Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 127, de Libertate
De liber arbitrio in se
Quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa discursiva et electiva
Restat aliquid dicendum de libero arbitrio considerato in se, ubi est advertendum quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa discursiva et electiva, ita quod potentia volitiva et intellectiva sunt idem adaequate, quod probatur quia frustra multipliciter entia ubi per unicam rem simplicem omnia possunt salvari.
Secundo, si essent potentiae distinctae inter se et ab anima quo dato anima non erit rationalis quia non habebit potentiam rationalem nec intelligibilis quia non habebit potentiam intellectivam, et sic de aliis potentiis diceretur.
Tertio, illae potentiae separatae sic se haberent quod una esset rationalis alia electiva, igitur illae essent substantiae nobiles, et sic beatibiles et damnabiles copulativae et intellectivae, immo essent nobiliores substantiae quam ipsa anima quia omne volitivum est nobilius, et etiam omne rationabile est nobilius non rationali, modo anima non est rationabilis nec volitiva
Quarto, huiusmodi potentiae distinctae ponerentur apud taliter opinantes accidentia, modo quod accidens sit rationale vel volitivum est inconveniens quia esse volitivum esse rationale sunt denominationes perfectionis simpliciter, igitur non possunt convenire accidentibus quoniam accidentia essent inferioris speciei quam materia prima, sed quaecumque denominatio perfectionis simpliciter conveniens speciei inferiori convenit et superiori, et cum materia prima sit species superior accidentibus, videtur quod ipsa esset rationalis volitiva, quod est falsum.
Corollaria
Sequitur vanitas fingentium liberum arbitrium esse compositum ex intellectu voluntate. unde imaginatur a[?] sic quod liberum arbitrium exprimitur per duo vocabula ideo debet dici arbitrium liberum ut sit potentia composita vel Resultans ex ratione et volitiva, sed ista positio est vana quia praesumit a parte Rei esse potentiarum distinctionem quod non est verum.
Secundo, qua ratione ex intellectu et voluntate componeretur tertia potentia, ex eadem ratione ex illa tertia est una alia componere quarta, et sic in infinitum procederetur, et ita arguit Altissiodorensis.
Ex quo sequitur quod proprie loquendo quod nihil est quaerere utrum intellectus sit liber vel voluntas, et hoc a parte potentiarum, et quaerere etiam in quo consistat libertas quia adaequate eadem est potentia intellectus et voluntas, debet ergo difficultas resolvi ad actus animae qui quid actus producitur libere vel per modum naturae et necessario, nam non est alia quaestio quia intellectus et voluntas sunt eadem anima quae est diversarum actuum productiva, et sic debet quaeri qui sunt actus liberi et qui sunt naturaliter producti. Et circa hoc primo est opinio Altissiodorensis qui tenet quod actus electivus vel electio est iudicium diffusivum ultimatum, et ex consequenti ponit libertatem esse in intellectu vel ratione, unde ipse imaginatur quod in operationibus moralibus et meritoriis concurrit duplex iudicium.
Unum est deliberationum consiliationum quo intellectus iudicat quod hoc est faciendum vel quod hoc non est faciendum, et hoc dicit ipse non est meritorium nec demeritorium excepto quando procedit ex fide vel actu fidei, igitur iudicandum quia illud est formaliter meritum.
Aliud est iudicium fundamentum diffinitionum et imperativum et excecutivam et illud ipsa electio vel assensus quo assensu acceptatur et iudicatur ultimate esse consequendum illud quod primo iudicat, et hoc iudicium ponit esse liberum, et ideo potentia huiusmodi actus iudicativa et ultimate productiva vocatur liberum arbitrium causando pro potentia et vocatur arbitrium, id est iudicativum quia iudicat et vocatur liberum quia libere huiusmodi actum producit et secundum hoc apparet quod libertas sit in ratione quia rationis est iudicare et non proprie in appetitu, et licet dicit ipse ethicus contrarium dixerit profundius, tamen considerant materiam theologi.
Notabilia
Advertendum est circa praesentem materiam quod resolutio ultima stat in hoc utrum electio sit magis appetendi vel cognoscendi vel econtra quia pluries dictum est, quod actus et habitus multi stant in anima cognotivi et appetitivi seu affectivi ut de fide, ideo data electione praecedente dictamen ipsa vocatur iudicium electionis et ultimum iudicium dicitur esse executionis.
