intellectuali, et non significat effectum aliquem particularem ex se precise convenientem isti forme, que sic vocatur; unde est mirum quod non habeat consliluere personam, nisi cum natura intellectuali a qua sola accipit istam denominationem. Quod si ista denominatio personalitatis esset intrinseca ipsimet, et significans effectum aliquem convenientem ipsi ex natura sua, eodem modo diceretur quod deberet facere personam quamcumque naluram, quam afficeret sine dependentia ab aliqua conditione particulari ex parte subjecli, sicut diceretur quod intelleclio de- beret facere intelligens quodcumque subjectum in quo inhereret, per quod patet exemplum de personalilate non facere ad propositum. Quod autem personalitas non tribuat aliquem effectum formalem a parte rei nature intellectuali ex se, quem non tribuit naturae irrationali, patet, quia nullum alium effectum tribuit nature intellectuali, quam ultimo complere ipsam et facere ipsam incommunicabilem, sed sic compleret naturam irrationalem, et faceret ipsam incommunicabilem, ut patet; ergo non requirit personalilas in ordine ad effectum quemcumque, quam ex se formaliter tribuit ullam conditionem particularem ex parte naturae quam afficit, unde ex hoc exemplo.
Confirmatur tertio, pars negativa premissa, nimirum quod intellectio posila in lapide faceret ipsum intelligentem, quia sicut personalitas communicat cuicumque naturae quam afficit, necessario effectum suum primarium, qui est complere ipsam ultimate aut facere ipsam incommunicabilem, ita etiam a pari intellectio debet communicare effectum suum formalem cuicumque subjecto cui inhaerel, atque adeo debet facere ipsum intelligens.
Confirmatur idem quarto, quia quando quaeritur an lapis habens intellectionem esset intelligens, per ly intelligens non possumus intelligere intellectum habenlem intellectionem, quia sic non posset esse controversia, et quaestio esset nugatoria. Sed sensus verus et realis est, an illa forma quae vocatur intellectio, ex se faciat aliquid circa intellectun, quod non faciat ex se circa lapidem si poneretur in illo. Sed videtur omnino quod non faciat, quia non facit formaliter aliquid nisi communicando se, comnunical autem se lapidi si sit in lapide, non minus quam intellectui, nec potest Deus impedire- quo minus sic se communicat si sit in ipso, unde communiter dicitur quod Deus nequeat suspendere effectum primarium causee formalis inexistentis subjecto.
Confirmatur quinto, quia non potest ostendi, cur absurdum sit lapidem intelligere, si admittatur intellectionem posse poni in eo; sed omnes merito existimant id esse absurdum, ergo non est asserendum quod intellectio poni possit in e0.
Hanc difficultatem ut quis evaderel, posset dicere primo quod quamvis intellectio non includeret actionem, nec seipsa egrederetur ab intellectu, haberet tamen ordinem intrinsecum et essentialem ad intellectum, tanquam ad subjectum, eo modo quo ubi intrinsecum, aut relatio qua conslituitur aliquod subjectum in loco, habet ad illud subjeclum, et unio animae ad animam, ac personalilas (si sit quid positivum) ad naturam singularem, cujus est propria personalitas; quod si hujusmodi ordinem haberet intellectio ad intellectum, tam quemadmodum illae relationes, aut modi absoluli nequeunt esse in alio quam in suis propriis subjectis, eodem modo dici poterit de intellectione, quod non poterit poni in alio subjecto quam in intellectu, nec etiam ulla ratione extra intellectum. Fundamentum autem hoc modo philosophandi de intellectu esset: Primo quod non repugnet eam dicere talem ordinem ad intellectum, quandoquidem aliae formae sic sint determinatae ad quedam subjecta, et dicant talem ordinem. Secundo quod propter rationes preemissas pro parte negativa hujus quaesiti, alias sequeretur eam posse poni in voluntale, et quod consequenter voluntas posset intelligere.
Contra hunc modum dicendi pro praesenti solum occurrit: Primo quod intellectio non sit retatio nec modus, sed qua- litas absoluta perfecta, et consequenler quod non possit dicere hujusmodi ordinem essentialem ad aliquod determinatum subjectum, ita ut non possit sine eo existere lam bene quam forma substantialis potest sine materia prima ulla; aut saltem tam bene quam quanlitas sine suo subjecto, quandoquidem intellectio sit perfeclior forma quam quantitas, alque adeo tam debet esse independens a. subjecto quam quantitas. Secundo contra occurrit, quod falsum sit, expositione intellectionis in lapide aul voluntale, secuturam quod lapis aut voluntas intelligeret, ut postea videbitur.
