Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(b) Hic dicitur quod donum. potest accipi, etc. Proponit sententiam Bonaventure hac ipsa dist. quas. 1. art. 2. qui dicit donum tripliciter. accipi. Primo aptitudinaliter, pro eo quod est aptum natum dari seu cui dari non repugnat, sive detur actu, aut dabitur unquam sive non. £020 in hac acceptione videtur uti S. Augustinus, et in auctoritatibus supra positis pro parte affirmativa, et etiam lib. 5. Trin. cap. 15. "Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat, et antequam esset cui daretur", Secundo, habitualiter, pro eo quod ultra aptitudinem quam habet ut donetur, ordinatur de facto sie, ut. aliquando sit dandum, et sic accipit donum Augustinus 5. de Trinit. cap. 15. Utrum ergo erat (supple tertia persona, quae dicitur donum) antequam daretur, (actu scilicet creaturis rationabilibus hominibus et Angelis, quae solae eapaces sunt donationis Spiritus sancti) "sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus eum erat Deus, jam donum erat, et antequam daretur". Tertio denique modo pro eo quod actu datur alieui ab aliquo. Ex his acceptionibus, quas etiam ad mittit Doctor, S. Thom. 1. p. q. 38. art. 1. ad. 4. facit mentionem prima et tertie solummodo.

Dicit ergo Seraphicus Doctor, quod esse donum, ut accipitur primo modo, hoc est, ut est aptum natum dari, sit proprietas personalis Spiritus sancti, euiex processione sua, quatenus talis est, convenit esse donum in illa aeceplione seu esse quid aptum natum dari liberaliter, in quo etiam eum ipso convenit S. Thomas supra.

Quod si quaeratur, cur esse donum aptitudinaliter potius quam habitualiter aut actualiter, conveniat tanquam proprietas personalis Spiritui sancto, faeile respondebit, quia illud non potest convenire ipsi, ut talis proprietas, aut ex vi suae processionis, sine quo posset de facto esse, et quod contingenter et libere competit ipsi ; sed potest esse sine eo quod actu detur, aut quod unquam dandus sit, eum dari actu, et esse unquam dandum competat ipsi ex decreto libero Dei statuentis actu ipsum dare, aut aliquando pro tempore futuro; ergo esse donum actuale aut habituale non potest ipsi competere ex vi processionis, aut tanquam proprietas personalis, sed solum esse donum aptitudinale.

(c) Sed hoc non concedo, etc. in hae doctrina approbat Doctor triplicem t illam doni acceptionem, sed esse donum etiam in prima acceptione negat esse proprietatem personalem Spiritus sancti. Fundamentum ejus est, quod Spiritus sanctus habet esse donum in illa acceptione per ordinem ad creaturas quibus est donabilis, sed nullus respectus ad creaturas potest esse proprietas personalis ejus; ergo esse do-- num ut sic, non potest esse proprietas personalis Spiritus sancti. Probatur minor, primo quia qualibet persona divina habet esse perfectissime constitutum aliqua prioritate antequam sit ulla creatura, aut quoad esse existentiae, quod est certum de fide, aut quoad esse essentiae, ut videtur ex terminis salis evidens. Et probatur a Scoto, quia persone divine sunt entia simpliciter necessaria, qualia non possunt esse creature quoad esse essentiae; tam quia non existunt realiter, deberent autem sic existere, ut dicerentur simpliciter necessaria, quia necessitas simpliciter est conditio existentis actualis; tum. quia magis absurdum videtur dicere quod essent entia sic necessaria quoad esse essentiae, quod est imperfectius esse, nimirum secundum quid quam secundum esse actuale, quod est esse simpliciter earum. Probatur minor secundo, quia quamvis nulla creatura esset possibilis, adhuc persona divini: producte perfectissime constituerentur, nec carerent consequenter ulla proprietate constitutiva aut ulla perfectione, qua competit ipsis ex vi sud processionis; in tali autem casu non haberet ulla ex illis donabilitatem seu aptitudinem formalem ad dari seu donari, ubi enim repugnat terminus respectus, ibi repugnat ipse respectus. Probatur minor tertio, quia persona divina non ineludit tanquam proprietatem personalem respectum rationis, alias, ut persona divina formaliter, esset. ens rationis ; nam quamvis praeter illum respectum includeret alia realia ut essentiam et altributa, tamen non dicit illa formaliter ut. persona, quia ut sic, tantum dicit proprietatem constitutivam et distinctivam sui a eeteris personis, quod si includeret etiam illa alia realia ut persona, si tamen includeret simul eum illis tanquam conceptum intrinsecum et essentialem respectum ratiopis,deberet diciens rationis. Sed omnis respectus quem dicit ad creaturas pra eise, quatenusad creaturas, est tantum rationis, alias Deus includeret aliquem respectum realem ad creaturas, et eonsequenter dependeret quoad illum respectum a creaturis, sic, ut si ereature non essent possibiles secundum quod terminant talem respectum, Deus careret aliqua perfectione reali quam intrinsece includit,quod videtur absur- dum ; ergo nullum respectum ad creaturas, nec habitualem, nec aptitudinalem, nec actualem,includit Deus ut proprietatem personalem.

