Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 116, de Libertate
Quare difficultas est intelligere concordiam divinae praescientiae respectu futurorum contingentium
Circa generalem manuductionem materiae praesentis dictum est quod ad immensitatem divinae cognitionis resolvenda est praesens materia propter ignorantiam oritur difficultas maxima in praesenti lectione vel materia, quare circa hoc est advertendum quod in hiis quae transcendunt limites meae cognitionis et naturalis seu humanae investigationis locus ab auctoritate est argumentum potissimum et semper debet rationi praeponderari et tam est quia infirmitas rationis in tali materia est illustratio specialis docentium ex alia, et hoc in artificialibus habet locum, nam expertus in arte domificatoria quantumcumque ingenio polleat credit artifici.
Secundo, notandum est quod sicut dictum est corruptela peccati est causa adhaesionis falsitatum concernentium humanam felicitatem et falsarum apparentium. Et ubi non est vehemens ratio Et ex hoc consurgit vel consurgere potest vehemens motio vel apparentia non ex parte rationis in se sed ratione depravatae affectionis cuius inclinatio est excusare vitia et necessitatem evenientibus imponere, et pertinenter applicando dicitur.
Tertio, quod apud indifferentem bene dispositum in lumine naturali apparentius concluditur concordiam divinae praescientiae respectu futurorum contingentium cum libero arbitrio quam eius contrarium, ita quod circumscripta fide rationes inde venientes sunt vehementiores pro illa concordia ad salvandum contingentiam futurorum procedentium a divina praescientia cum libero arbitrio quam pro alia parte.
Rationes fundamentales pro concordia praescientiae et libertatis
Prima est haec consequentia est bona in lumine naturali et necessaria deus est universaliter perfectus, ergo ipse omnisciens, et per consequens contradictoriae liber ista consequentia est apparentissima in lumine naturali apud quemcumque intellectum bene dispositum naturaliter. Patet quia esse omnisciens et contradicotirae liber sunt praedicata perfectionalia quae dicunt perfectione, ergo conveniunt universaliter perfectio quod est deus et antecedens concedunt omnes philosophi dicentes deum esse cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam et consequenter ex hoc quod deus est omnisciens contradictoriae liber. Sequitur concordia futurorum contingentium cum dei praescientia, nam ex hoc quod eus est omnisciens, sequitur quod nulla veritas cum latet, et ex hoc est contra divinae liber, sequitur quod indifferenter potest a futurum producere vel non producere, igitur apud bene naturaliter dispositum et nullo modo male affectatum deducitur apparenter concordia futurorum contingentium cum divina praescientia.
Secunda ratio deus est optimus gubernator, ergo ipse praescit mala contingenter futura evenire. Patet deductio quia eo ipso quod ipse est optimus ipse non cognoscit ad culpative seu deturpationem nec in ratione huiusmodi concluditur aliquae deturpationes, igitur si aliquid eveniat, hoc est contingenter. Modo antecedens conceditur a pluribus philosophis.
Tertia ratio, deus est omnisciens et Sortes libere producit a actum, igitur praescientia divina est futuris contingentibus compossibilis. Deductio est nota quia ex prima parte antecedentis, scilicet quod deus est omnisciens, sequitur quod ipse habet scientiam omnium quae sunt a fiunt secunda pars est ad experientiam nota, nam in potestate mea habeo a producere et habeo in potestate mea non producere ut levare, festucam vel non levare, nec est contra materiam de praescientia factum argumentum ita apparens.
Quarta ratio ad universaliter perfectum spectat res cognoscere secundum omnes suas habitudines proprietates, ergo deus cognoscit res contingere et cognoscit eam fore contingenter, igitur nedum divina praescientia est possibilis futuris contingentibus, immo etiam illorum conclusiva et illativa nam cognitio repugnans rei cognitae est erronea vel deceptio, igitur sequitur quod divina cognitio nullo modo repugnat contingentiae Rerum alias esset error.
