Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 120, de Libertate
Recapitulatio
In praecedentibus, visum est quod divina cognitio vel praescientia nulllam necessitatem imponit futuris evenientibus plusquam creabilis intelligentia quae ex sua natura esset omnium virtutum cognitiva impertinentis, tamen quantum ad causalitatem effectivam de qua stat quod nullam necessitatem imponeret respectu voluntatis quantum ad suos actus nec haberet causalitatem respectu futurorum contingentium, ut si videam sortem currere mea visio non variat contingentiam Rei et habitudinem effectus liberi libere procedentes a causa voluntaria.
Et ista via manuductiva est facilior ad intelligendum et imaginandum quod divina praescientia concernat res secundum omnes earum habitudines et videat eas secundum quod sunt vel erunt futurae et ita secundum alias differentias temporis nec debet considerari divina praescientia ut est rerum prior seu posterior, sed quantum ad hoc quasi impertinens.
Difficultas de praedestinatione et reprobatione
Sed restat difficultas maior de praedestinatione et Reprobatione quia ultra veritatis conditionem praedestinatio videtur dicere auctum voluntatis divinae et eius determinationem specialem quae habet rationem causalitatis respectu effectuum igitur dat quod praescientia non imponeret necessitatem saltem praedestinatio videtur imponere respectu praedestinatorum. Et ita de probatione proportionaliter est dicendum.
Propositio: Quilibet qui est viator potest esse praedestinatus stante lege
Pro declaratione materiae sit prima propositio quilibet qui est viator potest esse praedestinatus stante lege patet quia quilibet potest facere quod in se est stante lege ad finis consecutionem qua lege stante numquam excideret a gratia quia quicumque facit quod in se est, deus confert ei gratiam et si non faciat oppositum numquam gratia removetur ab eo et quia facere ad in se est, est in potestate viatorum, sequitur quod est in potestate eius perservare in gratia et decedere in gratia igitur talis erit salvatus et per consequens stante lege sine miraculo quilibet poterit esse praedestinatus aequaliter.
Ubi est advertendum quod si divina praescientia nullam imponat necessitatem futuris contingentibus scitis vel scibilibus a fortiori nec divina voluntas cuius intrinseca causalitas est intrinsece libera et magis habet rationem libertatis sine mutabilitate quae est ut possit ad opposita quam intellectus, et quibus apparet quod praedestinatio ratione actus voluntatis nullum addit difficultatis gradum sed potius tollit, nam non est color ad ponendum quod inducat necessitatem quia voluntatis divina respectu talium est intrinsece libera igitur ipsa intrinsece se habens potest in opposita magis quam intellectus divinus.
Ex quo apparet contra Aureolum dicentem istam consequentiam esse bonam voluntas divina fuit determinata per velle ad producendum a effectum futurum igitur necessarium est eam fuisset sic determinatam respectu eiusdem effectus, clarum est quod consequentia non valet quia antecedens est verum et consequens falsum et contra veritatem fidei, scilicet, quod divina voluntas necessario sit determinata respectu effectus producibilis quia ex hoc sequitur quod ipsa necessario produceret quemlibet effectum tempore praefixo quod est erroneum unde et circa hoc Aureolus deficit ex eo quod non considerat quod de ratione libertatis divinae est quod idem sit actus et potentia, nam uniformiter se habens potest in varios effectus et hoc Reperitur in voluntate creata quae agit primum actum non volendo, quia ipsa non potest esse sua volitio et illud vult Aureolus esse in deo, et ideo deficit.
Ex quo sequitur quod deus magis positive concurrit ad praedestinationem quam ad Reprobationem licet utrobique aeque contingenter. secunda pars est nota. prima pars apparet quia deus respectu operationis elicite a viatore praedestinato habente usum rationis concurrit specialiter praemovendo et dirigendo in gloriam conferendo gratiam in praesenti non est tamen sit respectu operationis reprobati quia nec specialiter praemovet ad consequendum effectum Reprobationis nec specialiter vult finem illum, scilicet aeternam mortem, unde potest dici probabiliter quod deus sive divina voluntas se habet privatione vel negative respectu praesciti seu reprobati.
Quod duplex gradus praedestinationis[?]
Pro cuius declaratione est notandum quod duplex gradus praedestinatarum[?] primus est generalis de quibus constat divino intellectui quod felicitatem consequatur finaliter, et secundus est illorum quibus voluntas est determinata ad conferendum gratiam licet contingenter, et ad dandum gloriam in alia vita cum qua stat viatorem non agere conformiter, nam viator potest non sit agere. Ex eo quod contingenter sequitur praeordinationem voluntatis divinae, et ideo contingenter faciet actus meritorios.
Alius est modus specialior, scilicet ele??nis[?] cum formatione[?] et impossibilitatione[?] respectu creaturae carentiae finalis perseverantiae, unde aliqui praedestinatarum[?] fuerunt taliter praedestinati quod non fuit in illorum potestate nec antecedenter nec illative non esset praedestinat, ut de Ieremia et Iohannem baptista de quilibet verisimilem est quod deus in hac vita eos in gratia confirmaverit et de talibus verum est quod stante lege in potestate eorum non est quod sit praestiti quia in eis specialis lex est posita, De praescitis habentibus usum rationis non sic quia licet deus possit aliquos confirmare in gratia non potest tamen aliquos obstinare in via quia nullis excluditur via salvationis in praesenti vita.
