Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 3 (11)
(a) Titulus quaestionis talis est: An Angeli possint cognoscere lapidem vel hominem, itla quod homo vel lapis concurrat active ad cognitionem abstractivam, causando parlialiter speciem intelligibilem sui, vel quod concurrat parlialiter ad cognitionem sui intuitivam, et si utroque modo concurrat, quia si potest concurrere, tunc intellectus Angeli potest recipere utramque cognilionem a lapide, recipere dico, tanquam a causa partiali producente partialiter cognitionem sui intuitivam, quae recipitur in Angelo, et partialiter speciem intelligibilem, qua similiter recipitur in intellectu possibili Angeli, quae species intelligibilis erit parlialis causa cognitionis abstractivae. Et non loquor hic de specie intelligibili repraesentante universale, quia hujusmodi species fuit sibi concreala a Deo, sed loquor de specie intelligibili perfecte reprasenlante singulare, quia species intelligibiles singularium non fuerunt concreal:, et sic patet titulus quaestionis.
(b) Tunc ad rationem. Hic loquitur Doctor de objecto motivo, et dicit quod nihil est. objectum adaequatum intelleclus, nisi in quo salvatur ratio omnis illius, ad quod potest se extendere, id est, quod nihil potest esse objectum motivum adaquatum intellectus, respectu plurium intelligibilium, nisi ratio formalis illius sit ralio cognoscendi omnia illa, et hoc est quod dicit; et tale objectum singulare, quod est ratio formalis intelligendi omnia intelligibilia, non potest esse aliquod creatum, quia illud esset formaliter infinitum. Addit Doctor quod objectum adsaequaltum intellectus Angeli est aliquid commune ad omnia per se intelligibilia, et quia sub tali communi continentur etiam sensibilia, quae possunt partialiter causare speciem intelligibilem sui, et ex»ra speciem intelligibilem sunt tantum intelligibilia in potentia, ut vero relucent in specie intelligibili, sunt intelligibilia in actu, et sic patet responsio ad argumentum, quod intellectus Angeli potest habere aliqua objecta intelligibilia in potentia; et quod dicit Doctor quod oportet intellectum Angeli esse aliquod commune, de ista communitate, vel praedicationis, vel viriualitatis, vide in primo, dist. 3. q. 3.
(c) Ad primam rationem. Hic Doeclor supponit unum, quod singularitas dical aliquod positivum additum nature, ut probavi supra, et sic ipsa natura non conlinet totam entitatem singularis, et per consequens non sequitur quod si aliquid est ratio cognoscendi naturam in se, quod sit ratio cognoscendi singulare illius nature, cum singulare addat aliquid posilivum illi natura.
(d) Ad aliud dicendum. Dicit Doctor hic, quod intellectus Angeli sic inclinatur naturaliter, ut habens speciem intelligibilem ad cognitionem objecti, sicut grave ad centrum, et sola est differentia inter grave et intellectum cum specie intelligibili, quod ipse intellectus, una cum specie subest imperior voluntatis, non sic grave, ita quod si non esset, etc. id est, quod si non subesset molioni voluntatis, eque naturaliter inclinaret ad cognitionem objecti, sicut grave inclinat deorsum.
(e) Ad aliud, quod ibi dicunt. Hxc est responsio ad secundum argumentum in ordine, quod incipit: Praeterea inter iilud, quia ista ratio intendit concludere, quod si Angelus intelligeret primo singulare, quidquid intelligeret sub ratione singularis, ita quod ratio singularis esset ratio movendi intellectum ad cognitionem, sed hocc est falsum, quia primum objectum intellectus creati est universale, et quidquid movet intellectum movet sub ratione primi objecti.
(f) Respondeo, hic est, etc. Hec littera stat in hoc, quod primum objectum aliquando accipitur primum, id est, per se, et per se objectum contingit dupliciter. Uno modo, quod si! per se molivum, non tamen in ratione primi objecti, sive adaequati objecti unius potentisae, sicui quan- titas, figura, et hujusmodi; perse moverel potentiam, puta visivam, causando similitudinem suam, et etiam parlialiter visionem sui, et tamen non movet sub ralione coloris vel, lucis, quod est. proprium objectum et adaequatum potentiae visiv:e, et de hoc infra dist. 9. movet ergo quanlitas per rationem sui, et non per rationem primi objecti talis potenti:, licet tamen ipsa sensibilia communia non possint movere potentiam aliquam, nisi prius talis potentia moveatur ab objecto proprio. Secundo dicitur objectum per se, quod etiam includit rationem primi objecti talis polentim, sicut haec albedo movet per se potentiam visivam, et includit in se objectum adaequatum potentiae visive, el objectum tale, quod per se movet, potest movere sub ratione objecti communis, et sub ratione proprie entitatis. Exemplum, nam homo potest causare cognitionem in intellectu partialiler, et inquantumens, et inquantum tale ens, et sic cum singulare, puta Franciscus, includatin se rationem primi objecti intellectus, poterit movere intellectum ad cognitionem, et inquantum ens, et inquantum hoc ens, elt sic patet ista littera.
(a) Respondeo ergo ad quaestionem. Dicit Doctor primo, quod intellectus Angeli potest accipere noliliam singularium actualem a rebus singularibus, et hoc per propriam speciem est.