Rationes oppositae: contra concordiam
Pro parte falsitatis tunc oportebit quod discutiant rationes oppositae praemissis, nam prima radix pro parte falsitatis est ista quod deus ab aeterno sit noverit a fore futurum, ergo necessario ita erit, ista consequentia videtur apparentissima quia ab aeterno aliquid convenit deo videtur quod omnino immutabiliter et invariabiliter et necessario hoc sit sicut ab aeterno conceptum est.
Unde secunda ratio reducitur ad hoc, quod deus cognoscit a futurum immutabiliter, igitur deus cognoscit a necessario fore futurum, ista videtur apud homines equipolere immutabiliter et ab aeterno et necessario, et sic tota radix errantium in hac materia reducitur ad istas duas consequentias: deus scit ab aeterno a futurum, igitur necessario erit; secunda consequentia, deus scit immutabiliter a futurum, igitur a necessario erit.
Responsiones ad rationes contra concordiam
Circa secundam dicitur quod ratio est sophistica nec debet intellectum ratione sui parvi ponderis, sed movet ratione defectus considerantis, et habet defectum ex indispositione recipientis declaratur, nam deus uniformiter se habens et adaequate potest aliqua incipere scire et aliqua quae prius scivit desinere scire, nam considerata divina immensitate non repugnat sibi quin ipsa sit successive iudicium contrariorum et per idem formaliter et adaequate. Unde omnes habent concedere quod deus scivit istam negativam antichristus non est et est et erit eius scientia usque ad instans suae productionis.
Sed in primo instanti suae productionis scientia divina erit scientia de eius opposita seu contraria et ita considerata immensitate divinae praescientiae, nulla arguitur mutatio quod deus sit scientia veritatis post ea non sit scientia illius, nam non sequitur deus est immutabiliter scientia, igitur ipse est necessario scientia. Consequentia non valet quia contingenter est scientia respectu propositionis cuius veritas dependet a futuro. Alia consequentia est sophistica deus ab aeterno scivit a futurum, igitur necessario erit, nam datur eiusdem instantia posito per impossibile quod deus non esset vel nihil ad extra cognosceret si futurum est quod antichristus erit ab aeterno futurum fuit et si sit contingens, potest non fore, nam licet ab aeterno futurum fuerit, potest tamen non esse sic quod numquam erit futurum, igitur non est mirandum, si contingentium sit possibilis cum divina praescientia, et per consequens non est mirum si in materia divinae praescientiae conceditur quod, si deus scivit ab aeterno antichristum fore, potest tamen non fore sine ipsius mutatione, nam non est mirum si concedantur huiusmodi propositiones in divina praescientia, cum alibi reperiatur similitudo, nam si habeamus quod una propositio fuerit, contingeret vera si fuerit ab aeterno prolata. Et si habeamus quod divina scientia possit esse iudicium contrariorum, tunc salvatur faciliter cum libertate et praescientia divina contingentia futurorum.
Conclusiones negativae
Pro maiori tamen declaratione materiae et de modo cognoscendi futura contingentia cum divina praescientia ut cum ea sint incompossibilia ponuntur propositiones negativae reprobandos aliquos modos falsos.
Prima propositio negativa
Prima est ex divina essentia non per hoc evidenter cognoscit futura contingentia quod eius aeternitas coexistat toti durationi vel fluxui temporis imaginarii.
Pro quo est advertendum quod aliqui doctores dixerunt deum per hoc cognoscere futura contingentia quia divina aeternitas coexistit toti tempori a parte ante et post. Et nedum divina aeternitas coexistit tempori praeterito vel futuro. Sed ad imaginationem tempori possibili antecedit et sequitur et coexistit, nam totum tempus est praesens aeternitati, licet sit infinitum possibile et ex habitudine aeternitatis ad ipsum nedum aeternitas ei coexistit, sed etiam continet, ita quod, licet instans temporis relativum est ad divinam aeternitatem immensam quae est omnium cognoscibilium cognitio et possibilitas producendi secundum eius beneplacitum et istam opinionem ponit Anselmus in libro De concordia.