Posset dici secundo ad solvendam premissam difficultatem quod intellectio posset quidem poni extra intellectum, quia non esset tam imperfeclae entitalis quam relationes et modi, qui non possunt poni sine suis subjectis, sed quod cum hoc tamen ex natura sua intrinseca determinat sibi pro subjecto intellectum, ita ut non possit poni in alio subjecto illo; sicut enim de facto forme substantiales alique, ut anima rationalis potest existere exlra omne corpus, sed tamen non potest existere in ullo corpore nisi in humano, ita posset quis philosophari de intellectione quod possel poni supernaluraliter exlra omne subjectum, sed quod. non posset poni in ullo alio subjeclo quam in intellectu.
Fundamentum autem hujusmodi dicendi esset non repugnantia ejus, confirmata predicto exemplo de anima, et praelerea quod alias sequeretur quod intellectio non posset separari ab intellectu, ut tenet praecedens dicendi modus vel quod lapis intelligeret.
Sed contra hunc dicendi modum facit primo, quod supponat lapidem, verbi gratia, intellecturum, si in eo poneretur intelleclio, quod inferius ostendemus. esse falsum: Secundo quod supponat' repugnare formam absolutam, qualis est intellectio, posse poni in alio subjecto quam' in' intellectu, si possit conservari absque intellectu. Quid enim impediret quo minus' possit poni unio inhaesionis ipsius ad voluntatem vel lapidem, quandoquidem ad terminandam inhesionem ul sie, lapis et voluntas labeant sufficientem' capacitalem, et inhaesio' parlicularis talis nullam particularem rationem exigat in suo' termino: Exemplum vero illud de anima; nihil favet, sed potius est ad oppositun, quia quamvis animanon faceret cumalio'corpore quaim cum humano hominem, nec forte oum alio posset producere sensationes, aut operationes sensitivas ullas, tamen nihil impedit quo minus posset uniri corpori equino per potentiam supernaturalem; ergo similiter quamvis intellectio non faceret volunlalem aut lapidem intelligentem, tamen posset uniri inhesive illis de potentia absoluta.
Itaque tandem concludendum sentio intellectionem posse poni in alio subjecto quam in intellectu ut in volunlale, et etiam' in lapide, (nisi spiritualitas ejus impediat, ut impedire nonpulo, quamvis de hoc modo nolim agere) quia in hoc nulla est repugnantia, arguit majorem perfectionem intellectionis, magisque conforme. est principiis asserentibus Deum se solo posse eam producere.
Ut autem solvantur rationes in opposilum, et ostendatur quod in eo casu lapis, verbi gratia, non intelligeret, dici poterit intellectionem non facere intelligens actu suum subjeclum, nisi quatenus illud per eam percipit objectum intellectionis; non potest autem subjectum intellectionis percipere objectum per eam, nisi quatenus percipit aliquo modo ipsammet intellectionem; sed intellectionem non poterit percipere ullo modo nisi habeat virlulem perceptivam' per eam', unde quamvis intellectio pbnatuir' intrifisece inherens' alicui subjecto, verbi gratia, voluntati aut lapidi, quia tamen haec' subjecta non habent in actu primo virtutem perceptivam per intellectionem, propterea non inlelligent per intellectionem. Itaque effectus formalis intellectionis respectu cujuscumque subjecti in quo est inhaesive, est communicalio sui ipsius, sed hic non est a' quo formallter habet quid esse intelligens, unde esse intelligens non est esse habens intellectionem; sed effectus formalis ejus, quo conslituitur aliquid intelligens, est determinatio subjecti ad percipiendum per ipsam, hanc autem determinationenm nequit praestare, nisi subjecto habenti virtutem perceptivam per illam, qualem cum solus intellectus habet, solum intellectum potest facere intelligenlem et percipientem formaliter.
