Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 1, de Fide
Quaestio
Utrum in causa iudiciali fidei contra traditionem pure humanitus adinventam iudex idoneus ferret pro fide sententiamConclusio
Et inprimis protestatur quod fides non subicitur humano iudicio, et haec est una conclusio. Patet quia fides est donum Dei supernaturale et est de illis de quibus Iacobum Apostolus dicit quod "omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum". Et fundabitur haec conclusio infra per diversa media. Unde nisi haec conclusio esset vera, sequeretur quod quis posset credere articulis fidei sine fide, hoc autem est falsum. Item secundae Petri dicitur quod "Spiritu Sancto repleti locuti sunt sancti Dei homines" et Hieronymus quod "lex spiritualis est ideo revelatione indiget." Et in Psalmo "revela oculos et considerabo mirabilia de lege tua."
Difficultates circa fidem
Sed hic occurrunt arduae difficultates; et primo consideranda est descriptio fidei quam ponit Apostolus, scilicet, "fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium." Ubi secundum Altissiodorensis in principio suae Summae et Guillelmum Parisiensis tractatu suo De fide et legibus sit una comparatio fidei, respectu credendorum, et caritatis, respectu amandorum; unde imaginatur quod sicut caritas dirigit hominem ad diligendum Deum propter se, ita proportionaliter fides inclinat intellectum ad credendum primae veritati propter se et super omnia sine alia apparentia. Ideo fides est argumentum, et non est consequens nec conclusio. Ideo, sicut inquit Guillelmus Altissiodorensis "a quodam bene dictum est quod apud Aristotelem argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem, apud autem Christum est fides faciens rationem". Et hoc videtur esse contra Aureolem prima quaestione Prologi articulo primo, qui tenet quod articuli fidei sunt conclusiones ex aliis deductae, ad quas processus theologicus et processus theologici principaliter nituntur concludendas; et non sunt tamquam principia ex quibus alia theologice deducuntur.
Unde secundum Apostolum "sine fide impossibile est Deo placere." Ideo in diffinitione bene dicitur: "substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium." Ideo fides dicitur substantia quia est totius meriti fundamentum, nam sicut substantia dicitur subiectum accidentium, ita fides dicitur fundamentum omnium aliarum veritatum. Ideo dicit Apostolus: "sine fide impossibile est placere Deo". Ideo dicitur substantia rerum, non quod sit realiter substantia, immo est quod accidens animae inhaerens, sed sicut substantia dicitur perfectior et nobilior accidente, ita fides dicitur et est nobilior habitus animae infusus, ut tamquam fundamentum, cui aliae virtutes theologicae et cardinales innituntur ut fundamento, quia regulat et dirigit intellectum humanum respectu credendorum ad salutem necessariorum; nisi enim quis crediderit salvus esse non poterit. Elevat etiam humanum iudicium ad veritates theologicas concipiendum et intelligendum; nisi enim credideritis, non intelligetis, sicut dicit Christus. Et imaginandum est quod, sicut caritas dirigit hominem ad diligendum Deum propter se finaliter, ita fides similiter inclinat intellectum nostrum ad credendum articulis immediate propter Deum. Dicitur etiam fides non apparentium intelligendum quantum est ex parte sui, quia non oportet quod obiectum fidei sit de per se apparens et evidenter cognitum. Fides enim respectu sui obiecti est quaedam cognitio aenigmatica. Ideo dicit Apostolus: etc.
Ubi advertendum quod de hac materia sunt tres diversae viae ad imaginandum quomodo quis inducitur ad credendum articulis fidei: duae extremae et tertia media. Prima est quae est tacta: quod intellectus per fidem assentit primae veritati propter se sine quacumque apparentia. Secunda est Holcot primae extremae contrariatur, scilicet, quod assensus fidei nullo modo generatur, nisi per rationem cogentem intellectum, non affectatum ad oppositum; et ultra credere articulis non est meritorium, quia non est in libera potestate voluntatis, quia quis ad credendum articulis necessatur quandoque Tertia, via media, est quam determinat de Heuta quod requiritur ratio probabilis; non tamen necessitans ad credendum, et ideo cum hoc requiritur imperium voluntatis.
Argumenta pro prima via ad imaginandum fidem
Prima via est Altissiodorensis ponentis quod intellectus adiutus lumine fidei potest assensum articulorum in se causare sine aliqua apparentia extrinseca vel ratione suadente vel inductiva, immo ipsum lumen fidei et intellectus sufficiunt ad causandum assensum articulorum in nobis.