Circa quod est notandum quod doctores loquentes in hac materia et scriptura multotiens[?] commemorant quod electi non possunt dampnari et consimiles auctoritates, nam huiusmodi intelligendae sunt de secundo praedestinationis modo. Unde huiusmodi homines sunt electi cum suspensione influentiae male agendi, et quia deus non permittet eos cadere, concedendum est quod non est in eorum potestate ut sint praesciti, nec in alicuius potestate nisi dei est quod ipsi dampnentur, et per consequens salvatur quod electi non possunt quantum in eis est a gratia cadere nec perseverantia discedere. Sed de reprobatis non cadit sub divina misericordia quod ipsa necessitet ad male agendum quia nullo modo impossibilitat ad bonum, nam si sic esset, tunc esset derogare misericordiam dei et esset contra voluntatem dei, nam valde differenter se habet deus respectu illorum vel aliorum, tamen respectu omnium misericordissime.
Propositiones de gradu praedestinationis[?]
Prima est praedestinatio primo modo et communiter accepta nullam tribuit intrinsece dignitatis gradum praedestinato nec reprobatio indignitatis supponendo reprobationem correspondenter ad illum modum supponendum praedestinationem. Patet quia cum aeterna dei praedestinatione stat quantumlibet intensus gradus malitiae et proportionaliter de reprobato cum aeterna reprobatione stat quantumlibet magnus perfectionis gradus, quia praescitus potest in caritate proficere et recipere rite sacramenta ecclesiastica ut parvi praesciti recipiunt aequalem gratiam cum praedestinatis in baptismo et alia dona secundum quorum quantitatem quantificatur gradus perfectionis, et proportionaliter correspondet acceptatio ad intra. Ex quibus alias decebatur patere quod divina acceptatio qua creatura denominatur grata in via et secundum quam redditur vita aeterna digna est alia quam sic praedestinatio quia talis acceptatio potest esse respectu praesciti ut in puero praescito noviter baptizato, nam divina acceptatio proportionaliter respectu caritatis informantis, nam caritas non denominaret subiectum suum carum nisi ab acceptatione divina.
Secundo, praedestinatio respectu actuum intrinsicorum dicit cognitionem dei de futura felicitate. Deinde proportionalem volitionem sed constat quod determinatio divinae voluntatis respectu actus dependentis a libera voluntate humana nullum dicit perfectionis gradum nisi dum elicit conformiter ad divinam voluntatem, igitur de se talis actus non debet laudari nec vituperari nisi propter voluntatis divinae conformitatem.
Ex quo sequitur quod dictum scripturae de Iacob et Esau, scilicet quod unum dilexit alium odio, hunc potest intelligi per allegoriam, ut Iacob et Esau praefigurarent ecclesiam bonorum et malignantium, et sit quod dictum personale.
Secundo, potest recipi de speciali elevatione quod deus Iacob dilexit dilectione qua includitur praedestinatio. Secundo modo accepta et quia non datio alicuius boni vocatur apud deum odium modo Esau non contulit talem gratiam et Iacob contulit, ideo ipsum dilexit et Esau ci[?] non dedit odio habuit nec hoc fuit per frustrationem gratiae specialis quia nondum habuit.
Ubi est notandum quod aliquorum fuit opinio quod praedestinatio quasi causat necessitatem respectu creaturae ut finem consequatur. Unde licet ista opinio concedat possibilitatem ad contrarium concedit, tamen necessitatem ad finis consecutionem et hoc respectu creaturae. Sed haec via non vitat quod gentiles nituntur evitare quia data ista via daretur occasio negligendi salutem quia, si praedestinatio sit talis immutatio sicut isti concipiunt cum qua non stat potentiam quae possit non reduci ad actum, hoc non videtur bene verum, nam aliquis homo potest facere aliquid quo stante lege salvabitur, nam indifferenter potest quis salvari. Et ista opinio procedit ex ignorantia praescientiae divinae quae nullam imponit necessitatem. Ex istis sequitur quod nulli praescito reputat habere dignitatem ad vitam aeternam. Patet quia omnia quae requiruntur ad eam habendam et merendam possunt esse in praescito, scilicet gratia, liberum arbitrium, gratia operatio conformis divina acceptatio, nam talis praevisio aeterna est omnino impertinens et nullum imponit necessitatem respectu actuum voluntatis in eventu futurorum. Ex quo apparet quod aequaliter potest reperiri dignitas in praedestinato et praescito.
Ex quibus sequitur quod nihil se habet repugnans in praedestinato ad culpam vel ad mortem perpetuam. Ex quo sequitur falsum esse quod dicunt aliqui quod omne meritum est effectus praedestinationis. patet quia stat quod Sortes mereatur, et tamen quod sit praescitus igitur meritum non est effectus praedestinationis, et illud fundatur in scriptura, nam quis audeat dicere quin Petrus peccaverit negando et David in homicidio et quis audeat negare illam, qui servat mandata meretur vitam aeternam, dicente salvatore si vis ingredi vitam serva mandata, constat namque quod praescitus potest servare mandata, notandum est tamen quod tenendo aliam viam non esset Resolutio nisi quod divina immensitas est ultima Regula iustitiae cui standum est aui nec ratio naturalis nec iudicium per naturam procurabile est sufficienter Regula ad deum cognoscendum nec ad sciendum contingentiam futurorum concordare cum divina praescientia praedestinatione seu Reprobatione quin divinae voluntati non Repugnat suis non praexigentibus demeritis aliquid a vita aeterna praevari et aeterno puniretur supplicio, nam diceretur quod circumscripta quacumque operatione mala immo sublata libertate deus occulto suo Iudicio iustissime faceret quod unum salvaret alium Reprobaret, et istam viam videtur sequi Apostolus dicens quod "figulus tradit vasa unum in honorem, aliud in contumeliam", et sic aequaliter est in potestate voluntatis creatae vel increatae quod voluntas seu creatura habens usum rationis salvetur sicut quod reprobetur. Et ista via est magis tuta quam alia quae videtur intimare aliqualem negligentiam in creatura ad suam perpetrandum salutem.