Et de isto iudicio executionis est difficultas, utrum ipse sit actus cognoscendi vel appetendi, et iste doctor videtur dicere quod ille actus est magis cognitivus quam appetitivus, licet utrumque ei conveniat et sit satis rationabiliter potest eum vocare actum rationis. Sed quia communis opinio est ad contrarium quia ille actus vocatur magis electivus quam cognitivus licet utraque conditionem habeat.
Secundo, est notandum quod aliqui doctores aequivocant de libertate. Unde aliqui dicunt esse liberum quod est gratia sui in ordine actuum, et quia in contemplatione primae veritatis consistit perfectissima animae felicitas, ideo omnis actus animae ordinantur in actum intellectus tanquam in nobilissimum actum, ideo actus intellectus est gratia cuius sunt omnis actus tam in potentiis appetetivis seu discursivis, et sic in actu intellectus consistit libertas, et est sic liber quod omnes alii actus gratia eius sunt.
Secundo, imaginatur quod intellectus ex eo est principalis quia nedum in regno animae se habet per modum resilietis, sed se habet per modum imperantis et diffinientis, et voluntas se habet per modum exequentis et familantis, ideo intellectus gratia sui imperat, et ad hoc iste resolvit libertatem.
Tertio, est notandum quod si ista opinio bene intelligatur, non discrepat ab opinione communi quantum ad libertatem contradictionis quae consistit in hoc principaliter, quod concurrentibus quibuscumque causis requisitis ad actus electivi productionem in potestate animae est exire in actum vel non exire et ita praesentato obiecto, et sic de aliis causis requisitis ad actus productionem in facultate voluntatis est producere actum vel non producere sine adiutorio alterius etiam, et in hoc consistit libertas contradictionis quia pro tunc actio voluntatis non dependet ab aliqua causa particulari, sed in suo pleno divino est quod exeat in actum vel ne, et ut in particulari materia discutiatur, introducam difficultates materiae apperitivas.
Quod voluntas non sit libera
Et ideo primo arguitur quod voluntas non sit libera proposito quocumque obiecto voluntatis respectu illius habet necessario aliquem actum, igitur ipsa non est libera. Antecedens apparet quia proposito obiecto sub ratione boni ipsum movet voluntatem ipsius ad prosecutionem vel fugat, ita quod voluntas elicit nolle vel velle vel resistit motioni. Si primum, habeo intentum pro utraque parte. Si secundum, scilicet quod resistit, cum ipsa non resistat nisi per actum positivum, sequitur quod circa obiectum elicit actum.
Responsio ad obiectionem
Contra arguitur quia voluntas ex resistentiis iteratis facilitatur ad magis et magis resistendum, igitur in ea acquiritur habitus resistendi, igitur hoc est ex actibus, et per consequens necessario habet aliquos actus.
Ex quo apparet quod per actus realiter resistit, et sic concluditur quod voluntas respectu obiecti necessario elicit velle vel nolle vel actum resistitivum, et ita argui de Rippa et probat per hoc quod nullus potest peccare omissive.
Secundo, quia si voluntas esset libera, vel ipsa produceret actum suum subito vel successive. Non primum quia sequitur quod in aliquo tempore dato parvo quantumcumque sit illud quod in illo voluntas intenderet gradum vel actum usque in infinitum. Consequens est falsum. Patet consequentia quia qua ratione producit actum ut quattuor in primo instanti illius temporis pari ratione in quolibet alio instanti illius temporis produceret tantum actum quia non est minus potens in aliis instantibus producere tantum actum, immo ipsa est potentior esse facilitatur per reiterationem productionis ad producendum actum, nec poterit dici secundum eo quod voluntas non habet resistentiam respectu productionis sui actus, igitur ipsa non agit successive. Tenet consequentia quia successivo videtur esse ratione resistentiae. Antecedens apparet quia illa resistentia posset augeri ad aequalitatem activitatis voluntatis vel ad maiorem quo dato voluntas impossibilitaretur et impediretur totaliter ad sui actus productionem, et sic non esset intrinsece et essentialiter libera, quod non videtur verum.
