Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 40, de Fruitione
Quod ea quae tacta fuerunt quantum ad materiam nobilitatis non sunt intelligenda de nobilitate politica
Advertendum est circa prius dicta quod ea quae tacta fuerunt quantum ad materiam nobilitatis non sunt intelligenda de nobilitate politica secundum communem usum loquendi, quia ad dei subiectionem non sufficit talis nobilitas politica, quae quid subiectio creaturae ad deum non est nisi amor dei et voluntas obediendi sibi offerendo se totum deo, et non reflectendo aliquid in se, ideo dicit Augustinus in libro De civitate Dei "duas civitates fecerunt duo amores, amor dei usque ad contemptum sui, amor sui usque ad contemptum dei" et huiusmodi subiectio non sufficit ad nobilitatem politicam secundum quod utuntur leges de nobilitate.
Dico secundo quod ab huiusmodi subiectione et eius umbra nobilitas politica sumpser Originem, quia ab ea antiqui sumpserunt et condiderunt leges.
Tertio dico quod ad nobilitatem politicam ultra virtutem apparentem vel existentem requiritur applicatio ad conferentia politicae. Unde quantumcumque quis esset virtuosus non propter hoc diceretur nobilis politicae, nisi eius virtus diffunderetur in politia. Requiritur etiam longa continuatio quia propter unum solum factum in politia non dicitur unus nobilis, sed requiritur quod continuet et faciat plura facta nobilitatis.
Materia principalis: diffinitio fruitionis ordinatae
Veniendo ad materiam principalem satis ex declaratione habitudinis ipsius dei ad creaturam apparet quod deus est solum obiectum licitae fruitionis et obiectum beatificum, quia in nulla creatura Reperitur ratio fruibilis vel terminantis finaliter vel satiantis. unde fruitio ordinata potest sic describi, fruitio ordinata est dilectio dei propter se.
Obiectiones
Sed contra arguitur ex dictis in praecedenti quaestione, nam deus est diligendus propter beneficia, ergo beneficia sunt magis diligenda, quia propter unum quodque talem et illud magis.
Item arguitur contra illud propter se, quia vel li 'propter se' capitur negative vel positive, non negative, quia tunc creatura esset fruendum, quia virtutes propter se diliguntur quia virtutes possunt diligi et quod illa dilectio non Referatur in aliud, si capitur positive oportet quod sit alterum duorum modorum vel quia huiusmodi dilectio habet li propter se tamquam partem obiecti, vel quia huiusmodi dilectionem praecedit amor dei alius propter quem amor dei causatur quia non videtur alius modus explicandi li propter se, sed neutrum est dicendum quia si detur principium, tunc Realiter erit bis obiectum eiusdem dilectionis si li propter se sit pars dilectionis obiecti dei, nam tunc Replicabit idem quod non videtur conveniens, si detur secundum tunc numquam staret habere unicum actum diligendi deum fruitione, sed semper duo Requirerentur quod non videtur conveniens.
Aliae rationes possunt induci quia quaereretur qua dilectione una persona divina diligit aliam, quia videtur quod persona in esse personali non habet rationem obiecti fruibilis, quia tunc essent plures rationes obiectales fruibiles.
Item quaereretur qua ratione pater diligit filium, et sic si filius in esse personali non dicat rationem fruibilis, ergo nec rationem bonitatis.
Responsiones ad obiectiones
Ad primum
Ad primum Respondendum est de dilectione propter beneficia quia beneficia possunt multipliciter concurrere ad dilectionem dei fruitivam primo ut ostensiva rationis diligibilitatis intrinsece nam ex diffinitione bonitatis ad extra arguitur interior bonitas, et ideo beneficia sunt iudicativa intrinsece bonitatis, et hoc est conclusione, quia omnis operatio liberalitatis iudicat virtutem in dante et isto modo beneficia divina arguunt ad intra summam bonitatem et largitatem modo ex hoc quod beneficia solum iudicant non propter hoc habent rationem fruibilis, sed solum iudicant notitiam obiecti fruibilis.