Alterum fundamentum Doctoris est, quod una persona debeat tantum habere unam proprietatem constitutivam in esse talis persone ; sed tertia. persona habet aliam proprietatem constitutivam, nimirum spirationem passivam; ergo non habet pro proprietate constitutiva donabilitatem ullam ad creaturas. Minor supponit duo,et quod Spiritus sanctus habet spirationem passivam tanquam proprietatem constitutivam, et quod illa sit distincta a donabilitate: Primum est de fide, seeundum probat Doctor; tum quia spiratio et donabilitas habent distinetosterminos, spirationimirum Patrem et Filium, a quibus Spiritus spiratur, donabilitas vero creaturas ; tum quia spiratio est relatio realis, donabilitas vero relatio rationis; tum denique, quia quamvis non esset creatura possibilis, nec conse 1zenter donabilitas, non esset impossibilis spiratio, imo esset. actu existens necessario; ergo sunt relationes distincto.

COMMENTARIUS.

(d) Respondeo primo ad rem in se, etc. Concludit hic Doctor nullum respectum Spiritus sancti ad creaturam posse esse proprietatem ejus personalem propter rationem jam praemissam, quod omnis respectus Dei ad creaturas sit rationis, et quod omne prwedi- catum intrinsecum Dei sive absolutum sive respectivum, sit ita independens aemp; creatura quoad omne esse creaturae, ut si, per impossibile, non esset creatura quoad ullum esse, non propterea careret Deus ullo praedicato intrinseco.

Circa quam doctrinam, quod magis videtur posse esse in controversia, est: An omnis respectus Dei ad creaturas debeat esse rationis? Et ratio dubitandi est, quia sunt duo genera respecuum ; unum eorum, qui dicuntur actuales, et quorum munus est actualiter. referre, supponuntque necessario existentiam actualem termini et. fundamenti pro quolibet instanti pro quo ipsimet existunt, ut sunt paternitas, filiatio, similitudo, aequalitas; et hi secundum communiorem sententiam, distinguuntur realiter a suo fundamento ae termino, et sunt formo accidentales proprie inhaerentes suo fundamento. Aliud genus respectuum seu relationum sunt transcendentales, qui identifieantur suo fundamento, nee propterea, ut existant, actu dependent ab existentia sui termini, aut ullo modo requirunt, quod actu existat ; sed sufficit ut possint existere, cujusmodi est respectus et ordo, quem dicit materia ad formam, causa ad effectum, polentia ad actum, intellectus ad obieelum, qui respectus et ordo non refert actualiter subjectum ad terminum, sed potentialiter seu habitualiter ; materia enim a respectu transcendentali seu aplitudinali, quem dicit ad formam, habet posse ipsum recipere seu sustentare, non actu recipere aut sustentare ; causa a suo respectu transcendentali non habet actu producere effectum. sed posse producere; et ita de reliquis similibus re$1atio nibus. Ex his ergo respectibus quamvis extra con- troversiam sit, Deum non posse dicere aliquem respectum realem actualem prioris ordinis ad creaturas, quia alias esset, mutabilis realiter, quandoquidem de. novo, producta scilicet creatura, haberet ialem respectum ad illam quem ante non habuit, et ea destructa non haberet illum, ut patet ; ( amen quandoquidem respectus poslerioris ordinis non dependent in existentia sua a suis terminis, videretur non esse inconveniens quod Deus dieerel tales ad creaturas, praesertim cum habeat illas denominationes, propter quarum similes ponuntur isti respectus in creaturis; quam enim verum est quod causa secunda sit potens producere effectum, tam verum est quo Deus sit potens producere effectum.

Vasquez 1. part. disp. 104. cap. 6. ait quosdam recentiores esse in ea opinione, ut dicant hujusmodi relationes iranscendentales reales ad creaturas esse in Deo, quorum tamen nomina supprimit, forte quia non erant eorum opera typis commissa. Hanc sententiam probabilem putat Hurtadus d/sp. 15. Metaph. sect. 41. qui tamen absolute proponit tanquam tenendam oppositam sententiam negantem ullos respectus reales Dei ad creaturas, quam hie docet Doctor, et magis ex professo infra dist. 30. quast. 2. num. 414. S. Thomas 1. q. quest. 13. art. 7. Henrieus quodl. 9. quest. 1. Suarez disp. 4T. Metaph. 5. 3. aemp;versa 1. p. quaest. 25. Vasquez supra, qui etiam putat eam esse omnium antiquorum, atque adeo oppositam nec auctoritate nec ratione fundari.

