Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) Aliter ponitur. Hic ponitur opinio Thomae, qui dicit quod Deus habet certam notitiam de futuris contingentibus, per hoc quod totus fluxus temporis praesens est aeternitali, et omnia qua sunt in tempore. Et probatur primo, quia sicut Deus propter immensitatem suam est simul necessario praesens omni loco, sic propter aeternitatem simul priesens est omni tempori et existenti in tempore, sicut si baculus figatur in fluvio, et successive totus fluvius ipsum prwtereat, tunc baeulus non est immensus respectu fluvii, eo quod non est simul toti fluvio.
Secundo, nunc aeternitatis ut est cum nunc temporis, non aequatur ei, sed est simul cum alio nunc. Esset etiam bonum exemplum de centro cireuli, eujus circumferentia ponatur totum tempus et centrum aeternitas, tunc totum tempus esset semper prasens aeternitati, sicut tota circumferentia centro. Et sic patet positio Thomea in sententia.
(b) Contra istud arguitur. Arguit Doctor primo reducendo contra eos quod ibi adducunt de immensitate. Et supponit unum, quod coexistentia dicit relationem realem, sed relatio non est realis, eujus fundamentum non est reale. Et nota. quod est tantum realis ex uno extremo, scilicet creaturie existentis, non alio, quando illud aliud est Deus, quia non potest referri relationereali ad creaturam. Tunc sic, pono quod loeus continue ereseat in infinitum, ita quod hodie non sit pars futura eras, tunc immensitas non erit ratio coexistendi loco futuro, eum talis locus non sit praesens in se, et per consequens non potest fundare relalionem realem coexistendi Deo immenso. Eodem modo arguitur de ceternitate, quia non erit ratio coexistendi tempori futuro.
Secundo arguit sic: Si effectus habel esse in seipso respectu causae prime, simpliciter est. in se, quia respecta nullius habet verius esse. Si ergo aliquod futurum sit in actu respectu Dei, ergo simpliciter est in actu; ergo impossibile est, postea ipsum poni in actu nisi bis ponatur, quod est impossibile.
Tertio arguit: Si sessio mea pro crastina die, non tantum habet esse cognoscibile, sed etiam esse existentie, inquantum est praesens « eeternitali; ergo sessio mea nunc existit, et sic idem productum adhuc producetur.
Quarto, ista positio Thomae non juvat ad illud propter quod ponitur, scilicet ad habendam certam notitiam futurorum, quia Antichristus praeter hoc quod est praesens aeternitati, secundum quod est in aliqua parte temporis, ipsa tamen est futura in se, et secundum hoc quod est futura, est et a Deo producenda, quaero utrum habeat cer tam notitiam ejus.
(c) Contra ista arqutum est. Dicit Doctor quod haec positio est falsa et improbata, supra dst. 2. quaest. 4. et dist. 8. quaest. ult. et breviter hic eam improbat.
Tamen rationes ejus nititur solvere quidam novus expositor S. Thome n 1. parte quaest. 44. art. 43. quas so- lutiones supra adduxi, ostendendo nullo modo evacuare rationes istas Scoti, vide supra dst. 8. quest. ult. Et quod hic dicit ad tertiam et quartam rationes, quod illieffectus essent contingentes propter effieaciam primia cause, et propter supplementum supplens vicem causae contingentis in tertia objectione; et ipse Deus est causa proxima in quarta objectione non contingens formaliter, sed conüingens virtualiter.
Sed haec responsio, ut patet ex his qua ibi dixi, nulla est, nec (ut credo) est ad mentem S. Thome, ut patet intuenti litteram ejus, ubi supra quaest. 14. art. 13. Pono tamen positionem illius, et solvo illam.
Ad rationem illam de contingentia prima cause, respondet novus expositor primi partis S. Thoma quest. 14. art. 13. dicens sic: Respondetur ex duplici capite. Distinguitur enim primo ly inquantum mota ab alia, aut ostendit causam praecisam aut concausam ;si praecisam, sic illa propositio implicat in adjeeto. Si enim eausa secunda est causa, ergo non precise movet, quia mota, sed etiam ex se aliquid confert. Et si proeise movet, quia mota, nihil ex se confert, et sic non est causa. Si vero concausam prineipalem, tunc negatur assumpium, quoniam stat quod necessario moveatur, et non necessario moveat ailud, quia motio causae prioris modificatur in causa secunda secundum modum ipsius causae secunda. Et sic licet a. prima causa moveatur necessario secunda, recepta tamen molio in secunda, si secunda causa imagi. netur contingens, modificatur contingentia recipientis; et quoniam prius natura modificatur, quam impellat ad movendum, motio illa jam modificata ad causam contingentem, movebit secundam ad movendum non necessario, sed contingenter. Et si causa secunda ponatur naturalis, possibilis tamen deficere, motio illa jam modificataa ad naturam causae secundo movebit illam — secundam ad movendum non necessario, sed ut in pluribus juxta modum proprium ipsius causae secunde, et. non prime. Et sic patet totius Scotici cdilicii responsio ex uno capite. Rursus, ly mta ab alia altera distinctione, scilicet aut motione praevia proprie actioni, sicut aqua calefacit calefacta ab igne, aut aetione — eooperante intrinsece ad propriam actionem. Primo modo, dato quod esset vera, aut sustentabitur. Secundo tamen modo sustineri non potest praedicta propositio, quoniam causa cooperans intrinsece cooperatur unieuique secundum modum ejus eui cooperatur. Talis est autem ecoperatio prima causc, de qua scriptum est, quod a/ngit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, juxta scilicet modum cujustibet eooperans unicuique.
Ad secundam objectionem, quam specialiter facit Scotus in 2. d. 1. q. 3. dicitur q:od illa prioritas non est universaliter secundum aliquam quasi durationem naturz, ut in uno instanti nature effectus aiitingatur a prima causa, et in alio a secunda, ut arguens imaginatur; sed est secundum independentiam et immediationem virtulis, quia prior independentius et immediatius immediatione virtutis attingit effectum quam secunda. In eodem tamen instanti nature effectus ab utraque attingitur. Nec propterea sequitur, ergo simul suscipit necessita- tem et contingentiam, quia non attingitur a prima secundum se et seorsum, sed modificata in secunda. Sed sequitur, ergo suscipit contingentiam a duabus causis simul necessaria et contingenti. Haec ille.
Ad omnia istius novi expositoris elucidanda, praemitto aliqua. Primum, quod inter causam secundam et pri-. mam est simpliciter ordo essentialis, ut omnes tam Philosophi quam Theologi asserunt. Et tunc sequitur, quod secunda causa simpliciter agat in virtute prima, ita quod in agendo dependeat a prima, et est impossibile secundam aliquid agere prima non agente. Secundo suppono, quod ut causa simpliciter prima et causa secunda comparantur ad eumdem effectium communem eis, quod utraque agat, ut etiam ipsi habent concedere et concedunt, et tunc quaeritur, aut enim comparantur ut. dux causae totales ejusdem effectus, aut ut partiales. Si primo, tunc prima erit totalis causa effectus, et secunda similiter. Et forte non esset inconveniens eumdem effectum posse simul esse a duabus causis totalibus, maxime quando prima agit contingenter. Secus si utraque ageret de necessitate nature, quia tunc bene sequerentur inconvenientia Scoti, quod scilicet idem effectus simul esset et non esset, hoc tamen non assero, licet multi asserant. Si secundo modo, quaero, aut comparantur ad eumdem effectum, ut duae partiales causae ejusdem speciei, sicut duo homines trahentes navem, ita quod virtus unius eum sit. diminuta, non potest, sed requiritur virtus alterius; si tamen virtus unius posset augeri, solus posset trahere navem, et hoc modo non comparantur ad invicem causa prima et secunda. Tum quia si virtus causae secunda augeretur, posset se sola causare. Tum quia causa prima cum sit infinita virtus, omnem effectum produceret, nulla secunda causa concurrente. Tum quia ut sic, non essent essentialiter ordinate, «quia (une una non ageret in virtute alterius. Aut comparantur ad invicem, ut dua caus partiales, sic tamen quod utraque agat virtute propria, et una illarum nec in essendo nec in agendo dependeret ab alia, nec e converso, sicut ponimus de intellectu et objeeto, ut supra patet a Doctore dist. 3. quaest. 7. et 8. et in secundo dist. 25. et in tertio distinct. 4. et in quodlibet. Et hoc modo causa prima et secunda ad invicem non comparantur, quia tune non essent essentialiter ordinata; ponimus enim tam secundum Philo: sophos quam Theologos, secundam causam in agendo dependere a prima, et agere in virtute prim. Aut sic comparantur ad effectum, ut duce eausse partiales, sic tamen quod prima sit princi$1atio r, et in ejus virtute agat secunda, ita quod secunda et in agendo, et in essendo dependeata prima,et sit impossibile secundam agere, prima non agente.
Istis praemissis, patet quod si prima agat simpliciter per modum nature et necessario, et secunda agit tantum in virtute prima, est. simpliciter impossibile effectus communis non esse, erit enim necessarius; ergo a causa agente necessario. Et sic cum dicit, secunda movet, quia mota a prima ut concausa, ita quod prima sit principalis, sequitur quod effectus ille erit simpliciter necessarius. Et cum dicit quod stat, quod necessario moveatur, et tamen non necessario moveat aliud et aliud, quia motio cause? prima» modificatur in causa secunda secundum modum ipsius causae secunde; ista responsio implicat manifestam contradictionem. Quaero a te, quid est seeundam causam moveri necessario a prima ? aut es( secundam causam tantum accipere esse a prima, et hoc necessario; et hoc implicat, scilicet quod accipiat esse de necessitate, et quod secunda causa nou sit simpliciler necesse esse. Et tunc ultra, si aecipit ab alio esse, ab ipso habet et operari, si ergo secunda causa habet necesse esse, ergo secunda causa necessario causabit; non enim videtur possibile quod una causa necessario agens, et secundum ultimum potentia producat effectum — potentem libere agere. Aut intelligis quod secunda causa necessario movetur a prima in agendo, et quod tamen ipsa secunda agat contingenter; et hoc implicat quod aliquid in agendo necessario moveatur ab alio, et quod talis motio sit. contingens, ut patet intuenti. Deinde quaero, quid intelligis per hoc quod dicis, quod secunda causa necessario movetur a prima, recepta tamen motione in secunda. 58i secunda causa imaginetur contingens, modificatur contingentia recipientis, et quoniam prius natura modificatur, quam impellat ad movendum, motio illa jam modificata, etc. Aut illa motio recepta in secunda causa est aliqua forma absoluta, aut aliqua actio prime cause, ut aliqua relatio; si forma aliqua, et illa modificat causam secundam, quaero quid sit ipsam modificari; aut enim est ratio formalis agendi vel movendi ipsi causae seeundz, et tunc sequuntur multa inconvenientia. Primum, quod tunc cau sam secundam agere, est ipsam tantum moveri a prima, et quia necessario movetur, necessario aget. Tum quia tunc causa secunda non poterit agere secundum formam propriam, si lalis motio recepta est ratio agendi, sie eo modo quo lignum calidum per accidens calefacit, sic secunda causa tantum per accidens causabit, et sic causa essentialiter ordinate non essenL per se causae. Tum etiam, sequetur quod causa secunda tantum necessario ageret, patet, quia illa motio quia ponitur forma absoluta, non erit potentia libera, ut patet; ergo erit aliqua qualitas vel aliquid aliud a. voluntate, et illa erit ratio necessario agendi, et sic causa secunda per illam diceretur agere necessario. Si talis motio necessario recepta ponatur ac1io vel relatio, patet. quod hoc nihil est dictu. Deinde cum dicis, quod prius natura causa contingens modificatur quani impellat ad movendum. Quid est in illo priori motionem illam modificari ? aut enim modificatur per nihil receptum, et hoc nihil est, quia non diceretur nunc magis modificata quam prius. Aut modificatur per aliquid receptum a prima causa, quaero de illo recepto, certum est quod illud receptum a prima causa erit necessario productum a prima causa, cum illa ponatur necessario agere, et tale receptum non poterit poni aliqua substantia, ut patet; ergo quidquid aliud ponatur, sequuntur inconvenientia eonira ipsum. Aut modificatur talis motio causae prioris per aliquid receptum a causa secunda, et hoc est impossibile. Aut modificatur ex hoc quod unitur causa secunda, et sic causa secunda quodammodo determinaret primam.
Deinde, cum dicit quod motio cause prioris modificata movel causam secundam ad movendum non necessario, sed contingenter, certe judicio meo, iste novus expositor (qui audet dicere quod h:ee responsio sua sit ruina zdificii Scotici) non intelligit seipsum. Utitar enim verbis quodammodo non intelligibilibus, quia ratio Doctoris Sublilis non potest solvi, quidquid sif, non est curandum. Tu dicis, quod motio causae prime modificata movet causam secundam ad causandum non necessario. Quid intelligis per motionem istam ? aut enim est actio aliqua primae cause, qua attingit effectum communem prime et secund« causae; et hoc non, quia talis motio preinutelligitur eausatione illa (ut ipse dicit) quod motio ista prius modificatur, quam impellat ad causandum; aut intelligitur ista molio causae prim: aliquis effectus immediate productus a causa prima, et sic ille 4, aut A movet. secundam causam, aut non. Si secundo, contra te, quia dicis quod motio ista prius modificata movet. secundam causam. Si primo, ergo prima causa movet secundam tantum mediante suo effectu, et sic mediante secunda causa, et tunc quaero quomodo A4 movet ? si movet, quia movetur necessario a prima causa, ergo, per te, aliqua alia motio recipitur in 4, et sic processus in infinitum. S81 movet, et non movetur a prima, ergo non movebit in virtute prima. Et ultra, aut aliqua secunda causa in agendo non dependebit a prima; aut talis motio est. tantum actio Dei immediate ab ipso Deo, ergo erit necessaria. Nec vaiet dicere quod modificatur prius in causa secunda, quia tunc actio divina depen- deret a causa secunda, et. determinaretur ab ipsa, quod nullus sanie menlis diceret. Est enim. contra naturam cause primi posse in agendo determinari sive modifieari a causa secunda.
Et praeterea, causa prima, per te, agit de necessitate nature, et est causa perfectissima; ergo in quocumque instanti ponatur, agit de necessitate naturw; ergo non potest dari aliquod instans prius in quo modificatur, et aliquod posterius in. quo intelligatur movere secundam causam. Et multa alia inconvenientia sequuntur ex dictis hujus expositoris, quae tantae. prolixitatis causa evitande praetermitto.
Et quod addit de causa secunda naturali, scilicet quod si causa secunda ponatur causa naturalis, possibilis tamen deficere, motio illa jam modificata ad naturam causi secunda, movebit illam secundam ad movendum non necessario, sed ut in pluribus juxta modum proprium ipsius cause secunde. Iste cerle nec ut Theologus, nec ut Philosophus loquitur de ista motione. Simili modo ut prius potest improbari. Adduco tamen pro utraque causa tam naturali quam contingenti unam parvam rationem. Tu dicis quod secunda causa necessario recipit motionem prima cause; aut secunda causa tantum semel reci. pit, aut toties recipit quoties causat ? Si primo, ergo polerit agere prima causa, non concurrente secunda, concurrente effectu prime causae prius posito. Si secundo, ergo oportebit primam causam toties producere no- vum effectum in secunda causa, quolies secunda agit, quia omnia sunt absurda.
Ad aliud de priori, etc. Dico quod (parcat mihi reverentia sua) quia argumentum Scoti nullo modo potest solvi, quia si primum effectivum ponitur infiniti vigoris, et agere necessitate nature, et secundum totam virtutem suam, et ipsum esse causam simpliciler primam, et omnem causam secundam tantum agere in, virtute illius, de necessitate prius natura attingit effectum quam secunda causa, ut infra exposui dist. 44. Probatur, quia entitas primi in agendo non dependet ab aliquo, secunda causa in agendo dependet ab illo, et etiam in essendo, et per eonsequens praesupponil ipsum primum. Cum ergo in illo priori agat de necessitate natura, et est perfectissimum agens; ergo in illo priori producit immediate effectum perfectissimum quem potest producere, quia dat oppositum, sequitur quod non erit perfectissimum agens, et quod non erit infiniti vigoris, ut supponimus. Si enim oporteret ipsum expectare secundam causam, tunc videretur dependere a secunda causa, et sic non esset perfectissimum activum. Imo ex quo est prius secundum entitatem omni causa secunda, erit etiam prius secundum causalitatem omni causa seeunda, praesertim si ponatur ipsum agere de necessitate. Et ideo videtur implicatio contradielionis concedere primum agere independenter, et secundam causam agere tantum dependenter, et ipsum agere de necessitate nature, et concedere similiter quod secunda causa movetur a prima, et per prius quam ipsa causet, et quod intelligatur primum effectivum non agere prius ad effectum quam causa secunda. Sed nullum horum inconvenientium sequitur ponendo ipsum agere contingenter, ut exposui dst. 24. prani.