Sed contra istam positionem probando conclusionem positam arguitur quia pna[?] creaturae est totaliter impertinens ad divinam cognitionem vel ad hoc quod a deo cognoscitur, igitur positio est falsa. Antecedens apparet quia creatura ad divinam cognitionem non concurrit obiective nec aliquo genere causae quia cognitio dei nullatenus dependet a creaturis nec dependere potest, igitur illa est impertinens ad propositum.
Secundo, arguitur quod Venerabilis Anselmus non capit habitudinem aeternitatis ad tempus, nam ipse videtur imaginari quod habitudo aeternitatis ad tempus sit per modum correspondentiae quasi aequalitas vel excessus ut videtur imaginari in eodem genere mensurae coextendantur aeternitas ad tempus quantum ad maiorem, modo hoc est falsum quia motus aeternitatis, licet sic contentivus temporis non est, tamen coextensivus ad motum illius.
Tertio ex hoc sequitur evidenter quod tanta sic libertas divinae praescientiae respectu praeteritorum sicut respectu futurorum et praesentium. Consequens est contra Articulum Parisiensis et etiam philosophi non concesserunt quod praeteritum possit non esse praeteritum. Patet consequentia quia quantum est ex parte divinae aeternitatis aeque praeteritum est sibi praesens sicut futurum cum nihil sit lapsum in praeteritum respectu ipsius, igitur praeteritum non trahit praeteritionem respectu divinae aeternitatis, et per consequens deus aeque faciliter potest facere Adam non fuisse sicut antichristum fore vel non fore, et hanc opinionem sequitur Petrus Damiani in quadam epistola contra Ierome[?] de reparatione virginis dicens quod possibile est quod virgo corrupta fiat non corrupta. Nam hoc tenet fundando se in imaginatione quae nunc improbatur, scilicet quod divina aeternitas coexistit toti durationi temporis imaginarii, igitur quodlibet tempus subiacet coeternitati, ita quod quodlibet tempus est praesens et vel trahit de necessitate.
Secunda propositio negativa
Secunda conclusio, per nullam zatiene[?] intrinsecam contingentiam cogerit[?] deus futura contingentia quod est contra aliquos dicentes quod deus realiter ad intra contingentia est aliqua in deo quae est ratio cognoscendi futura contingentia.
Consequenter, concedit ista opinio quod sicut futura contingentia possunt realiter non esse, ita ratio intrinseca quae realiter est deus potest non esse, nam ratio cognoscendi antichristum fore potest non esse, et sicut antichristus potest non esse, ita scientia qua scitur in deo posse non fore potest non esse. Unde dicunt isti quod deus per intrinsecam et essentialem rationem non cognoscit futurum contingens quia hoc est totaliter divinae perfectioni impertinens, sed staret tota latitudo immensitatis divinae perfectionis sine hoc quod esset futurum contingens, et per consequens absque eo quod cognoscit futurum contingens, et sic ratio contingentium non est realiter intrinseca deo, licet sit ipsa formaliter deus et est ratio formalis rerum contingentium.
Primo quia in deo a parte rei circumscriptis conceptibus in deo non potest esse contingentia, quia deus est simpliciter aeternus immutabilis secundum se et quodlibet sui et purus actus habens omnem possibilem perfectionem, igitur in eo nulla est realis contingentia.
Secundo, in aeternis non differunt posse et esse, et etiam secundum, igitur illa quae sunt aeterna vel deus necessario sunt deus vel aeterna.
Tertio, signetur contingentia in deo et sit a, a non est accidens deo inhaerens ut met isti concedunt igitur est deus, et ultra arguitur, a potest desinere esse et est pure contingens, igitur deus est realiter contingens et potest non fore, nam ita arguitur per syllogismum expositum haec res potest non esse haec res est deus, igitur deus potest non esse, quod est falsum et contra divinam perfectionem.
Quarto, si deus sit contingentia, sequitur quod potest realiter mutari, quod est falsum. Patet quia potest incipere esse aliquam contingentiam quae non fuit ipse, et potest desinere ut non sit contingentia quae ipse fuit, igitur ipse mutari et ita diceretur de contingentia contradictoria, nam deus potest esse scientia istius antichristus est, et postquam fuerit potest desinere scientiam illius, sed erit scientia suae oppositae.
