Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 5, de Fide
Plus rationes pro secunda instantia et responsiones
Tres rationes
Primo sic: ponamus casum quod Abraham ante Christi incarnationem crediderit ex fide Christum esse incarnandum et quod ex habitu fidei formaverit assensum huius propositionis, Christus incarnabitur, quia hoc poterant ponere illi qui erant ante adventum Christi. Ponatur ulterius quod Christus non incarnetur -- quia hoc erat possibile, quia Deus aliter poterat redimere genus humanum secundum Augustinum -- tunc sic prima pars est necessaria quia est una de praeterito vera et secunda est possibilis, ergo haec copulativa erit possibilis: Abraham credidit ex fidei assensu quod Christus incarnabitur, et tamen Christus non incarnabitur, ergo ex fide credidit falsum, et potest confirmari, quia fides potest in assensum supernaturalem, qui est valde difficilis et valde perfectus, ergo potest in minus nobilem et minus difficilem, quia qui potest in maius, potest in minus.
[2] Ulterius sic arguitur: fides inclinat ad conformiter credendum suo praelato et etiam ecclesiae, sed praelatus potest decipere et potest etiam errare quia possibile est quod credat Deum Patrem esse maiorem vel priorem vel potentiorem Filio, quia Pater generat et Filius non, ergo est potentia aliqua in Patre, quae non est in Filio vel aliqua apparentia ex ratione vel huiusmodi et quod consequenter hoc praedicet alicui vetulae simplici ipsam, hoc credet et tenebitur credere quia nesciret ubi refugere, nisi ad praelatum suum. Etiam ecclesia potest errare seu deficere, immo de facto errat in aliquibus excommunicationibus, sicut in casu in quo quis primo contraxerit veraciter cum aliqua muliere matrimonium et secundo apparenter contrahat cum secunda, et in facie ecclesiae, ecclesia coget eum ad habendum secundam. Item, stat quod maior pars consilii erret quia non habemus ex Scriptura quod fides remaneat in omnibus, sed solum in aliquibus. Modo maiori parti credendum est.
[3] Item Deus potest decipere creaturas, et per consequens non est sibi credendum, igitur nec fidei. Consequentia est nota. Antecedens probatur quia Deus potest facere de creatura sicut vult. Confirmatur quia creatura aliquando demeretur quod sit digna decipi, ergo Deus potest eam decipere. Item de facto ita fuit, quod Deus decepit Hieremiam Prophetam, ut patet Hieremiae 20, "Domine decepisti me." me Item post resurrectionem in Caena finxit se comedere, et tamen non vere comedebat, quia habebat corpus glorificatum et sic non convertebat cibum in sui substantiam. Item "finxit se coram discipulis euntibus in Emaux longius ire".
Responsio
Ista ultima ratio cum contentis ibidem tangit tres magnas difficultates quarum quaelibet bene requirit specialem determinationem, ideo de eis breviter aliqua dicta veniendo ad alias rationes. Ad illud breviter quod tangitur de vetula simplici, cui praelatus suus praedicat aliquod falsum etc., in ista materia egregie loquitur Guillelmus Altissiodorensis, ipse enim ponit istam conclusionem: sicut non potest quis agere contra caritatem quin peccet mortaliter, sic non potest quis agere contra fidem quin peccet, ideo dicit quod ignorantia iuris domini directi in fine est peccatum. Ideo in isto casu, si vetula credat suo praelato peccat mortaliter. Et tunc ad rationem, ipse respondet bene et dicit quod creatura rationalis habet multiplicem praelatum, primus et principissimus est ipse Deus assistens continue animae et ipsam dirigens et illuminans quantum in se est. Ideo dicit quod creaturae rationali innatum est credere Deum esse, et ideo vetula quia innatum est sibi a natura credere Deum esse si ipsa secundum instinctum sibi a natura inditum faciat ipsum credat laudet et glorificet, aperiet sibi hostium, et tunc lux divina eam illuminabit, ita quod, si non sit culpa ex parte sui nec vetula ponat obicem, lux divina eam illuminabit. Dicit ulterius quod in isto casu, vetula non deberet credere suo praelato nec angelo sibi hoc annuntiante. Subdit ulterius quod propter culpam subditorum, Deus aliquando permittit praelatum eos decipere. Unde in praedicto casu, vetula non credit praelato, et si credat, tamen non credit ex fide, et si faceret quod in se est crederet ex fide Deo ipsam illuminante.