(d) Quantum ad primum. Notanda sunt plura dicta, quorum primum est. de passionibus disjunctis. Passiones: disjunele. circumloquuntur aliquam passionem convertibilem cum ente, ut necessarium. vel possibile; non tamen sic intelligendo quod totum disjunctum possit esse unum incomplexum, nec unum totum incomplexum includens, imo necessario plura incomplexa includit, sed dicitur circumloqui, quia habetur loco unius incomplexi. Et. in syllogismo demonstrativo potest demonstrari, ae si esset unum. incomplexum, sic arguendo: Omne ens est necessarium vel possibile; sed lapis est ens, ergo lapis est necessarius vel possibilis. Sed loquendo de passionibus entis incomplexis, illa secundum se sunt convertibiles cum ente, w£ «num, verum, bonum, et hujusmodi; passio vero disjuncta tantum convertitur ratione totius disjuncti, et non ratione alicujus partis tantum, ut patet, quia haec est vera: omne ens est necessarium vel possibile, et h;ec falsa: o;une ens est necessarium, et similiter ista: omne ens est possibile. Est etiam forte alia differentia inter passionem incomplexam et passionem disjunctam, quia passio incomplexa convertitur cum ente, ut est indifferens ad omnia inferiora, non addendo signum distributivum, ut ens est unum, verum, 6onum, tamen haoc non est vera absolute: ens ut ens est. necessarium vel possibile, abstrahit enim ab utroque. Licet enim omne ens sil necessarium vel possibile, non tamen ens ut ens, sicut etiam haec est vera: omne. animal est rationale vel irrationale, non famen h«c est vera: animal ut animal, est rationale vel irrationale.
(e) Secundum dictum est ibi: Passzones autem entis convertibiles ut communius ipumnediate dicuntur de ente, id est, quod »nwm quod est passio entis eonvertibilis inest enti immediate, et non per aliquod medium quod sit inter ens et unum, loquendo de medio quidditativo quod est definitio, quia nec ens ut ens est definibile, nec aliqua passio entis, cum sint conceptus simpliciter simplices. Nec obstat quod supradictum est de subjecto Theologice, quod passio entis est demonstrabilis de seipso per rationem entis, quia accipitur ibi ra/io entis pro entitate simpliciter simplici ipsius entis, quae est causa immediata passionis, et sic ipsa entitas est principium demonstrandi.
(f) Tertium dictum est ibi: S? etiam sit aliqua passio entis non prima, etc. Hic Doctor dubitative loquitur, an scilicet sit ordo inter passiones entis, ordo, scilicet prioris et posterioris, licet aliqui imitatores Scoti velint inter eas ponere ordinem, sed difficile esset eis hoc probare. Posito tamen quod inter eas sit ordo, non est tamen verisimile unam passionem demonstrari - de ente per aliam passionem, quia esset difficile videre qua esset prima passio, qua esset miedium demonstrandi alias posteriores. Dato etiam quod sciretur qua prima et quae secunda, adhue premisse non essent multum evidentiores conclusione. Posito enim quod unitas sit prima passio entis, et bonilas secunda, et arguatur sic: Omne unum est bonum; ens est unum, ergo ens est bonum. Patet quod praemissae non sunt evidentiores conclusione.
(g) Quartum dictum est: Licet. lud totum disjunctum sit convertibile eum ente et. demonstrabile de eo, non tamen aliquod membrum illius disjuncti. Sed quando membrum ignobilius demonstratur de aliquo ente, concluditur membrum nobilius de aliquo alio ente, ut si aliquod ens est finitum; ergo aliquod ens est infinitum, quia imperfectius non posset inesse alicui, nisi perfectius inesset alicui a quo imperfectius inest alteri; sed e converso, perfectius inest alicui, ergo imperfeclius inest alicui, non sequitur nisi essent correlativa. Non eredo tamen quod absolute teneat ha:c consequentia: Aliquod ens est finitum; ergo aliquod ens est infinitum, quia. statim posset demonstrative ostendi infinitas intensiva, cujus oppositum dictum est supra dist. 2. parte 1. quast. 1. Nec Doctor (ut ibi dixi) demonstrat hoc per rationes vere demonstrativas, sed per quasdam persuasiones, ut ibi patet. Presupponit ergo hic quod infinitas non repugnet enti, et tunc sequitur: Aliquod ens est finitum; ergo aliquod est infinitum.
Dico quod non sequitur, sed bene sequitur quod accepto ente finito pro ente imperfecto, quod si ens imperfeclum, ergo erit ens perfectum; et illud perfectum non oportet esse formaliter infinitum (posito quod infinitas intensiva repugnet enti), sed sufficit quod ens perfectissimum sit inter omnia entia.
(h) Quintum dictum est ibi: JVec etiam ista pars disjuncti, quod est contingens, posset ostendi. de aliquo supposito necessario de aliquo, et ideo vide- tur ista: Aliquod ens est. contingens, esse vera primo, et non. demonstrabilis propter quid. 4deo Philosophus arguens contra necessitatem futurorum, non. deducit ad aliquid impossibilius hypothesi, id est, quod quando Philosophus in //h. Periherm. arguit quod futura non de necessitate fiunt, arguit ex hypothesi, id est, supposito quod futura sint necessaria, sive quod necessario eveniant; et infert ex illo supposito inconveniens illud, scilicet quod 07 oporteret consiliari, ec. sed illud inconveniens non est ex natura rei majus quam supposituu, scilicet quoad nos. Deducit ergo ad hoc inconveniens, scilicet quod non oporteret negoliari, etc. quod scilicet est impossibile nobis manifestius.
(i) Sextum dictum: Prima ratio conlingentis est in divina voluntate contingenter causante, quia nisi illa contingenter causaret, nihil contingenter causaretur, ut supra patuit loeis praeallegatis. Nec contingentia potest esse in divino intellectu, quia ille necessario operatur quidquid operatur, ut supra patuit ds. 3. quist. 4.
(j) Quantum ad primum, dicit Doctor sic: quod voluntas inquantum est actus primus, libera est ad oppositos actus, id est, quod voluntas ut consideratur ut principium operativum, libera est ad oppositos actus, scilicet positivos, videlicet ad velle et nolle, sive ad diigere et odire, quod important idem, ut patet a Doctore in 2. dist. 6. quest. 2. et in 3. dist. 30. Sequitur: Libera etium est mediantibus illis actibus oppositis ad opposita objecta in quae tendit, puta diligere unum objectum et aliud odire, ita quod unum habeat rationem dilecti, et aliud rationem oditi. Sequitur: Et u/ lerius ad oppositos effectus quos producit, et hoc mediantibus potentiis exterioribus quibus potest imperare, ut facere aliquod corporale quod diligit, vel vult esse in rerum natura, et destruere aliquod corporale, quod odit esse in rerum natura. Sequitur: Prima libertas habet necessario imperfectionem annexam scilicet potentialitatempassivam voluntatis, et nutabilitatem, patet, quia si potest in oppositos actus qui recipiuntur in ea, et non simul, sed successive, ideo quia recipiuntur, proprie notatur ibi potentialitas, quia vero successive recipiuntur, notatur mutabilitas, et etiam notatur mutabilitas, quia transiit a privatione unius actus ad alium recipien- dum. Sequitur: Tertia libertas non est prima, quia etsi per. impossibile, nihil efficeret extra, adhuc inquantum volunlas posset libere tendere in objecta, et sic habere velle et nolle absque hoc, quod nihil efficeret extra.
(k) De secundo, scilicet qualiter istam libertatem sequatur contingentia. DIcit Doctor, quod loquendo de libertate secundo modo in nobis, quia est ad opposita objecta, in quae tendit, concomilatur una potentia ad opposita manifesta, licet in ea non sit potentia ad simul velle et non velle, quia hoc nihil est, cum illud quod includit incompossibilia sive contradictoria, nihil sit. simpliciter. Unde Scotus 27» quodlib. quast. 3. dicit quod illud quod implieat contradictionem est verissime nihil, et non solum illud, sed etiam quia illud excludit omne esse extra intellectum et in intellectu. Quod enim est sic includens contradictionem, sicut non polest esse extra animam, ita non potest esse aliquid intelligibile, vel ens aliquod in anima, quia nunquam eontradictorium cum contradictorio constituit unum intelligibile, nec sicut objectum eum objecto, neque sicut modus eum objecto. Sic tamen intelligendo, quod implicans contradictionem non intelligitur certitudinaliter, et eum assensu tanquam objectum unum ut dicit Doctor, ubi supra, et ut sic, non est unum intelligibile, licet forte posset intelligi indeterminate et sine assensu, et ut repugnans in se, et. per consequens sequitur quod tale repugnans sj non potest esse unum intelligibile eum assensu, quod multo minus uee erit volibile, et sic in voluntate non est potentia ad simul velle et non velle.
(D Est ergo potentia hujus causae ad oppositum ejus, quod causal sine successione, id est, quod in eodem instanti quo produeit hoc, posset producere oppositum, quia antequam determinavit se ad producendum illud, potuit se determinare ad producendum oppositum illius. Licet nunc legam Scotüm, si tamen noluissem, nunc non legerem. Est. tamen impossibile quod ego simul legam vobis Scotum, et non legam, quia hoc nihil est, ut dixi parum supra. Sequitur: Et ista potentia realis est. potentia. prioris naturaliter, ete. De hoc tamen vide diffuse in secundo dist. 5. in qua quaeritur an. voluntas potuit peccare in primo instanti, in quo habuit esse, et in dist. ?5. et in quodlib. aliqualiter quest. 16.
(m) Voluntati enim ut actus primus, etiam quando. producit hoc velle, non repugnat oppositum velle, id est, quod voluntas pro quocumque instanti, sicut potest producere velle, sic potest producere oppositum, non intelligendo quod simul possit producere utrumque, sed quod in illo instanti, puta A, sicut habet in potestate sua posse producere velle, Xa habet in potestate sua posse producere oppositum, sicut enim in instant! A potuit prolucere velle, ita poluit producere oppositum illius. Et quando dicit, quod quando producit hoc ve/le, quod tunc non repugnat sibi oppositum velle, hoc ideo verum est, quia ut producit semper est prior natura producto, ut patet a Doctore in secundo, et ideo sibi in tali priori non repugnat oppositum. Tum etiam, quia contingentia voluntatis nunquam attenditur ante productionem, sed tanlum quando producit; dicitur enim contingenter se habere quando actu produeit effectum, ut patet a Doctore in secundo, et ideo quando produ- cit velle, tunc potest producere opposi. tum, non tamen simul producit utrum: que, etc. Sequitur: Libertatem gitur voluntatis nostrae inquantum est ad oppositos actus. concomitatur potentia, tam ad opposita successive, (ita quod pro instanti 4 potest producere velle, et pro alio. instanti oppositum) quam ad opposita pro eodem instantt, uL supra | patuit. Semper enim voluntas est naturaliter prior actu etiam in eodem tempore quo actus elicitur, et inquantum sic, prior est sufficienter causa libera et contingens, et e contra oppositum posset ponere in actu, licet illa duo opposita sint simul incompossibilia.
(n) Et isto secundo sequitur tertium, scilicet. de distinctione Logica, etc. Hicponit duas conclusiones. Prima est de voluntate pro alio et alio instanti, et est ista: Voluntas volens A, potest non velle ^, est vera in sensu divisionis, ut possibilitas significatur ad opposita successive, quia voluntas volens pro 4 potest non velle pro A. Secunda est de voluntate pro eodem instanti, et est ista: Voluntas non volens aliquid pro A potest velle illud pro A, est vera .in sensu divisionis. Et infra declarat "Doctor, quomodo sint vere in sensu diviso, non autem in sensu composito. Nam cum dico, voluntas volens A, potest non velle A in sensu diviso, notatur quod pro quocumque instanti inest voluntati velle A, potest sibiinesse non velle A, et tunc non sequitur, quod possit simul velle A, et non velle A. Cum enim dicimus, voluntas volens A potest non velle 4 in sensu diviso, non intelligitur quod simul velit A, et non velit A, quia hoc est simpliciter impossibile; sed sic intelligitur, quod si velle A non inesset, in eodem instanti posset non velle A inesse voluntati. In sensu tamen composito esset falsa, quia esset sensus, quod voluntas in instanti 7, simul vellet A, et non vellet A, et sic esset una categorica, cujus subjectum est voluntas volens A, et praedicatum 0n volens A, et tunc attribuit hoc praedicatum posszbtüter, hoc est, eum modo. possibilitatis subjecto, eui omnino hoc praedicatum repugnat, scilicet 2olens A, et per consequens impossibiliter sibi convenit, quod notatur possibiliter convenire. Hoc enim praedicatum zo/ens A, notatur posse simul convenire huie subjecto: voluntas volens. A, quod tamen predicatum omnino sibi repugnat stante tali subjecto; sicut hic: album potest esse nigrum, in sensu composito, hoc praedicatum esse nigrum denotatur simul posse inesse huie subjecto album, et sic duo contraria simul posse verificari de eodem. Sed in sensu diviso sunt duse categorice enuntiantes de voluntate duo praedicata, in una propositione de inesse enuntiatur de voluntate, hoc praedicatum velle A, qua categorica intelligitur per compositionem implicitam, et in alia categorica de possibili enuntiatur possibiliter non velle A. Et est sensus, voluntas vult A, et voluntas potest non velle A praeexposito modo. Una enim istarum propositionum non repugnat alteri pro eodem instanti, nam voluntati isti in eodem instanli convenit velle A cum possibilitate ad oppositum pro eodem.instanti, sicut significat ista de possibili. Exemplum hujus distinctionis est in ista: Omnis homo, qui est albus currit, que, posito isto casu, quod omnes homines albi currant et non nigri nec medii, vera est in sensu compositionis, et falsa in sensu divi- sionis. In sensu compositionis est una propositio habens unum subjectum determinatum per hoc, qeu est aious; in sensu divisionis sunt duae propositiones enuntiantes duo pradicata de eodem subjecto, et sensus est, quod omnis homo est albus, et omnis homo currit. Similiter patet. exemplum sequens: omnis homo. qui est albus, necessario est animal, quia in sensu compositionis est falsa, quia praedicatum non necessario convenit toti subjecto; in sensu vero divisionis vera, etc.
(p) Ad primum respondeo. Respondet Doctor dicens quod illa propositio Philosophi potest esse categorica vel hypothetica, etc. Primo modo sensus esf, quod si homo currit, necessario sequitur quod animal currit, vel sensus est, quod ista consequentia est neceessaria, homo currit, ergo animal currit. Secundo modo sensus est, si homo eurrit, hoc consequens est necessarium, seilicet. animal currit; et hie sensus est falsus, quia animal currere semper est contingens, stat enim aliquam consequentiam esse necesariam, cujus tam antecedens quam consequens sunt contingentia, ut patet. Sequitur: Secundum autem. quod est categorica. Vult dicere Doctor quod hoc totum, scilicet currere, si homo currit, praedicatur de animali cum modo zecessitatis. Nam hoc praedicatum, scilicet currere absolute sumptum, non necessario inest animali, tamen ut sumptum, cum ista determinatione, scilicet s Aomo currit, tunc necessario inest animali, et significat, ut est categorica, quod animali necessario inest currere, si homo currit, et ista est vera de necessario, non tamen sequitur, ergo animal currere est necessarium, quia arguitur a secundum quid ad simpliciter, ut patet. Sequitur: Ita dico hie, quod si ista propositio. Nunc Doctor applicat supradicta ad propositum, dicens, quod si ista propositio Philosophi accipiatur, ut est hypothelica temporalis, tunc necessitas, aut notat necessitatem concomitantise vel concomitantis. Primo modo est vera. Secundo modo falsa. Et accipitur necessitas concomitantia pro necessitate consequentic, et concomitantis pro necessitate consequentis. Primo modo esi sensus: omne quod est, quando est» necessario sequitur ipsum esse, et tunc propositio est vera. Secundo modo est sensus: omne quod est, quando est, necessario est, et tunc est falsa. Patet, quia aliquid quod est, contingens est, et tamen non est necessario, imo in quocumque instanti est, contingenter est, Deus enim pro quocumque instanti posset annihilare. Sequitur: S? autem accipiatur ut est categorica, tunc hoc quod est quando est. Vult dicere, quod quando hoc predieatum esse determinatum per ly quando est, dicitur de subjecto, cum modo necessitatis, tunc est sensus: omne quod est quando est, necesse est esse, ita quod hoc totum quando est, necesse est esse, dicitur necessario de eo quod est, et talis necessitas est necessitas secundum quid, et sic non sequiturex hoc, ergo omne quod est, necesse est esse, sed est fallacia. secundum quid ad simpliciter, quia iste terminus esse simpliciter sumptus praedicatur de subjecto cum modo zecessitas, et sic propositio isto modo est falsa. Sequitur. | Secundo principaliter arguit Doctor per unam regulam artis obligatoris, scilicet. posito falso contingenti, de praesenti. est. negandum ipsum esse, sed nullum possibile est negandum; ergo falsum contingens pro instanti in quo est, necessario est, et probatur illa regula per hoc, quod illud positum sustinendum est tanquam verum.