Sed hic oritur difficultas non parva, quia quaero a te, quomodo Angelus recipit propriam speciem, puta Francisci ? Aut enim illa causatur tantum a Deo, aut tantum ab intellectu Angeli, et sic non est recipere speciem a singularibus, aut partialiter ab ipso singulari. Diceret Doctor, quod partialiter ab ipso singulari, sed tunc arguo sic: quidquid causat aliquid, habet rationem formalem causandi illud, sed singulare non habet rationem formalem causandi partialiter speciem intelligibilem sui, ergo. etc. Major patet a Doctore in primo, dist. 2. 3. 7. et 96. Minor patet, quia accipio Franciscum, et qusaero quid sit ratio formalis in illo causandi speciem intelligibilem ? aut est nalu"va: et hoc non, quia natura, ut natura, est ratio formalis causandi speciem intelligibilem repraesentantem universale, et hoc quando causat partialiter, et concurrit cum intellectu agente causante parlialiler, ut patet a Doctore in primo dist. 3. quast. 6. Praeterea, quod est ratio formalis causandi speciem intelligibilem, dicimus quod est ratio formalis cognoscendi illud, ut patet a Doctore in simili in praemo, dist. 9. qusst. l. et dist. 8. quast. 2. et in isto secundo, dist. prasenti quast. 9. et in quodlib. el in quarlo. sed natura, ut natura, non est ratio formalis intelligendi singulare, ut singulare, ut patet hic a Doctore. Si dicatur, quod singularitas illa est ratio formalis causandi, etc. contra, quia illud quod est tantum conditio agentis, non potest esse ratio formalis agendi, quia ista ex opposito distinguuntur. Sed singularitas ipsa est tantum conditio agenlis, ut pateta Doctore 2» primo, dist. 3. quast. 6. et dist. 7. ergo non erit ratio formalis causandi speciem intelligibilem. Et sicut dixi de specie intelligibili, hoc idem quiero de cognitione intuitiva sineularis, quia si singulare est causa par- tialis cognitionis intuitive, ut patet a Doctore infra quastione praesenti, quaero de ratione formali, non potest dari natura, propter rationem secundam superius factam, nec singularitas ipsa, ut patel; ergo non poterit movere parlialiter intellectum Angeli ad cognitionem sui intuitivam.
Secundo dubitatur ibi, quia dicit Doclor quod singulare, inquantum existens, potest cognosci ab Angelo, et non per naturam universalem, sed per existenliam actualem.
Quaero quomodo singulare actu existens causat parlialiter, vel speciem intelligibilem ipsius existentis, vel cognilionem intuitivam ipsius? Aut enim ratio formalis causandi hujusmodi, est ipsa natura aut singularitas, aut actualis existentia; non primum, nec secundum, ut patet supra; nec etiam tertium, quia dicit Doctor quod ratio formalis agendi in quocumque, loquendo de ratione formali propria est natura, vel quidditas illus; ergo, etc.
Tertio dubitatur ibi, quia dicit Doctor, quod Angelus non habet cognitionem intuitivam, puta lapidis relucentis in Verbo, sed tantum ut est in proprio genere.
Contra, quia cognitio intuitiva est limpidior et perfectior cognitione absiractiva; sed Angeli perfectius cognoscunt lineam in Verbo, et clarius, quam in proprio genere, ut declarat Doctor Z7 prolog. quaest. penult.
Secundo, quia dicit loco prwallegato, quod quidditas in quocumque lumine videatur, continet virtualiter veritates, quas potest facere notas intellectui passivo a lali objeclo; tunc sic, nam continere sic virtualiter, puta A, est facere notiliam illius, vel posse facere, ut patet ibi, et ?n primo, distinct. 3. quast. 1. et in secundo, disi. 3. quaest, 9.
Quaero tunc, quomodo quidditas lines, ut relucensin Verbo, causet cognitionem sui, vel contentorum respectu intellectus Angeli? aut abstractivam, aut intuitivam. Non primo modo, quia hujusmodi quidditales non cognoscuntur in Verbo abstractive, quod patet, quia quod cognoscitur abstractive, cognoscitur per speciem intelligibilem repraesentantem, etiam quando distincte cognoscitur, ut alias declaravi; sed quidditas est perfecte praesens intellectui Angeli, ut relucet in Verbo, ergo non indiget specie intelligibili, qua mediante cognoscatur abstractive. Si intuitive, habeo intentum contra Doctorem.
Praeterea, siintellectus Angeli non cognoscit lapidem intuitive in Verbo, sive nihil relucet in Verbo, quiero quomodo cognoscatur ab intellectu divino? aut inluitive, aut abstractive ? Non seeundo modo, quia talis cognitio est imperfecta. Si primo modo, tunc idem erit de Angelo, quia non est major ratio de uno quam de alio, cum ita sit praesens intellectui Angelico sicut divino.
Quarto dubitatur ibi, quia dicit Doctor: Impossibile est cognitionem intuitivam esse per aliquam rationem, qua eodem modo reprasentat re manente et non manente. Hoc non videtur, quia essentia divina est ralio formalis cognoscendi perfectissime et distinctissime omnem aliam rem a se, ut patet a Doctore in prologo quas!. penwult. et distinct. 1l. primi, et dist. 8. et 39. Et est ratio cognoscendi omnia alia intuitive, quia intellectus divinus non cognoscit nisi intuitive, sive res maneant, sive non maneanl, nam cognovit. omnia ab aeterno eadem eognilione, qua et nunc, dicente Augustino 6. de Trinit. absit, ut aliquid Deus cognoscat ex tempore, ergo non videtur dicendum, quod illud non est ratio cognoscendi intuitive.