Probatur autem haec communissima sententia, quia omnis respectus realis ita dependet ex natura sua intrinseca a termino suo, ut vel debeat esse actu existens, vel debeat esse tale ut possit existere; unde si repugnaret existentia termini, repugnaret etiam relatio, sed nihil intrinsecum Deo potest ita dependere a creatura ; ergo nulla relatio realis est in Deo ad creaturas. Consequentia est evidens. Probatur major, quia in haec consistit essentialiter omnis respectus, quod sit ordo et connexio rei alicujus ad terminum; ergo ub! implicat terminus, implicat etiam respectus. Probatur etiam minor ex Scoto supra, quia omne reale identi-- ficatum realiter Deo est secundum se perfectissime necesse esse, tali necessitate scilicet qua perfectior excogitari non potest ; ergo est tale, ut ecireumscripto, per impossibile vel possibile, quocumque extrinseco, et faeta hypothesi quod non esset nec actu existens, nee possibile, adhuc ipsum deberet necessario esse. Sed si aliquod reale intrinsecum Deo esset. dependens a creature possibilitate, aut existentia, hoc esset falsum ; ergo nihil intriusecum Deo est ita dependens.

Confirmatur, quia si possumus ponere omnimodam independentiam in Deo ad creaturas, sic ut nec ipsas necessario simpliciter, et ex natura sua respiciat, sed tantum secundum quid et ex hypothesi, quod habeant talem vel talem conditionem, id magis arguit perfectionem Dei, et consequenter potius debet asseri quam oppositum, sed possumus id dicere absque implieantia aut inconvenientia, ergo id dicendum est; sed si id dicatur, sequitur manifeste Deum non dicere respectum realem ad creaturam, ergo, etc.

Probatur secundo conclusio, et roboratur praecedens confirmatio , quia si aliquid intrinsecum Deo esset relatio realis ad creaturam, maxime omnipo- tentia, ut tenent ipsimet adversarii, sed haec non est respectus realis ad creaturas ; ergo, etc. Probatur minor, non potest. assignari repugnantia in eo quod daretur omnipotentia formaliter, quamvis repugnaret omnis creatura ; ergo omnipotentia non est relatio realis transcendentalis ad creaturam. Consequentiam admittunt adversarii. Probatur antecedens, quia perfectio omnipotentiae, seu perfectio, quae est formaliter omnipotentia, est illa secundum quam potest. quodcumque. producere, in quo non esset repugnantia, sed talis perfectio reperiretur in Deo, quamvis nulla creatura esset possibilis, ut patet, ergo, etc.

Confirmatur eadem formalitate reali scientiae Dei infinite, qua intelligit seipsum, intelligit possibilia et futura, et quamvis non possit intelligi, ut determinat intellectum divinum ad possibilia aut futura nisi per modum respectus aut sub respectu, non tamen dicit respectum realem ad possibilia, sicut nec dicit talem respectum ad futura ut futura; et hine fit, ut si per impossibile aliquod ex possibilibus non esset possibile, non variaretur intrinsece scientia Dei, nec etiam si aliquod ex impossibilibus fieret possibile, sicut nec variatur ex eo quod aliquid sit futurum, quod posset non esse futurum; ergo similiter eadem ipsa formalitas, qua Deus est omnipotens, non dicit respectum ad possibilia, nec variaretur intrinsece ex eo quod nullum possibile esset possibile, sed haberet in tali casu rationem omnipotentiae, per hoc quod esset illa formalitas per quam Deus posset producere possibilia, si darentur possibilia, quamvis actu non daretur ullum possibile.

Dices non esse eamdem rationem de scientia et potentia, quia scientia, quamvis non daretur possibile aut futuarum ad quod terminaretur, haberet tamen aliud objectum per ordinem ad quod posset intelligi; potentia autem ablatis possibilibus, non haberet aliud objectum per ordinem ad quod explicaretur. Contra primo, quia in communiori sententia Scotistarum, omnipotentia Dei est ipsamet voluntas ejus, quae habet objectum per ordinem ad quod posset explicari, nimirum Spiritum sanclum, qui producitur per ipsam ; ergo in nostra sententia disparitas est nulla. .Contra secundo, quia quamvis non esset aliquod possibile actu, tamen adhuc posset explicari omnipotentia Dei, etiam supposito quod distingueretur;a voluntate per ordinem ad possibile, non quidem quod actu daretur in tali easu, sed quod si da retur posset produci per omnipotenliam.