Confirmatur hec doctrina, quia intellectio divina licet intime identificetur voluntali divinae, non facit tamen formaliter voluntatem intelligenlem; nec vlltio divina licet intime identificetur intelleclui realiter, facit intellectum volentem formaliter, nam he propositiones in sensu formali sunt falsae: intellectus divinus vult formaliter. Voluntas divina intelligit formaliter. Et inde sequitur Filium non posse dici produci formaliter per voluntatem, nec Spirilum sanclun per' intellectum, sed hujus non est alia melior ratio, quam quod voluntas non sit intellecliva formaliter in actu primo, nec intellectus volitivus; ergo ut aliquid dicatur et sit intellilgens formaliter, oportel ipsum esse intellectivum formaliter in actu primo, et natum percipere per intellectionem, et consequenler quamvis intellectio inhaereret voluntati, non poterit tamen constituere ipsam formaliter intelligentem.
Confirmatur secundo, quia Deus non dicitur formaliter intelligens ex eo quod producal intellectionem in se, cum revera ipsam non producal, nec ex eo quod habeat sibi identificatam intellectionem, quia sic voluntas divina possit dici formaliter intelligens, sed ex eo a priori, quia habet intellectum et intellectionem ipsi applicatam sufficienter; ergo ut quid dicatur intelligere, debet habere intellectum, aut esse intellectus, et ulterius debet habere intellectionem sibi applicatam.
Confirmatur tertio, quia intellectus creatus non colligitur intelligere ex eo quod producat intellectionem in se. Primo, quia, ut supra dixi, quamvis Deus eam produceret se solo in intelleclu, intellectus intelligeret. Secundo, quia Deus ipse intelligit por intellectionem non productam a se. Tertio, qula scimus nos intelligere experientia, cum tamen non experiamur nos producere in nobis inlellectionem effective, sed ad id probandum utamur operoso discursu, et adhuc forte non demonstremus concursum effectivum intellectus, idque a mullis Philosophis negetur, licet minus probabiliter; ergo si maneret talis immutatio formalis qualem senlimus, sine efficientia alicujus rei per intellectum, potuissemus colligere quod intelligeremus, sed nihil impedit quo minus talis fiat immutatio, quamvis Deus ipse suppleret efficientiam intellectus respectu intelleclionis; ergo ut intelligamus formaliter non requiritur talis efficientia. Quarto denique, quia intellectus producit in se speciem intelligibilem, et tamen non intelligit per illam; ergo non potest colligi quod intelligat ex eo quod producat aliquid in se. Dices, non ex eo quod producat, sed ex eo quod producat intellectionem id colligi. Contra, quia quro quando producil intellectionem cum dici- tur producere intellectionem, et non dicitur producere intellectionem quando producit speciem. Dices, quia illa forma quam producit, dum dicitur intelligere et producere intellectionem, est distinctae rationis ab ea quam producit quando non intelligit, et quando dicitur producere speciem intelligibilem.
Sed contra iterum, quia queero unde colligitur quod istae forme sint diverse rationis? non ex eo quod intellectus producat aliquo modo unam quo non producit alteram, cum ulramque producat in se; nec etiam ex eo quod producat unam non vitaliter, nimirum speciem impressam intelligibilem, et alteram nempe intellectionem vilaliter; tum quia non satis probatur, quin utraque productio sit eque vilalis nisi quatenus una diceretur vitalis a termino, et altera non, quia non haberet talem terminum; unde prius deberet cognosci distinclio terminorum, quam possel colligi quod una produceretur vitaliter, et altera non; tum praeterea, quia due intellectiones colliguntur distingui inter se, quamvis utraque producatur vitaliter, et simili omnino quoad omnia modo; ergo non ex productione colligitur diversilas istarum formarum, sed ex eo colligitur diversitas speciei intelligibilis ab intellectione, quod alio modo formaliter immutent potentiam, seu ex eo quod potentia sentiat per formam quae dicitur intellectio, et non sentiat formali-. ter per formam quae dicitur species intelligibilis; et ex eo colligitur diversilas unius intellectionis sine alia quod sentiat potentia per unam aliquid, quod non sentit per alteram; ergo per hoc precise quod sic immutaretur formaliter potentia, et sic sentiret per formam diceretur intelligere, quamvis non producerel effective illam formam, et consequenler non habet intelligere formaliter inlel- lectus creatus per hoc, quod producat effective intellectionem.