Antequam respondeam, suppono ali- qua. Primo, quod objectum secundum aliam et aliam praesentiam, potest esse causa alterius et alterius effectus specie distincti. Nam fifruitio Dei clare visi, et fruilio ejusdem obscure visi differunt specie, et hoc propter aliam et aliam prasentiam ipsius objecti, ut patet in 4. dist. 49 et posset etiam elici ex dst. 3l. lertii. Patet etiam quod ipse vult, quod cognitio intuitiva et. abstractiva ejusdem objecti differunt specie, ut patet in Aoc secundo.
Secundo suppono, quod quando objectum non est praesens in se, sed est prasens in aliquo Pphantasmale, tunc tale phantasma non potest causare una cum intellectu agente, nisi speciem intelligibilem repraesentantem ipsam naturam communem, ut patet 22 1l. dist. 3. q. 60. Phantasma enim impressum virtuli phanlaslice, licet sit repraesentalivum objecti singularis ut singularis, et cum omnibus conditionibus materialibus, non tamen polest causare speciem intelligibilem reprasentantem ipsum singulare sub ratione singularitatis, quia si sic, vel sequeretur quod nunquam posset haberi species intelligibilis in intellectu repraesentans naturam in communi, quod est falsum; vel simul posset causare speciem intelligibilem repraesentantem objectum sque primo sub modis repugnantibus, puta sub modo singularitalis et sub modo universalitalis, qui sunt modi opposili, ut patet a Doclore ubi supra; vel quod simul posset causare duas species intelligibiles, quarum una esset repraesentativa singularis sub ratione singularitatis, et alia esset reprasenlativa ejusdem objecti singularis sub ratione universalitalis, quod non videtur, quia cum ipsum phantasma sil activum mere naturale, et similiter intellectus agens, qui est allera causa parlialis speciej intellieibilis; ut patet «^? supra, et q. 8. non esset major ratio quod producerel unam magis quam aliam, non est dicendum, quod duas in eodem objecto, quia hoc non est possibile, quod producat simul duos effectus reprsesentativos ejusdem objecti sub modis oppositis; relinquitur ergo quod tale phantasma, puta albedinis, non potest causare, nisi speciem intelligibilem repraesentantem ipsam naturam in communi, licet forte repraesentantem primo ipsam naturam in singulari vago, et illud non est repraessentare naturam sub modo singularitatis proprie, et secundo naturam in se, et tertio naluram in singulari signato, non tamen proprie sub ratione singularitatis.
Tertio suppono, quod idem objectum, ut est praesens in specie intelligibili causata per phantasma, est causa parlialis cognitionis abstractivie, sic intelligendo, quod illa species intelligibilis, repraesentans tale objectum, est vere causa partialis cognitionis; et quod talis species sil causa parlialis, vide Doctorem n primo, dist. 3. q. 6. 7. 98. et dist. 37. et in isto 2... dist. 9. et in quodlibet. et vide qui ibi notavi, praecipue 2» primo dist. 3. Sed quia s objectum relucet in tali specie, dicimus. quod objectum est causa parlialis, sed proprie et vere sola species est causa partialis, quando vero objectum est in se prasens propria praesentialitale, tunc est causa partialis cognitionis intuitiva.
Quarto suppono, quod si objectum possil immediate agere in intellectu, ita quod non prasupponeret ordinem potentiarum, sicut est pro statu isto, ut puta, si lapis comparetur ad intellectum. Angeli, dico (une, quod lapis, ut est perfecte praeseus intellectui Angeli, potest causare partialiter cognitionem intuitivam sui, ita quod talis cognitio terminatur ad lapidem exislentem, inquantum existens. Secundo potest causare speciem intellieibilem re- praesentantem ipsum sub ratione singularitatis. Hoc patet a Doctore in ?sto 2. dist. praesenti, quast. 10. ubi vult, quod essenlia Angeli possit causare cognitionem sui Intuitivam in proprio intellectu, et. cognilionem sui abstractivam quae non est nisi per speciem intelligibilem ex hoc, quod potest causare in intellectu suo speciem intelligibilem, et sic mediante illa, potest cognoscere propriam essentiam abslractive.
His ergo praemissis, quando quairebatur, si singulare potest causare speciem intelligibilem repraesentantem ipsum, quaerendo de ratione formali causandi illam; dico quod est ipsa natura existens in propria singularitate et in propria praesentialitate, ita quod talis natura, ut sic, habet causare, vel est ratio formalis causandi speciem intelligibilem repriesentantem ipsum sub raiione singularitalis.
Si dicatur, an talis natura existens sub propria ratione singularitatis possit causare speciem intelligibilem repraesentantem naturam, ut natura est; dico quod sic, et hoc patet a Doctore in. simil disl. 3. quast. prima, primi, ubi vult quod phantasma aliquod potest causare speciem intelligibilem repraesentantem naturam, cujus est phantasma, et. aliam speciem intelligibilem reprissentantem superius, et aliam reprsssentanlem magis superius; vel quod eadem species intelligibilis potest repraesentare inferius et superius, ita quod potest esse parlialis causa causandi, puta cognitionem albedinis, et deinde coloris per se, et deinde qualitatis, etc.
