Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

COMMENTARIUS.

(a) Tertio principaliter quaerit Doctor sine argumentis : an substantia materialis per actualem existentiam sit individua, vel ratio individuandi aliquid aliud, id est, an actualis existentia nature humane sit ratio formalis contrahendi naturam ad esse individuale.

Opinio Nicolai Boneti in octavo Metaph. suae, ista est, quod substantia materialis contrahatur ad esse individuale per actualem existentiam ipsius substantiae, quod probat per dictum Philosophi septimo metaphysicorum, text. com. 49. ubi habetur, quod actus determinat et distinguit, nam secundum nostram translationem sic habetur ab Aristotele : Vam, inquit, actus separat, et secundum translationem Commentatoris : Actus, inquit, dividit substanliam, ex hoc arguit, si actus distinguit ; ergo ultima distinctio est per ultimum actum, «timus autem actus est individuorum, etc.

COMMENTARIUS.

(a) Contra istud. Hic Doctor improbat hanc positionem.

Primo, quia quod non est ex se distinctum, etc. Et vult dicere Doctor quod sic- ut datur natura in communi, qua sit hoc ! per aliquid distinctum a natura, ita datur existentia in communi quae sit haec per : aliquid positivum aliud ab illa.

Hic Doctor in ista littera dicit aliqua salis notanda. Primum, quod eo modo, quo datur esse essentiae, etiam datur esse existentia e conveniens tali esse essentiae. Nam si esse essentiae nature humans sil tantum in potentia, esse existentiae ipsius erit tantum in potentia; et si esse essenti: sit in esse reali actuali, tunc esse existentic ipsius erit in esse reali et actuali, cum sit gradus intrinsecus ejus, ut supra exposui in quast. l1. praesentis dist.

Secundum est, quod eo modo quod esse essentiae est prius vel communius alio, sic esse existentiae ejus erit prius et communius. Et ex hoc infertur, quod si Substanlia, quae ponitur genus generalissimum, ponitur prior ex natura rei omnibus inferioribus in esse tantum possibili, ita esse existenti: ejus in tali esse possibili, ponitur prior omni esse existentivae nato competere inferioribus. Et similiter si prior in essereali, et actu. ab omnibus inferioribus in esse reali et actuali consideratis, quod videtur ponendum, ita esse exislentiae reale et actuale ipsius substanli: generice, in tali esse erit prius omni existentia reali et. actuali nata competere inferioribus.

Tertium, quod sequitur ex ista littera Doctoris est, quod natura communis non praeise existit per existentia m singularis, ut aliqui exponunt Doctorem, quia sicut natura est prior singulari, ita ejus exisLenlia, bene verum est quod nunquam natu - ra communis habet esse reale actuale, et existens sine esse reali et actuali, et exislenti: individuorum, tamen cum hoc stat, quod tale esse reale, et existens ipsius natur: sit prius natura esse reali, et existentiae individuorum.

Quartum est, quod respectu existentiae naturae humanae non datur alia differentia, nec aliud genus; easdem enim praecise differentias habet, quas et natura, quia ipsa existentia ponitur praecise gradus intrinsecus natura.

Si dicatur, quod ex hoc videtur sequi, quod ita animal praedicatur in quid de existentia hominis, sicut de ipso homine, et similiter rationale videretur ita prwdicari essentia liter de existentia hominis, sicut de ipso homine.