Dices non posse intellectum immutari formaliter per intellectionem, nisi quatenus produceretur per ipsum. Contra, quia si non habet immutari potentia per ipsammet actionem effectivam formaliter, sed ulterius ut immutetur requirat inhesionem qualitatis, quae dicitur intellectio, gratis dicitur quod sola qualitas non immutaret sic intellectum, nam non magis difficile est quod immutaret illa forma intellectum totaliter in genere causae formalis, quam quod immutaret ipsum partialiter; ergo si debet dici quod immutet partialiter, ut certe debet, quia alias frustra requireretur, omnino dicendum est quod immutet totaliter, et quod actio productiva intellectus requiratur tantum ut ratio formalis productiva ipsius, non vero ut conditio aut causa partialis alio modo requisita ad determinationem intellectus. Ex quibus satis probatur propositio prima assumpta in hac confirmatione, unde ex ea infero hanc aliam; ergo forma quae est intellectio, habet vim aliquam formaliter determinativam intellectus, sic ut faciat intellectum percipientem, et consequenter cum non posset habere talem vim, nisi intellectus haberet in actu primo virtutem perceptivam correspondentem, sequitur quod quamvis intellectio poneretur in voluntate vel in lapide, non faceret illa actu intelligentia vel percipienlia.
Juxta hanc ergo doctrinam intelligi et explicari debet, quod dictum est supra num. 117. nempe quod intellectio ut faciat intelligens actu suum subjectum, praerequirat in ipso vim perceptivam proportionatam, que cum solummodo in intellectu reperiatur, sequitur intellectionem ut faciat intelligens, prerequirere quod suum subjectum sit intellectus. Ex hac autem doctrina facile solvi possunt fundamenta posita num. 114. ad probandum quod intellectio non posset poni extra intellectum in aliquo alio subjecto.
Negandum enim est quod lapis aut voluntas habens intellectionem intelligeret, et similiter negandum quod effectus formalis primarius, quem scilicet per se primo dat, intellectio sit facere intelligens, quamvis ille sit effectus primarius, hoc est, propter quem principaliter ordinata est.
Ut hoc autem melius intelligatur, advertendum formam aliquam plures posse habere effectus formales, unum directum et alterum indirectum. Directus est, quam ex se positive dat et ad quem intelligendum non necessario intelligitur expulsio alterius formae, et hujusmodi est facere album, facere intelligens, nec possunt a solo Deo conferri sine causis formalibus; Deus enim nequit facere aliquid album formaliter sine albedine, nec intelligens sine intellectione, quia id implicaret, cum sequeretur quod res alba, verbi gratia, haberet et non haberet albedinem. Effeclus indirectus et qui communiler vocatur secundarius, est expulsio alterius forme positivae, facta per introductionem formae expellentis in idem subjectum, et hic effectus potest fieri a Deo sine causa formali expellente; potest enim Deus expellere nigredinem a subjecto sine introductione albedinis. Potest etiam hic effectus quandoque saltem, impedire etiam applicata sufficienter causa formali, quia potest Deus efficere ut non expellatur nigredo, quamvis introduceretur albedo in idem subjectum; possunt enim contraria in suinmo esse simul in eodem subjecto de potentia absoluta, ut modo suppono ex Philosophia.
Rursus effectus formalis primarius forme potest dividi in illum, ui magis in- tenditur a natura,. et ad quem magisper se ordinatur forma, et in illum quem magis necessario habet semper conjunctum secum in suo subjecto; effeclus autem primarius primo modo intellectionis de qua agimus, est determinatio illa formalis potentiae per quam fit ut potentia intelligat, et hic effectus non semper concomitatur intellectionem, sed solummodo quando est in intellectu; imo fortassis impedire potest etiam, cum intellectio esset in ipsomet intellectu, ut si esset nimium.occupalus per alias intellecliones, de quo tamen non mihi constat quidpiam certi. Effectus primarius secundo modo intellectionis et cujusvis alterius forme, est communicatio suipsius, seu ipsamet forma communicata subjecto inhaesive, aut informalive aul unitive quomodocumque, unde nequit intellectio in ullo subjecto esse sine hoc effectu. Per quae facile respondetur ad confirmationes predicti fundamenti.
Ad primam enim confirmationem, nego majorem pro secunda parte, nam intelligere non est habere intellectionem quomodocumque, sed potius percipere per intellectionem.