Et per hoc patet ad repugnantiam, quam dicunt adversarii esse in eo quod daretur omnipotentia sine possibilitate creature alicujus, quia scilicet, inquiunt, daretur et non daretur omnipotentia; daretur ex hypothesi, quam nos ponimus, non daretur autem, quia non esset aliquid quod per iliam produei posset. Respondetur enim non requiri ad omnipotentiam quod detur aliquid quod possit produci per illam, sed suffieere quod daretur talis virtus per quam posset produci quodcumque quod esset posssibile, sive actu esset possibile sive non.

Objicies pro adversariis, omnipotenlia est virtus faciendi omnia, quae non repugnant; ergo est relatio, vel dicit relationem ad, illa, quae possunt fieri. Nec valet dicere quod dicat respectum rationis, quia a parte rei, et nullo intellecta. considerante est talis virtus ; ergo a parte rei dicit talem relationem. Confirmatur, neque Deus ipse neque Beati possunt intelligere omnipotentiam, nisi per modum ordinis vel alieujus dicentis ordinem ad aliquid quod possit fieri per ipsam ; ergo ex natura sua intrinseca dicit talem ordinem. Respondeo, negando consequentiam, quia non sufficit, ut aliquid sit relatio aut dicat relationem, quod sit ordinatum ad aliud, aut quod non possit etiam intelligi nisi ut ordinatum ad aliquod, sed requiritur ulterius talis connexio eum illo alio, ut non possit esse casu, quo aliud per impossibile vel possibile non esset ; talis autem connexio non est inter omnipotentiam et aliquam creaturam possibilem, ut patet ex dictis. Et per hoc patet negandam esse consequentiam confirmationis, ad quam etiam responderi potest aliter negando antecedens, quia ipsa formalitas omnipotentiae, supposita etiam distinctione ejus formali actualia voluntate et quibustibet aliis attributis divinis, posset intelligi a Beato, quamvis non intelligeret ipsam sub respectu ad ullam creaturam possibilem. Et si quaeras, qualem haberet conceptum de illa? Respondeo, quod haberet eonceptum alicujus formalitatis objectivae absolute, distincte a ceteris attributis, eujus posilivum munus ipse in tali easu non cognosceret. Sed de hoc alias, Deo volente, res enim est magni momenti, et quae requirit ulteriorem declarationem.

Objicies secundo, sequeretur non dari ullos respectus transcendentales reales in materia ad formam, causa ad effectum, intellectu ad objectum. Probatur sequela, quia ideo dantur, quia non possunt intelligi, nisi per modum relativorum seu ordinatorum ad aliud ; sed hoc non sufficit ex dictis, quandoquidem omnipotentia non possit intelligi nisi per modum ordinati, et tamen non dicit talem respectum. Respondeo primo, mihi videri satis probabiliter admitti posse sequelam, nee video quid inconvenientiae inde? sequatur, eaque admissa parceretur multiplieationi formalitalum. Respondeo secundo juxta communiorem sententiam, negando consequentiam cum probationis majore, illa enim non est $1atio adaequata, sed etiam quia habet res habens talem relationem tam necessariam connexionem eum termino, ad quem sic refertur, ut si ille esset impossibilis, impossibilis etiam esset ista res, verbi gratia, si forma esset impossibilis, materia esset impossibilis, si effectus esset impossibilis, causa ut sic, esset impossibilis. Etsi quaeras, unde constat illas res habere illara necessariam connexionem? Respondeo, quia non est aliqua inconvenientia, quod haberent illam, sicut esset in eo quod aliquid intrinsecum Deo haberet connexionem cum ulla creatura. Sed certe ad hoc resoonderi posset, quod non esset etiam inconveniens quod non haberent talem connexionem; unde salis probabilem puto primam responsionem, et salis consequentem ad doclrinam praemissam, qua negatur respectus transcendentalis Dei ad creaturam. Dices, materia non haberet ullum usum, si non daretur forma. Respondeo, similiter posse dici quod omnipotentia formaliter non haberet usum, si non daretur creatura possibilis. Itaque talem haberet usum materia, proportionaliter loquendo, qualem haberet omnipotentia in tali casu, praesertim si omnipotentia sit formaliter distincta a voluntate.