Prima ista via imaginatur conformiter ad Augustinum XIIo de civitate Dei, qui ponit originem duarum civitatum, scilicet, Dei et diaboli, ex parte voluntatis. Ponit ibi Augustinus quod duo amores fecerunt duas civitates: civitatem Dei fecit fecit amor Dei usque ad contemptum sui; civitatem diaboli fecit amor sui usque ad contemptum Dei. Huiusmodi ergo homines qui talem habent amorem erga se sunt cives civitatis diaboli. Consimiliter ponit de intellectu respectu veritatum, quia quaedam sunt veritates commodae intellectui etiam in statu naturae lapsae. Alia autem est veritas ad quam intellectus, seclusis omnibus aliis veritatibus et apparentiis, fertur in illam veritatem, ita quod totaliter seipsum abnegat propter primam veritatem. Et sic erit cuius civitas Dei, sicut dictum est de voluntate, et talis est maxima perfectio ipsius intellectus, scilicet, omnino se negare, sicut credere istam: Deus est, quae est prima.
Ex quo statim sequitur quod remunerator est eo quod bonus est et summe bonus est et eo quod summe diligit creaturam et non summe diligeret nisi remuneraret bene appetentem, et hoc notavit Apostolus, dicens quod "oportet accendentem credere quia est, et quia remunerator est".
Corollaria primae viae
Ex quibus sequitur primo quod ex rationibus probabilibus non generatur fides; patet quia fides et actus fidei sunt supernaturales.
Secundo sequitur quod nec rationes evidentes sufficiunt concurrere ad tam nobilis habitus et assensus productionem. Id est, rationes demonstrativae non possunt causare actum fidei, et ponendum est in claris terminis, quia Sacra Scriptura elucidanda est et non obscuranda iuxta illud, "qui elucidant me vitam aeternam habebunt". Et si obiciatur de hoc, quod refert Macrobius: quod "quidam vidit musas poeticas lacrimantes eo quod ea quae scribuntur in Scriptura Sacra scribuntur sine ornatu earum". Respondendum est quod scientiae, quae ad superbia inducunt, sicut sunt scientiae humanitus adinventae, debent tegi verbis, ne omnibus appareant. Scriptura autem Sacra, quae ad humilitatem inducit, velari non debet, sed debet declarari.
Tertio sequitur quod lux fidei est superioris speciei et ex parte sui certior quam tota latitudo omnium rationum naturalium. Patet quia, propter propinquitatem quam habet ad summam lucem, ipsa est certior et excellentior quam latitudo tota luminis naturalis, et sic rationes probabiles non sufficiunt in nobis generare habitum fidei. Ex isto sequitur quod fides excedit primum principium in firmitate, cum primum principium sit infra latitudinem luminis naturalis, igitur.
Sed contra, obicitur quia prima principia sunt nobis innata et sunt evidentissima et fides non sic, ergo in esse claritatis, fides videtur esse speciei inferioris.
Contra hoc ponitur quartum corollarium, iuxta immediate dicta: quod quantum ad hoc, fides excedit primum principium complexum non solum in luce, sed etiam in firmitate. Illud non probatur nunc.
Quinto sequitur quod facilius esset dissentire primo principio quam fidei. Istud fundatur primo in supremo modo se habendi intellectus; secunda radix est quia intellectus, adhaerens primae veritati, abnegat seipsum et omnem rationem et sic est immobilis quantum ad hoc. Ideo, intellectus sic fide illustratus, secundum Altissiodorensis, potest dicere Samaritanae, id est, rationi humanae, "iam non propter te credimus, sed quod ipsum vidimus et audivimus". Sed de primo principio possunt adduci rationes sophisticae per quas ligabitur, nec ibi abnegat omnem rationem quemadmodum facit respectu fidei.
Obiectio ad primam viam ad imaginandum fidem et responsio Petri Plaoul
Contra tamen istud obicitur, quia tunc doctores et sancti peccarent, quia, pro fide defensione, multas fecerunt rationes, sicut patet in isto libro Sententiarum et aliis libris doctorum. Unde dicit Augustinus quod "scientia theologiae et Sacrae Scripturae est saluberrima, quae fides gignitur, nutritur, defenditur, roboratur".
Primo quod rationes probabiles multipliciter valent, non tamen ad fidei generationem, quia rationes tales sunt propter alias rationes, quae possent fieri ex insulto diaboli. Ideo valent contra diaboli insultum.
Secundo, ex naturali dispositione hominis post lapsum, vires eius sensitivae sunt variae. Ideo veniunt multae cogitationes et multa phantasmata contra fidem; rationes autem probabiles hoc tollunt.
Tertio valent ad reflectendum contra haereticos et gentiles rationes suas et et removendo eorum fallacias et ad eos convincendum.