Quantum est de ecclesia, dicendum est quod ecclesia in suo regimine habet aliqua, quae sunt mere spiritualia, aliqua quae sunt mere politica, et aliqua mixta. Quantum autem ad illa quae sunt mere spiritualia, sicut sunt sacramenta, quae tangunt fidem et caritatem et illa quae absolute sunt necessaria ad finem hominis consequendum, ipsa non potest errare, quia quantum ad hoc dirigitur a Spiritu Sancto, qui non sineret eam errare. Ecclesia autem in negotio mere politico potest errare. De mixtis enim sicut in excommunicationibus, unde in excommunicationibus ponitur aliquid spirituale et aliquid temporale quia quantum ad aliquas poenas exteriores ipsa excommunicatio est politica, si, ad imaginationem, posset separari ista pars politica ab alia, scilicet, a spiritualitate. Et ideo, quantum ad istam partem, potest errare et potest cogere aliquem ad sustinendum aliquam poenam, licet ille de hoc sit mere innocens quia hoc facit modo mere politico, qui semper iudicat secundum allegata et probata; et istud non est contra theologos dicentes quod ecclesia non potest errare quia ipsi solum hoc intelligunt in spiritualibus.
Quantum est de consilio, dicendum est quod possibile est quod totum consilium erret, sed tamen propter hoc non percipietur error, sicut fuit tempore Hilarii. Unde tempore Hilarii maior pars consilii, immo Papa, errabat et in signum veritatis determinandae fuit, ita quod Hilarius proiecit mantellum suum super radium solis et permansit quasi appensus perticae; etiam terra se elevavit ad aequalitatem aliorum, licet esset humo depressus.
Secundo dico quod si omnes in consilio essent infideles, tamen prophetarent seu dicerent veritatem, sicut patet de Balaam, et hoc ex spirituali sollicitudine quam habet tota Trinitas et Christus, qui caput ecclesiae ad dirigendum ipsam ecclesiam, etc.
Quantum Ad tertium, scilicet, utrum Deus possit decipere creaturam, potest dici quod non; et hoc de potentia Dei ordinata, licet absolute posset ut beatus est tutus de sua beatitudine et tamen scit quod Deus eum potest damnare vel annihilare absolute, et ista securitas sufficit ad fidei certitudinem.
Sed alii dicunt quod Deus de sua potentia absoluta non potest aliquem decipere, quia dicitur in Symbolo omnipotens cum sit non potest decipere nec mentiri, et posset istud ratione fundari sicut repugnat suae bonitati facere creaturam peccare ita et decipere, sed primum repugnat igitur secundum; et si arguatur Deus producit assensum falsum sive deceptionem, igitur decipit. Respondetur negando consequentiam, quia non sequitur, Deus facit motum, ergo Deus movetur, nec sequitur, Deus facit comestionem, ergo Deus comedit, et sic de aliis. Ita in proposito, non sequitur, Deus facit deceptionem, ergo Deus decipit. Etiam, aliquod obiectum praesentatum potentiae bene concurrit ad producendum errorem, et tamen proprie non decipit.
Alia ratio pro secunda instantia et responsio
Sed tunc restat difficultas: utrum Deus se solo posset producere assensum falsum seu deceptionem, tenendum est quod non; sed tunc est una difficultas: utrum Deus se solo posset creare in mente alicuius unum assensum verum respectu futuri contingentis eiusdem rationis cum assensu causato ex ratione probabili seu apparentia quem habent multi credentes ipsum esse verum assensum fidei.
Respondendum est quod non probatur, sed hoc nolo asserere, si remaneo sub dubio utrum possit vel non. Et recitabo motivum tenentium quod non. Motivum est illud ponatur per adversarium quod ita sit quod Deus creaverit unum praedictum assensum qui non est de natura fidei.
Item ponatur ulterius quod hoc transiverit in praeteritum, tunc sic necesse est quod creaverit et necesse est quod habens talem assensum per illum assensit quia non est assensus habens conditionem fidei, ergo ista est necessaria: iste assensit huic futuro contingenti cuius habuit assensum, et tamen possibile est quod numquam eveniet. Ponamus primam cum secunda; ista copulativa erit possibilis, iste assensit quod ante Christus erit, et tamen numquam erit, ergo decipitur et hoc a solo Deo, ergo etc. Ita quod istud est corollarium sequens ex positione quod Deus non potest aliquem decipere.