Ad secundam confirmationem, nego consequentiam, et ratio est, quia esse album nihil aliud est quam habere albedinem, sed esse intelligens non est habere intellectionem, sed percipere per intellectionem habitam, quod nequit conveniri nisi potentiae intellectivae, et propter similem rationem nego sequelam tertiae confirmationis.
Ad quartam confirmationem, concedo majorem totam et nego minorem, quia facit intellectum percipientem, non vero faceret lapidem percipientem.
Ad quintam confirmationem, nego majorem, quia nihil potest intelligere quod non potest percipere per intellectionem, et nihil potest percipere per ipsam quol non sit intellectivum in actu primo, ut supra oslensum est; unde cum lapis non sit sic intellectivus, sequitur quod non. possit intelligere, quamvis haberet intellectionem.
Secunda questio est an ad hujusmodi. operationes, etc. Ex tribus quaestionibus circa intelleclionis, naturam molis,, hic solvit secundam que est solummodo de modo loquendi.
Concludit ergo ad intellectionem dari aliquam mutationem per se, quia intelle- i ctus habens jam intellectionem quam non habuit anle, aliter sine dubio se habet jam quam ante, ergo jam mulatur, et consequenter habet mulationem. Sed illa. mutatio, quae jam est in intelleclu dum intelligit, non est necessaria ad aliquam aliam formam quam ad intellectionem,. ergo est per se ad intellectionem; illa enim mutatio est per se ad aliquam aliam formam, que mutatio est ad illam, et non est ad illam ratione alterius formae ad quam per se primo terminaretur mutatio. Confirmatur, non est potior ratio cur daretur per se mulatio ad calorem quam ad intellectionem, sed secundum omnes datur per se ad calorem; ergo et ad intellectionem.Nec refert quod mutatio ad calorem sit successiva et corrupliva, et. consequenter molus proprie diclus, qualis non est mutatio, que est ad intelleclionem, nam quamvis mutatio ad calorem non esset successiva nec corrupliva, conveniret ipsi ratio mutationis ut sic.
Dices, posset esse mutatio in intellectu quando haberet intellectionem, quamvis ipsa mutatio non esset ad intellectionem; ergo non colligitur sufficienter mutationem esse ad intellectionem, ex eo quod dum est intellectio in intelleclu sit in eo mulatio. Probatur antecedens, quia si intellectio seipsa produceretur ab intellectu, ut tenet Aversa; aut seipsa uniretur intellectui, quamvis mutaretur intellectus per illam, non tamen daretur mutatio ad illam, sed potius fieret mutatio per illam, sicut quando agens habet actionem, licet possit dici quod mutaretur, quia ea posila aliter se habet quam ante; non tamen potest dici quodaretur mutatio ad illam actionem, sed potius quod per ipsam actionem mutaretur, quia actio seipsa egreditur ab agente, et seipsa unitur illi.
Contra, quia supponimus ex dictis intellectionem non egredi seipsa ab intellectu, nec seipsa inhaerere ipsi, quandoquidem possit a solo Deo produci,, et quidem extra intellectum. Unde in forma respondeo distinguendo consequens replic, ex eo praecise, transeat ex eo, et ex hypothesi quod non seipsa produceretur, aut uniretur intellectui, nego consequentiam.
Pro complemento hujus difficultatis adverte duplicem posse hic mutationem ad intellectionem considerari, unam activam per quam effective fieret, alteram quasi passivam per quam fieret ut uniretur subjecto, quod mularetur per ipsam; prima mutatio convenit intellectui quatenus est activa, et est ipsa dictio que est actio de predicamento Actionis; altera convenit ipsi qualenus recipit intellectionem, et est ipsamet unio quam habet intellectus ad intellectionem, et sine qua posset esse et intellectus et intelleclio simul existentes in rerum natura. Quelibet autem ex his mutationibus datur de faclo ad intellectionem quamcumque crealam, sed sunt tamen realiter separabiles, quia hec ultima posset esse sine prima, ut in casu quo a solo Deo produceretur intellectio in intellectu non concurrente effective ad ejus productionem.