Suppositis autem his de respectu transcendentali Dei ad creaturas, patet S piritum sanctum non dicere formaliter ex vi su: processionis donabilitalem seu aplitudinem realem formalem ad donationem ; nec video qua ratione consequenter ad haec communia principia oppositum sustentari possit. Quod si diceretur cum Vasquez disp. 154. cap. 2. ex his quidem sequi, quod aptitudo formalis ad donationem non possit esse proprietas Spiritus sancti, hoc tamen non obstante, aplitudinem fundamentalem ad donationem posse esse proprietatem personalem ejus. Contra, quia illa aptitudo fundamentalis non est aliud quam spi$1atio passiva ejus, de qua nec Scotus nec ullus alius dubitare potest, quin sit proprietas ejus personalis. Unde Scotus $ Dico ergo, expresse ait spirationem illam passivam esse proprietatem personalem Spiritus sancti; et hoc nomen Spiritus sanctus, qualenus est. coneretum dicens formaliter hanc spirationem, esse nomen notionale soli tertie persona conveniens, licet nomen Spiritus sanctus, ut significat substantiam spiritualem sanctam, sit nomen essentiale commune tribus personis, qua est doctrina communis et certa.

(e) Tamen propter auctoritatem. Augustini. Non obstantibus hactenus diclis, quibus conclusit Doctor esse donum respectu creaturarum, non esse proprietatem Spiritus sancti; quia tamen Sanetus Augustinus in auctoritatibus citatis pro parte affirmativa hujus quaestionis, videtur dicere quod esse donum competat Spiritui sancto notionaliter, et consequenter tanquam proprietas personalis, aut quid conse- quens ad proprietatem personalem, conatur Doctor ostendere qua ratione id posset eum Augustino defendi, eui ipse tantam semper adhibuit reverenliam, ut. nunquam libenter ab ejus sententia vellet discedere.

Itaque ponit tres acceptiones doni, unam qua idem esset donum, ac in liberaliter produceretur, et sic, quia Spiritus sanctus liberaliter et libere (etiam in sententia Scoti) libertate essentiali producitur, et sic produci est ipsi proprietas personalis, quia sic produci nihil aliud est quam spirari, certum est quod Spiritus sanctus esset donum, et quod .hoc competeret ipsi ex processione sua, et ut proprietas personalis. Sed opüime faletur Sanetum Augustinum non loqui de dono in hoc sensu. Secunda acceptio don? est, ? pro amore concordi Patris et Filii, quo Pater amat Filium, et Filius redamat Patrem, et hoc etiam modo fatetur Sanctam Augustinum non loqui de dono. Et praeterea ait quod donum in hoc sensu esset amor essentialis, quia eo formaliter Pater amat Filium, et Filius Patrem, vel esset tertia persona producta a Patre et Filio, quia dicuntur amare se Spiritu sancto, quamvis non formaliter. Ter- 3 lia acceptio donz, qua involveret respectum ad creaturas, cui donaretur aut donari posset? et haec acceptio est, qui facit ad propositum, et de qua loquitur Augustinus. Sic autem altero ex duobus modis explicandum est donum ; vel dicendo quod formaliter et directe significet respectum ad creaturas, qui est essentialis ex se, hoc est, communis tribus personis, cum cerium sit Spiritam sanctum nulla ratione posse communicari creaturis, quin simili ratione possit. communi- cari Pater et Filius; connotative vero importet processionem notionalem ad inira, sicut supra dis/inct. 14. diximus eum communi sententia, missionem involvere communicationem particularem alicujus persona diving respeeiu creaturarum, et. connotare processionem istius persone ad intra, ita ut. non sufficeret ad hoc quod persona mitteretur, eam communicari in tempore creaturis, nisi ad intra procederet, nec sufficeret quod ad intra procederet, nisi communicaretur ad extra. Vel dicendo secundo quod donum diceret formaliter et aeque primo illa duo, et respectum ad extra, sive actualis, sive habitualis, sive aptitudinalis donationis, et etiam processionem ad intra. Inter quos duos loquendi modos hae est differentia, quod si teneatur primus, nomen donum erit univocum, quia unam tantum rationem significabit per se formaliter et directe. Si secundus vero modus teneatur, erit nomen acquivocum, quia scilicet per se primo duas rationes omnino diversas significabit, nimirum respectum rationis ad creaturas et processionem talem ad intra.

