Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 99, de Libertate
Propositiones circa prima principales radix pro inventione fati
Dictum est prius quod nomen fati originem sumpsit a vulgo, et ibi fuerunt dicti tres modi. unus fuit ex libidine mentiendi circa illud primum punctum. Pro materiae declaratione ponuntur aliquae propositiones.
Prima Propositio
Creatura rationalis magis inclinant ad malumPrima quamvis cuiuslibet creaturae rationalis primaeva et naturalis tendentia semper sit recta, ex corruptela tamen peccati magis ad contrarium inclinatur humana fragilitas.
Ista propositio continet duas partes satis claras et fuerunt alias in sententiae positae, sed Recitate faciunt ad fundamentum materiae.
Prima pars dicit quod naturalis tendentia est semper recta, ita quod rationalis potentia ex primaeva sui inclinatione fertur in primam veritatem propter se adhaesive vel nata est ferri et in quamlibet aliam veritatem fertur propter primam et in ordinem ad eam sic et potentia concupiscibilis ex primo instinctu fertur in summum bonum propter se et irascibilis inclinatur primaeva inclinatione ad diligendum ultimam bonitatem propter se. et non diligit nisi in ordine ad ultimam bonitatem et ita de aggressu honorificentiae et ista propositio fundatur in dicto philosophi declarato per Albertum et alios commentatores cum ait Aristoteles quod "omnia bonum appetunt" quia ulterius appetitus creaturae rationalis est semper Rectus et bonus, ut ait Boetius III De consolatione dicens quod "semper recta est naturalis tendentia et intentio", et ante dicit "omnium moralium cura ad unum finem beatitudinis nititur pervenire", et idem Tulius declarat in libro De tusculans quaestionibus ubi ponit lumen naturale rectum, immo "si permittatur creaturam dicere illam ad beatam duceret vitam".
Secunda pars dicit quod ex corruptela peccati creatura inclinatur ad contrarium suae salutis, ita quod maior est inclinatio prava ad oppositum primae vitaliter et summae bonitatis quam primaeva et naturalis inclinatio, probatur ex scriptura quia natura humana ab adolescentia sua prona est ad malum quod non est intelligendum de naturali et primaeva inclinatione sed de inclinatione secundaria quam prodita est originalis iustitia quod ita fuerit nedum in fragilitatibus et hominibus imperfectis sed in viris perfectis Paulus nobis insinuat qui confessus est se habere legem carnis repugnanti legi mentis suae et multo fortius quam primaeva inclinatio erat.
Primum corollarium
Voluntas magis inclinatur ad malum quam ad bonumEx isto sequitur quod proportionaliter ex cupiditate et corruptela peccati voluntas magis inclinatur ad malum quam ad bonum, et ita rationalis potentia inclinatur licet non sub ratione fati, nec voluntas inclinatur ad malum sub ratione mali, nam istae inclinationes, scilicet, primaeva et naturalis tendentia et alia inclinatio consurgens ex peccato sic se habent quod secunda inclinatio magis movet ad oppositum naturalis obiecti debiti et ad oppositum salutis igitur naturalis inclinatio semper tenderet in oppositum contrarium fini ultimo et debito.
Secundum corollarium
Radix inclinationum ad multas fallibilitatesSecundo sequitur radix inclinationum intellectus ad multas falibitates etiam quare creatura rationalis sibi communiter derelicta magis inclinatur ad assentiendum quod habitudo planetarum necessitabit natum ad stuprum furtum homicidium et sic de aliis vitiis quae consueverunt dicere alii delirantes astrologi quam inclinetur ad assentiendum quod talis sit proportio corporis caelestium inter se et tanta magnitudo et tanta ipsorum distantia a terra, nam de corporibus caelestibus sunt demonstratae veritates ut de quantitate solis et de proportione eius ad totam terram et de eius distantia ab ea et de proportione ipsius ad alias stellas et de aliis habitudinibus de quibus habetur scientia demonstrativa quae si praeponerentur vulgo dissentiret, sed si praeponeretur ei veritas sacrilegii statim assentiret, nam quod mars existens in tali signo necessitabit natum ut sit homicida et de aliis falsitatibus quibus vulgus assentiret si ita praeponerentur ei, tamen veritatibus illorum planetarum et corporum caelestium nullo modo assentiret. Et ex eadem radice apparet causa quare vulgus magis credidit imagini fabricatae sub certa constellatione quae haberet vim ad curas morborum, et ad fortunandum vel ad infortunandum et ad procurandum divitias et honores et ad inimicum prosternendum unde magis credidit quod illa imago magis ergo conferat ad morbum curandum quam credat medicem quae ad rei veritatem resolvitur et ad naturalia principia nam magis credit constellationi quam prudentum consilio.