Tertia quaestio est: An hujusmodi operationum si productio, Hec difficultas est magis adhuc nominalis, seu de modo loquendi quam praecedens, et sufficienter expedita a Doctore, qui concludit non dari, proprie loquendo juxta modum loquendi Philosophi, productionem aut generationem ad intellectionem, seu quod idem est, non posse dici proprie loquendo, quod intellectio producatur aut generetur; et quamvis pro illo instanli quo intellectus habet intellectionem, habeat etiam productionem, et illa productio sit actio per quam intellectio fit, tamen non debet dici productio proprie loquendo, ut precise terminatur ad intellectionem, sed ut terminatur aut totum compositum per accidens, quod coalescit ex intellectione et intellectu, nimirum ad intelligens. Duo proponit Doctor fundamenla hujus modi loquendi. Primum quod secundum Philosophum forma non dicatur proprie generari, sed compositum; et hoc sive loquamur de generatione substantiali per quam producitur totum compositum per se substantiale, et que generatio simpliciter ac sine addito dicitur generatio; sive de generatione accidenlali per quam producitur totum compositum accidentale, ut album aut dulce, et que vocatur generatio secundum quid ad differentiam prioris generationis. Sed intellectio non est compositum neque substantiale, neque accidentale, ut palet; ergo mutatio que ad ipsam terminatur, ut ad ipsam praecise terminatur, non est productio aut generatio, nec ipsa potest dici proprie loquendo produci aut generari, sive generatione simpliciter, sive generatione secundum quid.
Alterum fundamentum est quod generatio sil via a non esse ad esse, et consequenter quod debet dici proprie loquendo, ad illud terminari tanquam ad terminum proprium quod habet esse proprie loquendo, sed proprie. loquendo. compo- situm tantum in materialibus, non vero forma dicitur esse seu existere, quandoquidem forma sit ratio qua constiluitur composilum intrinsece; ergo solum compositum, non vero forma debel dici produci et generari. Confirmat hoc, quia secundum intenlionem Philosophi, quod generatur ac producitur a causis secundis sublunaribus, de quibus hic loquimur, debet esse divisibile in duo, ex quibus coalescit tanquam ex partibus intrinsecis, nimirum in materiam et formam; et propterea aliqui ex mente ipsius collegerunt formam accidentalem habere partes suas intrinsecas realiter distinctas, quarum una esset materialis et altera formalis; et quamvis in hoc erraverint, cum forme accidentales non habeant materiam, ex qua tanquam ex parte inlrinseca constituerentur, nullum enim sit indicium unde id colligatur, et propterea gratis assereretur et superflue, sed materiam, in qua tanquam in subjecto producerentur, et ex cujus potentia educuntur, quod etiam eque verum est de formis substantialibus; et quamvis etiam male quoad hoc intellexerint Philosophum, dum dixit id quod generatur generatione accidentali componi ex materia et forma, eatenus enim hoc dixerat quatenus existimat compositum per accidens quod ad illam generationem sequitur esse illud quod proprie generari dicitur; quamvis, inquam, in hoc erraverint et male intellexerint Philosophui, tamen signum est quod Philosophus voluerit illu 1 quod generatur, tam generatione substantiali et simpliciter quam generatione accidentali et secundum quid debere esse divisibile in duo. Cum ergo intellectio non sit divisibilis in hujusmodi duas partes, sequitur eam non posse esse proprium terminum productionis seu generationis, ut productio et generatio formaliter. Si aule uueratur unde colliga- tur quod Philosophus per compositum quod est terminus generationis secundum quid, intelligat compositum ex subjecto et accidente, non vero compositum de novo productum quoad omnes suas partes. Respondet Doctor id colligi tum ex exemplis Philosophi 8. Metaphys. text. 12. tum ex ratione, que est, quod id quod generatur, est ex eo quod preexistebat; sed illud quod praeexistebat totius per accidens est subjectum, ergo ax eo constat, et consequenter illud quod generatur generatione accidentali est totum composilum ex subjecto praeexistente et ex forma educta ex potentia ejus, non vero totum aliquod compositum ex partibus de novo productis.
Contra hoc arguo, etc. Proponit duas difficultates contra doctrinam traditam. Prima, quod intellectus noscens aut intelligens non possit per se generari, quandoquidem non sit ens per se, sed per accidens. Ad hanc respondet distinguendo anlecedens, non potest per se generari generatione quae sit simpliciter generatio, concedo; non potest per se generari generatione que sil generatio secundum uid, et simpliciter ex natura sua terminatur ad totum seu compositum per accidens, quod licet non sit simpliciter totum, est tamen simpliciter totum per accidens seu totum secundum quid, negat antecedens. Itaque ea ratione qua aliquid est compositum tale, potest ad illud dari generatio talis simpliciter, si sit totum simpliciter, potest simpliciter dari ad ipsum generatio, quae sit simpliciter generatio; unde si sit totum per accidens et secundum quid, potest ad ipsum simpliciter dari generatio que sit accidentalis, et secundum quid tantum generatio.