Ad propositum autem praesens perinde est quo modo quis utatur, unde Doctor supponit primum modum quem non eurat probare, et dicit donum, secundum illud quod formaliter importat, non esse proprietatem personalem Spiritus sancti, sed bene secundum id, quod connotat; sicut illud a quo mitti dicitur persona, formaliter non dicit processionem passivam persona, que millitar, licet non possit mitti persona, nisi qua procedit passive, quia missio connotat talem processionem, et propterea nequit. competere Patri. Quando ergo Sanctus Augusti- nus dicit donum competere Spiritui sancto ex vi sud processionis et esse proprietatem personalem ipsius, optime interpretatur eum Doctor, loqui de dono, quantum ad illud quod connotat, non vero quantum ad illud quod directeimportat, supposito quod directe tantam importat respectum ad creaturas. Quod. si utrumque directe importaret, tum esset explicandus Augustinus de dono quantum ad aliquid quod direete importat, non quantum ad omne quod directe importat. Vasquez dist. 155. cap. 1. hancsententiam Sceoli proponit, ia eamque convenire ait Cajetanum 1. part. q. 38. sed addit eam non esse conformem Augustino, quod iamen nullo modo probat, ut intuenti qua dicit facile patet.

Quod si quaeratur, cur eonnotaretur per donum processio particularis Spiritus sancti? Respondeo propter omnes illas rationes et auctoritates, propter quas tenetur communiter quod Filius non sit donum, proprie loquendo, sicut loquuntur Sancti; nulla enim ratio hujus esse potest, nisi quia donum, vel directe significaret vel indirecte connotaret proprietatem Spiritus sancti,hoc est, processionem ejus.

Et si quaeras iterum, quanam sit ratio ob quam competit Spiritui sancto esse donum, non vero l'ilio? Respondet Scotus, quia est amor productus, et primum quod producitur per voluntatem divinam, cujus solius est aliquid donare. Quandoquidem enim nihil proprie habet rationem doni, nisi quod confertur ex amore, et Spiritus sanctus sit primus amor productus, propterea ipse habet aliquam particularem rationem, ratione cujus possit appellari donum, quam non habet Pater aut Filius.

Confirmatur et explicatur hoc amplius, licet omnia, quae dantur aliquibus liberaliter, cedentia praeserlim in emolumentum eorum sint dona, juxta communem acceptionem don?, desumptam ex Philosopho 4. Topic. 4. circa finem. Et hae ratione quecumque persona divina potest vocari donwm, et quecumque etiam creatura communicata aliis, et cedens in emolumentum eorum, tamen amor, quia est ratio donandi cetera dona, habet ex natura sua intrinseca esse essentialiter donum, et ccielera habent esse dona accidentialitertantum in comparatione ad amorem.Quiaergo Spiritus sanctus habet ex visuae processionis esse amorem productum, propterea habet aliquam specialem capacitatem ut detur per modum doni quam non habet Pater aut Filius, et illa particularis capacitas est, qua connotatur per donum,ut soli Spiritui sancto attribuitur nomen doni.

Contra hanc rationem facit, quod licet Spiritus sanctus sit amor productus, non tamen est amor quo Deus amat creaturas for:aliter, nec consequenter principium aut ratio, cur eis communicat ulla dona. Sed amor essentialis improductus, quatenus terminatur ad creaturas, est ratio cur eis communicat ipsis quacumque sua dona ; ergo Spiritus sanctus non habet polius esse formaliter donum ex eo quod sit amor productus quam Filius. Propter hanc rationem noster Smising disp. 2. de Trin. q. 8. n. 206. existimat nomen doni convenire Spiritui sancto specialiter, non proprie, sed appropriate. Quae sententia videtur esse Durandi 1. dist. 18. Q. 1. et Oecchami, ac Gabrielis 75?d. Et certe si quis consideret rationem doni, prout eam reperimus in donis creatis, non videtur ulla ratio impediens, quo minus Filius communicatus creaturis tam proprie habeat rationem doni quam Spiritus sanctus. Quod enim Spiritus sanctus procedat a voluntate, aut sit amor productus, omnino. impertinens videtur ad rationem doni, ut sic ipsi alio modo, quam appropriate tribuendam.

Nihilominus tamen , nomen doni poterat specialiter accipi pro ea persona, qua produceretur a voluntate, et ulterius communicatur creaturis, ut sic, certum est quod soli Spiritui sancto conveniret esse donum, et hoc ex proprietate personali sua, quantum ad connotatum seu partem significati sui, non vero quantum ad respectum ad creaturas. Quod autem nomen don habet hanc impositionem particularem, ut applicatar ad divinas personas, patet ex auctoritatibus Augustini, et si quis eam negaret, contenderet tantum de nomine.

