Quaestio 1
Quaestio 1
(a) Ad questionem videtur dicendum, etc. Ex istis patet expresse quod ad relationem realem requiritur necessario distinctio realis extremorum, et hoc nota propter illud quod habetur supra dist. 28. quod alias notavi quod sit extra textum.
(b) Quantum ad primam, etc. Opinio Henrici est, quod :qualitas, similitudo, etc. non sit relatio nisi rationis in divinis, quia magnitudo qua est fundamentum «qualitatis, non est ibi ex natura rei, sed transit totaliter in essentiam divinam, ita quod ex natura rei non est nisi essentia divina.
(d) Item Intellectus. Hic nota quod supponit Doctor, quod essentia divina sit formaliter infinita, quod probavit supra d. 2. g. 1. Secundo, quod actus comprehensivus alicujus objecti commensuretur ipsi objecto in perfectione, ita quod si essentia divina est formaliter infinita, intellectio comprehensiva erit formaliter infinita, et hoc patet a Doctore q.14. quod(ib. Tertio, quod actus comprehensivus essentiae praecedit omnem actum negotiativum intellectus. Imo habito actu comprehensivo, potest circa essentiam reducere omnes relationes in actu, id est, quod potest efficere omnes relationes rationis, quae nate sunt fierl circa essentiam. Quarto, sequitur ex dictis quod illa intellectio et intellectus erunt ibi formaliter infinita et ex natura rei; ergo erit ibi magnitudo infinita ex natura rei.
(e) Praeterea, ratio illorum non valet. Hicnota aliqua. Primo, quod quantitas aceidentalis est aliquid simpliciter additum nature subjecti, et sic repugnat sibi quod possit transire in identitatem realem subjecti, et manere sub ratione formali quantitatis molis, quod patet. Secundo, magnitudo virtutis sive quantitatis virtualis, est simpliciter idem realiter cum ente cujus est, et tamen potest manere sub sua ratione formali.
Sed videtur difficultas contra hoc. Nam Doctor supra d. 8. dicit quod gradus intrinsecus, cujusmodi est quantitas virtualis, non dicit distinctam formalitatem a re cujus est, ita quod res illa sit quodammodo in potentia perfectibili ad illum, ut patet supra. Et ultra, non dicit distinctam formalitatem, accipiendo /ormalitatem proprie, ut sit objectum formale distinctum formaliter a re cujus est, ut patet supra dist. 8. Ipsa tamen aliquo modo secundum suam rationem distingui- tur a re, cujus est. Et sic Doctor, cum dicit hic quod manet secundum propriam rationem distinctam a re cujus est, non debet intelligi secundum distinctam formalitatem, modo praeexposito. Tertio, ex isto argumento vult inferre quod si quantitas virtualis est eadem res realiter quod essentia divina, licet sit non idem formaliter, ut patet supra d. 8. sequitur quod eum essentia divina sit ibi ex natura rei, quod sic etiam talis quantitas virtualis, qui est infinitas intensiva, sit ibi ex natura rei, et sic fundamentum aequalitatis erit ibi ex natura rei.
(f) Secundum principale. Hic ratio clara est. Cum dicit quod in Filio est. equalitas, sic debet intelligi, quod cum nihil possit esse realiter sibi aequale, et sic Pater non potest esse sibi aequalis realiter, sequitur quod Filio producto, qui distinguitur realiter a Patre eui communicatur omnis perfec tio, statim erit aequalis Patri secundum illam perfectionem, et e contra. Et sic intelligitur quod in Filio est prima qualitas, :scilicet quod producto Filio statim sequitur prima ecequalitas.
(g) Quantum ad tertiam conditionem, infra : Sed de aequalitate, etc. Primo videtur quod aequalitas nullo modo distinguatur a similitudine et identitate in divinis. Et suppono quod essentia ut una, est fundamentum identitatis, et magnitudo ut una, est fundamentum qualitatis in divinis ; similiter qualitas essentialis ut. una, est fundamentum similitudinis, ut patet supra d. 20, q. 1. Secundo, suppono quod ipsa magnitudo sit perfecte eadem eum essentia divina, et similiter cum omnibus attributis ; eum ergo Pater dicatur idem Filio propter unitatem essentia, etsi est perfecte idem, eril idem, quia habet eamdem simpliciter essentiam secundum omnem perfectionem ; ergo wqualitas Patris et Filii non videtur differre ab identitate. Nam ex quo dicuntur perfecte idem essentialiter, quia est eadem essentia perfectissime in utroque, et non potest esse perfectissime in utroque, nisi sitibi cum omni perfectione, quia est impossibile quod detur essenlia actu existens sine gradu intrinseco, ut patet supra d. 8. ergo secundum eamdem essentiam sic perfectam dicuntur aquales. Et sic. aequalitas et identitas sunt idem in Deo, hoc idem dico de similitudine.