Altera difficultas est, quod intellectio sit terminus mutationis, quandoquidem ad ipsam detur mutatio, ut in secunda quesliuncula hujus questionis resolutum esl; ergo et productio ac generatio,. quia mutatio est ipsamet productio. Ad hanc respondet negando consequentiam, quia licet mutatio et productio sit realiter in crealis idem, tamen certum est quod non omne illud quod denominatur a mutatione ut mutatio est, denominetur a productione, quia subjectum recipiens per mutationem formam denominatur mutari, et tamen non denominatur produci; ergo quamvis mutatio et productio esset idem, non tamen sequitur quod id quod est terminus productionis ut productio est, sit terminus mulationis ut mutalio est; sicut non sequitur quod omne illud quod est subjectum denominationis mutationis ut mutatio est, sit subjectum denominationis productionis ut productio est, nec e contra illud quod est subjeclum denominationis productionis, seu quod denominatur produci, est subjectum denominationis mutationis ut mutatio est, seu id quod dicitur mutari aut alterari.
Haec dicta sunt quantum ad modum propriun loquendi juxta mentem Philosophi, qui tamen quia modo non est in usu, ita quin communiter dicatur quod intellectus producat in se intellectionem, et quod intellectio producatur et pariatur, et gignatur ab objecto et intellectu, propterea jam absolute et simpliciter concedi potest productionem terminari ad intellectionem, nec hoe videri debet contra Scotum, qui id negavit juxta modum loquendi Philosophi, solummodo. Confirmatur hoc, quia secundum ipsummet Scotum quaestione sequenti, notitia et cognitio causatur ab intellectu, et vocatur ubique ab ipso notitia genita, et proles ac verbum menlis; sed jam communiter omne illud quod causatur et gignitur, dicitur produci, ergo potest admitti quod intellectio producatur. Imo Augustinus citatus in principio hujus quaestionis, expresse dicit notitiam congenerari in nobis a re quam cognoscimus.
Denique quod majus est ad propositum nostrum, ipsemet Scotus infra dist. 27. quest. 3. num. 12. expresse asserit verbum esse actum intelligentie produclum a memoria perfecta, et postea ibidem docet num. 14. verbum esse actualem intellectionem; ergo ipsemet concedit intellectionem produci.
Ex his corollarie potest concludi, etc.' Ex doctrina hactenus tradita de natura intellectionis, presertim in prima quaestione, in qua concludit intellectionem genitam in nobis esse qualitatem recipientem esse, non per aliam qualitatem, sed per actionem de predicamento Actionis, infert in confirmationem suae doctrine supra dist. 2. q 7. num. 15. intelligere et velle non esse actus productivos ex sua ratione formali, nec per consequens principia actuum notionalium divinorum, dictionis scilicet qua prodncitur Verbum, et spirationis qua producitur Spiritus sanctus, cujus oppositum docuit Henricus quodlib. 6. quaest. 1. Probatur autem hoc ex dictis, quia ideo Henricus existimavit actus intelligendi et volendi essentiales, hoc est, intellectionem et volitionem, quibus formaliter Pater intelligit et vult, et quae non sunt producle esse actus productivos seu principia actuum notionalium, quia existimavit intelligere in nobis esse productivum; sed in nobis intelligere non est productivum diclionis, nec principium ad ipsam praerequisitum, ergo nec in divinis.