(q) Ad secundum. Respondet dicens quod 2//a regula est falsa, et probatio non valet, etc. Patuit enim supra quomodo voluntas volens A potest non velle A, ideo non sequitur: voluntas in illo instanti A vult P, ergo simpliciter impossibile velle, oppositum non sequitur, ut patuit.
(r) Ad istud respondeo, etc. Respondet secundum Philosophum 9. MetapA. lext. com. 10. et 17. quod habens potentiam ad opposita, etc. id est, si aliquid simul habet potentiam faciendi opposita, tunc exeundo in opus, debet exire, sicut faciendi habet potentiam, id est, sicut factibilia pariuntur, quia non simul possunt esse, et. non debet in opus exire sicut potentiam habet faciendi, id est, simul utrumque facere, sicut simul habet potentiam faciendi utrumque, quia simul habeo potentiam, sed non ad opposita simul, quia referendo illum modum simul ad potentiam, tunc est vera, sed referendo illum mo: dum ad opposita, tunc est falsa. Non sequitur, ergo potest velle 4 pro hoc instanti, et potest nolle A pro hoc instanti; ergo potest nolle et velle simul in hoc instanti, habet tamen simul potentiam ad utrumque divisim, id est, quod illorum voluerit, sed non ambo simul.
(S) Juxta praedicta de voluntate nostra, videnda sunt quidam de voluntate di-, vina, et ponuntur alique conclusio- - nes.
Prima conclusio: Voluntas divina non est indifferens ad diversos actus, quia voluntas divina habet tantum unum actum, etf non plures, ut satis patuit supra dst. 2. quist. 1. Eodem enim modo probatur unitas numeralis actus voluntatis divine, quo probatur unitas numeralis actus intelligendi intellectus divini. Si enim esset indifferens ad actus oppositos, puta ad velle et nolle, tunc esset imperfectio, sicut etiam patuit de voluntate nostra. Voluntas enim nostro non posset esse libera ad diversa objeeta, nisi esset libera ad diversos actus, quia quilibet actus voluntatis est limitatus respectu sui objeeti. Sed actus voluntatis divinae,cum sit formaliter inlinitus, est simpliciter illimitatus, et sic idem acius numero poterit esse ad diversa objecta, imo eodem actu potest velle infinita objecta. Et sic eodem actu omnes ereat, omnes conservat, omnes praedestinat quos vult, omnes reprobat quos vult, et simpliciter eodem aetu numero omnino eodem ex natura rei (licet forte diverso propter diversos respectus) facit quidquid facit.
(t) Et licet in nobis, etc. Secunda conclusio: Voluntas nostra consideratur tripliciter. Primo, ut productiva sive elicitiva actuum. Secundo, ut receptiva actuum. Tertio, ut operativa, id est, inquantum per actus attingit objecta, volibilia. Et hoc tertio modo dicitur voluntas, ut qua habens formaliter operatur; sicut etiam primo modo dicitur voluntas ut qua habens ipsam producit actus; et secundo modo dicitur voluntas ut qua habens recipit actus. Ipsa enim est ratio formalis supposito habenti eam producendi actus et recipiendi, et similiter operandi. Tamen hoc tertio modo attenditur magis proprie libertas voluntatis, quia hoc modo est qua habens operatur formaliter circa objecta volibilia; est enim ipsa qua suppositum formaliter vult objecta volibilia. Et hoc modo ponitur libertas in voluntate divina per se et primo, supple inquantum est operativa, licet ipsa non sit productiva operationis sue, quia tunc realiter distingueretur; nec similiter sit receptiva, quia hoc est imperfectionis, quia diceret, potentialitatem. Addit etiam quod non est necesse, si voluntas divina vult res, quod ex hoc res actu existat, quia in aeternitate voluit quidquid vult, ut infra patebit dis£. 45. et tamen res non fuerunt ab «terno. Tamen bene sequitur quod vult aliquid extra se, quod illud producat saltem secundum quid, scilicet iu esse volito, et sic ab :eterno produxit qudecumque voluit iu esse tantum volito, qua dicitur productio secundum quid.
(u) Quantum. ad secundum. Tertia conclusio: Voluntas divina nihil neces- | sario vult nisi essentiam divinam, et. omnia inlrinseca illi essentiae, alia au-. lem quae sunt extra. essentiam. suam, ' vult tantum contingenter. Prima pars hujus conclusionis, scilicet, guod velit necessario essentiam, ete, supra patuit dist. 40. quest. 1. quomodo cum necessitate stet libertas voluntatis, et magis patebit in quodlib. quest. 16. Secunda pars, scilicet quod omnia alia tantum contingenter velit, satis ostensum est supra dist. secunda quest. prima dist. 8. quest. ult. ekaliqualiter dst, 10. et patet etiam in secundo dist. prima, quest. prima, et dist. 37. et in quodlib. quest. 16. Et hic similiter patet quomodo conlingenter se habet ad quodlibet aliud a se, ita quod etiam posset esse oppositi, modo praeexposito, ut scilicet considerando ipsam, ut est prior naturaliter tendentia in illud objectum, nec solum ipsa in volitione prior est naturaliter suo actu, sed etiam inquantum est volens, quia in eodem instanti quo vult, puta A, posset oppositum velle potentia Logica, qua est non repuenantia terminorum, et reali potentia, scilicet ex naturali prioritate ad suum actum. Ipsa enim voluntas divina ex! stens actu sub volitione, qua primo vult essentiam divinam, est prior naturaliter tali tendentia, quia ipsa volitio in se est naturaliter prior omni lendentia, qua tendit in alia a se; tendentia enim ipsa est simpliciter posterior, et ideo in eodem instanti quo tendit in objectum aliquod, volendo ipsum, posset non tendere, ut patuit.
(a) Vel aliter, quia ista via videtur ponere quaemdam discursum in intellectu divino. Non tamen Doctor improbat hunc modum dicendi, nec reputo inconveniens ponere in Deo hujusmodi discursum, ut satis supra exposui in quaestione illa: an Theologia sit scientia, vide in Prologo. Ponit tamen alium modum scilicet quod intellectus divinus aut offert simplicia, quorum unio est contingens in re, etc.
Sed sicut essentiae divina est ratio cognoscendi simplicia, et ita. complexa talia, tunc autem scilicet in illo priori instanti naturae non sunt vera contingentia, quia nihil est tunc per quod habeant determinatam veritatem. Posita autem. determinatione voluntatis divine jam sunt vera, scilicet pro illo secundo instanti; e/ Aoc idem erit ratio intellectui divino intelligendi ista (quod erat in primo). Et si ista contingentia fuissent vera in illo primo instanti, tunc fuissent cognita, et essentia divina fuisset ratio cognoscendi; ergo in isto secundo instanti, in quo sunt vera, essentia divina est ratio cognoscendi ipsi intellectui divino. Exemplum clarum est in littera.
Contra hanc positionem arguit Oecham. Et primo contra hoc, quod dicit quod secundam libertatem voluntatis consequitur una potentia ad op- posita non manifesta, qua est ad opposita objecta sine successione. Hoc enim non videtur verum, cujus ratio esl, quia illa potentia, quad per nullam potentiam etiam infinitam, potest reduei ad acetum, non est potentia; sed per nullam potentiam potest ista potentia non manifesta reduci ad actum, quia si reducatur, ergo voluntas vult aliquid pro d, et non vult pro A, et ita manifesta contradictoria sunt vera.
Si dicatur quod si reducitur ad actum, jam non est hac vera: voluntas non vult hoa pro A; nec etiam ista voluntas vult hoc pro A, quia eo ipso quod voluntas non vult hoc pro A, sequitur quod hae non est, vera: voluntas vult hoc pro A.
Contra. Hoc est communiter concessum a Philosophis et "Theologis, quod Deus non potest facere de preterito non praeteritum, quin sit postea verum dicere quod fuit praeteritum; ergo eum per positum hae sit determinate vera: Voluntas vult pro A, et per consequens hae semper erit poslea vera, et nunquam he fuit vera: voluntas non vult hoc pro A; ergo postea hae semper fuit impossibilis: Voluntas non voluit hoc pro A. Et ultra, ergo modo postea est verum, quod hac nunquam potuit esse vera in illo instanti, in quo sua opposita fuit vera, quia propositio vera fuit impossibilis frequenter.
Respondeo, quod hoc non valet, quia ista potentia ad opposita est manifesta, et eum successione. Nam in uno instanti haec est vera: Voluntas vult pro A, et in alio instanti haec est vera: Voluntas non vult hoc pro A. Sed quod in eodem instanti sint ambae vera per quamcumque potentiam est omnino impossibile, sicut impossibile est quod hee sit primo vera: Voluntas creata vult hoc pro A, et quod postea sit haec vera: Voluntas nunquam voluit hoc pro A, et ita in creaturis est universaliter verum, quod nunquam est potentia ad opposita objecta sine suecessione, non magis quam ad oppositos actus; imo per idem argumentum probari potest potentia ad oppositos actus voluntatis creati» sine successione, et ad opposita objecta. Nec ratio sua concludit,quia concedendum est quod voluntas quando causat, conlingenter causat. Sed ista potest habere duas causas veritatis, vel quia possibile est quod in eodem instanti sit verum dicere quod non causet; et hoc est impossibile, quia posito quod in aliquo instanti sit causans, impossibile est quod in eodem instanti sit non causans. Vel dicitur causare contingenter, quia libere sine omni varialione adveniente sibi vel alteri, et non per cessationem alterius causae potest cessare ab actu in alio instanti, ita quod in alio instanti sit non causans, et isto modo voluntas causat contingenter. Non sic autem est causa naturalis, quia causa naturaliter agens semper agit, nisi ipsa mutetur, vel aliqua novitas fiat circa ipsam, vel quia aliqua causa cessat causare, vel per aliquem alium modum, sine quo omniuo potest voluntas sola sua libertate cessare ab actu.
Ad formam ergo argumenti dico, quod in illo instanti in quo causat, contingenter causat, nec tunc necessario causat. Sed ex hoc non sequitur quod haec potentia causae ad opposi- tum sil ad non causare, et ad ejus opposiLum sine successione, quia impossibile est quod per quamcumque potentiam reducatur ad actum sine successione, sed est potentia ad ejus oppositum, quae potentia potest reduei ad actum per successionem, non tamen illo modo, quo pr«cise potentia cause naturalis ad non causandum potest reduci ad actum. Nam accipio calorem calefacientem lignum: iste calor potest non calefacere, et hee potentia potest reduei ad actum, vel per destructionem caloris agentis, vel per amotionem passi, vel per impedimentum interpositum, vel per subtraelionem caus: coagentis, puta quod Deus non vult sibi coagere, vel per imperfectionem termini productivi, quia scilicet ita perfectius calor est productus quod ab isto calore non potest produci perfectior. Prter istos modos adhuc est unus, quo potest voluntas creata cessare ab actu causandi, scilicet se sola, quantumcumque nullum praedictorum desit, sed omnia sint posita, et hoc est, et non aliud voluntatem contingenter causare. Ex isto patet quod non est convenienter dictum, quod voluntas divina ut prior naturaliter ita ponit suum effectum in esse in A quod potest eum non ponere in esse in eodem instanti, quia non sunt talia instantia nature, sicut iste imaginatur, nec est in primo instanti naturae talis indifferentia ad ponendum. Sed si in aliquo instanti ponit effectum suum in esse, impossibile est per quamcumque potentiam quod sit illud instans, et quod in illo non sit, sicut est impossibile quod per quamcumque potentiam contradictoria sint simul vera.
Ideo dico, quod universaliter nun- quam est potentia illa quod opposita verificentur sine successione, imo impossibile est quod Deus respiceret objeetum, et non respiceret illud, nisi esset aliqua successio saltem in actu, vel eoexisteret, et tunc foret in alio quoeumque mutato.
Item, arguit contra illud de determinatione voluntatis divine. Et primo arguit quod conclusio principalis non sil vera, quia quando aliquid deter. minatur contingenter, ita quod possibile est quod nunquam fuisset determinatum per taiem delerminationem, non potest haberi evidentia certa et infallibilis. Sed voluntas divina ita de. terminatur, quod adhuc possibile est eam nunquam fuisse determinatam; ergo evidentia certa et infallibilis non potest haberi per talem determinationem,ex quo simpliciter potest nunquam fuisse, et ita videtur quod determinatio voluntatis divine si esset, parum faceret.
Praeterea, quantumeumque posset salvari certitudo scienti: per determinationem voluntatis respectu omnium effectuum productorum a voluntate, et etiam respectu omnium effectuum causarum naturalium, quibus voluntas divina coagit, tamen non videtur quod certitudo actuum futurorum ipsius voluntatis creata possit per praedictam determinationem salvari, quia si respectu omnium est voluntas divina determinata, qucro aut illam determinalionem sequitur necessario determinatio vel productio voluntatis create, vel non? Si sic, ergo ita naturaliter agit voluntas creata, sicut. quecumque causa naturalis, quia sicut voluntas divina existente determinata ad unum oppositorum non est in potestate causa naturalis cujuiscumque non coagere, et etiam ipsa non determinata non coagit causa naturalis; ita voluntate divina existente determinata, voluntas creata coageret, nec haberet in potestale sua non coagere, et per consequens nullus actus voiuntatis creata esset sibi imputandus. Si autem determinationem voluntatis divine non necessario sequitur determinatio voluntatis create; ergo ad sciendum utrum effectus poneretur vel non poneretur, non sufficit determinatio voluntatis divine.
Praeterea, quantumcumque voluntas creata sit determinata ad alteram parlem, et quantumcumque intellecius videat illam determinationem, quia tamen voluntas nostra potest ab illa determinatione cessare et non determinari, intellectus non habet certam notitiam de illa parte; ergo visio delerminationis voluntatis, qud: voluntas potestnon determinariad illam partem, non suffieit ad notitiam certam illius partis.
Praeterea, quod dicit, quod in primo instanti intellectus divinus offert simplieia, et post voluntas divina eligit unam partem, et post hoc intellectus evidenter cognoscit illam partem, non videtur esse verum, quia non est talis processus, nec proprietas talis in Deo, quod intellectus divinus pro aliquo instanti non cognoscat futura contingentia evidenter; et pro aliquo cognoscai. Hoc enim esset imperfectionis ponere quod intellectus divinus quamcumque perfectionem reciperet ab alio.
Ideo dico quod indubitanter est tenendum, quod Deus certitudinaliter, et evidenter scit omnia futura contingentia. Sed hoc evidenter declarare, et modum, quo scit omnia futura contin- gentia exprimere, est impossibile omni intellectui pro statu isto. Haec Occham.
Nota quod Gregorius de Arimino 2 primo dist. 38. quest. 1. respondet ad rationes Occham, quas facit contra. contingentiam. Et primo praemittit: quod aliquid, quod est in aliquod instanti, possit non esse in illo instanti, sic quod propositio enuntians illud non esse, possit esse vera in illo instanti, potest intelligi tripliciter. Primo, quod hoc sit possibile in sensu composito, sie quod in illo instanti ista res simul cum hoc quod ipsa est, non sit in illo instanti, et quod tam propositio enunlians ipsam esse, quam propositio enuntians ipsam non esse conjunctim et simul in illo instanti sint vere, et iste sensus est vere impossibilis propter implicationem contradictionis. Seeundo, potest concipi vel intelligi hoc esse possibile iu sensu diviso, et hoc duplieiter. Unofmodo, quod aliqua res, que est in aliquo instanti dato, possit jam posita in esse desinere esse, et de esse iransmutari in 2202. esse in eodem dato instanti, et quod propositio enunlians ipsam esse, desinat esse vera, et de vera fiat falsa, sic quod in illo instanti ipsa sit falsa, et e converso sua opposita desinat esse falsa, et fiat vera; et ille sensus est. impossibilis, quoniam talis transmutatio et successio non est possibilis in instanti. Alio modo, quod absolute et simpliciter possibile est istam rem non tunc esse, et non poni per suam causam in esse, et propositionem enuntiantem istam non esse in illo instanti veram, et ille sensus verus est, et nihil inconvenientis includit.