Tertio, arguitur ex processu Philosophi septimo Ethicorum, capitulo tertio, ubi ipse comparat syllogismum speculativum ad practicum ponendo quo ad aliquid differentiam et quo ad aliquid convenientiam. Differentia est quin conclusio syllogismi speculativi praecise scitur, ita quod finis eius est tantum sciri modo sic de conclusione syllogismi practici quia per ipsam et per sic esse sicut per eam significatur anima necessario operatur, ita quod quanta necessitate intellectus conclusio speculativa facit scire praecise vel scitur tantummodo necessitate operatur intellectus ex conclusione practica, ut si intellectus sciat istam omnem dulce est gustandum, necessario sequitur operatio. Sed in conclusione speculativa, si scit intellectus ei assentiendo.
Quarto, arguitur habitus exit in actum absque concursu libero potentiae ut apparet de habitibus scientiis, igitur habitus in voluntate qui non erit minoris potentiae exit in actum naturaliter, igitur voluntatis per habitum necessitabitur ad actus productionem. Patet consequentia quia ipsa non est activitas habitus subspensiva.
Confirmatur habitus in aliquo gradu movet voluntatem ad actus productionem et in maiori gradu magis movet eam igitur dabitur gradus habitus tantae intentionis quod nedum non sufficiet tantum movere voluntatem ad actus productionem sed etiam eam necessitabit ad hoc.
Quinto, voluntas carens gratia necessatur a temptationibus illicitis, igitur ipsa non est libera. Antecedens probatur quia ipsa non potest resistere temptationibus, igitur necessario subcumbit. Antecedens apparet per Augustinum, Contra Pelagium arguentem nam si voluntas se sola sufficeret resistere temptationibus, reverteretur error Pelagii saepissime condemnatus et reprobatus. Ex quo videtur quod voluntas carens gratia respectu cuiuscumque temptationis necessitatur.
Sexto, vel voluntas respectu suorum actuum se habet passive vel active. Non primum quia non esset libera eo quod actus producibilis in potentia passiva non est in potentia passi, sed agentis praecise, igitur agentia naturalia pure naturaliter agent quia quodlibet obiectum movens voluntatem concurrit naturaliter, et per consequens eam necessitabit ad actus sui productionem. Nec potest dici secundum, scilicet quod voluntas se habeat active et praecipue respectu actuum meritoriorum, quia ipsa non se habet active respectu habitus meritorii, igitur nec respectu actus. Tenet consequentia quia actus est maioris dignitatis quam habitus quia creaturam magis dignificat quia ipsa dignior est cum actualiter meretur quam cum habet tantum merendi habitum, ideo dicit Aristoteles quod "praecipue agonizantes coronantur".
Confirmatur quia respectu actus beatifici se habet voluntas passive quia talis actus totam naturae facultatem excedit, igitur ipsa se habet passive praecise. Antecedens apparet quia voluntas non potest producere caritatem eo quod caritas est simpliciter et immediate a deo tanquam donum dei et excedit naturales vires humanae voluntatis, si ergo voluntas non potest producere caritatem tanto minus concurret ad actum beatificum.
Septimo voluntas numquam libere vult, igitur ipsa non est libera. Probatur antecedens quia quandocumque vult necessario suum actum per tempus continuat, igitur ipsa necessitatur ad volendum. Antecedens apparet quia non daretur ultimum instans rei naturae permanentis in esse.
Confirmatur quia si voluntas libere produceret actum vel hoc esset antequam actus produceretur et hoc implicat, vel quando productus est in esse et hoc quia omne quod est quando est necesse est esse, et per consequens volendo semper necessitatur.
Octavo et ultimo, arguitur inquirendo de determinatione voluntatis vel ipsa determinatur ad a actum producendum vel agit indeterminata. Si primum vel determinatur per aliquem actum liberum vel naturalem. Si secundum, igitur necessitatur ad agendum. Si primum iterum de illo quaeretur utrum voluntas fuerit determinata ad illius productionem. Si sic vel per actum naturalem vel liberum. Si primum, tunc adhuc voluntas necessitatur respectu sui actus. Si secundum iterum quaeretur de illo, et sic procederetur in infinitum. Si dicatur quod voluntas agit indeterminata, non videtur quomodo posset salvari positis omnibus causis sufficientibus ad producendum a actum et sufficienter dispositis quare voluntas produceret a actum citius in una parte temporis illius quam in alia in quo quid tempore, tunc erant sufficienter applicatae, ita quod non esset ratio quare voluntas citius produceret in una parte quam in illa, et si non producit in prima parte, non videtur causa quare produceret in secunda et non econverso. Et sic apparet ex istis rationibus quod voluntas nullo modo est libera. Aliae rationes possent fieri, sed istae sufficiunt, et cetera.