Quarto possunt esse tales rationes quod inclinabunt ad assentiendum firmiter articulis fidei, quia ex illis potest generari habitus qui inclinabit ad assentiendum articulis. Tamen talis habens habitum talem, non habens tamen infusum habitum fidei, non esset fidelis, nec etiam haberet habitum infidelitatis oppositum.
Sexto pie credendo per per tales rationes, verisimile est quod Deus suppleat residuum ex quo homo facit diligentiam in acquirendo fidem.
Septimo staret quod quis crederet primo propter rationem, postea propter fidem, sicut stat quod aliquis incipiat aliquid habendo respectum ad malum finem et tandem continuando haberet respectum ad bonum finem. Sicut patet de eundo ad ecclesiam pro lucrando distributiones, qui postea esset ibi propter Deum, ut si aliquis canonicus vadat ad ecclesiam ea sola intentione vel affectione ut distributiones suas recipiat; et licet ista affectio non sit meritoria, tamen virtute illius inductionis ad eundum ad ecclesiam, dum ibit vel dum erit ibi in ecclesia, potest habere rectam intentionem, ut ibi sit et maneat, non propter distributiones (licet propter eas venerit), sed ut divinum servitium cum devotione audiat vel ibi oret vel matutinas cum aliis cum devotione decantet. Et ista possunt esse meritoria, licet principaliter, dum venerit, hoc non intenderet. Et sic rationes sunt manuductivae ad credendum et consequenter ad errorem diminuendum, sicut est de pagano qui converteretur ad fidem propter bonum temporale et postea Deo crederet propter seipsum. Sic etiam rationes probabiles sunt manuductivae ad credendum alicui articulo, postea poterit talis percipere quod non propter rationes vel apparentias est credendum, sed mere libere non intendendo rationi humanae, et sic credendo mereretur, alias non. Iuxta idem, idem fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum; sic forsan postea fideliter credet, non tamen propter rationes, ut li propter dicit circumstantiam causae efficientis; bene tamen si li propter dicit circumstantiam occasionis.
Aliqua conclusiones
Prima conclusio
Ex quibus ultra sequitur quod: fides est proprie sanitas intellectus, sicut peccatum fuit morbus ipsius.. Per peccatum enim fuit non solum voluntas volnerata, sed etiam intellectus; per fidem autem sanatur intellectus, sicut voluntas per caritatem. Ideo est dura a principio. Unde et apostolis dura fuit, dicebant enim: "Durus est hic sermo et quis potest eum audire" ? Et ratio est quia dividit animam a corporibus elevando eam usque ad contemptum sui. Unde Apostolus: "Vivus et efficax est sermo Dei et penetrabilior omni gladio ancipiti". Unde sicut potio amara videtur dura et amara in principio aegrotanti, in fine tamen est sana, sic fides; nam in principio durum videtur credere articulis eam intuentibus, in fine tamen fides fortificat et roborat intellectum.
Secunda conclusio
Alia conclusio: fides non solum est meritoria, immo formaliter est meritum. Quod sit meritoria ab omnibus conceditur. Quod sit formaliter meritum patet, licet credere sit ex parte actus intellectus ut declarabo. Patet ergo quod fides sit meritum per Apostolum: "Abraham credidit et reputatum est sibi ad iustitiam", et Habacuc: "iustus ex fide vivit".
Pro quo est notandum quod cum eadem res sit intellectus et voluntas omnino, tamen alius est actus per quem anima dicitur intellectus, scilicet intellectio, et alius per quem dicitur voluntas, scilicet, volitio. Ideo tres possunt distingui actus in anima: quiddam sunt cognitivi solum, ut intellectiones; quiddam appetivi solum, ut volitiones; quiddam vero mixti ex praedictis et in talibus consistit fides, caritas, et spes et eorum actus. Unde sicut actus caritatis est actus voluntatis, et tamen est quodammodo perceptio obiecti et sic pertinet ad intellectum, principalius tamen ad voluntatem, sic e converso, principalius fides pertinet et est actus intellectus, etiam pertinet ad voluntatem. Et ideo sicut creatura obligatur ad actus caritatis, ita ad actus fidei. Et sicut per diligere meretur debito modo diligendo, sic etiam per credere debito modo meretur, et hoc concordat dictis Augustini dicentis: "Cetera potest homo nolens, credere non nisi volens.". Item, sicut unum crescit, sic et reliquum nec videtur plus repugnare augmentatio intellectiva respectu unius quam respectu alterius.
Obiectio et responsio
Sed contra obiceretur bene apparenter quia in daemonibus est fides, quia "credunt et contremiscunt" et tamen non habent caritatem, ergo etc. Item Iacobus dicit quod: "fides sine operibus mortua est", ergo non vivificat ex se. Item Apostolus dicit: "si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum", ergo contradictam.