Quinto, capitur divina essentia secundum rationem pure essentialem consideratam, tunc quaeritur utrum secundum rationem essentialem repraesentant antichristum fore, vel non, si secundum, tunc sequitur quod ipsa non est essentialiter perfecta nec omnisciens, si primum, tunc frustra ponitur illa contingentia.
Contra primam conclusionem
Contra secundam conclusionem
Contra secundum conclusionem arguitur deus secundum nullam rationem intrinsecam est scientia futurorum, igitur conclusio falsa, ita quod nulla ratione essentiali deus est futurorum contingentium notitia antecedens apparet quia signata tota latitudine futurorum contingentium cuiuslibet oppositum potest fore stante ratione dei intrinseca.
Secundo, nam signata ratione quae est in deo futuri contingentis repraesentativa, tunc arguitur, sic ex illius esse arguitur futurum contingenter fore, sed consequens, igitur antecedens, et per consequens huiusmodi rationem esse et contingens, et tunc ratio cognoscendi futurum contingens est contingens et non necessaria.
Responsio ad argumenta contra conclusiones
Ad primum respondetur quod intentio Anselmi et Boetii est salvare possibilitatem futurorum contingentium cum divina praescientia ex immensitate divinae praescientiae et aeternitatis eius considerando maxime illam immensitatem cui non repugnat uniformiter se habendo variae se habere ad creaturas et nunc dicitur scientia huiusmodi propositionis, nunc dicitur scientia eius oppositae. Et circa hoc ponitur exemplum de centro in quo, si ponatur oculus a quo egrederetur immediate ad omnem partem circumferentiae semidiametricaliter, tunc quantum ad hoc ordo esset in successive in circumferentia semidiametrorum, et tamen in ordine ad centrum non esset diversitas ex parte centri, et sic, licet esset quid ordo successionis semidiametrorum, tamen illae haberet eandem habitudinem respectu centri et cum immutabilitate centri staret variae diametros varie se habere inter se quo ad successionem in circumferentia, et sic salvantur diversae habitudines creaturarum inter se. Salvata tamen habitudine eadem ad aeternitatem et Albertus Magnus aliud exemplum quasi simile ponit de puncto, nam si esset punctus indivisibilis cognitionibus tamen ad omnes partes circumferentiae multiplicaret radios suos diverso modo se habentes inter se, et tamen habent eandem habitudinem ad punctum.
Ad rationes quae fiebant contra secundam conclusionem quando dicitur secundum nullam rationem intrinsecam deus est notitia contingentium futurorum, igitur negatur antecedens, et ad probationem quia quacumque data illa stante posset suum oppositum evenire, igitur illa non est ratio futuri contingentis. Negatur consequentia causa est quia illimitatio divinae cognitionis est tanta quod potest esse alicuius cognitio et potest esse ratio cognitionis suae oppositae, et hoc est ex immensitate et illimitatione divinae notitiae. Et hoc non potest competere cognitioni seu notitiae finitae et creatae.
Ad secundum rationem, cum arguitur signata ratione qua deus gratia exempli vult antichristum fore, sed consequens est contingens, igitur antecedens, hic dicitur inquirendo an intelligitur per illam rationem qua deus scit antichristum fore dicitur quod consequentia est, tunc necessaria deus cognoscit antichristum, igitur antichristus erit. Conceditur quod consequens est contingens et antecedens etiam, nam deus contingenter est scientia huius propositionis antichristus erit, et tamen illa scientia qua scit illam propositionem est necessariam res sed contingenter est huiusmodi propositionis scientia. Si vero illam rationem signaret per terminem absolutum dividendo haec scientia est necessaria, igitur antichristus est necessarius, negatur consequentia quia antecedes est pure necessariam et consequens est contingens et ideo apparet quia argumentum procedit ex malo intellectu terminorum.