Si teneatur primus modus de mulliplicitale specierum, pariformiter dico quod lapis existens in propria singularitate polest causare speciem intelligibilem reprasentanlem ipsum sub ratione singularitalis, maxime cum sineularitas ipsa sit ali- qua entitas positiva ultra naturam cujus esl, uL. paleLa Doctore ubi supra in hoc secundo disi. praesenti. Secundo potest causare aliam speciem intelligibilem repraesentanlem naturam in se; et tertio aliam reprasentantem superius, ut patet. Sed tamen non posset immediate causare secundam, nisi prius prima causata, sicut nec phantasma albedinis posset immediate causare speciem coloris, nisi prius causel speciem albedinis, ut patet per rationem Doctoris in primo, distinctione Lertia, quaestione secunda. Agens naturale dispositum semper producit effectum nobiliorem,quem potest producere, vide ibi. Si vero secundus modus teneatur, scilicet de unitate speciei, partim est simile, et partim dissimile. Simile forte quantum ad hoc, sicut species intelligibilis albedinis causata a phantasmate, potest esse causa partialis cognitionis albedinis, et etiam superioris in se, ita hae posset esse causa parlialis cognitionis singularis, inquantum singulare, et secundo cognitionis naturw in se, tamen esset. dissimilis, quia species causata a phanlasmate, potest esse reprasentativa albedinis in communi, et coloris, quia isti modi non repugnant, cum ulerque modus sit modus universalilatis. Hic autem, si eadem species intelligibilis repraesental eamdem naturam in se et sub ratione singulari, isti modi videntur oppositi, nisi diceretur quod primo repraesental singulare sub ratione singularilatis, et ex consequenti ipsam naturam in se. Primus tamen modus de multiplicitate specierum, est probabilior.
Dico ergo ad difficultatem, quod ipsa natura, irquantum singularis, ut est in se accepta, id est, ut est existens in propria existentia, est ratio formalis causandi speciem intelligibilem partialiter repraesentantem ipsam sub propria ratione singularilatis, ita quod ipsa sineularitas, licet sit conditio agentis, tamen ex quo habet propriam entitatem, ipsa natura, ut existens actu sub tali singularitate, potest esse ralio formalis, etiam causandi cognitionem abstractivam ipsius singularitatis modo praedicto.Hoc etiam dico de cognitione intuitiva singularitatis, quia ipsa natura existens actu sub tali singularitate, non tantum est ratio formalis causandi cognitionem intuitivam ipsius nature existentis, sed etiam ipsius singularitatis, in qua actu existit, non sic est quando natura non est in se pr:esens, sed tantum est praesens in specie intelliribili causata a phantasmale, quia illud phantasma, ut dixi, non potest causare speciem intelligibilem repraesentantem. naturam sub ratione singularilalis proprie, et sic patet solutio ad primam dificultatem.
Si etiam volumus dicere, quod singularitas ipsa in actuali existentia sit ratio formalis causandi speciem intelligibilem repraesentantem ipsam singularitatem, per quam speciem possit absiractive intelligi ipsa singularitas, sive existat, sive non existat, licet ipsa singularitas non possit partialiter causare, nisi aelu existens, quia omne agens agit, inquantum est in actu existenlice, tamen ipsa species potest parlialiter causare cognitionem abstractivam ipsius singularitalis, sive existens, sive non.
Dico etiam, quod loquendo de cognitione intuitiva, ipsa singularitas actu exiSslens, et actu praesens in propria praesenlia potest partialiter causare cognitionem sui intuitivam.
Si dicatur, quod tantum est una existenlia ipsius nature, et singularitatis addil:e, et per consequens non potest causare parlialiter propriam cognitionem intuilivam:
Dico, quod sicut natura et singularitas addita nature inter se vere sunt idem realiter, tamen potest esse aliqua distinctio inter illa praeter omne opus intellectus, sic quod licet existentia natur, et existentia singularitatis sint simpliciter una existentia realiter, sunl. tamen duse existentis, saltem distinctse ex natura rei, verumtamen de facto non potest haberi cognitio intuitiva unius, quin etiam habeatur alterius; tamen cognoscens naturam intuitive sub propria existentia, et singularitatem sub propria, cognoscit ibi aliquam distinctionem praeter omne opus intellectus, alias enim dixi, videlicet Zn dist. prima, et secunda primi, quod licet essentia divina et paternitas sint una res absolute,et una existentia, tamen intuilive potest videri perfecta essentia, non videndo paternitatem, licet non e contra. Et declaratum fuit ibi, quod paternitas dicit propriam existentiam, saltem distinctam ex natura rei ab existentia essentiae divina, vide ibi. Vide etiam in ?sto secundo, dist. tertia, quasst. 1. quomodo natura dicatir habere existentiam, et dicatur esse idem realiter existenti.
Tunc ad difficultatem principalem, in qua dicebatur, quod singularitas est condilio tantum agentis, et non ratio agendi:
Dico, quod Doctor dicit, quod licet natura, sit conformaliter agendi actionem sibi competentem, tamen non potest esse in potentia propinqua ad agendum, nisi actu sit sub singularilate, ut in simili expositum est in primo distinct. 7. de polentia generandi Patris. Et si hoc modo singularitas est condilio agenlis, ut comparatur ad actionem competentem naturae, non tamen Doctor negat, quin ipsa singularitas ( cum dicat veram entitatem additam nature, ut patet supra dist. tertia, et in primo, dist. b. quast. 9. et 26.) possil esse ratio agendi respectu actionis sibi competentis, cujusmodi est intellectio intuitiva ipsius sineularitatis. vel speciei in- telligibilis repraesentantis ipsam sub ralione propria. Et cum dicitur, quod in omni agente est reperire rationem formalem agendi, et conditionem ipsius agentis,quae est singularitas; patet responsio, quia hoc est verum, ubi natura comparatur ad actionem sibi competentem, in quam non polest exire, nisi prius sit singularizata, ubi vero singularitas comiparatur ad actionem sibi competentem, eadem est formalis ralio agendi, et conditio agentis. Si enim (per possibile ) singularitas possit separari a natura cujus est, ita quod actu exiSleret sine ipsa natura, ipsa singularitas haberet propriam rationem formalem causandi partialiter cognitionem sui, loquendo semper de singularitate absoluta.