Tunc ad rationem illam de praeterito, ut praeterito, etc. dicit Gregorius quod concessa pro nunc ista suppositione (scilicet quod per nullam potenliam etiam divinam, potest fieri de prielerito non praeterito, quin semper sit post verum dicere, quod fuit preleritum) quamvis oppositum aliqui et magni Doctores tenuerunt, etiam Theologi; dico quod si voluntas vult aliquid in instanti 7, postea semper erit hee vera: voluntas voluit haec in instanti £2, ita quod ista consequentia nune est necessaria, voluntas vult hoc in 2; ergo post JB, semper he erit vera, si formetur, voluntas voluit hoc in Z. Sed dico quod antecedens est contingens, et potest non esse verum, etiam in instanti P, etsi ponatur ipsum non esse verum in Z7, sicut est possibile juxta tertium — sensum praemissum; ista voluntas voluit hoc in Z, non erit vera post P, et per consequens, nec necessaria, nec ejus opposita impossibilis. Si tamen ponatur antecedens verum in 7, quia non est possibile, quod cum hae suppositione ejus oppositum sit verum in 7, nee in primo, nec in secundo sensu, ideo nec post P ista erit possibilis, voluntas non voluit hoc in £. Et ut dicit arguens, per nullam potentiam poterit umquam fieri, quod ista sit falsa in 7: Voluntas vult haec in 7; sic enim sequeretur quod ipsa fuisset vera in £, ot adhuc fuisset falsa in B, et per consequens ejus opposita etiam fuisset vera in A, quod est impossibile; et ita patet quod haec ratio procedit contra primum sensum et secundum, non autem contra tertium. Et revera si dietus arguens velit loqui consequenter, hoc ipsum habet tenere, nam £z secundo quodlib. quest. 6. tenet quod Angelus potuit mereri et demereri in primo instanti. Et ad hoc probandum in quadam ratione assumit, quod Angelus potuit in primo instanti se libere conformare rectae rationi, et non conformare. Et infra in solvendo quamdam objectionem quae est, quod actus non est imputabilis ad meritum vel demeritum, nisi fiat scienter et contingenter, et ita quod possit oppositum elicere, concedit utramque conditionalem esse necessariam ad actum meritorium; et dicit quod utraque potest esse in instanti. Ex quibus evidenter palet quod in illa questione vult expresse, quod Angelus in illo instanti quo se conformavit rectae rationi, et habuit aelam meritorium, potuit se non conformare tune, et habere tune aetum demeritorium, et non habere demeritorium.
Item ibi dicit, quod deliberatio vel perfecta cognitio, aut syllogismus practicus requisitus ad actum meritorium potest esse non solum in tempore, et respectu actus futuri, sed etiam in instanti et respectu actus qui elicitur in illo instanti. Haec Gregorius.
Hoc enim solutio est ad viam Sooti, et ideo admittenda est. Non enim est difficultas solvere si principia Doctoris recte intelligantur.
Ad alias rationes. Ad primam concedo illam majorem, scilicet. quod. nulla potentia, quae per nullam potentiam potest reduci ad acetum, est po-. tentia. Sed minor, scilicet quod ista potentia non possit reduci ad actum, potest dupliciter intelligi. Primo, quod potentia sit simul potentia ad opposita, ita quod possit reduci ad acetum respectu utriusque oppositi, et sic est impossibile, ut supra patuit ex ponendo Philosophum 9. Metaph. Secundo, quod ipsa potentia in illo instanti quo vult Z, possit non velle 2, et sic conce- ditur, quia talis potentia sicut in illo instanti vult P, ita posset non velle 7, reducta: tamen ad actum in instanti ilio, puta quod velit 7, tunc non potest simul reduci ad actum, ut non velit 2, quia tunc contradictoria simul verifiearentur. Et ideo non sequitur, sicut ipse infert, ergo voluntas vult aliquid pro Z, et non vult illud pro 7, sed debet sic inferre: Voluntas vult aliquid pro instanti 7, et potest non velle pro instanti 7, quia ipsa etiam pro illo instanti est prior natura, ut patuit supra. Imaginatur enim iste quod voluntas simul possit pro instanti 2, velle et non velle. Nos enim ponimus prioritatem naturalem ipsius voluntatis respectu utriusque oppositi, ita quod pro instanti 7, ipsa est prior ipso ve/le, et similiter ipso 202 velle, et ideo sicut pro instanti 7 potest velle A, ita pro eodem instanti potest non velle A, non quod simul possit velle A et non velle A4, sed quod quando vult A, potest non velle A4, et similiter quando non vult A pro instanti 7, potest velle 4 pro eodem instanti. Et sie patet falsa imaginatio ejus.
Et quando dicit, quod ratio Doctoris non concludit, quia quando voluntas causat contingenter, potest habere duas causas voluntatis, dico, quod non assignat veram causam causandi contingenter. Causa enim est, quia ipsa ut prior natura, sicut potest in unum oppositum, ita potest in aliud, quia semper respectu utriusque oppositi consideratur ut prior natura, et ut babens potestatem causandi sive eliciendi quod voluerit.
Et cum dicit contra formam argumenti Doctoris,quod in illo instanti, in quo causat contingenter causat, et quod ex hoc non sequitur quod haec potentia possit esse ad oppositum sine successione, quia impossibile est, quod per quamcumque potentiam reducatur ad actum sine successione:
Dico, quod judicio meo, non bene percipit, nec mentem, nec verba Scoti. Non enim vult Scotus quod quando causat pro instanti 4, quod possit tune. reduci ad acetum oppositum, puta in instanti A vult 2, et in eodem instanti potest non velle A, reducatur talis potentia ad actum, patet quod secundum Doctorem, stante volitione qua vult 5, non potest reduci ad actum quo non vult 7. Sed sic Doelor intelligit, et bene, quod ideo volens A pro Z2, potest non velle A, pro eodem instanti, quia sicut pro instanti D vult A, sic pro eodem instanti potuit non velle A4, et haec modo nullum sequitur impossibile. Et quod dicit de calore calefaciente lignum, patet ex dicetis supra quod non est ad propositum. Et quod addit, quod in voluntate divina non sunt talia instantia nature, hoc patebit infra dist. 41. ubi respondetur ad Gregorium et Occham, et Alphonsum de istis instantibus in divinis.
Ad aliud de notitia evidenti, negaiur illa major, scilicet quando aliquid determinatur contingenter, ita quod possibile est, quod nunquam fuisset determinatum, per talem determinationem non potest haberi notitia cerla et infallibilis, quia aliud est loqui de notitia alicujus certa et infallibili eum necessitate absoluta, ita quod pro quocumque instanti nature necessario cognoscatur, et aliud de cognitione certa et infallibili, noneum necessitate absoluta pro quocumque instanti natura, sed proaliquo instanti, quae. intelligitur esse tale. Primo modo, tantum termini incomplexi et propositiones simpliciter necessariae cognoscuntur, quia falis cognitio proecedit omnem determinationem voluntatis divinis, ut supra patuit, et sic intellectas divinus nullam cognitionem, neque certam neque infallibilem pro illo instanti habuit de contingentibus, quia talia nullum esse, nec simpliciter nec diminutum, puta nec coenitum nec volitum, nec repraesentaLum habuere, eum in illo instanti fuerint simpliciter nihil. Secundo modo, habuit certam et infallibilem notitiam de eis, quia in illo instanti quo habuerunt esse volitum. ex determinatione divine voluntatis, intellectus divinus cognovit certitudinaliter illam determinationem, et per consequens ipsum determinatum, quia cognoscendo certitudinaliter aliquod antecedens, potest certitudinaliter cognoscere consequens, quia bene sequitur: Voluntas divina determinavit Antichristum fore pro À; ergo Antichristus erit pro A, et sic cognoscens voluntatem divinam sie determinasse, cognoscit et. delerminatum. Cum dicitur, potuit non determinari, concedo quod in illo instanti, quo determinavit voluntas divina Antichristum fore, quod potuit determinare ipsam non fore, ut supra patuit, ergo evidenter non cognoscit Antichristum fore, negatur consequentia, quia etsi in illo instanti, puta A, potuit determinasse oppositum propter prioritatem naturalem, tamen ex quo determinavit ipsum fore, stante tali determinatione cognoscit illam evidenter et certitudinaliter, et etiam immutabiliter sive infallibiliter, quia inlellectus divinus non tantum cognoscit illam determinationem, sed coenoseit immutabilitatem talis deter- minationis; scit enim esse impossibile voluntatem divinam posse mutari ab una delerminatione in aliam sibi oppositam, non tantum pro eodem instanti, sed nec pro alio et alio instanti.
Ad aliud eum dicit: Aut illam delerminationem necessario sequitur determinatio voluntatis ereatse, sive productio, dico quod sicut voluntas divina determinat contingenter, ita voluutas creata vult illud determinatum contingenter. Exemplum: Voluntas divina ab aeterno determinavit me velle operati virtuose pro tempore 7, tali tempore, sicut voluntas divina concurrit ad opus virtuosum libere et contingenter, ita voluntas mea libere et contingenter, et. nullo modo necessario, ita enim voluntas creata in suo ordine (licet ut dependens a prima causa in agendo) contingenter agit, sicut et voluntas divina, et ignis in suo ordine (licet in agendo dependeat essentialiter a prima «causa agente libere) agit necessario, quia principium actionis inligne est principium tantum per modum nature, et. determinatum ex se tantum ad unum. Ista tamen requirunt prolixiorem traetatium, et alias declaratum est in secundo dst. 37. vide ibi expositionem quam feci.
Dici etiam potest ad primum et redit in idem, quod major est falsa, quia licet determinatio divine voluntatis, et ad alteram partem contradictionis possit non fieri, et sic consequenter Deus posset non scire tale vel tale futurum. Ex hoc tamen non sequitur quod talis notitia de futuro determinato non sit infallibilis, quia non dicitur infallibilis pro eo quod non potest esse aliter, quin sic sciat, sed pro eo, quod est impossibile talem deter- minationem esse, et intellectum divinum non scire talem determinationem, sicut impossibile est aliquod futurum esse, et intellectum divinum non cognoscere illud. |
Nec valet dicere, quod aeque bene cognosceremus certitudinaliter effectus futuros, qui sunt a voluntate nostra. Dico, quod non est simile, quia voluntas divina (ut dixi) determinat infallibiliter, quia licet voluntati divine in eo instanti quo, determinat contingens ad alterum oppositorum (considerandoipsam, ut est prior naturaliter actu determinationis, quie non solum ipsa volitione prior est naturaliter, sed etiam inquantum est volens, ut supra exposui) possit inesse alterum oppositum iufallibiliter; tamen determinat futurum contingens, quia simpliciter est inobliquabilis, cum sit simpliciter prima regula omnium, ut patuit supra, et sic non est simile de intellectu divino et intellectu creato. Ex duobus enim provenit infallibilitas scientiae Dei respectu futurorum. Primo, quia quidquid divina voluntas determinat, intellectus divinus determinate apprehendit. Secundo, quia scit intellectus divinus, voluntatem divinam esse immutabilem et omnino non impedibilem, primum coneurrit in voluntate nostra, non secundum.
Ad secundum argumentum ipsius Occham, quod etiam argumentum facit Gregorius de Arimino in» primo dist. 48. quaest. 2. dico, quod voluntas divina est determinata respectu omnium. Et eum dicitur, talem determinationem aut. sequitur necessario determinatio divine voluntatis creatae, aut non ? Dico, quod sequitur necessario necessitate consequentiae, non autem consequentis, quia ista consequentia est necessaria: Deus vult me producere A pro instanti J; ergo ego produeam 4 pro instanti J. Et cum dicitur quod tunc ageret mere naturaliter, negatur, quia ista determinatio divinw voluntatis non est necessaria, et ideo nec determinatio voluntatis crealct. Quod enim agit ex suppositione alicujus principii simpliciter liberi contingenter agentis, est simpliciter liberum et contingenter agens. Unde si, per impossibile, voluntas divina non ageret, et voluntas creata ageret libere et contingenter ageret; ergo sicut in casu voluutas creata esset libera, sic nunc ubi ei cooperatur voluntas divina, erit libera et contingenter agens.
Posset etiam instari unico medio, probando quod non cognoscat intelleetus divinus certitudinaliter et infallibiliter omne contingens futurum, quia non cognoscit infallibiliter Antichristum peccaturum, patet ex superiusdictis, quia ideo cognoscit aliquod futurum certitudinaliter, quia illud est determinatum infallibiliter a divina voluntate. Sed Antichristum fore peecaturum non est sic determinatum; ergo.
Respondeo primo, ut exposul infra dist. 41. Dico etiam, quod divina voluntas non habet actum volendi respectu alicujus peccati, quia peccatum velle non potest, sed bere habet actum permissionis respectu ipsius, que permissio non est aliquis actus positivus voluntatis divine, ut infra patebit dist. 4^7. sed solum negativus, scilicet non velle prohibere actum peceati, et tunc Deus habet certitudinem de peccato futuro, quia seit se eooperaturum voluntati create ad substratum peccati,si voluntas creata operabitur ad ipsum; et hoc si. fuerit peecatum commissionis, vel Deus scit se non cooperaturum ad tale subslratum, si fuerit peccatum omissionis. Hxc vide infra a Doctore dist. 41. et vide quia ibi dubitavi. Sed de ista materia: An Deus concurrat ad peccatum, vide Doctorem 2» secundo dist. 37i.etl ea quia ibi per longum exposui.
Ad aliud de intellectu creato et voluntate creata, dico, quod non est simile, quia voluntas creata est libera ad oppositos actus, nec determinat sic immutabiliter quin semper quantum est ex se, non possit oppositum pro quoeumque instanti sequenti determinare; et ideo licet cognoscat talem determinationem, non tamen infallibiliter sive immutabiliter cognoscit, quia determinatio voluntatis creatae non est ex se immutabilis. Tamen est simile quoad hoc, quia facta aliqua determinatione cognoscit illam, et per consequens cognoscit determinatum fore pro A, si talis determinavit pro A, et hoc efficaciter, et non possit impediri; et sic certus erit quod tale determinatum erit pro A, non tamen est certus simpliciter infallibiliter et immutabiliter, quia nec voluntas creata est immutabilis simpliciter.
Ad ultimum, eum dicit de illis instantibus, dico, quod non oportet hic multum immorari, quia ipse negat hujusmodi instantia, et de ista materia diffuse expositum est infra dist. 41. vide ibi. Et quod dicit, quod nullus intellectus potest hujusmodi cognoscere, hoc habet probare, etc.
Ex his patet responsio ad Gregorium de Arimino 27 1. d. 38. g. 2. qui videtur improbare hunc modum certitudi- nis contingentium, quem ponit ScoLus. Dicit enim quod talis modus delieit: Primo, quia ponit aliquid esse rationem cognoscendi intellectui divino. Secundo, quia talia instantia non sunt ponenda, ut ipse probat n 1. dist. 9. Tertio, quia impossibile est quod pro aliquo instanti talis complexio de futuro sit neutra.
Dico ad primam instantiam, quod est simpliciter necesse aliquid ponere rationem. intelligendi ipsi intellectui divino, ut supra patuit Z7 prolog. in quaestione: de subjecto Theologiae, et in quaestione: an Theologia sit de omnibus, et in quaestione: an Theologia sit scienlia, et in d. 3. et 39.
Ad secundum patet dist. 41. primi. ubi responsum est ad Oecham, et magis patet supra «2s/. 6. ubi responsum estad Gregorium.
Ad ultimum. patet ex dictis, quomodo in illo primo instanti nature ante determinationem divine voluntatis futurum contingens, licet tamen pro tunc nullum sit futurum, est tantum propositio neutra, potest enim intellectus offerre voluntati divine Petrum et gloriam, ita quod tunc non est certus an Petrus habebit gloriam; nee similiter est certus an non habebit, sed est simpliciter neuter.
(c) Quantum ad quartam quaestionem, in qua quaerebatur: an intellectus divinus necessario scia omnem conditionem existentium omnium.
Hic ponitur primo opinio S. Bonaventure in primo, qui distinguit istam: Deus necessario scit A, secundum compositionem et divisionem. Primo modo: est falsa. Secundo modo vera, quia primo modo non tantum notatur necessitas scientiae in se, sed quod etiam necessario transit super hoc objeetum, .scilicet Antichristus erit pro 4 sic, quod necessario sciat Anticehristum fore pro A. Secundo modo, tantum notatur, quod seientia Dei est in se simpliciter necessaria; patet, quia idem quod Deus, non tamen necessario simpliciter transit super hoc, quod est Antichristum fore pro A, et sic non est necessario talis objeeti. Tamen talis distinctio non videtur Logica, etc. et ita videtur ista simpliciter neganda: Deus. necessario scit A, pro eo quod hoc praedicatum sic determinatum non necessario. convenit subjecto, scilicet haec quod dico scere creaturam, licet. praedicatum non. determinatum conveniat, scilicet ipsum scire absolute, ita quod he est vera: Deus necessario scit, et hac est falsa: Deus necessario scit creaturam.
(d) Contra objicitur, quia actus. rationalis, cujusmodi est scire, intelligere et hujusmodi, in distrahitur per materiam. super quam transit, et sic scive non distrahitur per hoc quod additur objectum cujus est, ut eum dico, scit Antichristum, etsi non sit. notitia divina non necessaria, eo quod transit super Antichristum non necessarium sive contingenter.