Tertium corollarium
Radix facilitatis ad credendum contra christi legemTertio sequitur radix facilitatis ad credendum contra christi legem nam creatura rationalis ex corruptela peccati inclinatur ad credendum absque ratione si proponatur quod lex christiana salutaris introducta est in terrorem et acerbitatem poenarum et proportionaliter ut peccato evidenter et ad huiusmodi falsitatem est applausus facilis nisi deus iuvet fides elevet et intellectus a deo illuminetur nam intellectus inclinatur ad falsitates horrendas, quia videtur ei quod sunt sibi naturales et convenientes, et ex hoc consurgit falsa credulitas circa animae immortalitatem et corporis resurrectionem.
Quartum corollarium: quod idolatria sit quodammodo naturalis
Quarto sequitur quod idolatria sit quodammodo naturalis vel falsa credulitas et hoc vocando naturale secundum statum naturae nunc currentes ex inclinatione innata ex corruptela peccati et hoc deduxit guillelmus parisiensis in libro de fide et legibus vocando naturale quod competit creaturae secundum statum talem, ut ex consuetudine nutritus malo cilo vel veneno quod fit conveniens et naturale per consuetudinem. exemplum ponit de aliqua muliere quae assuefactione[?] utebatur veneno, et secundum consuetudinem venenum erat sibi naturale et sic proportionaliter idolatria est naturalis naturae corrumptae secundum dispositionem suae corruptionis, et ideo non debet Intelligi naturale simpliciter quia primaeva inclinatio est naturalis et semper Recta et secundum hoc inducit quod idolatria sit naturae corrumptae naturalis et probat quattuor rationibus. primo ex eius universitate, nam fere apud omnes viget malus cultus, nam omnes exercent se quasi ad omnem cultum non debitum, modo fere apud omnes viget idolatria nisi gratia dei specialiter elevaret ad virtutes theologicas et secundum quod fortificaret tres potentias praedictas et Refrenaret ut Irascibilis Refrenatur per caritatem concupiscibilis per spem et rationalis per fidem.
Secundo probatur idolatriae naturalitas, scilicet, ex perpetuitate et continuate, nam ab initio mundi viguit idolorum cultus et semper durat igitur cum sit semper videtur quodammodo naturalis secundum conditionem naturae corrumptae, et quod perpetuo sit et semper per sacram bibliam apparet et per historiam gentilium ubi ponitur idolorum cultus semper fuisse apud quosdam.
Secundo probatur ex remotionis difficultate nam superstitio idolatralis causa difficulter a creatura rationali remonetur quod vix potuit populus israel dilectus a deo quin in idolatriam prorumperet licet diligeretur specialiter a deo et a moyse igitur difficultas remotionis arguit quamdam naturalitatem per assuefactionem in disposito, ut apparet per exempla veteris testamenti quia moyse petente legem pro filius israel ipsi fecerunt vitulum et adoraverunt scuptile, et Reddebant ei gratiam de beneficiis a deo impensis, dicentes hii[?] sunt dii tui israel qui eduxerunt te de terre egipti, nam constitutiones et cerimoniae quae fuerunt eis datae habuerunt quamdam similitudinem ad Ritus idolorum ut de immolatione animalium et talibus, nam plures eorum ratione inclinationis pravae nisi habuissent cerimonias similes idolatriae non suscepissent legem et sic apparet quod vehemens inclinatio est ad falsum dei cultum qui non poterat evelli a populo dei.
Ex quo apparet quod multum timenda est corruptela peccati originalis etiam in perfectis viris quantumcumque in gratia habendantibus quia magna est eius activitas quoniam non obstante caritate immittit cogitationes malas contra fidem quae non sunt peccata si per fidem actualiter refrenantur.
Quarta ratio est ex curialitatis prostitutione experimur enim in nobis quod omnes vires fornicentur dimisso sponso quia prima veritas est sponsus rationalis potentiae. prima bonitas est sponsus potentiae concupiscibilis. prima magnificentia seu potestas est sponsus potentiae irascibilis. Sed circa vanam gloriam rationalis occupatur et concupiscibilis tanto amore occupatur in temporalibus quod non potest evelli nec trahi nisi vix ad amorem dei propter se etiam irascibilis occupatur taliter in temporalibus quod nullo modo poterit evelli quin ea diligat et apetat, quae adhaesio seu dilectio si non sit in contemptum dei sic quod non diligat bona temporalia propter se, sed propter deum, tunc non excludit caritatem, sed forte si talis dilectio esset in maiori gradu respectu temporalium non esset caritati compossibilis.