Suppono primo, quod cognitio intuitiva alicujus rei est, quia talis cognitio est a lali re existente in propria existentia, ila quod talis res saltem est causa partialis cognitionis; et hoc modo omnis entitas dicens perfectionem absolutam, potest causare cognitionem intuitivam in intellectu sibi proportionato, quod dico propter intellectum divinum, qui non est proportionatus, ut posset moveri ab aliquo ente creato, ut patet a Doctore qwast. 14 quodi. et etjam propter essentiam divinam, quae nullo modo proportionatur intellectui creato, ut patet in 2. dist. 94. in resp. ad argumenta.
Dico secundo, quod aliquid potest cognosci intuitive, et hoc solum terminative, ita quod talis cognitio solum terminetur ad talem rem existentem — in propria existentia, et nullo modo movetur a lali re
Dico tertio, quod aliquid potest cognosci intuitive dupliciter, ut puta homo, uno modo per motionem propriam; alio modo, quia talis cognitio vere causatur ab aliqua re perfecte continente ipsum hominem secundum totam suam entitatem, conlinente dico, virtualiter vel eminenter.
Secundo, suppono quod homo potest cognosci dupliciter in essentia divina. Primo, quia ipsa quidditas, ut relucens in essentia divina, suo modo potest movere intellectum Angelicum, et tunc talis cogenitio nullo modo dicitur intuitiva, cum non sit causata a tali quidditate, ut in propria existentia, nec etiam terminatur ad ilam utin propria. existentia Alio modo cognilio ipsius hominis potest immediate causari, vel parlialiter, vel totaliter a voluntate divina, perfecte supplente vicem talis objecti; et voluntas divina potest causare cognitionem perfecte inluitivam ipsius hominis, licet non actu existens, quia ipsa voluntas divina perfecte continet virtualiter et eminenter totam quidditatem hominis, et per consequens respectu ipsius hominis potest causare cognitionem tam intuitivam quam abstractivam, ut satis patet in simili supra dist. 3. q. 9. 10. et 11.
Si dicatur, nonne talis cognitio terminatur ad hominem, ut actu relucet in essentia divina, et ut sic non terminatur ad ipsum sub propria existentia, dico, quod sufficit, quod talis cognitio sit causata ab aliquo perfecte supplente vicem objeeti. Nonne etiam intellectus divinus perfectissime cognoscit, et intuitive omnem creaturam, etiam antequam fierel; talis enim cognitio vere dicitur intuitiva, quia quasi causatur ab essentia divina perfecte existente, et in propria existentia perfecte praesente et supplente vicem cujuscumque objecti creati respectu cujuscumque cognitionis possibilis haberi de tali objeclo, et sic perfectissime suo modo causat cognitionem sui intuitivam, et omnium creaturarum in intellectu suo, etiam antequam fierent, sic in proposito.
Tunc ad difficultatem respondeo quod quando Doctor dicit in ?s(o secundo, dist. prasenti, quaest. praesenti, quod Angelus non cognoscit intuitive lapidem relucenlem in essentia divina, sic debet intelligi, quod ipse lapis, ut relucens in essentia divina, cum tantum habeat esse cognitum, ut patet in primo, dist. 3. quast. 4. ut sic, non potest movere aliquem intellectum ad cognitionem sui intuitivam, et sic concedo, quod intellectus Angeli tantum cognoscit quidditatem lapidis cognitione abstractiva. Et cum dicit, quod perfectius videt lapidem in lumine increato quam in crealo, puta in specie intelligibili, dico, quod verum est, loquendo de cognitione abstractiva, quod perfectius cognoscilur lapis relucens in essentia divina, quam in aliqua specie intelligibili creata. Loquitur ergo Doctor ibi, quod ipse lapis, quantumcumque relucens in Verbo, non potest parlialiter causare in intellectu Angeli cognitionem sui intuitivam, sed tantum, ut est existens in proprio genere et in propria existentia, non tamen negat, quin lapis possit videri intuitive, non per motionem ipsius lapidis, sic relucentis in essentia divina, sed per motionem voluntatis divinae supplentis vicem ipsius lapidis, quantum ad omnem sui cognitionem. Et quando dicitur, quod cognitio in Verbo est perfectissima, dico quod verum est, comparando cognitionem abstraetivam ad abstractivam, et intuitivam ad intuitivam; cognitio enim intuitiva lapidis in Verbo causala a voluntate divina, valde perfectior est cognitione intuitiva causala ab ipso lapide existente in proprio genere. Similiter cognitio lapidis abstractiva relucentis in essentia divina, valde perfe. ctior est cognitione causala ab ipso lapide relucente in specie intelligibili, fi! ergo comparatio hoc modo, etl non simpliciter, comparando intuitivam ad abstraettivam.
Concedo enim quod cognitio abstractiva habita de lapide relucente in essentia divina, quantum ad suam entitatem, est imperfectior cognitione intuitiva habita de lapide existente in proprio genere, si tamen, ut in Verbo, possit haberi cognitio abstractiva, de quo alias.