(f) Ad primam rationem principalem, etc. Respondet ad argumenta. prineipalia, quorum primum erat fundatum in auctoritatibus Augustini, quibus significare videtur quod Spiritus sanctus habet esse donum inquantum datur, non vero habeat suam proprietatem personalem inquantum datur, et consequenter quod non competat ipsi esse donum ex proprietate personali. Respondet Doctor, quod ex illis auctoritatibus ad summum habetur tantum, quod Spiritus sanctus non habeat esse donum ex proprietate personali, quantum ad illud quod directe importat donum, cum quo tamen stat quod posset habere rationem doni quantum ad illud quod indirecte importaret et ex connotato. Quod si etiam donum utramque rationem directe importaret, ex illis auctoritatibus haberetur tantam quod non esset donum quantum ad totum quod diceret formaliter nomen do.

Secundum argumentum est quod si Spiritus sanctus esset donum, sequeretur quod per donum communicarentur alia dona, quia certum est quod per Spiritum sanctum communicantur nobis multa dona, unde petimus a Deo dona per Spiritam sanctum. Respoudet Doctor admittendo sequelam, nec id est absurdum, quia etiam in creatis ratione amoris, quem exhibemus alicui, et qui est primum donum, quod ulli conferimus, alia dona damus illi. Dices, sequeretur quod Spiritus sanctus diceret relationes oppositas, nimirum donabilis et donantis ; donabilis quidem ut donaretur, donantis vero ut donaret alia dona. Respondeo negando sequelam, quia relationes sunt tantum opposita: quatenus considerantur respectu ejusdem ; unde non repugnant relationes filiationis et paternitatis in eodem respectu diversorum terminorum, ita scilicet ut idem esset Pater respectu unius, et simul Filius respectu alterius ; ergo similiter non repugnat, quod Spiritus sanctus esset donabilis a Patre creature, et donans alterius doni respectu ejusdem, vel alterius creatura. 1mo non repugnat quod ipse sit donans et donabilis respecta ejusdem creature, neque isti respectus sunt incompatibiles, licet sint diverse rationis formalis. Argumentum tertium est, quod si Spiritus sanctus esset donum, hoc haberet. maxime quatenus donabilis creaturis, sed Filius est tam donabilis quam ille; ergo non competit Spiritui saneto esse donum ex proprietate per- sonali. Respondetur distinguendo majorem, quatenus donabilis preoeise, considerando solummodo communicationem ad extra, quam per se primo significat donum, nego majorem; quatenus donabilis ad extra et habens talem specialem processionem passivam, concedo majorem. Et similiter distinguo minorem, quantum ad communieationem ad extra praecise, concedo minorem; quantum ad illam et processionem particularem quam connotat donum ad intra, nego minorem. Distinguo etiam consequens, quantum ad illud quod dicit formaliter donum, concedo ; quantum ad connotatum ipsius, nego consequentiam. Itaque licet Filius possit dari a Patre creaturis, non minus quam Spiritus sanctus, non tamen habet aptitudinem, ut detur per modum doni, ut Spiritus sanctus dicitur specialiter donum, quia non procedit ad intra ut amor.

Argumentum quartum est, quod. proprietas personalis sit processio, qua communicatur Spiritui sancto essenlia, qua processio est iwterna, sed donum dicit donationem temporalem; ergo donum non est proprietas personalis. Respondeo, distinguendo minorem, dicit donationem temporalem directe, concedo; dicit illam tantum, ita ut non connotet dernam processionem, nego minorem et consequentiam.