Quintum corollarium: causa introductionis sacrilegarum artium
Ex quo sequitur causa introductionis sacrilegarum arcium sine veritate et fundamento seu ratione, scilicet, quare artes sacrilegae receptae sunt a vulgo nam hoc est ex corruptela virium prima rationalis magis inclinatur in veritatem sacrilegam et veritatis impertinentis saluti quam veritatibus ad salutem pertinentibus quibus si assentiat hoc est difficulter. Et sub istis artibus continetur in geomantia geomantia quae sunt artes in libris scriptae.
Octavum corollarium
Quare est facilitas introductionis antichristiEx quibus apparet facilitas introductionis antichristi quia minima ratio movet vulgus ad ea quae sunt contra fidem, et ex hoc sequitur maxima legis christi probatio quia eius introductio fuit contra inclinationem universalem et corruptam, et cum hoc praedicabat christus sobrietatem et veritatem et illa quorum executio est contra corruptelam tam irascibilem quam concupiscibilem, et erat contra inclinationem virium corruptarum et introducta per homines simplicissimos igitur deo operante et legem approbante.
Decimum corollarium
Quare facilius credit vulgus fortunam esse deamEt ex hoc patet quare facilius credit vulgus fortunam esse deam quamdam cuius una facies pulchra quae denotat prosperitatem. et alia obscura denotans adversitatem qua quaelibet vetula credat vel sciat capere distinctionem causarum accidentalium a causis per se, nam si iste inveniat thesaurum illud debet resolvi ad causas per se, nam a proposito Plato posuit ibi illud thesaurum et a proposito sortes fodit aegrum igitur ex concursu et combinatione causarum contingit effectus per accidens, quaequid combinatio et concursus nihil aliud sunt nisi fortuna econverso ubi, scilicet effectus est fortuitus et non intentus, nam si resolvatur quod fortuna sit divina providentia, tunc effectus non erit fortuitus respectu ipsius sed quare una domus est fortuita potest reduci ad causas per se.
Secunda radix principalis pro inventione fati
Secunda radix principalis quae procedit non ex ignorantia et potuit esse causa inventionis fati, et dividitur in plures partes nam primo causa quaestus vetulae potuerunt se fingere audisse responsa a deabus de prosperitate puerorum ut ipse de parentibus praemiarentur.
Radix inquit Aristoteles omnium malorum est cupiditas immo avaritia est idolorum servitus et fecit quosdam apostatare a fide, et sic avaritia causa fuit aliquorum mendaciorum, ideo vetulae potuerunt dicere deas fatales eis praedicere statum puerorum et ordinare propria potestate alia causa Reducta ad eandem radicem est ex appetitu inanis gloriae, ergo nulla minima persona caret ut ait valerius nam plene sunt historiae Romanarum de simplicibus se fingentibus cum diis conversari ut magis venerarentur. Unde Alexander Magnus dicit se fuisse genitum a Iove in specie serpentis, et nabugodonosor fecit destrui omnia idola sui regni et voluit se adorari tanquam deum.
Tertia radix principalis pro inventione fati
Alius modus fuit quod per demerita personarum contingit creaturam derelinqui a deo in manibus diaboli. Et ita potuit esse quod daemones culpis creaturarum exigentibus multa dixerunt ventura et huiusmodi dicta vocaverunt fata et illae vetulae coluerunt daemones tamquam potestatem temporalem habentis et secundum varia officia et varias indigentias dederunt eis varia nomina, quaequid officia exercebant circa homines. Unde et quid praesidebant toti domini et vocabantur lares et penates erant dei in secretioribus locis positi, fannos[?] vocabant a saltationibus et maxime coram populo. Ioculatores a Ioculationibus fata deas vocabant quas dicebant in nativitatibus apparere et nedum praedicere prosperitatem, sed conferre saciam a satietate, abundantia ab abundantia et secundum varias operationes deorum habebant varia nomina. unde et deam cleasinam[?] posuerunt infimam deam et posuerunt fatum supremam deam quae statum prosperitatis tribuebat.
Pro quo notandum quod post ista accesserunt poetae qui fata vulgorum philosophorum et astrologorum et res gestas, scilicet, moralem philosophiam et astrologiam simul describere voluerunt et talia dicta in scriptis redegerunt ut vulgus suam fatuitatem legeret, tamen minervam vocabat vulgus daemonem instruentem et Ita de Iove, et tamen resolvendo ad philosophiam naturalem alius intelligitur et per astrologiam aliud ut patet in libro de genealogia deorum.
On this page
Propositiones circa prima principales radix pro inventione fati
Quartum corollarium: quod idolatria sit quodammodo naturalis
Quintum corollarium: causa introductionis sacrilegarum artium
Sextum corollarium: Quare plures student in sanctis super[?]