Ad ultimam licet solutio pateat ex dielis, dico tamen quod quando dicit, quod impossibile est cognitionem intuitivam esse per aliquam rationem, quas sit in eadem dispositione, et eodem modo repraesentans re manente, et etiam non manente, debet intelligi de cognilione intuitiva, quae habetur de aliqua re secundum propriam existentiam, quia ex quo cognitio intuitiva est existentis, inquantum existens, est in propria existentia, ita quod talis natura sub ratione formali, qua existit, est ratio formalis talis cognitionis, et tunc bene sequitur quod si illa ratio formalis cognitionis intuitive maneret eadem, re intuitive cognita existente, et non existente, quod non esset ratio formalis cognoscendi intuitive.
Si vero loquamur de ratione formali respectu cognitionis intuitive respec!u alicujus objecti virtualiter et. eminenter contenti in tali ratione formali, vel in aliquo objecto, cujus est talis ratio formalis; dico, quod sive talis res contenta existat, sive non existat, potest intuilive cognosci per talem rationem formalem, ut patet de essentia divina, qua est ratio formalis cognoscendi intuitive quidditatem lapidis, sive lapis existat, sive non, polerit ipsa esse ratio formalis, quasi causandi cognilionem intuitivam ipsius lapidis in intellectu divino, et sic debet intelligi Do. clor.
Ad objectiones contra rationem ad secundam conclusionem, dicitur quod per se primo et directe intentum S. Thoma est, quod quia a Deo effluit in Angelum similitudo Socratis, non solum quoad conditiones communes, sed quoad condiliones singulares, ideo Angelus intelligit ipsum. Sed quia opinatur materiam esse principium singularitatis in rebus materialibus, et formam communitatis, ideo Zn quaestionibus de veritate quast. 8. artic. 11. innuit rationem, quam hic expresse per universale et individuale expressit per formam et materiam. Unde dupliciter respondere potest: Primo, quod quantum ad pr:ssens spectat propositum, per accidens se habet materia et forma, quoniam vis rationis consistit in hoc, quod in Angelo indita est similitudo omnium tam universallum quam individualium condilionum, quascumque sint, et per quaecumque naturalia principia habeantur. Secundo, quod de materia possumus loqui dupliciter: uno modo secundum seipsam, id est, prout est in rerum natura. Alio modo, secundum quod ex ordine ad formam per intellectum abstrahitur, et quod materia secundo modo cadit in quidditate rei naturalis, primo vero modo individuat; et quod in proposito est sermo de materia, non uno tantum modo, sed de omnibus modis, ita quod intendit, quod in Angelo sit similitudo inateriae reprisentans eam secundum esse naturale, quod habet existendo in rerum natura in rebus, et non solum similitudo ejus, seeundum quod est pars definitionis rerum naturalium, quod brevius dici posset, quod in eo est similitudo non solum materie, sed materie signato, quam constat in definitione non poni.
Ad secundam objectionem contra idem, negatur quod species influxa sit ratio cognoscendi tantum quidditatem, nec aliquam adduxit unquam rationem arguens efficacem ad oppositum.
Ad tertiam dicitur, quod nulla est fallacja. arguendo a communi exemplari ad consimilitudinem exemplatorum, imo est locus necessarius, et non tantum rationabilis, quoniam quidquid convenit uni similium, ut sic, convenit et alteri. Talis autem est processus iste fundatus super hoc, quod a Deo fluxerunt res in duplici esse, naturali et intentionali in mentibus Angelorum. Ex hoc enim manifeste sequitur nonex ratione perfecti, aut imperfecti, sed ex ratione similium, quod similitudo rei in esse naturali apud Deum existens, effecerit esse intentionale simile sibi in mente Angelica, ac per hoc illa species intentionalis repraesentet illammet, quam repraesentat divina similitudo, a qua est exemplata, nihil obstante differentia, secundum perfectum et imperfectum.
Ad objectiones vero contra conclusionem ordinate respondendo, ad primam dicitur quod cognosci per propriam speciem dupliciter contingit, scilicet adaequate vel excellenter, et quod singulare ab Angelo non cognoscitur per propriam speciem adaequate, quia sic sequeretur infinitas specierum, sed per speciem excedentem, id est, repraesenlantem non so: lum hoc, sed multa alia. Rursus, cognosci per speciem quidditatis contingit dupliciter, scilicet adaequate et excellenter; et quod singulare non cognoscitur per speciem quidditatis adsequate, quia sic non cognosceretur, ut hoc, nisi forte arguitive et valde imperfecte, sed per speciem quidditatis excessive, id est, repraesentantem non solum ipsam, sed etiam singulares ejus conditiones, quas habet in rerum natura; et haec est. via S. Thoma. Non enim putat ipse, quod Angelus cognoscendo quidditatem, puta equinitatem, ex vi talis objecti cogniti cognoscat singularia illius, imo hanc viam in quaestionibus de veritate, loco allegato, reprobat; sed opinatur, quod cognoscendo quidditatem cognoscat individua illius, id est, per eamdem speciem per quam Cognoscit quiddilatem cognoscit individua illus, quoniam species illa est. distincte repriesentans ulrumque excellenter.
Ad secundam vero et tertiam objectionem simul dicitur, quod species Angelica repraesentat quidditatem rei, puta humanitalem, et omnes varietates ejus, secundum omnes condiliones ejus naturales,ut S. Thomas loco allegato dicit; unde et repreesentat humanitatem existere hic et ibi, in hoc et in illo, talem et tantam, et sic de aliis conditionibus.