Argumentum quintum habet aliquam in terminis intricationem, tota autem vis consistit in hoc: Spiritus sanctus habet essentiam processione, et habet consequenter esse Deus processione; ergo est Deus processione, et consequenter si processione habet esse donum, eodem habet esse Deus quo habet esse donum, et eodem est Deus quo est donum. Respondet Doctor negando consequentiam, quia ablativus quando construitur cum verbo non substantivo, significat vel principium activum vel ipsam actionem; quando enim dicimus : /ignum habet esse calidum calore vel igne, signifieamus quod principium effectivum reddens aliquid calidum, sit calor vel ignis; et quando dicimus: Zgmum habet esse calidum calefactione, significamus quod calefactio sit actio calefactiva, qua fit aliquid calidum ab aliquo agente. Sed quando ablativus construitur cum verbo substantivo su, significat principium formale essendi tale, quale dicitur esse mediante isto ablativo; quando enim dicimus: Pe/rus est calidus calore, significamus quod calor est principium formale constituens Petrum calidum. Unde licet bene concedi possit. quod Spiritus sanctus habeat essentiam divinam processione, et consequenter quod habeat esse Deus processione, quia per hoc denotatur quod processio sil productio illa, qua recipit deitaten a Patre et Filio; tamen non bene sequitur nec debet admit, quod sit Deus processione, quia per hoc denotaretur quod processio esset causa formalis constituens ipsum Deum quod est falsum. Quemadmodum enim Filius non constituitur Deus nativitate seu generatione, sed essentia, ita nec Spiritus sanctus constituitur Deus spiratione, sed essentia. Itaque argumentum concludens quod Spiritus sanctus sit Deus processione, quia habet esse Deus processione, committit fallaciam figurae dictionis, et quidem primum modum istius fallacia. Sunt enim plures modi, quibus committitur ista fallacia, et primus modus est, quando ex simili terminatione duarum propositionum, una infertur esse vera, si altera sit vera, sicut fit in proposito argumento, nami ex eo quod habeat esse Deus processione, infertur quod sit Deus processione ; videtur enim quod ab eodem haberet esse Deus et esset Deus, cum tamen ex dielis pateat hoc esse falsum. Hee solutio est summulistica, sed realiter eL facilius potest solvi argumentum, quantum. facit difficullatem in presenti, distinguendo ultimum ceonsequens ; quantum ad illud quod dicit donum connotative, transeat, nec id est magis absurdum, quam quod habeat esse, ei sit Deus eodem quo habeat esse et est procedens ; quantum ad illud quod dicit directe donum, hoc esif, quantum ad communicationem externam ipsius Spiritus sancti ereaturis, nego consequentiam. Argumentum sextum, sequeretur quod Spiritus sanctus esset spiritus noster ex vi processionis, quia non potest esse donum ex vi processionis quin sit nostrum donum ; dicitur enim donum per ordinem ad nos quibus est donabilis, sed consequens est falsum, quia sic Filius posset vocari Filius noster, quia potest nobis dari. Ad hanc rationem, quae est de modo loquendi, respondet Doctor, concedendo sequelam et negando minorem eum sua probatione, quia quandoquidem Filius non procedat ut datus, hoc est libere, sicut. procedit Spiritus sanctus, propterea non dicit illud connotatum, quod consignificat donum sicut Spirilus sanctus; unde quamvis Spiritus sanctus ex vi processionis possit dici aliquo modo noster, Filius tamen non potest sic. vocari. Posset tamen alias responderi quod Filius posset vocari noster quatenus nobis datur, licet non posset vocari donum nostrum ista speciali ratione, qua Spiritus sanctus vocatur donum nostrum.

Argumentum septimum et ultimum est, quod sequeretur quod Spiritus sanctus diceret relationem realem ad seipsum, quia si esset donum, posset donari a se, inter donantem autem et donatum est relatio realis. Respondeo, admittendo quod Spiritus sanctus donaret se, et quod a seipso haberet esse donum, quantum ad illud quod formaliter et directe significat donwm, nego iamen sequelam ; neque enim inter donantem et donum necessario intervenit distinctio realis, sed inler donanlem et illud cui donat aliquid. His adde obiter ex dictis supra zu. 6. et sequentibus, probando non dari in Deo respectum transcendentalem ad creaturas, optimum haberi argumenium ad probandum quod Filius non procedit formaliter ex cognitione creaturarum ; nam eatenus ex illa procederet, quatenus vel ipsa cognitio essentig? diceret respectum transcendentalem ad creaturas, vel ipsa omnipotentia Dei, qua in illo priori, quo antecedit Pater Filium, videtur intuilive a Patre, diceret talem respectum, et propterea sine creaturis videri non posset intuitive. Sed ibi ostensum est nihil identificatum dicere respectum üranscendentalem ad creaturas, et praeterea ostensum est num. 8. omni- potentiam posse intuitive videri non visis creaturis; ergo illa $1atio non sufficit ad probandum quod Filius procedat ex cognitione creaturarum. Ex quo ulterius deduci potest quod Pater formaliter non videat creaturas ullas pro illo priori, quo antecedit Filium, et consequenter quod Filius non procedat ex cognitione creaturarum, quia non procedit formaliter nisi ex cognitione, qua formaliter est in Patre pro illo priori quo antecedit Filium. Probatur prima sequela, quia eatenus deberet ista cognitio formaliter esse in Patre pro illo priori, quatenus non posset habere perfectissimam et intuitivam cognitionem omnipotentiae formaliter nisi cognoscendo ereaturas; ergo cum haec sit falsum, sequitur Patrem in illo priori non habere illam cognitionem formalem creaturarum.

Quod si etiam illa cognitio deberet in illo priori haberi, non propterea Filius ex illa procederet, quia mere per accidens, et materialiter se haberet ad illam productionem, quia quamvis non haberetur, adhuc esset sufficiens cognitio ad productionem Filii, nimirum illa qua terminaretur ad essenliam praecise secundum se. Sed de hoc fusius suo loco in illa quaestione celebri: an. Filius producatur ex cognitione creaturarum possibilium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1