Respondetur a Doctore concedendo antecedens, quod scilicet non distrahitur, ut stet secundum 54wid. Patet enim quod scire non dicitur stare secundum 4uid, ex hoc quod transit super objectum scibile, quodcumque sit illud. Tamen scientia Dei licet in se sit simpliciter necessaria, non tamen ut transit super creaturam, quia licet Deus necessario intelligat, quod talis intellectio est ipse Deus realiter, tamen talis intellectio non est. necessario eujuscumque objecti intelligibilis. Sicut etiam patet de velle divino, quod cum sit in se necesse esse, quia realiter et essentialiter Deus, non necessario transit super creaturam, quia tunc creatura necessario esset.
(a) Ad argumenta primae quaestionis. Ubi primo arguitur, probando quod Deus non habeat notitiam determinatam omnium quantum ad omnes conditiones existentiae, et sic arguitur: Quia in futuris contingentibus non est determinata veritas.
Respondet Doctor, primo faciens differentiam inter veritates praesentes, praeteritas et futuras, quia praeterita et praesentes sic sunt determinate, quod amplius non est in potestate agentis ut ponantur, nisi idem bis poni posset, quod non est intelligibile. Modo talis determinatio non est ex parte ve- ritatis futura, quia licet alicui intellectui si£ una pars vera determinata, et etiam una pars sit in se vera delerminata (licet eam nullus apprehenderet) non tamen ita quin in potestate causa sil pro illo instanti ponere oppositum, et ista indeterminatio suflicit ad negotiandum, et consiliandum. Si autem neutra pars esset futura, non oporteret negoltiari vel consiliari; ergo quod aliqua pars sit futura, dum tamen reliqua possit evenire, non prohibet negotiationem nec consiliationem. Et sic vult Doctor quod intellectus divinus sit certus de veritate vel falsitate cujuscumque propositionis de futuro, et quod quaelibet talis est in se determinata. Nam ab aeterno voluntas divina determinavit alterum oppositorum, scilicet quod Antichristus erit pro instantia A, vel quod non erit pro instanti 4; omne enim futurum ab aeterno est a voluntate divina determinatum fore futurum pro tali instanti determinato, ut infra patebit a Doctore ds. 45. Posito ergo per possibile vel impossibile, quod nullus intellectus etiam divinus, cognosceret Antichristum fore, vel non fore, adhue veritas de Antichristo futuro vel non futuro ab :eterno fuit in se determinata, quia a voluntate divina delerminante una partem: impossibile est enim contradictoria simul esse falsa vel simul esse vera. Et ideo contradictoriis de futuro positis necesse esse. unum illorum esse verum, et aliud esse falsum, non tamen necessario, nec unum, nec aliud est verum vel falsum, sed in potestate causae est unam partem vel aliam verificare. Certum tamen est, quod unam verificabit, et intellectus divinus novit certitudinaliter, quam verificabit, quia novit certitudinaliter determinationem divina voluntatis; et talis indeterminatio causa, scilicet quia non est necessitas ad unam partem contradictionis, suffieit ad hoc quod sit consilium, quia sepe oportet consilium habere, qua pars verificatur.
(b) Ad secundum dico. Dicit. Doctor multa. Primum, quod scientiam esse unius partis, et non posse esse alterius, est imperfectionis, puta quod intellectus sic — determinate sciat Anlichristum fore pro 4, ut non possit scire oppositum, esset imperfeclionis, scilicet si per possibile oppositum evenire posset, non posset scire illud. Non est tamen imperfectionis si actu cognoscit Antichristum fore pro A, quia sic est determinatum, et quod actu nesciat ipsum non fore pro A, quia ipsum non fore pro 4, nihil est; patet, quia respectu illius nulla est determinatio a voluntate divina, et solum illud dicitur fore vel non fore,, quod est determinatum fore vel non fore. Si enim Anttsichristum non fore esset aliquod objectum scibile, et intellectus divinus sive actus intelligendi divinus non esset respectu illius, esset imperfectio tam ex parte intellectus quam ex parte actus intelligendi.
Secundum dictum: Ponere voluntatem esse unius oppositi et non posse esse alterius, est imperfectionis. Exempli gratia, ponere voluntatem divinam velle Antichristum pro 4, et non posse non velle pro A est imperfectionis, ut patet, quod tamen voluntas actu velit Antichristum pro A, et actu non velit oppositum, nulla est imperfectio in voluntate. Hoc idem dicit de potentia.
Tertium dictum: Dissimile est depotentia, voluntate et scientia, et hoc secundum aliquos, quia multi dicunt, quod Deus potest velle vel cognoscere omnia sub omni modo, tamen non potest causare. Si tamen aequaliter accipiatur utrobique, est simile, tune enim erit aequalis determinatio ex utraque parte, quia quodlibet istorum est actu unius oppositi, non amborum; quodlibet etiam istorum potest esse utriusque, quia actu, tam actus intelligendi quam actus volendi, et potentia causandi sunt solius unius partis, possunt. tamen esse alterius, patet, quia voluntas divina potuisset oppositum determinare.
Nota tamen quod semper Deus utramque partem actu cognoscit, sed non semper actu causat utramque partem, nec semper efficaciter vult utramque partem. Cognoscit actu quod Petrus est glorificandus, et cognoscit actu oppositum ejus quod est non glorificari, non sic intelligendo, quod cognoscat quod Petrus glorificabitur, et quod cognoscat quod Petrus non glorificabitur, quia hoc est simpliciter impossibile. Sed cognoscit aetu quid importatur per hoc quod dicitur Pe(rum glorificari, et quid importatur per hoc, quod est Pe/rum ncn glorificari; vel sic actu cognoscit possibile esse Petrum glorificari, et actu cognoscit oppositum, scilicet possibile est Petrum non glorifieari, et tamen non sequitur quod voluntas determinate velit Petrum glorificare, vel efficaciter velit non glorificare; et sic patet quomodo aliqualiter est. dissimile. Nec hoc repugnat superius dicto, quod intellectus divinus actu cognoscit unum, et actu non cognoscit oppositum, quia ibi patet quod si actu cognoseit Antichristum fore, actu non cognoscit ipsum non fore.
(c) Ad primum. Ad argumenta seeundi questionis, qua talis fuit: Utrum intellectus divinus habeat certam et infallibilem notitiam omnium, quantum ad omnes conditiones exislenti: ? et arguit quod non.
Primo, Deus novit me sessurum cras, etc. Respondet Doctor ad primum, in qua responsione plura ponuntur: Primo, quod ^ad duas de inesse, sequitur conclusio de 2inesse, non quidem syllogistice, quia est, oratio non syllogistica reducibilis in syllogismos plurimos.
Hic adverte, quod non dicit Doctor absolute, quod ad duas de inesse non sequatur conclusio syllogistice de ?nesse,id est quod non sequatur conclusio immediata ex duabus de :n2esse, quia hoc esset contra Philosophum primo Priorum, qui docet formare syllogismos ex propositionibus de 2znesse, ut patet ibi. Sed intelligit sic, quod ad istas duas de inesse (scilicet Deus novit me sessurum cras, et non sedebo cras; ergo Deus decipitur) non sequitur syllogistice, id est, immediate ista: ergo Deus decipitur. Ista enim conclu. sio non deducitur immediate ex illis, sed tantum mediate, reducendo hune syllogismum in multos syllogismos. Secundo dicit, quod ex una de Zinesse, et altera de possibili, nec syllogistice, nec necessario sequitur conclusio de possibili. Hicnon loquitur absolute, quia bene sequitur: Possibile est omne animal esse album; omnis homo est animal, ergo possibile est omnem hominem esse album. Sed loquitur in proposito, scilicet quod ex his: Dewm novil me sessurum cras, et. possum non sedere cras, non sequitur syllogistice, id est, immediate; ergo Deus potest decipi. Rationem assignat, quia falli est rem opinari aliter esse quam sit pro tune, pro quando creditur esse. Istud autem includitur in istis duabus premissis de inesse, quarum altera significat istum credere hoc, et reliqua negat hoc esse, et hoc pro eodem instanti, ideo sequitur conclusio de falli. Et ideo bene sequitur: Deus novit, sive credit me sessurum cras, et non sedebo cras; ergo Deus decipitur, et hoc, quia totum est pro eodem instanti, scilicet Deus novit me sedere pro instanti A, et non sedebo pro instanti 4, ergo decipitur. Sed non sequitur: Deus novit me sessurum pro instanti 4, et possum non sedere pro instanti 4 ;ergo Deus potest decipi, quia major asserit me sedere pro instanti 4, et minor asserit potentiam ad oppositum pro eodem non instanti A,ita quod simul possit sedere, sed divisim, id est, potest alteram partem eligere quam vult, quia non potest in re conjungi a0n sedere cum sedere, quod ereditur, nec est possibile non sedere, cum hoc quod Deus sciat me sessurum pro instanti 4, ideo non sequitur possibilitas deceptionis, qua includit istam conjunctionem.
(d) Similis est. ratio. Addit Doctor, quod similis est ratio in mixtione de contingenti et inesse, quare illa non teneat, nisi sit etiam minor de inesse sü npliciter, non autem de inesse ut nunc, ut patet prino Priorum, nisi forte quando subjectum majoris de contingenti restringatur ad esse ut nunc ;si tamen subjectum contingentis majoris stat simpliciter, oportet et minorem de inesse esse de inesse simpliciter, non autem de inesse ut nunc. Similiter etiam ex majori de ;zesse, et minori de contingenti, major debet accipi de inesse simpliciter, ut patet. primo Prio- rum. Sequitur: Ista etiam ratio ( scilicet arguendo in proposito ex majori de inesse, et minori de possibili, non sequitur conclusio de possibili) patet, quia sic er opposito conclusionis arguatur. Arguatur sic: Deus scit. Petrum sessurum; sed Petrus potest non sedere, ergo Deus potest decipi. Oppositum conclusionis est hoc: Deus non potest decipi, et ponatur pro ' majori ad inferendum oppositum — majoris primi syllogismi. Addatur minor de possibili, scilicet ista: Petrus potest non sedere; ergo Deus non scit Petrum sessurum; patet. quod hoc non sequitur, sed sequitur tantum cum modo necessitatis, scilicet, ergo Deus non scit necessario Petrum sessurum, et hoc est quod dicit. Et quod non sciat necessario, ostendit dicens: quia si ?ntellectus meus semper. segueretur mutationem inre, etc.
(e) Ad secundam de illa positione possibilis in esse dico. Vultdicere, quod quando ponitur possibile in esse, puta possibile est me non sedere, supponatur quod non sedeam, ex hoc solo nullum sequitur impossibile. Sed si ponatur eum aliquo alio poterat sequi incompossibile, puta si eum hoc quod est, non sedebo cras, ponatur hoc: Deus scit certitudinaliter me sessurum eras; ista enim sunt impossibilia, scilicet quod possim non sedere cras, et quod ponatur in esse, et quod Deus simul sciat quod sedebo cras. Ex isto ergo antecedente incompossibili et totali potest sequi hoc impossibile; ergo Deus decipitur, quod tamen consequens non consequeretur ex hoc solo, possum non sedere cras, quia si ponatur in esse quod non sedeam cras, sequitur quod Deus sciet me non sedere cras, et sic non deciperetur, sed cum totali antecedente, scilicet possum non sedere cras, et Deus scit me non sessurum cras, statim sequitur hoc impossibile; ergo Deus decipitur, sicut etiam patet, secundo Priorum in syllogismo ex oppositis, ubi sequitur conclusio impossibilis, qua tamen ex una praemissarum non sequeretur; sed quia una praemissa est impossibilis alteri, ideo ex illis duabus sequitur conclusio impossibilis, ut ibi patet. Et hoc est quod dicit Doctor, ut patet in littera sequenti, cum dicit: ico tunc, quod posita ista inesse, id est, supposito quod non sedeam cras, ez ista sola nihil impossibile sequitur, sed ex ista et alia, scilicet Deus scit me sessurum, etc. Ista tamen de inesse in qua ponitur illa de possibili, repugnat. li alteri de inesse, scilicet huic, ego sto, quia possibili posito in esse, cum dicitur, possibile est me stare, posito isto in esse, sequitur, ego sto. E/ ex illis duabus de inesse sequitur istud impossibile, scilicet stans et sedens,etc.,et sic patet responsio ad rationes secunde quaestionis.
(f) Ad primum. Ad argumenta tertiae quaestionis quae talis fuit: An Deus habeat immutabilem notitiam de omnibus, quantum ad omnem conditionem existentis ? Et arguit primo quod non, et probat quod possit habere mutabilem notitiam. Et prima ratio statin hoc, quod est impossibile transire de contradictorio in contradictorium sine aliqua mutatione, patet ista, quia si A transit ab albo in non album, vel e contra, necessario mutatur, quia si non mutaretur, non diceretur A per talem transitum, aliter se haberet nunc quam prius; modo mutatio est qua aliquid aliter se habet nunc quam prius, ut patet per Philosophum 5. Phys. t. c. 32 et 63
Nota tamen pro intellectione hujus propositionis, qui saepe est in usu apud Doctorem, quod transire de contradictorio in contradictorium potest multipliciter contingere. Primo, quod Deus transeat a non creante ad creans, quia ab aeterno non creavit animam et nunc creat; ergo aliter se habet nunc quam prius se habuerit, et tamen non conceditur ipsum mutari. Similiter ab eterno non fuit dominus, et ex tempore dicitur dominus, et ex tempore dicitur dominus, ut dicit Augustinus, et Magister in d. 30. primi, nec tamen dicitur mutari. Dico, quod ideo non dicitur mutari, quia non se habet aliter secundum aliquid receptum quod prius non habuerit. Si enim dicitur creator nunc, et prius non dicitur creator, ex hoc dicitur creator nunc, et referri ad creaturam, non per novam relationem receptam in se, sed quia creatura habet novam relationem, qua terminatur ut nunc adipsum Deum, qua priusnon terminabatur, quia non erat, ut supra exposui dst. 30. ubi improbavi Gregorium et Occham. De domino patet quod dicitur dominus ex tempore, non autem per aliquid de novo in ipso receptum, ut patet ubi supra.
Si dicatur, potest habere de novo relationem rationis quam prius non habuit, ut patet a Doctore ubi supra d. 30. et sic recipit novum respectum rationis quem prius non habuit, et sic transit de contradictorio in contradictorium, etf tamen non mutatur.
Dico primo, quod per nullum respectum rationis sibi de novo advenientem et. causatum a creatura dicitur mutari, quia aliter se habere nunc quam prius secundum tantum respectum rationis, nulla ex hoc sequitur mutatio. Mutari enim proprie est aliter se habere nunc realiter quam prius se habuerit, sic intelligendo; vel quod transeat a privatione alicujus entitatis realis, sive absoluta sive respective ad ipsam recipiendam; vel quod transeat ab entitate positiva, sive absoluta sive respectiva ad privationem ejusdem, et hoc modo proprie contingit aliquid mutari.
Dico secundo, quod si transiret a privatione respectus ad ipsum respectum ex tempore causatum in ipso, et hoc ab act» intellectus divini de novo causantis talem respectum, de necessitate mutaretur, non per receptionem illius respectus, qui ex se nullam mutationem facit, sed quia talis respectus non posset causari ab intellectu divino, nisi per novum actum intellectus divini comparantem ipsum Deum ad creaturam, et sic mutaretur, quia haberet novum actum intelligendi, quem prius non habuerit, ut supra patuit d. 30.
Si iterum dicatur: intellectus divinus in primo instanti nature, in quo tantum cognovit necessaria, tunc non cognovit contingentia. Patet per Doctorem prasenti dist. quia cognovit illa in secundo instanti nature ;ergo transit de contradictorio in contradictorium, et tamen non conceditur secundum haec mutari.
Dico ad hoc et ad omnia similia, quod mutari proprie est aliter se habere nunc quam prius, sic intelligendo, quod oppositum infuerit pro aliqua duratione, sicut. cum dicimus, quod materia ligni nunc est privata forma ignis, ita quod talis privatio duratione praecedit in ipsa materia, et post, puta in ultimo instanti illius durationis fit sub forma ignis, tunc proprie mutatur. Et similiter quando in aliquo priori se- cundum durationem est sub aliqua forma, et in ultimo instanti illius durationis fit sub privatione talis forma, tunc proprie mutatur, et sic. transitus a contradictorio in contradictorium facit mutationem, sic intelligendo, quod unum contradictorium prius duratione infuerit. Et patet hoc in multis locis a Doctore, praecipue in isto 1. d. 2. parte 2. quast. 3. ubi dicit quod essentia divina non mutatur, puta a non relatione in relationem, licet enim prius natura sit essentia divina quam intelligatur esse actu fundamentum filiationis, tamen non mutatur, quia in aliqua duratione priori non fuit sub opposito, quia nunquam fuit privata illa. Privalio enim proprie non respicit hujusmodi instantia, puta originis vel nature,nam eum dicitur aliquid esse privatum aliquo, talis privatio inest in aliqua duratione priori. Unde Doctor. in 4. dist. 43. quaest. 5. sic ait: Nunquam autem est mutatio, nisi quando susceptivum termini ad quem a(ecujus inductionis, praecedit. duratione ?psum terminum ad quem, et tunc est sub privatione termini. Haec ille.