Ad ista respondetur sine temeraria assertione. Primo imaginando duplicem fidem; unam acquisitam per rationes humanas et forte derelictam ex actibus credendi. Et ista staret cum peccato, sicut in simili ponimus de caritate acquisita; cum enim quis peccat prius autem dilexerit Deum caritative, se sentit pronum adhuc ad diligendum Deum et ista pronitas non provenit ex caritate infusa, quia non stat cum peccato, sed ex caritate acquisita. Et talis fides bene est in daemonibus, et de ista possunt intelligi auctoritates praedictae. Alia vero est fides infusa, de qua intelligebantur praedicta.
Alio modo potest responderi imaginando quod fides multiplicem habet habitudinem ad suum subiectum; aliam inhaerendi, aliam, scilicet, afficiendi, et aliam repraesentandi. Et tunc diceretur quod possibile est absolute stare primam habitudinem aliis duabus subtractis, quia diceretur quod Deus, ratione indignitatis creaturae, aufert duas secundas habitudines et non prima. Et sic illa fides mortua est, quia non exit in operationes suas proprias; res autem dicitur mortua quando in proprias operationes exire non potest, ita quod Deus non vellet concurrere ad eius nobiles operationes.
Duas difficultates de merito fidei
Sed tunc restat difficultas, quia obiectum intellectus est verum vel apparens verum, igitur non fertur, nisi in tale. Secundo, intellectus realiter non est liber, vel saltem eius operatio non est immediate libera, igitur non est formaliter meritum.
Quantum ad istud secundum, de liberate, non esset impossibile, quia agentia naturalia haberent instinctum naturalem libertatis excepta cognitione. Unde de igne respectu stuppae potest Deus instituere quod omnibus extrinsecis omnino se habentibus eodem modo posset comburere vel non comburere. Alio modo diceretur quod actus, qui simul est cognitio et quaedam affectio, potest produci libere ab anima.
Ad primum autem argumentum quod tangit de apparentia obiecti respectu intellectus, in quo est difficultas, dicendum est quod habitus fidei nedum elevat potentiam intellectivam ad credendum, sed multipliciter fortificat ipsam respectu quarumcumque veritatum, quia cum potentia habet dispositionem convenientem, redditur fortior ad suas operationes exercendas, sicut videmus in elementis et in aliis entibus naturalibus. Modo, fides est convenientissima intellectui et tollit dispositionem contrarium. Ideo per fidem, intellectus est vigorosior quam sine fide, et in isto facit fides rationes de se tantum probabiles esse quasi demonstrativas, quia fides est intellectus sanativa.
Aliqua conclusiones finales
Ideo theologi fideles maxime debent pollere scientiis humanitus adinventis. Et si non polleant, erit eorum defectus, quia per fidem eorum intellectus illustratur.
Et ex hoc redarguendus est Averroes, qui multum erroneae dicit quod leges praebent impedimentum doctrinae, et hoc ponit in prologo III Physicorum. Hoc autem erroneum est quoad legem Christianam. Unde et de hoc est unus articulus Parisiensis dicens: "dicere quod lex Christi impediat addiscere: error." De lege autem Mohommad quam aliquando tenuit Averroes, verum est propter corruptiones in moribus, quae docentur in illa lege. De lege autem Iudaeorum similiter, quia tunc deserti erant a Deo, sicut nunc. Et licet Averroes protestatus fuerit aliquando se esse Christianum verisimile, est tamen eum numquam habuisse fidem.
Quantum est ex parte apparentiarum, sunt duo modi. Aliqua enim est apparentia, quae provenit ex parte obiecti et modi repraesentandi ipsius; et ista est communiter in lumine naturali, sic enim principiis assentimus propter evidentiam quam faciunt ex suo modo enuntiandi. Ideo Aristoteles in Praedicamentis dicit quod: "ab eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur." Alia est apparentia, quae non provenit ab obiecto sed prior est. Et secundum hoc dico quod divina evidentia est prior quam quodcumque obiectum creatum; et ad illum modum refertur evidentia fidei, quia fides inter omnes habitus maxime imitatur divinam cognitionem intantum quod sibi non potest subesse falsum. Et sicut cognitio divina se habet respectu futurorum contingentium, sic et fides. Nam de tali futuro contingenti, si erit, inclinavit ad assensum illius: si non erit, non inclinavit. Et ex hoc posset oriri pulchra consideratio: utrum, scilicet, fidei possit subesse falsum; et iterum, utrum Deus aliquam creaturam possit producere per essentiam quae haberet consimilem conditionem sicut fides habet. Et tunc de illa quaereretur, utrum illa posset errare vel utrum necessario esset recta.