Ad cujus evidentia m, quoniam ex hoc pendet intellectus et cognitio hujus malerie videnda sunt duo, scilicet quid repressentatur, et quomodo repreiesentatur.
Quoad primum, sciendum est quatuor essein rebus,scilicet quidditatem, singularitaLem, existentiam seu conjunctionem unius cum alio in rerum natura, et durationem talis existentiae seu conjunelionis; et haec omnia oportet sciri ab intellectu habente perfectam notitiam de singularibus, suntque separabilia ab invicem in esse cognito, quoniam unum potest cognosci alio ignoto, ut patet discurrendo per singula. Et quoniam cognitio fit per assimilationem, necesse est intellectui cognoscenli hoc repraesentari illa; et de primis quidem duobus non est difficile concipere quod indita sit Angelo eorum similitudo, quoniam utrumque Spectat ad qusslionem quid est, quoniam per primum scitur, quid est Socrates universaliter conceptus, id est, inquantum homo; per secundum vero quid est Socrates inquantum Socrales, singulariter apprehensus, quod a nobis non est scibile.
Sed de reliquis duobus difficile est videre, et praecipue de quarto, quoniam hoc ad questionem, d^ est, et quando est spectal. EL ut plene lustremus rem hanc, sciendum est, quod conjunctio aliquorum, et ejus duratio, multipliciter potest reprae sentari intellectui, scilicet in suis causis quidem, quemadmodum conjunelio humanilatis cum risibilitate praesentatur intellectui repraesentanti sibi quod quid erat. esse utriusque. Ex his enim intellectus conspicit conjunctionem et cosvitatem eo - rum, sed hoc non habet locum in contingenlibus, ut de se patet. In seipsa reprosentari potest dupliciter: uno modo ita, quod duratio illius conjunctionis sil repraesentata sicut qualitas aliqua rei repraesentate, quemadmodum albedo figura repraesenlatur visui. Alio modo ut ipsa conjunctio sola sil res reprasentata,elt ejus duratio concurrat, ut conditio necessaria ad hoc quod repraesentetur, quemadmodum de facto se habet duralio, seu praesentia coloris ad colorem visum reprsssentatum oculo; non enin species visibilis repriesentat durationem, sed videri ac repraesentari color non potest, nisi priesenli tempore mensuraretur. Et quod ita sint species Angelice apud S. Thomam, non solum repraesentant humanitatem et Socrateitalem, sed etiam in seipsa conjunctionem eorum, cum ez?siere in rerum natura, et in quocumque alio esse accidentali et naturali, sed non repraesentant durationem talium conjunctionum tanquam rem repr:esentalam, sed tanquam conditionem, sine qua conjunctio illa non repraesentatur; quod enim repraesenteltur duratio contingentis conjunctionis, ex eo patet, quod firmiter credimus Angelos non cognoscere futura contingentia. Si namque in Angelo essel indita similitudo sessionis me: craslinz, prasciret evidenter sessionem mihi contingendam cras, et quod repraesentel durationem, ut condilionem sine qua non, et quod talem speciem, ut patet in visu nostro; et clarius patet, si fingas visum esse virtutem omnium cognoscitivam, tunt enim per talem speciem, qua repraesenLaretur sibi color praesens, ut modo repraesentat, scilicet quod praesentia concurrit, ut conditio sine qua non, cognoSceret. non solum hunc colorem, sed hune colorem existentem in praesenli tempore. Deinde declaratur primum ex eo quod duratio alicujus nullam habet repugnantiam,ut sit talis condilio sine qua res non repraesentetur. Et confirmatur, quia quemadmodum duratio coloris est eius conditio, sine qua color nec immutat visum, nec videtur, ita est etiam conditio, sine qua non repraesentatur; et hac de primo.
Quoad secundum vero modum, scilicet repraesentandi, breviter dicitur, quod apud S. Thomam species impressa Angelo a Deo respectu praedictorum se habet sicut in oculo esset naturaliter congenita species alicujus objecti, puta hujus albi, tunc enim per talem speciem nec reprasentaretur, nec cognosceretur hoc album, nisi quando existeret, quoniam inter repraesentans et repraesentatum requiritur similitudo. Nec hoc album simile est illi speciei repraesentanti, nisi hoc album exiSlat, quoniam species illa reprxsentat hanc albedinem existentem, et sic per illam speciem videret oculus M hoc album, quoniam illud esset, et non videret illud, quoniam non esset,et sic duratio hujus albi in rerum natura si haberetur, ut conditio sine qua hoc album, nec repraesenta - retur, nec videretur, non est defectus speciel visibilis, sed ex defectu ipsius objecli, nec per mutationem speciel, sed per mutationem ipsius objecti cognosceret hoc album nunc esse, et postmodum perciperet illud non esse ex defectu assimilaltionis illus. Et ex hoc patet quomodo stat, quod Species indita, et non causala ab objecto singulari, et quod naturaliter repraesentet eL sit ratio coenoscendi rem per se primo et directe quando est, et ex consequenti quando non est; et quoniam unum individuum superioris ordinis :quivalere potest multis non solum individuis, sed speciebus inferioris ordinis, elevationem nature Angelice supra corporea intuitus S.Thormas posuit species in Angelo sic tante perfectionis, quod distincte quidem excellentes tamen sit ratio reprwsentativa multarum quidditatum, et singularium, et multarum conjuncltionum in rerum natura, iia quod quanioeumque conjunctio illa ponitur in rerum natura, statim assimilatur illi speciei, et sic reprwsentatur et cognoscitur. Disjuncte autem desinit repraesentari, quia desinit assimilari, et ex his facillime patet responsio ad objectiones; nam secunda objectio supponit, quod conjunctio contingens repraesentatur non in seipsa, sed in rationibus terminorum tanlum.