Si dicatur, quod Doctor in tertio dist. 3. quaest. 1. dicit, quod si Virgo Maria in aliquo instanti natura fuit non sub gratia, quod tunc diceretur privari gratia, et quod si realiter in aliquo priori nature fuisset sine gratia, etiam in aliqua duratione fuisset sine gratia.
Respondeo, ut ibi exposui. Aliud est enim aliquid esse prius natura alio (loquendo de priori natura positive) in essendo et existendo, et aliud est esse prius natura ex hoc quod unum non includit aliud, et quantum est ex parte sua non repugnat sibi formaliter esse sine alio, licet propter aliquid consequens non possit esse, sicut homo est prior natura risibilitate, non tamen in essendo et existendo, eum sit impossibile hominem existere sine risibilitate, imo dicunt eamdem existentiam, dicitur tamen prius natura in intelligendo, quia homo potest perfecte intelligi non intellecta risibilitate. Nec etiam repugnat homini quidditative sumpto, esse sine risibilitate, licet sibi repugnet concomitanter, videlicet propter realem identitatem cum risibilitate. Sic dico de divina essentia respectu filiationis, non enim est prior natura positive ipsa filiatione, videlicet quod in essendo et existendo sit in aliquo instanti priori nature, in quo non sint omnia intrinseca divina, quia tunc esset etiam prior, vel posset esse prior duratione. Sed dicitur prior natura quidditative, videlicet quia ipsa potest distincte intelligi non intellecta aliqua proprietate. Modo transire a contradictorio in contradictorium, proprie loquendo, non verificatur isto modo, quia non sequitur: essentia divina est prior natura filiatione, et sic in secundo instanti nature, modo praexposito, sub filiatione; ergo transit a contradictorio in contradictorium. Non sequitur, quia tunc non sequeretur ipsam prius duratione fuisse non sub filiatione. Ex his patet propositio. Doctor ergo per istam propositionem probat mutabilitatem divine notitic, quia si Deus scit nunc A fore pro instanti B,et potest nescire A pro instanti 7; ergo potest transire a contradictorio in contradictorium, scilicet a scire ad non scire; ergo talis scientia mutatur, sive intellectus divinus potest mutari, quia potest transire a scientia A, ad non scientiam ipsius A, et talis mutatio non erit in ipso A scito, quia ipsum A habet tantum esse in scientia Dei, et per consequens nulla mutatio potest fieri. Si ergo est mutatio in tali transitu a contradictorio, etc. erit tantum in scientia Dei.
Secundo arguit: Quidquid non est A, et potest esse A, potest incipere esse A, patet, si paries non est albus, et potest esse albus,ergo potest incipere esse albus, quia non videtur esse intelligibile, quod affirmatio negationis qua non inest possit inesse, nisi incipiat esse; affirmare enim albedinem de aliquo prius negatam, non potest esse sine inceptione albedinis in illo, ergo si Deus non scit A, et potest scire A, potest incipere scire A; ergo potest mutari ad scire A.
Tertio arguit sic: S? Deus non sctat A, etc. Respondet Doctor ad primum concedendo majorem, scilicet. quod non est transitus, etc. quod debet intelligi modo praeexposito, et negat minorem, quia in divina scientia talis transitus simpliciter impossibilis, quia talis transitus non potest esse sine successionne, ita quod oppositum succedat opposito. Sieut enim non possunt simul stare scire et non scire, ita non potest stare, quod aliquando sciat et aliquando nesciat, quia tunc esset in eo successio, et tunc etiam de novo posset acquirere acetum scientiae, et per consequens sczre Dei non esset idem quod Deus, ut supra patuit d. 2. g. 4. in illis praeambulis.
Etsi quieras saltem si potest non scire P quod scit, aliquid aliter sehabebit; quaero quid est illud ?
Dico, quod B in esse cognito, non tamen aliter quam prius se habuit, sed aliter quam nunc se habet, ita quod istud aliter esset non alicujus succedentis oppositi ad oppositum, sed est alterius oppositorum, quod in eodem instanti posset inesse in quo suum oppositum inest. Et hoc non sufficit ad mutationem, quia in esse cognito possibile ad praedicari 4, sedebit pro instanti 2, et pro eodem instanti A, potest non sedere, similiter A sedet pro instanti B, et potest non sedere, ut prius expositum est; sed illa non est mutatio, quia semper una pars est de possibili, quod nihil reale est, ut patet. Sed mutatio semper requirit successionem realem, ut supra exposui, et sic patet responsio ad primum argumentum.
(g) Ad secundum dico, quod ista consequentia non valet, non sciens A, potest scire A. Vult dicere, quod illud posse ad oppositum, (scilicet posse scire A quod prius nescivit, quod posse sczre est oppositum ei quod est nescire) non est posse reale eum suo opposito, quod est non scire A, id est, quod xn scire A, non praecedit duratione ipsum posse scire A, ita quod posse scire A, realiter possit succedere ipsi non scire A. Sed talis successio (si tamen potest nominari suecessio) solum consistit in prioritate naturae causae ad suum effectum, sive principii cognitivi ad objectum secundarium, ideo consequentia non valet. Si enim in primo instanti nature Deus non scit A fore pro instanti B, et potest scire in secundo instanti natura,adhue non sequitur; ergo potest incipere scire ly incipere scire; dicit successionem realem oppositi ad oppositum, ita quod in aliqua duratione unum oppositum, scilicet non scire A, priecedat aliud oppositum, scilicet scire A, ponendo posse scire in esse, sicut. et quodlibet possibile debet poniin esse. Sic ergo in primo instanti nature, quo tantum scit necessaria, nescit 4A, quia adhuc A ni- hil est, potest tamen scire, et ponatur in esse in secundo instanti nature in quo ipsum A habet esse contingenter, et sic in illo secundo instanti scit. 4, et ut sic, nulla apparet successio realis oppositi ad oppositum. Addit Doctor, quod gratia materie tenet in creaLuris, ubi est possibilitas ad opposita successive, quia bene tenet consequentia: Petrus non cognoscit nunc Socratem, et potest cognoscere; ergo potest incipere cognoscere. Certum est enim quod de facto ipsum zescire, praecedit duratione ipsum sczre, et sic lbi est suecessio realis oppositi ad oppositum, quando ipsum posse scire ponitur in esse, et potest esse successio realis oppositi ad oppositum, potest poni inesse. Addit etiam dicens: Sed /?cet (lla non esset, scilicet possibilitas ad opposita successive, adhuc tamen esset possibilitas ad utrumque illorum pro uno instanti. In contingentibus enim etiam respectu creature, est possibilitas ad utrumque illorum oppositorum simul pro eodem instanti temporis, ut supra patuit.
(h) Ad tertium respondet Doctor, quod ista potentia ad opposita est potentia activa, scilicet qua potest scire A, et non scire A, non quod sit potentia activa Physica, quae producit aliud inquantum aliud, scilicet realiter et essentialiter distinctum, ut patet 5. Metaph. (6. AT. et 6.1. c. 2. sed. aceipitur magis potentia activa Metaphysica, de qua supra dixi 2» prologo q. de subjecto Theologi?; et hoc potentia activa in divino intellectu respectu intellectionis, non est ad intellectionem realiter distinctam. Licet ergo non sit vere productivus suc intellectionis, quia illa realiter distingueretur, ut supra patuit dist. 2. parte 2. habet tamen eam, ae si eam realiter produxisset. Et cum comparatur intellectus divinus ad objecta secundaria, potest dici potentia activa, non tamen Physica, quia illa producit tantum ens reale in esse realis existentia; haec autem producit tantum in esse secundum quid, ut supra patuit dist. 3. qg. 4. dist. 35. 30. el in 2. disl. 1. q. 1. Et cum dicitur, igitur ?jsa, scilicet potentia activa, non potest agere circa aliquid, circa quod prius non egit nisi prius mutetur; dico, quod consequentia non valet, etc. Et vult dicere,. quod noviter agere post non agere potest dupliciter intelligi. Uno modo per novam actionem in causa, et sic tale agens vere mutatur, quia habet novam actionem quam prius non habuit. Alio modo per novam approximationem objecti, vel passi, sicut si igni semper approximentur nova combustibilia,ipse ignis semper calefacit, et tamen nec productio caliditatis, nec alia mutantur in suo esse vel in suo proprio supposito. Sic in proposito voluntas divinaali quid determinans fore ostensum ab intellectu, facit complexionem talem esse veram, et ideo intelligibilem, etl ex hoc istud, scilicet verum, est praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, non quod tale objectum possit movere intellectum divinum ad sui cognitionem, quia tantum a sola essentia movetur ad cognitionem cujuseumque, ut supra patuit. dsl. 3. quast. 3. et in quodlib. patet quest. 14. fil enim praesens per essentiam divinam, ipsum verum contingens repraesentantem, et ut sic praesens intelligit ipsum eadem simpliciter intellectione, qua intelligit etiam essentiam suam. Sequitur: Et sicut voluntas polest facere istud volitum et non facere, ita posset esse verum et non verum ,et ita potest cognosci et non cognosci db isto intellectu divino, quia posito ipso vero intelligit, non posito non intelligit; et hoc quod est intelligere et non intelligere, non est propter aliquam contingentiam in ipsointellectu divino, quasiintellectus divinus contingenter possit intelligere et non intelligere, quia intellectus necessario intelligit, quando objectum est sibi praesens in ratione objecti intelligibilis. Sed quod possit intelligere A4 fore pro instanti D, et possit non intelligere, est ex sola contingentia voluntatis divinse ponentis contingenter, sive determinantis B fore pro instanti 7, vel non fore pro instanti 7, si determinat ipsum fore pro instanti P, intellectus divinus necessario intelligit 4 fore pro instanti 2;si vero determinat A4, non fore pro instanti Z2, intelligit necessario A non fore pro instanti Z.
(i) Et si objicias, quod adhuc non polest esse sine mutatione, etc. Respondet quod 0n mutatur objectum istud in isto esse, quia non potest. esse successive sub oppositis, contingenter tamen est in isto esse; non enim tale objectum in intellectu divino potest esse sub oppositis, puta quod in aliquo priori duratione fuit non cognitum A fore pro instanti P, et in aliquo instanti immediato post illam durationem, sit cognitum ab intellectu divino ipsum fore pro instanti 7, quia talis successio est simpliciter impossibilis, ut objeetum comparatur intellectui divino, ut supra patuit. Similiter tale objectum in esse volito non potest esse sub opposilis successive, sic quod in aliquo priori duratione A, non sit volitum a voluntate divina pro instanti B, et quod in aliquo instanti posteriori immediate sequeute durationem illam sit volitum a voluntate divina pro instanti 7; hoc est enim impossibile, quia voluntas divina quidquid voluit, ab «terno voluit, licet enim in eodem instanti quo vult 4 possit non velle A, tamensi vult 4 esse, ipsum vult ab eterno. Et hoc est, quod Doctor hiec intendit in ista littera. Et sic patet ad argumenta questionis tertia.
(k) Ad argumenta quarte questionis, qua talis fuit: An. intellectus divinus necessario sciat omnem conditionem existentium omnium ?
Ad primum argumentum respondet Doctor negando consequentiam. Ad probationem primam praemittit primo, quod quartus modus zecess? taLis positus ab Aristotele 5. Met. t. com. 6. est non contingere aliter se habere. Unde sic ait Aristoteles: Ampitus quod non contingit aliter se habere necessarium, dicimus sic se habere. Hec ille. Et hic quartus modus distinguitur a tribus praecedentibus, quia quartus modus est absolutus, sed duo primi sunt ad aliquod bonum intrinsecum vel extrinseceum acquirendum, vel malum possibile evitandum, ut patet de primo modo, scilicet cibus et respirare, qua sunt necessaria animali, et medicina, qua est necessaria ad evitandum infirmitatem. Tertius modus dicitur per operationem ad agens extrinsecum violentans. Unde ait: Amplius vün faciens, et vis, id est, violentia, et vim faciens, id est, violentiam faciens; Aoc autem est, quod praeter impelum et praeter. voluntatem, id est, quod violentia est aliquid impediens et prohibens, praeter ünpetum et prater voluntatem, id est, contra appetitum naturalem et rationalem. Sequitur in textu: violentum enim necessarium dicitur. Sed quartus modus accipitur absolute et in se, et sic. alii tres modi requirunt imperfectionem in se; licet ergo in Deo sit ista necessitas immutabilitatis, quae est quartus modus zecessitatis, non tamen est ibi illa sola, sie quod immutabilitas ex se sit necessitas, quia immutabilitas ex se non privat, nisi possibilem successionem oppositi ad oppositum. Necessitas autem simpliciter absolute privat possibilitatem hujus oppositi, et non successionem hujus oppositi sicut hic, et ideo non sequitur, oppositum non potest succedere opposito, ergo oppositum non potest inesse. Unde licet voluntas divina possit velle et non velle; A, non tamen eum successione, ut supra exposui respondendo ad argumenta alterius questionis. Sed quando est necessarium simpliciter, nunquam oppositum potest inesse, sicut dicimus quod intellectus necessario simpliciter intelligit essentiam divinam, et sic necessario intelligit, quod est sibi simpliciter impossibile non intelligere. Et simpliciter voluntas sic necessario vult essentiam divinam, quod est ei simpliciter impossibile ipsam non velle, non sic est cum comparatur ad creaturam, licet enim ipsam diligat necessitate immutabilitatis, non tamen necessitate simpliciter.
(l) Ad secundam probationem dicit Doctor primo, quod omne ens possibile in esse existenlicde est mutabile, patet, quia tale ens non includit formaliter necessitatem nec immutabilitatem; est enim mutabile vel mutabilitate versionis, de qua Doctor supra d. 8. et in 4. d. 11. vel aliqua alia mutabilitate, et hoc salis patuit?» 1. d. 8. Addit Doctor quod /«a/e ens possibile est mutabile, ponendo etiam tale. ens creari secundum mentem Avicenna, qui voluit aliquid posse causari ab aeterno, ut expositum est supra d. 2. d. 8. q. ult. et in 2. dist. 3. q. 2. et 3. ita quod non esse tantum praecedat. ipsum esse in aliquo priori naturce, non tamen accipiendo prius natura positive, sed tantum negative, quia scilicet 207 esse quantum est ex se, inesset, nisi ipsum esse preveniretur a causa superiori producente tale esse in illo instanti nature, in quo non esse ex se inesset, ut expositum est supra d. 8. g. wt. et in 2. d.1. q. 2. et in simili in 3. d. 3. q. 1. Si tamen acciperetur ipsum esse ereari ab aeterno, de necessitate nature, sicut secunda Intelligentia (forte secundum ipsum et Aristotelem, ut supra patuit d. 8. q. w/t.) est necesse esse, et de necessitate nature produeta ab aeterno, tunc talis esset immutabilis, quia etiam secundum Philosophum, omne sempiternum est necessarium, et tale est immutabile in suo esse.
Dico ergo, quod si effectus produceretur ab aeterno, et esset vere possibile et contingens, quod tale esset immutabile etiam in suo esse. Secundo vult
Doctor, quod nullum ens possibile consideratum tantum in esse cognito velin esse volito sit mutabile, quia mutari proprie est realiter aliter se habere, ut exposui supra; sed esse co.gnilum ab intellectu divino, sive esse volitam a voluntate divina habet tantum esse secundum quid, et nullum esse reale, ut supra patuit ds/. 3. q. 4. d. 35. e( 36. et per consequens ut sic, est omnino immutabile, licet dicatur ens possibile pro eo quod sibi non repugnat pro aliquando realiter existere. Et tale esse cognitum ab intellectu divino, ut praecedit actum voluntatis divina, dicitur necessarium, quia de necessitate nature ab actu intellectus divini productum, ut supra patuit 4. 3. qg. 4. 35. 36. et 39. dicitur lamen necessarium secundum qwid, quia et esse taleest esse secundum qwid. Esse tamen cognitum respectu contingentis, est tantum necessarium .necessitate consequentiaetnon consequentis, quia sequitur determinationem voluntatis divine, quae mere contingenter se habet respectu omnis contingentis; sicut ergo esse volitum est. tantum necessarium in tali esse necessitate consequentia, nullo etiam modo in tali esse est mutabile, quia nullum esse reale dicit, imo etiam ut sic, est omnino immutabile, quia ibi non potest esse transitus a contradictorio in contradictorium, ita quod unum oppositum suecedat alteri, quia in aliquo priori duratione non dicitur non habere esse volitum, et post habere esse volitum, sed si fuit. volitum, necessario fuit volitum ab aeterno, ut supra exposui.