(h) Ad primum potest concedi. Hic nota singularem responsionem, qua stat in hoc: Ex quo enim qualitas dicit proprium modum fundamenti similitudinis et identitatis, et. etiam proprium modum utriusque relationis, sequitur quod sit alia a qualibet illarum. Et quod dicat proprium modum fundamenti, patet, nam si essentia esset in Patre ut infinita, haec eadem esset in Filio ut centum gradus, Pater esset idem Filio secundum essentiam, et tamen non esset aequalis secundum essentiam, quia perfectior esset in Patre, verumtamen non esset ibi perfeelissima identitas. Si ergo esset essentia formaliter infinita in Patre et in Filio, tunc Pater secundum essenliam esset perfectissime idem Filio, quia esset sibi aequalis secundum omnem perfectionem essentiae ; et sic equalitas dicit proprium modum fundamenli perfectissima — identilalis. Nam illud est perfectissime idem alicui secundum aliquam perfectionem ,quod est sibi aequale secundum eamdem perfectionem. Hoc idem dico de similitudine, nam si Pater haberet sapientiam formaliter infinitam, et Filius eamdem, sed finitam, Pater secundum sapientiam esset similis Filio, non tamen «qualis secundum sapientiam, quia perfectior in Patre. Si ergo Pater et Filius haberent eamdem sapientiam secundum omnem perfectionem, tune Pater esset similis perfectissime Fiiio secundum sapientiam, quia esset wqualis sibi secundum sapientiam. Et sic aequalis dicit proprium modum fundamenti similitudinis perfectissima. se
(h) Ad secundum potest concedi. Doclor dicit hic duo. Primum, quod in Palre possunt esse tot aequalitates formaliter distinctae quot magnitudines sunt, ibi formaliter distincte. Et quia quodlibet attributum distinguitur formaliter ei a se invicem, et quodlibet est formaliter infinitum, ut patet supra dist. 8. quast. penult. ergo quodlibet habet propriam infinitatem, et sic propriam magnitudinem perfectionalem, et per consequens secundum omnes istas magnitudines potest esse aequa'is Filio, et e contra. Secundum, quia essentia et omnia attributa et. magnitudo omnium istorum sunt simpliciter una res realiter, ideo in Patre secundum omnia ista erit una aequalitas ad Filium realiter, licet sint plures distinct: formaliter, et hoc est quod dicit.
(j) Ad primum argumentum — dico. Hac responsio clara est. Nam Pater secundum essentiam inünitam est equalis Filio fundamentaliter, et seeundum qualitatem est :equalis Fi: lio formaliter. Et similiter secundum sapientiam est similis Filio fundamen- taliter, quia est fundamentum similitudinis, et secundum similitudinem est similis formaliter.
(k) Et objicias, tunc posset dici Pater secundum essentiam. Quod tamen negatum est supra dist. 5. quaest 1. in responsione illius argumenti : Pater et Filius est essentia. Ultra responsionem hic datam a Doctore, posset dici quod aliud est dicere Patrem secundum essentiam, et Patrem esse idem secundum essentiam vel aequalem, quia licet paternitas fundetur in essentia, non tamen habet vim quodammodo denominandi illam, vel quod quasi formaliter sit in illa. Est enim sicut subsistens in natura in qua subsistit, ut patet supra dist. 5. q. 2. et 26. Identitas sive aequalitas non suntin essentia sicut subsistens, sed magis formaliter denominative, licet non per informationem, ut patet supra d?sf. 5. quast. 2. et. dist. 26. Responsio tamen Doctoris clara est, quia essentia ut est fundamentum similitudinis, etc. accipitur sub illa ratione, qua est perfectissima una in tribus, ut patet supra dist. 19. quast. 1. et sic potest dici, quod Pater secundum essentiam est similis Filio. Cum vero dicitur Pater secundum essentiam, de virtute sermonis non habetur quod essentia ut una sub ratione perfectissima unitatis sit in tribus, imo magis ex haec quod dico, Pater qui producit distinctum realitera se, ex virtute sermonis videtur quodammodo distincta, ut patet. Nam ut in Patre est, simpliciter consideratur ut est principium formale productivum, et ut in Filio ut terminus formalis generationis, licet tamen in re sit simpliciter indivisa in tribus. Si ergo diceretur Pater secundum essentiam, et similiter Filius secundum essentiam, ita quod . Pater dieatur Pater Filii secundum essentiam, et Filius dicatur filius Patris secundum essentiam, sequeretur quod de virtute sermonis essentia sub ratione perfectissima unitatis esset. fundamentum harum relationum.
On this page