Dico, quod includere eamdem differentiam potest intelligi uno modo formaliter et quidditative, alio modo realiter, et identice. Primo modo, homo, ut prescindit ab omni existentia tam actuali quam aptitudinali, recipit praedicalionem essentialem, et omnia quas praedicantur essentialiter de homine, prescindunt ab omni existentia tam actuali quam aptitudinali, quia praedicata essentialia praecise accipiuntur penes quidditatem ; et quando animal, ut includit esse existenti, praedicatur de homine, non praedicatur in quid, quia quod non dicit unum conceptum per se in qud, nunquam prwedicatur in quid ; patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 1. q. 9. et. similiter in. tertio ubi quaerit Doctor an ista sil per se: Christus est homo, modo animal cum sua existentia sive actuali, sive aptitudinali, non dicit unum conceplum per se quidditativum, ut patet. Si secundo modo, dico quod talis existenlentia est per realem identitatem eamdem nature humans, sic intelligenda quod rationale, quod constituit hominem in esse specifico habet existentiam, ut gradum intrinsecum, et similiter animal habet existentiam propriam, ut gradum intrinsecum ; et licet animal, ut prius natu. ra sua existentia concurrat ad esse quidditativum hominis, nunquam tamen animal intelligitur esse in homine. «quin con- comitanter intelligatur et ejus existentia in homine; et sic patet quomodo existentia hominis non includit alias differentias ab illis, quas includit homo, quod etiam probatur per argumentum a fortiori, quia propria passio non includit aliam differentiam a differentia speciei ; quia si sic, tunc oporteret ponere unam coordinationem passionum, quod est falsum, a fortiori existentia non includit aliam differentiam a differentia speciei cujus est. Patet consequentia, quia existentia , cum sit gradus intrinsecus rei cujus est, est valde intimior quam quaecumque passio, ut patet a Doctore, in primo. dist. 3. quest. 1l. et in quodlib. quast. l. e[5.

Quintum est, quod tota coordinatio Praedicamentalis praecise attenditur secundum entitatem superiorum et inferiorum, ut priorem natura omni existenlia, sic quod datur tota coordinatio, puta generum, specierum et individuorum, ut natura prior existentiis datis convenire generibus, speciebus et individuis ; sicut ergo species, ut species est prior existentia nata sibi competere, ita individuum, ut hujusmodi erit prius existentia nata sibi convenire; ergo in iilo priori oporlereL assignare rationem individualem contrahentem naturam ad esse individuale, et sic sequitur, quod per existentiam aliquam nulla natura sil primo individua, sed per aliquod posililivum prius natura omni existentia.

Sed tunc occurrit dubium, quia si in illo priori non includitur existentia, quaeritur per quid existentia hominis contrahitur ad esse individuale? aut contrahitur per eamdem rationem individualem, per quam contrahitur natura, aut per aliam. Non primo, quia illa ratio individualis preintelligitur existentia hominis. Non secundo, quia eodem modo quaero per quid existen- tia animalis contrahitur ad esse specificum hominis? Non per differentiam hominis, quia intelligitur prior tali existentia. Si peraliquid aliud, oportebit assignare illud, et non videtur posse assignari aliud, nisi alia differentia a differentia hominis; et tunc sequitur,quod existentia hominis habebit aliam differentiam a differentia hominis, et sic existentiarum erit alia coordinatio.

Respondeo, quod non intelligo, ut aliqui volunt exponere Doctorem quod detur una differentia individualis respectu natur: hominis, et alia respectu existenlise, quia oporterel darialiam et aliam respeclu alterius et alterius passionis ipsius hominis, cum passio sit magis distincla quam existentia . Dico ergo, quod natura humana respectu unius individui praecise contrahitur ad esse individuale per unam differentiam individualem, et per eamdem concomilanler conlrahitur quidquid ad hominem pertinet, sive ut esse essentia le, sive ut passio, sive ut gradus inlrinsecus ; nunquam enim natura in quocumque sil, potest separari a suo gradu intrinseco, nec a suis passionibus, ideo eadem differentia, quae:e primo et. immediate contrahit naturam ad esse individui, ex consequenti et concomilanter contrahit omne quod per realem identitatem includitur in ipsa natura, contrahit dico ad esse individuale, quod bene nota.

(b) Et si dicatur, quod praesupponit dislinctionem, id est, si dicatur, quod esse existenti:e bene praesupponit distinctionem essentia rum ad invicem, puta specific;oe nature, generics, suballerne et generalissime, non tamen praesupponil distinctionem naturarum singularium, sed ipsum esse existenli:e praecise contrahit naturam ad esse individui.