Tertia vero supponit, quod praesentia temporalis non concurrat necessario ad rem cognitam, nisi quia est causa cognilionis, cum liquido constare possit, quod hoc album dupliciter concurrit ad visionem, scilicet ut causa immutans visum, el ut objectum terminans; et quod praesenlia temporalis exigitur ad ipsum, non solum inquantum immutans rem, sed inquantum terminans, ita quod si terminarel, et non immutaret, nihilominus exigeret praesentiam temporalem, et sic se habet in proposito, ut patet ex dictis.
Ad confirmationem autem dicitur, quod illa propositio supra, quam saepissime fundal Scotus, scilicet. quod species repraeseni(ans, re absente et prasente, non sufficil ad cognitionem intuitivam, non est universaliter vera, quoniam hoc dupliciter conlingiL, scilicet, per hoc quod abstrahit a pr:sentlia et absentia rei, quemadmodum se habent species intelligibiles apud nos, et de talibus est vera propositio. Alio modo non per abstractionem, sed per excellentiam, id est, quia tantae excellentia est, ut repraesentet rem, et secundum conditiones ejus absolute, et secundum condiliones praesentiae, vel tanquam rem repraesentatam, ut species divina, vel ut conditionem sine qua non, ut species augeata, et de talibus non est vera propositio. Species ergo non propter abstractionem, sed excellentiam sui eodem modo repraesentans ex parte sui, sive res sit, sive non, sufficit ad cognitionem intuitivam, quia posita re, aliquid novi repraesen!at, non per sui, sed rei repraesenta? mutationem, seu novitatem, et hoc bene nota.
Ad primam vero rationem ex d. 9. adductam quarto loco, dicitur negando consequentiam. Et ad probationem, qua dicitur quando pluralitas infert majorem perfectionem, infinitas infert infinitam, dicitur primo, quod falsum assumitur; debet enim sub disjunctione concludi, si pluralitas infert majorem perfectionem, infinitas infert, vel infinitam perfectionem, vel altioris ordinis perfectionem. Stat enim, quod una perfectio altioris ordinis tantae sit perfectionis, quod excedat infinitas perfectiones inferioris ordinis, et eminenter acquivaleat eis. Rursum secundo dicitur, quod cum aliquid esse infinite perfectionis contingit dupliciter, scilicet simpliciter, vel in tali genere, aut specie, nec oportet quod est infinitum in tali genere, aut specie esse infinitum ens simpliciter, ut patet de albedine infinita, si esset. intensive infinita; non enim propterea esset perfectior quam substantia, sed esset infinite perfectionis, infra speciem tamen albedinis. Unde in proposito, dato quod infinitas contentorum inferat infinitatem continentis, non sequitur; ergo illud continens est infinite perfectionis simpliciter, sed in tali genere aut specie, et sic ratio haec ex duplici deficil capite:
Secundo, quia etiam quando sequitur infinitas, non sequitur infinitas perfectionis simpliciter, sed perfectionis in genere vel specie, quemadmodum pluralitas non infert tunc majorem perfectionem, nisi ejusdem rationis; et quando Scotus utitur ista ratione ad diversa proposita, et in diversis materiis, oportet diligenter notare, quae diximus, et applicare ad materias. Quantum autem ad praesens spectat, jam patet quod ponimus species allioris ordinis, et similiter actum intelligendi speciei proportionatum.
Ad secundam autem rationem ex dictis habetur responsio. Supponit enim ratio unum falsum, scilicet, quod species in menle Angelica repraesentet durationem conjunctionis contingentis tanquam rem repraesentatam, cujus oppositum diximus, imo hoc proprium est essentis divine, et forte non est communicabile alicui speciei, quoniam hoc est representare ea quae facla sunt contingenter iu seipsis determinate, et ideo cum dicitur, aut repraesentat utrumque oppositorum, etc.
Respondetur cum triplici distinctione, scilicet, de repraesentari tanquam rem repraesentatam et conditionem sine qua non, et de oppositis et secundum differentia s temporis et absolute, et de oppositis positive et contradictorie. Et dicitur, quod species in mente Angelica representat tanquam rem repraesentatam alterum oppositorum positivorum absolute, et non cum aliqua differentia temporis; repraesentat enim cognitionem Socratis cum sessione, et non conjunctionem ejus cum sessione et non sessione contradiclorie, nec repraesenlat conjunctionem Socratis cum sessione durantem hodie vel cras, sed absolute conjunctionem ejus cum sessione, et conjunctionem ejus cum cursu. Et si dicas, quomodo ergo Angelus cognoscet reliquum contradictorium? et similiter, quomodo certitudinem habebit per talem speciem de hodierna sessione Socratis, et crastino ejus cursu? Jam ex dictis patet, quod cum ponitur in effectu sessio condilio sme qua mon, et sic cognoscitur Socrates nunc sedens, cognoscetur vero posl horam per eamdem speciem Socratis, non sedens desinente assimilatione inter ipsum, ut sedentem, et illam speciem, et cras cognoscetur currens, facta assimilatione inter illam, et Socratem ut currentem. Et sic falsum est, quod si repraesentat allerum oppositorum determinate, quod nunquam per ipsam cognoscetur reliquum.
On this page