Ad argumenta principalia, etc. Hec argumenta sufficienter sunt soluta ex dictis, sed majoris claritatis gratia hic etiam ea breviter solvemus. Primum est quod ad actionem non detur actio, ex 5. Physicor. cujus ratio est quod alias daretur processus in infinitum; sed intellectio est actio; primo quia est actus secundus; secundo quia solum manet dum est in fieri, quod soli actioni convenit aut passioni ipsi correspondenti; tertio denique, quia actio ut sic de predicamento Actionis dividitur in immanentem et transeuntem; sed intelleclus est actio immanens, ergo est actio de praedicamenlo Actionis. Respondet Doctor minorem esse falsam, loquendo scilicet de actione de predicamento Actionis, de qua solum verum est quod ad eam non detur actio. Prelerea autem ostendit, cur intellectio seu cognitio vocetur actio, quia nimirum habet proportionem lalem cum actione de praedicamento Actionis. Primo, in hoc quod quemadmodum actio de praedicamento Actionis dependet semper ab agente per ipsam pro omni instanti pro quo est, nec potest sine ipso conservari saltem connaturaliter, ita etiam intellectio dependet 'semper connaturaliter ab intelligente per ipsam. Secundo, in hoc quod quemadmodum per actionem de praedicamento Actionis agens versatur circa aliquod passum quod per actionem, seu mediante actione mutatur, (propter quod etiam actio dicitur esse in passo et non agente, quia scilicet versatur, ut dixi, actio circa passum qua passum, non circa agens qua agens, non vero quia est in passo subjeclive, hoc enim esset manifeste contra principia Doctoris et Scotistarum ubique, et speciatim in 4. dist. 13. quest. 1. num. 10.) ita etiam intelligens seu cognoscens mediante intellectione versatur circa aliquid aliud actu, nimirum circa objectum quod per intellectionem 'cognoscit.
Itaque propter hanc similitudinem, quam habet intellectio cum actione de predicamenlo Actionis, 'potest optime vocari actio; sed quia noh habet' terminum aliquem per se causatum, quem scilicet 'mediante ipsa tanquam ratione formali agendi intellectus causat, 'prout habere debet illa actio, que est de' praedicamento Actionis, 'prelerea intellectio non potest esse actio de illo praedicamento. 'Unde in forma respondeo ad tres probaliones minoris negatae. Ad primam, negando omnem actum secundum esse actionem de predicamento Actionis. Ad secundam etiam negando quod soli actioni de predicamento Actionis convenit esse semper in fleri, seu semper dependens ab actuali presentia sue cause a qua oritur, alias lumen quod est sic semper 'in fieri, et species visibiles externae essent 'actiones, quod est absurdum secundum omnes. Ad tertiam respondeo ut supra, si per actionem 'immanentem intelligatur in illa divisione, intellectio et similes operationes vitales negando majorem, et negando actionem ut sic, ullam univoce dividi in illas actiones. Si vero intelligatur per actionem immanentem ipsamet dictio seu elicitio intellectionis, concedo majorem et nego minorem.
Secundum argumentum principale est, quod intellectio si non esset actio fieret per actionem; sed non fit per actionem, quia secundum Augustinum, aer praesente lumine non est factus lucidus, sed fit lucidus, quia scilicet non manet lucidus nisi presente luminoso; sed etiam intellectus non manet intelligens, nec manet intellectio, nisi manente causa primo causativa intellectionis; ergo non potest dici quod sit facta intellectio per aliam actionem. Respondet Doctor quod si argumentum aliquid valeret, probaret lu- men non produci in aere mediante actione, ut patet, sed hoc est absurdum; ergo non debet intelligi Augustinus sic ut velit lumen non fieri per actionem, sed solum quod non fit per actionem, ita ut possit manere sine luminoso causante ipsam, et consequenter non debet inferri quod intellectio non fiat per actionem de praedicamento Actionis ex dictis Augustini; sed solum quod non fiat sic, ut maneat sine causa ipsam per Actionem eliciente, eo modo quo manent habitus intellectuales, et calor et similia permanentia.
Tertium argumentum est quod forme non sit generatio, nec productio, sed compositi; sed intellectio non est compositum, ergo non producitur, nec generatur, et consequenter non datur notitia genita aut producta in intellectu. Ad hoc respondet remittendo se ad dicta in solutione terliae quaestiuncule, juxta quae totum esset concedendum, sed inde non haberetur quin daretur notitia in intellectu, quando intelligeret quae ante non fuit, et que non esset actio de praedicamento Actionis; sicut non sequitur ex eo quod calor non non debeat dici produci, aut generari juxta Philosophum, quandoquidem non sit compositum, quod non reperiatur calor in ligno quod calefit de novo qui non fuit ante, et qui non sit actio de predicamento Actionis. In rei autem veritale, et secundum communem jam modum loquendi, usurpatum etiam, ut vidimus num. 32. ab ipso Scoto, negari potest major.
On this page