(c) Contra. Hic Doctor improbat hanc responsionem, et ratio stal in hoc, quia in coordinatione praedicamentali sunt. omnia, etc.

(d) Nam st natura specifica eadem sit in pluribus individuis habet etiam — existentiam ejusdem rationis in eis, patet, quia natura in quolibet individuo est ejusdem rationis ; ergo et existentia, quae:e est modus intrinsecus erit ejusdem rationis in omni individuo ; et sic potest quaeri per quid existentia sit haec? quia non est dare, quod sit de se hxc, et ita non sufficit dare primam existentiam, qua natura sil haec, quia natura ut hi?e, praecedit. primam existentiam. Ex ista lillera aliqui voluerunt exponere Doctorem quod existentia hominis contrahatur ad esse individuale per aliquam haeceitalem aliam ab haeceitate contrahente naturam, sed hoc non videtur, ut dixi supra, quia sufficit haecceilas contrahens naturam, ad quam naturam contractam concomitanter dicitur contrahi, quidquid est in tali natura. Si tamen intelligunt aliam ha»eceilatem respectu existen - ti: et nature, tunc solvant rationem factam, quam, ui credo, solvere non possent. Nec enim Doctor dicit, quod contrahatur peraliam hseceitalem, sed tantum dicit quod sicut natura, puta hominis non est de se hac, ita et existentia , quaex est gradus intrinsecus natur:aet non est de se haec ; ergo oportet dare per quid talis existentia fiat h:ec. Non per aliam existentiam, cum illa sit simpliciter ejusdem rationis ; contrahens autem ad esse individuale non est simpliciter ejusdem rationis eum natura contracta, oportet ergo dare aliquid aliud contrahens naturam ad esse individuale, et per illud idem concomilanter contrahitur existentia nature human: ad esse indivi - duale.

(e) Per hoc patet ad argumentum pro opinione. Hic Doctor solvit rationem faclam pro opinione Boneti, et dicit quod actus eo modo distinguit. quo est actus, etc. et illa est per ultimum actum per se pertinentem ad coordinationem praedicamentalem. Illa enim sola pertinent ad coordinalionem praedica menlalem, quae per se ponuntur in recta linea praedicamenlali, et illa proprie et per se sunt in pr:dicamento et quidditalive, qua recipiunt praedicalionem talis Praedicamenli, et similiter omnia per se perlinenl ad talem coordinationem, qui per se constituunt aliquid quod est in recta linea praeedieamentali; et hoc modo differentiae constituentes species, vel specialissimas, vel subalternas, et similiter hacceilatles per se pertinent ad talem coordinationem, non quod recipiant praedicationem per se talis Priedicamenli, quia genus per se non praedicatur de differentiis, sed per se dicuntur pertinere, quia conslituunt per se ultimale aliquid, quod per se est in recta linea praedicamentali, et per se recipit praedicalionem talis praedicamenti. Sed in proposito : Actualis existentia non per se pertinet ad coordinationem praedicamentalem, cum per se sit actus posterior Lota coordinatione praedicamentali, et ideo dicit Doctor, quod existentia distinguit ultimate sed dislinelione, qua est extra totam per se coordinatlionem praedicamentalem, qua distinctio est aliquo modo accidentalis, licel non sit vere accidentalis. Dicitur enim quasi accidentalis, quia non per se pertinet ad aliquid ejusdem Praedicamenti, sed concomitatur illud, quod per sc est in Predicamento non tamen est pro: prie accidentalis, cum sit gradus intrinsecus rei cujus est, sed extra rationem formalem illius ; sequitur enim totam distinctionem secundum esse quidditativum, scilicet ejusdem coordinationis praedica. mentalis; eo ergo modo quo est actus, distinguit, et in quo est ultimus actus, ultimate distinguit, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3