Secundo possunt esse causa Rememorativa ad istum sensum quod faciant ostendere materiam obiecti fruibili et ex hoc inducunt in considerationem ipsius.
Tertio possunt considerari alligando et movendo potentiam, nam ex Receptione beneficiorum creatura Redditur promptior ad existendum in actum fruitive et in hoc Reddunt potentiam volitivam promptiorem ad diligendum deum fruitive
Quinto possunt concurrere in genere causae finalis, sed non essentialiter ordinat et iste est intellectus de quo magis ad propositum, in materia possunt enim concurrere beneficia vel dilectionis fruitione in genere causae finalis sic quod Realiter moveant per modum finis ad productionem dilectionis respectu dei non numquam per modum finis essentialiter ordinati, sed sic quod deus et beneficium ex parte obiecti sicut sit non quod beneficium sit finis. et quod deus essentialiter ordinetur sibi nec amores huiusmodi obiectorum habent talem ordinem essentialem, sed magis econverso quia ultimum in executione est primum in intensione et sic non sequitur quod magis diligantur beneficia, quia non est ordo essentialis sic quod deus ordinetur in beneficium nec amore beneficii est prior essentialiter amore dei, sed quod concursu et extrinseco et accidentali concurrit ad dilectione dei, et sic non diligo deum propter beneficium sic quod beneficium sic causa finalis essentialis propter quam diligo deum. si autem li 'propter' dicat causam occasionalem, tunc poterit concedi quod deus diligitur propter beneficia, quia beneficia sunt causa occasionalis propter quam deus diligitur.
Ad secundum
Quantum Ad secundum utrum li 'propter' se capitur negative vel positive, dicendum quod positive capitur et non negative, quia tunc illa dilectio propter quam diligeretur deus non referretur. Sed ibi est difficultas in modo exprimendi, et breviter Ockam dicit quod deus diligitur propter se quia deus diligitur et propter nullum aliud, et quodlibet aliud diligitur propter ipsum loquendo semper de dilectione fruitiva, et in hoc dicitur deus diligi propter se secundum imaginationem Ockam, sed illud pro praesenti non reprobabitur.
Sed est alius modus magis gratus, ubi advertendum quod ad dilectionem dei fruitivam concurrunt duae causae. una est praeceptum legis universale. alia est ratio deitatis sumpta et subsumpta sub lege universale in minori. verbi gratia solus deus est super omnia diligendus a est deus ergo est super omnia diligendus hoc assumitur maior quae est legis et hanc maiorem accepto per fidem, quia credo ex fide deum esse super omnia diligendum, et minor sumitur participaliter et illa sumitur aliquod supponens quod deo, nam hic li propter se vel Refert ad maiorem universalem vel ad medium quod sumitur in minori, et debet li propter referri ad notitiam de illo pro quo supponit in minore, quia non est aliud dicere quod consideratio deitatis est medium concludendi in syllogismo practico quod deus est super omnia diligendus.
Et istam viam ponit Chatton, et ita dicit quod ita debet intelligi quod deus est super omnia diligendus, non quod li propter se teneat a parte obiecti, nec quod dilectionem fruitivam praecedat maior alius, sed quia dilectionem fruitivam praecedit una maior cui asseritur ex fide, et minor assumitur in qua ponitur terminus supponens pro divinitate, ex quibus concluditur quod deus est super omnia diligendus, et quomodo asserimus maiori non oportet quod ibi sit alius amor, sed ex lege et fide asserimus maiori, non autem sic est in aliis quia oportet quod sit desiderium assentiendi, et hoc respectu syllogismi practici, verbi gratia, ponatur quod sit aliquis qui non infirmetur et tunc sumatur ista maior omne remedium pro sanitate habenda est quaerendum, tunc iste non assentiet maiori, quia non vult nec desiderat, non autem sic est in proposito quia maiori assentietur ex fide, et minor erit consideratio deitatis, et ex illo, id est, ex maiori et consideratione deitatis inferetur quod deus est super omnia diligendus, etc.