Deinde addit Doctor, quod istud esse cognitum vel volitum, reducitur ad aliquod esse reale simpliciter necessarium, quia esse cognitum lapidis reducitur ad actum intelligendi intellectus divini, qui actus est simpliciter necesse esse, ut supra patuit dist. 36. et esse volitum lapidis reducitur ad velle divinum, quod est verum ens reale et simpliciter necessarium. /deo istud non est ex se formaliter necessarium; ilud enim esse cognitum lapidis non est formaliter intellectio divina, qua intellectus divinus intelligit lapidem, nec similiter esse volitum ipsius est formaliter volitio divina, qua voluntas divina vult ipsum. Istud autem esse volitum cum tantum sit esse secundum qud, et non reale, non est ex se formaliter necessarium, qua non habet esse extremi quod respicit realiter, id est, quod esse volitum non habet esse formaliter extremi, scilicet volitionis divine quam respicit realiter, id esti, quam respicit ut extremum vere reale, nec tamen illud esse volitum est mutabile, quia secundum illud esse diminutum respicit extremum immutabile, scilicet volitionem divinam. Ex quo enim habet tantum esse volitum volitione divina, statim sequitur quod si volitio divina sit omnino immutabilis, quod etiam objectum a tali volitione volitum "erit. immutabile, quia mutatio in aliquo in quantum respicit aliud, non potest esse sine mutatione in illo, id est, ex quo esse volitum lapidis, ut comparatur ad volitionem divinam, dicitur tantum sibi competere inquantum sibi comparatur; non potest esse mutatio in tali esse volito, nisi sit mutatio in volitione divina, per eujus comparationem dicitur habere tale esse.
(m) Ad secundum argumentum. Respondet Doctor, quod aliquid potest inesse Deo dupliciter, scilicet formaliter vel inesse subjective, sicut Logice pradicatum quodcumque dicitur inesse subjecto, id est, quod aliquid inest Deo realiter et formaliter sive intrinsece, ut omnis perfectio divina et omnia intrinseca realiter, et tale est realiter Deus. Aliquid etiam inest tantum 'praedicative et nullo modo intrinsece, sicut dicimus quod paries est visus; visio inest parieti tantum praedicative et denominatione extrinseca, sicut etiam dicitur Deus dominus ex tempore, non propter novam relationem formaliter inexistentem ipsi, sed tantum praedicative et denominatione extrinseca. Sic in proposito. Deum scire 4, est idem quod Deus, verum est accipiendo ipsum scire absolute, quia illud est realiter Deus, sed accipiendo sczre pro objeeto scito, non inest Deo realiter, sed tantum objective vel praedicative et denominatione extrinseca. Scire enim B inest Deo, quia hoc scitum habet respectum ad seientiam divinam, et per hoc aliqua appellatio relativa inest Deo, sicut praedicatum — subjecto, et hoc magis patuit supra disf. 239. de ideis, et aliqualiter d. 36.
(n) Ad tertium et ultimum dicit Doctor, quod nulla perfectio simpliciter in Deo dependet a creatura, nec etiam simpliciter coezigit creaturam. necessario in quocumque esse. Et. loquitur hic de perfectione simpliciter formaliter et non praeexigitive, quia aliqua talis coexigit necessario creaturam in aliquo esse, ut patet ab ipso in quodl. q. 1. sed non perfectio formaliter simpliciter, ut intellectus, voluntas, volitio, intellectio et hujusmodi. El quod non requirant respectum aliquem ad exiva sive ad creaturam, subtiliter probat Doctor in q. 1. quodlib. Et ideo Deum scire P, prout intelligitur non tantum pro scire absolute, sed etiam prout transit. super ipsum 7, non est perfectio simpliciter, patet, quia nulla talis (ut dixi) includit respectum ad extra. Potest tamen dici perfectio simpliciter, non formaliter, sed cum hoc addito, quod scilicet scire 2, necessario concomitatur perfectionem simpliciter, quia si intellectio divina sit formaliter infinita, stalim concomitatur quod sit omnis objecti intelligibilis, et sit necessario omnis objecti intelligibilis, non necessitate consequentis respectu objeeti contingentis, sed tantum necessitate consequentiae, ut supra patuit. Et breviter, posito quocumque objecto, necessario est illius, et sic posito contingenti ex determinatione divine voluntatis, necessario talis selentia terminatur ad illud, et sic scire A. concomitatur perfectionem simpliciter, scilicet ipsam scientiam Dei formaliter infinitam. Et sic respondendo formaliter ad argumentum, dicit quod major argumenti est vera de perfectione illius scientia absolute sumpte, quia talis scientia absolute sumpta inest necessario ipsi Deo; sic autem minor est falsa, scilicet quod scire A sit hoc modo perfectio simpliciter absolute sumpta.
(o) Ad argumenta quinte quaestionis, qua talis fuit: An cum determinatione et certitudine scientiae divina possit stare aliqua contingentia ex parte rerum in existentia ? Arguil primo, quod non, quia sequitur, Deus scit A, ete.
Secundo arguit sic: Omne scitum a Deo fore, etc. Et minor est de inesse sü mpliciter, quia pro cternitate est vera, non enim minor est deznesse ut nunc; sed ex majori de necessario, et minori de Zznesse simpliciter, sequitur conclusio de necessario, ut patet pramo Priorum. Sequitur: Necesse est omne animal esse substantiam; sed omnis homo est substantia, ergo necesse est omnem hominem esse substantiam. Sic in proposito.
Respondet Doctor ad primum, quod antecedens est falsum, quia scit A fore pro B tantum contingenter, quia talis scientia sequitur contingenter determinationem divina voluntatis.
(p) Ad secundum dico. Dicit Doctor, quod in mixtione de necessario et de inesse, etc. oportet quod illa de inesse, non tantum sit de inesse simpliciter, ita quod sit vera pro omni tempore, sed quod etiam sit necessario vera. Unde non sequitur: Necesse est omne album esse coloratum; sed omnis homo est albus, posito quod pro omni tempore sit albus, ergo necesse est omnem hominem esse coloratum, non sequitur, cum omnis homo sit contingenter albus. Et addit Doctor quod etiam ultra hoc requiritur forte, quod significet sumptum sub per se contineri sub medio. Ad propositum tamen sufficit quod sit necessario vera. Modo in proposito minor non est necessario vera,
(q) Ad argumenta pro secunda opinione, etc. Ad has. tamen objectiones quas facit Doctor contra Thomam de c€ternitate, respondet quidam novus expositor S. Thome n 1. parte. quaest. 14. art. 13. et praemittit quod res temporales esse praesentes cternitati polest dupliciter intelligi. Uno modo sic, quod in quolibet. 2w2c temporis sint praesentes caeternitati, ita quod coexistentia cujustibet rei eaeternitatem mensuratur quolibet instanti temporis; et hune sensum acceperunt (quantum videtur mihi) adversarii, ex verbis S. Thomae, sed erravere. Hoc enim nunquam somniavit Thomas, imo manifeste implicat contradictionem, quoniam coexistentia rei ad cternitatem aequatur in duratione mensure ejusdem existentiae, eum non coexistat, nisi secundum suam actualem existentiam; sed existentia instantis in quo eras Sol orietur, non mensuratur instanti aliquo praecedente aut sequente; ergo nec quolibet. Alio modo potest intelligi, quod in quolibet nwnc aeternitatis sint praesentes aeternitati, ita quod coexistentia cujustibet rei ad aeternitatem salvetur in quolibet »wc aeternitatis. Et hic sensus est verus et intentus a S. Thoma. Verus quidem, quia cum aeternitas non habeat nisi unum 242€, quod aequatur ipsi aeternitati, et excedit omne tempus; necesse est quod omne instans nostri temporis, et quidquid in illo est aut fit, salvetur in nwnc aeternitatis, non ut a mensura adaequata, sed excessiva. Tunc ad objectiones:
Cum dicitur, sessio mea crastina ut futura, aut scitur certe aut non. Respondetur distinguendo, quod quia ista sessio futura, ut futura non habet esse nisi in suis causis. Ad causas autem suas potest dupliciter comparari. Uno modo, ut indeterminatas ad producendam crastinam sessionem meam vel ejus negationem. Alio modo ut determinatas ad illius productionem magis quam oppositi, vel cum exclusione oppositi. Futura primo modo non sumuntur ut futura, sed ut futura penitus contingentia. Futura autem seeundo modo sumuntur quidem ut fulura, sed declinant a contingentia seeundum quod determinatio causarum ad alteram partem magis vel minus, vel totaliter exigit. Futura igitur contingentia, ut futura ex causis indeterminatis non sunt scibilia, ut in littera dicitur, nec a Deo, nec a quocumque, quia non sunt entia, nec in actu, nec in potentia magis ipsa quam opposita; ex causis autem determinatis sunt cognoscibilia juxta determinationem causatum. Et cum dicitur, ergo Deus aliter novit faceta quam fienda, simpliciier negatur consequentia, quia ly aliter in. auctoritate Augustini dicit modum cognoscendi ex parte cognoscentis, quia in Deo non variatur. Ad probationem autem superfluum est respondere, adeo puerilis videtur. Diclt enim, cognoscit autem sessionem certitudinaliter Deus, cum illa fuerit aclu; quis enim ignorat Deo nullam accidere cognitionem ? Unde debet dicere, et tamen cognoscit illam certitudinaliter, secundum ejus actualem existentiam; sed hoc non probat consequentiam. Aliud est enim quod aliter se habeant res ut facte, quam ut fiendae ad Dei cognitionem, et. aliud quod aliter Deus novit facta quam fienda. lllud enim est verum in materia contingenti loquendo, hic autem est (alsum. lllud significat quod res aliam dispositionem habet ut facta, et aliam ut fienda, quia ut facta innuit necessitatem quamdam, ut fienda non, et sic faeta est scibilis certe, ut fienda non; et rursus ut facta potest certum intuitum Dei terminare, ut fienda non.
Ad secundam dicitur, quod aliud est scientiam Dei capere certitadinem ex sessione Socratis, et aliud est sessionem Socratis non esse capacem, ut sit terminus cerle Dei notitiae, nisi secundum quod est in se certa. Primum enim inconvenit. Secundum autem est necessarium. Primum non habetur ex littera, sed secundum; quare conceditur tota $1atio, utpote nihil contra nos dicens. Sed supponens falsum, scilicet quod ex hae positione habeatur quod scientia Dei capiat certitudinem ab alio objecto quam substantia, deberet supponere quod exigit certitudinem etiam in alio objeeto seu termino scienti: sue, non solum in substantia sua; hoc enim hie habetur, et non quod capit certitudinem ab alio.
Ad tertiam dicitur, quod dupliciter deficit. Primo, quia cognitio Angeli, qua cognoscit temporalia, non mensuratur aevo, et ideo ratio nihil infert. Secundo, quia repraesentatio singularium temporalium per principium cognitionis Angeliae, scilicet speciei intelligibilis, non mensuratur sevo, sed de novo advenit, et ideo impossibile est quod futura contingentia naturaliter sciant Angeli. Et sic patet responsio ad objectiones faetas contra applicationem, etc.
Ad alias de coexistentia respondet sic dicens: Ad has objectiones respondendo, praemitto quod iste locus ab adversantibus judicaturplenus contradictionis et erroris; a sequentibus aulem doetrinam S. Thom: reputatur adeo obseurus, ut neminem hactenus viderim, sive scripto sive verbo, assertive teneri in hoc dictum, et me jam annis forte quindecim fateor latuisse. Sed nudius tertius dum super commentationem hujusmodi articuli meditarer, illuxit (ut arbitror) D. Thom ope veritas plana, et in manifesto posita, et ideo paucissimis verbis pertransita.
Sciendum est igitur primo ad evidentiam terminorum, quod esse prcsens seu existere aeternitati, formaliter loquendo, abstrahit a praesentia cogniti ad cognoscentem, quoniam si cternitas esset res non cognoscitiva, et lapis quandoque esset, esset ibi vera praesentia sive existentia absque cognitione aliqua. Pater ergo ex littera, quod sermo est de esse rerum, qui fiunt in tempore, non objectivo nec potentiali, etc. Sed de esse in actu in rerum natura secundum seipsas exira causas suas, ita quod sermo prasens est de coexistentia reali contingentium in actu ad sternitatem. Sensus est, omnia secundum esse in actu, in rerum natura sunt praesentia, id est, coexistunt aeternitati. Et sic patet responsio ad istas objectiones Scoti.
Deinde hic novus expositor respondet ad rationes factas contra primam opinionem, qua imponitur D. Bonaventure; et hujus opinionis etiam est S. Thomas, qui vult quod ides: reprcesentent etiam complexionem oconlingentem. Et praemittit aliqua, que transeo. Et post dicit: Ex his prelibatis dicitur quod eum apud S. Thomam idec sint ipsa existentia Dei, ut est objectiva rerum ratio, optime dictum est, quod quia rationes seu ideas rerum praesentes apud se habet Deus, ideo novit omnia futura contingentia certe; unde ad primam objectionem simpliciter negandum est assumptum. Potest tamen pro claritate doctrine distingui, quod idea alicujus quidditatis potest dici dupliciter perfecta. Uno modo, ut perfectio dicit modum intrinsecum rei cujus est, et sic verum est assumptum, quia quantumcumque perfecte repraesentetur homo, secundum omnem scilicet suc intrinseec entitatis modum, nunquam repraesentaretur conjunctio ejus cum sessione seu fortuita inventione thesauri. Alio modo, ut perfectio dicit totalitatem omnimodam rei, et sic falsum est assumptum, quoniam si homo representatur secundum omne esse suum, hoc enim est totaliter repraesentari, quia secundum omnia sua esse necesse est quod repriesentetur secundum esse, quod habet in tali et tali conjunctione contingenli; sic autem perfecte reprcesentant idee res, et ideo assumptum in proposito est falsum. Ad secundum autem et reliqua, negatur antecedens, quod est radix omnium, scilicet quod idee mere naturaliter repraesentent quidquid repraesentant. Dieimus, quod aliquid repressentant mere naturaliter, puta quidditates rerum, et aliquid non mere naturaliter, sed naturaliter ex suppositione libera, scilicet existentias rerum et conjunctiones contingentes; illa enim reprcesentant ante omnem actum voluntatis divin:; ista autem supposita libera determinatione divine voluntatis est ad alteram partem contradietionis, ut ipsemet Scotus acceptat de repraesentatione horum in essentia, ut ratione intelligendi. Et sic patet eaaetera ruere, quoniam non eodem modo se habent ad futura, et ad hoc tempus et aliud, sed determinate sunt supposita voluntate divina.
Ad hac hujus expositoris novi, dico quod nec solvit rationes Scoti, nec solvere potest. Et primo, ille rationes qua sunt de praesentialitate (qua presentialitas dicit coexistentiam creature aeternitati, et per consequens oportet creaturam existere) nullo modo solvuntur adintentionem Thoma. Cum enim dicit quod sermo S. Thome est de esse rerum, qua fiunt in tempore, non objectivo nec potentiali, sed de esse in actu in rerum natura secundum ipsas extra causas suas, ita quod sermo praesens est de coexistentia reali contingentium in actu ad :aeternitatem. Et sic cum dicitur, omnia sunt presentia aeternitati, sensus est: omnia secundum suum esse in actu in rerum natura sunt praesentia, id est, coexistunt aeternitati. Haec ille. Tunc quaero, aut iste expositor intelligit quod Thomas loquitur tantum de rebus actu existentibus et coexistentibus sternitati, aut intelligit de rebus non in se existentibus, sed ut tantum coexistunt eternitati? Si primo modo (ut videtur ipse tenere). tunc sequitur quod intel- lectus divinus tantum habeat cognitio: nem de existentibus in se, et sic nullam habebil cognitionem Antichristi, quia in se non existit, et. per consequens non est coexistens aeternitati; coexistere enim alicui dicit existentiam utriusque extremi. Tum quia h«c non est intentio Thoma, scilicet quod tantum loquitur de rebus actu existentibus, ut patet in littera. Ait enim sic in prima parte quest. 14. art. 19. Deus autem cognoscit omnia contingentia, non solum prout in. suis causis, sed etiam prout. unumquodque eorum actum est in seipso. Et licet conlingentia fiant in actu. successive, non tamen Deus successive cognoscit contingentia, prout sunt in suo esse, sicut nos, sed simul, quia sua cognitio mensuralur aeternitate, sicut etiam suum esse. "Eternitas autem tota simul eristens ambit totum tempus. Unde omnia quae sunt in tempore, sunt Deo ab aeterno prasentia, non solum ea ratione qua habet rationes rerum apud se prasentes, (ut quidam dicunt) sed quia ejus intuitus fertur ab aeterno supra omnia, prout sunt in sua prasentialitate. Unde imanifestum est quod contingentia infallibili - ter a Deo cognoscuntur inquantum subduntur divino conspectui secundum suam prasentialitatem, et tamen sunt futura contingentia suis causis comparata. Haec S. Thomas. Iste textus ita clarus est, quod non indiget expositione. Et sic patet manifeste quomodo non huie novo expositori, Divi Thomwv ope, veritas ista plana et in manifesto posita illuxit, quia expositio hujus est apertissime contra litteram S. Thom. Si vero intelligit secundo modo, ut forte est intentio S. Thoma, ut patet in littera, qui non tantum loquitur de rebus, ut actu praesentibus, sed etiam de rebus futuris, et actu non existenlibus, ut patet in littera, manifeste .etiam patet quod argumenta Sooli contra hoc faeta non. sunt soluta, nec judicio peritorum virorum solvi possunt, loquendo semper de rigore sermonis, et. loquendo ut 8. Thomas loquitur, quod :eternitas sit ratio, quare omnia temporalia sunt praesentia ipsi intellectui divino, et per consequens oportet hujusmodi temporalia coexistere :ternitati et esse praesentia, qua proesentia (ut dixi) est relatio realis, et per consequens inter exlrema realiaet realiter distincta.
Ex his etiam patet quomodo ad intentionem S. Thom non solvit argumenta Scoti, facta contra applieationem de illa sessione futura. Concessis enim omnibus de causis indeterminatis et de causis delerminatis, quaeritur quomodo Antichristus nunc cognosciturabintellecta. divino, quia tamen est vere futurus, et est a causa determinata, ut palet. Si per aternitatein, cui omnia sunt praesentia, contra, quia futurum ut futurum et non existens, in se, nulli est praessens; ergo c ternitas non est ratio priesentialitalis, ergo oportet assignare aliam causam, quare cognoscat futura ut futura. Si enim non novit certitudinaliter futura ut futura; ergo producit. futura non pracognoscens illa, cognoscet autem certitudinaliter eum fuerint producta; ergo novit aliter faeta. quam fienda, quod est contra Augustinum 5. super Gen. Dicit tamen iste exposilor quod, ista consequentia non est vera, ergo novit aliter facta quam fienda, quia ly aliter tantum dicit modum cognoscendi ex parte cognoscentis. Sed hoc nihil est, quia semper quaero quomodo cognoscit ab caeterno Antichristum ? si per aeternitatem, per quam AnlichrisLus est praesens, stant argumenta. Docloris supra insoluta. Tunc etiam, quia aeternitas per ipsum tantum respicil praesentia, et non futura inquantum futura. Si vero cognoscit Antichristum, et non per aeternitatem, ergo per alium modum qui non assignatur.
Si dicatur (ut iste novus expositor dicit): Sicut, inquit, ad hoc, ut aliquid sit priesens visioni nostrae corporali, nihil aliud exigitur nisi quod illud visibile sit, et adsit pro mensura. durationis, quia mensuratur, et est ?psa visio, tta ad hoc quod aliquid sit. praesens secundum se divino conspectui, exigitur quod sit et adsit secundum illam. durationis mensuram, qua mensuratur. visio. divina; hac autem est elernitas; ergo stat quod sint secundum cternitatem sumpta prasentia, et. non praeterita. aut. futura, quamvis secundum tempus sumpta sint futura. Hwe ille.
Sed hic responsio parum valet, et minime solvit argumentum. Tum quia quando dicit quod sunt et adsunt :eter-- nitali, si ponis quod sint in se, ergo fuerunt in se ab «terno. Si intelligis quod sint, quaero secundum quod esse; aut objeetivum aut potentiale? hoc est contra te. Et ultra, ut sic, non sunt praesentia, ut loquimur. Aut intelligis quod ideo sunt, quia selernilas est, qui mensurat divinam visionem, ergo in se nihil erunt, ergo non praesentes ;eternitati. Item, quod dicit de visibili, ut comparatur visioni; oportet enim quod non tantum adsit, sed quod vere in se sit, et secundum verum esse reale, ut patet. Et cum dicitur, quod elernitati sunt praesentia, ut vero comparantur tempori sunt futura et prieterita, hoc nihil est ad propositum, quia posito quod Antichristus ut tem- pori eomparatur sit futurus, quia natus mensurari tempore futuro, tamen quando Antichristus erit praesens in se tempori, id est, cum mensurabitur tempore praesenti, et fuerit vere praesens, nonne Antichristus erit in se existens ? Certe sic. Sic in proposito. Si Anlichristus est vere praesens sternitati; ergo Antichristus eritin se existens. Si ergo nunc est vere praesens; ergo nunc vere existit. Nunquam seternitas est praesens nisi existenti. Et eum dicimus, quod coexistit tempori praesenti, praeterito et futuro, non intelligitur, quod sit praesens tempori, quod nihil est in se; sed dato quocumque tempore existente, semper est praesens, ita quod tempori praeterito, quando illud fuit in se, perfecte sibi coexistebat. Similiter, quamvis nunc non sit praesens tempori, quod erit mensura Antichristi, tamen cum primum fuerit tempus illud, et similiter Antichristus tunc aeternitati perfeele coexistet, et erit. sibi praesens; quantum ergo est ex parte aeternitatis, quia tota simul et perfecta possessio et indivisibilis — assistit cuicumque parti temporis, et cuicumque temporali pro quaeumque duratione ponitur illud habere esse actuale et existens. Et patet quomodo responsio istius nihil sit ad propositum.
Et cum addit dicens: Ad probationem autem superfluum est respondere, adeo puerilis videtur. Miror quod vir tanti ingenii utatur his verbis contra tam solemnem Doctorem, cujus non est dignus nominari discipulus, nec mirum. Sic enim male exponit S. Thomam, eujus doctrinam tanto tempore imitatus est, multo minus intelligit Seotum, eujus superficiem forte non vidit; dico ergo quod probatio Soeoti contra Thomam concludit, ut patet ex supradictis. Dicit enim iste quod ly aliter, ut se tenet ex parte creatura, aliter se habent res ut facta, et aliter ut fiende. Res enim aliam dispositionem habet ut facta, et aliam ut fienda, quia ut facta, innuit necessitatem quamdam, ut fienda non. Et sic ut. facta est scibilis certe, ut vero fienda, non; rursus ut facta potest certum intuitum Dei terimninare, ut fienda non. Haec ille. Videtur ergo expresse sibi contradicere, quia prius exposuit Augustinum quod ly aliter dicit modum cognoscendi ex parte cognoscenlis, qui in Deo non variatur, et ex alia parte dicit, quod rem ut facta cognoscit certe, sed ut fienda non cognoscit, ergo sequitur quod Deus aliter se habet ad rem ut faelam, et aliter ad rem ut fiendam, patet, quia ut factam cognoscit certe, et ut fiendam non cognoscit certe. Tum etiam quaeritur, quomodo cognoscit fnturum ut futurum, quomodo cumque comparetur, sive ad causas indeterminatas, sive ad causas determinatas? Si per aeternitatem, improbatum est supra. Si per alium modum, ergo non inquantum est praesens aeternitati. Nec est dicendum quod omnia futura non cognoverit ab «terno; nec valet dicere, quod omnia fuerunt praesentia elernitati, etc. quia improbatum est supra.
Ad aliam responsionem de Angelo, cum dicit, quod cognitio Angeli non mensuratur sevo, et ideo ratio nulla.
Dico quod hic responsio, aut nihil aut parum valet. Posito enim quod cognitio Angeli non mensuretur aevo, adhuc stat ratio Scoti, quia si existentia Angeli mensuratur aevo, et aevum est omnino simplex eoexistens toti tempori, et per consequens cuicumque temporali. Sicut ergo totum tempus est praesens cternitati, et per consequens oinne temporale, sic e converso clernitas est praesens toti tempori, et mensuratum ab cternitate erit similiter praesens toti tempori, et omni temporali; ergo similiter patet de «evo, ergo Angelus ut existens in avo, habebit praesens omne tempus, et omne existens in tempore, et sic poterit eognoscere futurum. Similiter secunda responsio non est ad propositum, et procedit ex eodem medio, quia principium cognitionis, ele. non mensuratur ae:vo, hoc parum refert, quia si per elernitatem habetur praesentia rerum, quia coexistit toti tempori, sic similiter erit de :evo, utcoexistente toti tempori. Ex his patet quomodo rationes non solvuntur.
Ad alia de ideis. Cum primo dicit, quod ide: sunt ipsa essentia divina, ut est objectiva rerum ratio, hoc forte non sic intelligit S. Thomas, qui i» prema parte, quaest. 45. art. 2. vult expresse, quod sint plures idez, et allegat Augustinum pro hac opinione, et tandem coneludendo sic ait: Pofest, inquit, cognosci essentia divina ab intellectu divino, non solum secundum quod in se est, sed secundum quod est participabilissecundum alijuem modum süni-. litudinis a creaturis: unaqueque autem creatura habet propriam speciem secundum quod aliquo modo participat divince essentiae similitudinem. Sic igitur inquantum Deus cognoscit. suam. essenliam, ut sic imitabilem a tali creatura, cognoscit eam ut propriam. rationem et ideam hujus creature, et similiter de aliis, et sic patet quod Deus intelligit plures rationes proprias plurium rerum, que sunt. plures ideo. Haec S. Thomas. Ex ista littera patet quod non sic absolu- te intelligit ideam esse essentiam di: vinam, ut iste exponit. Sed quidquid sit an ista opinio Thome sit vera, an falsa, supra patuit dsl. 35.
Et quod dicit quod prima ratio non concludit, etc. quiero, cum divina essentia dicatur idea inquantum cognila, ut imitabilis a creatura, quid Lune repraesentat? certum est. quod non eomplexionem contingentem, ut patet. Tum etiam, quia essentia ut sic cognita, est. simpliciter necesse esse, et Deus necessario sic cognoscit. Si sic, ergo non reprasentabit complexionem contingentem, quia tunc illam necessario cognosceret, quia ante omnem actum voluntatis, et sic non esset contUngens, ut patetex dictis Doctoris Subtilis m Quodlib. quast. 14. ubi vult quod essentia divina, non moveat intellectum divinum ad distinctam notitiam veritatis alicujus complexionis contingenlis, vide ibi. Et quod dicit quod idea potest dupliciter intelligi perfecta, scilicet ut perfectio dicit modum intrinsecum rei, vel ut perfeelio dicit totalitatem omnimodam rei, primo modo idea terminorum non est ratio cognoscendi complexionem econtingentem, sed bene secundo modo. Hoc est manifeste falsum, scilicet quod sitidea hominis in mente divina repraesentans ideatum secundum omnimodam perfectionem, siveintrinsecam sive extrinsecam. Nec S. Thomas hoc diceret, qui vult quod essentia divina dicatur idea hominis inquantum est cognita, ut participabilis ab ipso homine, et sic loquitur de homine partieipante perfectionem divinam, ut tantum dicit perfectionem intrinsecam et enlitativam ipsius hominis, ut patet intuenti litteram S. Thomae. Et multa hic possent adduci contra istum, quae brevitatis causa omitto. Sed vide quc dixi supra dist. 25. de ideis.
Ad aliam responsionem, quando negat antecedens, scilicet quod ideae mere naturaliter repraesentent, supra patuit quod ex quo repraesentant, ut praecedunt omnem actum voluntatis divina, etc. Eb eum dicit, quod quaedam repraesentant supposita libertate voluntatis divine, hoc non videtur verum. Tum quia ante omnem actum voluntatis divinae, essentia divina cognoscitur ab intellectu divino, ut imitabilis a diversis creaturis, et ut sic dicitur idea, et hoc patet ex littera S. Thome. Tum quia libertas voluntatis divinae non respicit terminos, sed complexionem contingentem, ita quod talis complexio subest imperio voluntatis divinae, ergo ide: terminorum non sunt rationes cognoscendi complexionem contingentem, quia si sic, cum idea terminorum praecedant omnem acetum voluntatis divinae, semper erunt rationes cognoscendi complexionem contingentem, et sic talis complexio erit necessario cognita Deo, quia talis cognitio necessario praecedet actum voluntatis divine. Tum etiam, quia secundum Augustinum 83. 4. q. 46. idee sunt forme aeterne et incommutabiles in mente divina; et eo modo quo ponuntur idee: in mente divina, eo modo repraesentant, et. sic non possunt repraesentare, nisi tantum] naturaliter. Et quod adducit de Scoto quod ipse ponit essentiam divinam esse rationem repraesentandi contingentia, verum dicit, sed modum positionis Scoti non dicit, et positio Scoti bene potest stare, quia non ponit essentiam esse ideam, ut iste ponit, et ideo non potest sic salvare dicta sua, sicut Scotus salvat. Modus tamen ponendi ipsius Scoti pa- tebit in praesenti distinctione. VA sic patet quid dicendum.
Adverte quod Aureolus dicit quod. quamvis opinio S. Bonaventure, quod contingentia cognoscuntur per ideas, elec. sit falsa, tamen rationes quas Doctor facit contra, non sunt efficaces. Unde dicit quod ad primam rationem Soeoti responderent, quod complexio terminorum futura est aliquid aliud a terminis, propter quod habet propriam ideam in Deo, ultra ideas simplieium terminorum, et sic per hujusmodi ideam, futura complexio certitudinaliter cognoscitur.
Ad secundam dicerent quod quia fienda futura sunt, idcirco est in Deo idea repraesentans complexionem, pro illo ^ne quo fierent. Et similiter dicerent ad tertium.
Contra hanc responsionem Aureoli arguit Gregorius de Arimino 2» primo dist. 38. quaest. 2. Dicit enim sic: Cum dicitur quod complexio est aliud a terminis habens propriam ideam, si ad propositum debeat sumi, cum non solum ipsorum terminorum vocalium vel mentalium, aut aliorum, quae sunt signa rerum, ponantur idea, sed ipsarum rerum per hujusmodi terminos significatarum, secundum opinionem istam oportet quod intelligatur quod ista complexio terminorum sit aliquid in re extra significatum per coputam verbalem distinctum a rebus per terminos simplices propositionis significantis, habens propriam ideam in Deo. Sic autem intelligendo, hoc dietum est. penitus falsum, quod patet, tum per Philosophum pmo Perzherm. ubi ait quod zpswm est, sz purum dixeris, nihil est, id est, nihil secundum se significat, sed est purum syncategorema. Item 6. Metaph. tert. comm. 8. dicit quod ens quod est in affirmatione et negatione, est passio mentis, et nullam naturam extra significat pra ler ens quod est quid, aut quantum,aut quale, etc. quod tamen falsum esset, cum quodlibet quid, aut quantum, etc. significetur per terminos simplices Praedicamentales, Et ibi dicit ex quibus componitur affirmatio vel negatio.
Item, qua ratione complexio unius propositionis significat hujusmodi enlitatem, eadem ratione, et cujustibet, et sic complexio hujus: Deus est Deus, significabit unam entitatem, qua non est. Deus.
Item,complexio hujus: Deus non est lapis, ae hujus, Chimsra non est ens, et cujustibet alterius negative, habebit suam talem aliquam entitatem, quod est nimis mirabile.
Item, si Deus cognoscat quod Anlichristus sedebit in templo pre tempore A, ex eo habet ideas, et terminorum et complexionis hujus enuntiabilis, eum sit possibile quod Antichristus currat pro tempore A per unicum instans,et non sedebit tunc in templo, et per consequens haec sit pre: cognoscibile a Deo, sequitur quod si Antichristus tunc curreret, vel aliqua idea esset in Deo, quae nunc non est in Deo, quod est sacrilegium dicere, vel Deus simul habet ideam utriusque complexionis et terminorum eorumdem, ae per hoc secundum istam viam simul cognoscit, quod ipse tunc curret et sedebit, quod est falsum.
Et per idem patet, quod solutio ad secundum non potest stare, quia quodlibet possibile non futurum potest esse futurum. Nam quodlibet tale Deus posset faceret quando sibi placeret, et per consequens quodlibet tale potest habere ideam repraesentantem ipsum pro aliquo tempore futurum, et si sic, ergo habet eam, vel nova idea possibilis est in Deo; et sic patet quod tales solutiones non sufficiunt contra rationes istas. Haec Gregorius, etc.
(r) Ad aliud pro ista tertia opinione, dicit quod contingentia non est tantum privatio vel defectus entitatis, sicut est deformitas in actu secundo, qui est peccatum; talis enim deformitas est tantum privatio, sive defectus rectitudinis, quae deberet inesse actui, que tamen non inest, et sic talis deformitas nihil est; de hoc vide Doctorem zz 2. dist. 30. 3aemp;. 37. in ^. dist. 14. Sed contingentia est modus positivus entitatis, et forte gradus intrinsecus secundum aliquos, sicut et necessitas est alius modus positivus entitatis cujus est, et gradus intrinsecus. Et esse positivum, et quod est in effectu, principalius est a causa priore, et ideo non sicut deformitas est ipsius actus a causa secunda et non a causa prima, ita est contingentia. Imo contingentia per prius est a causa prima quam a causa secunda, propter quod nullum eausatum esset contingens formaliter, nisi a causa prima contingenter causaretur, sicut ostensum est. Et quod dicit, quod positivum prius est a causa prima quam a causa secunda, deformitas prius a causa secunda, vide quae exposui infra d. 41. et in 2. d. 31.
On this page