Tunc respondendum est ad rationem contra hoc arguentem seu ad auctoritatem contra hoc arguentem. Ad auctoritatem Ieremiae potest dici dupliciter Potest dici primo quod non loquebatur in persona propria, sed in persona est Zephas false Deo deceptionem imponente. Ideo verba non sunt assertiva assertione Scripturae, sed assertione errandi. Adhuc aliter potest dici quod illud dictum intelligitur secundum opinionem populi, quia populus credebat Ieremiam decipi.
Ad secundam auctoritatem quando dicitur quod Christus post resurrectionem finxit se comedere etc. Advertendum est quod comedere non dicit conversionem cibi in substantiam comedentis, sed comestio est assumptio cibi in potentia ad digerendum. Item comedo totum panem et tamen non totum panem converto in meam substantiam. Item aliqui sunt tam debilis complexionis quod cibum quem sumunt non possunt digerere, et tamen dicuntur vere comedere, ideo dicitur quod Christus vere comedit, sed illud quod comedit non fuit conversum in eius substantiam, sed postea evaporavit vel conversum fuit in aliam substantiam sicut sibi placuit.
Responsio ad rationes pro secunda instantia
Ad primam de spe, responsio Guillelmi Altissiodorensis in hoc est bona, ipse enim dicit quod fides et spes sunt quaedam virtutes, unde ipse dicit quod spes est semper sine quacumque praesumptione, ergo semper inclinat ad verum. Ideo numquam inclinat absolute aliquem ad credendum quod ipse absolute habebit vitam aeternam, sed inclinatio fidei est supra illud complexum in generali quicumque bene egerit et perseveraverit usque in finem habebit vitam aeternam et in particulari in quolibet inclinat ad hoc, si bene persevero in bonis operibus, ego habebo vitam aeternam, ita quod assensus spei, non est categoricus, sed condicionalis vel reducibilis ad condicionalem, et ita proportionabiliter dicendum est de fide, quia illa semper est sine quacumque praesumptione, ideo semper inclinat ad verum.
Ad secundam rationem principalem dicitur quod simile est, scilicet in casu ibidem posito, quod alicui in extrema necessitate etc. Unde dicitur quod talis in illo casu non deberet credere categorice quod ibi sit corpus Christi. Sed ex suppositione quadam, scilicet quod si hostia sit debite consecrata, ibi est corpus Christi, potest forte contingere quod ibi sit una credulitas categorica quod ibi est corpus Christi et secunda non est multum periculosa, sed illa non est generata ex fide. Ideo dicitur quod contingit quod ibi sit aliqua credulitas, sed illa non est magnum peccatum, sicut aliquando contingit in Missa quod ibi est aliquis defectus ex parte Sacerdotis in consecratione, sed ibidem error ille non est multum periculosus nec multum malus nec ibidem est idolatria quia intendit adorare corpus Christi et ita facit.
Ad tertiam de assensu ante incarnationem Christi quia aliqui assentiebat etc. Conceditur totum illud quod ponitur quod assentiebat aliqui huic Christus incarnabitur ante eius incarnationem et hoc ex fide; et quando ulterius ponebatur quod continuaretur huiusmodi assensus usque post instans incarnationis Christi, distinguendum est de assensu ratione temporis quia existentes ante incarnationem Christi tempus incarnationis debebant scire vel proprie secundum praescriptionem Prophetarum, quia certum est quod prophetae tempus adventus Christi denuntiaverunt; non tamen ita certe quod possent pro tunc existentes punctualiter seu certitudinaliter iudicare de praeciso tempore incarnationis Christi. Distinguendum igitur est de tempore quia si fuerunt in tempore multum distante ab incarnatione, ita quod bene poterant iudicare quod pro tunc erat Christus incarnandus, ille assensus, ille assensus, quo assentiebant isti Christus incarnabitur, erat licitus et verus; adveniente autem tempore quo non poterant recte discernere vel distinguere utrum Christus erat incarnatus vel non, quia ex Scriptura hoc non poterant scire, tunc, eo ipso quod habebant aliqualem dubitationem de tempore incarnationis, fides non inclinabat ad illum assensum Christus incarnabitur, sed inclinabat ad illum assensum Christus incarnabitur vel est incarnatus vel de facto incarnatur sub tali disiunctione et isto modo tenebantur pro tunc credere. Et per hoc patet quid dicendum sit ad argumentum quod assensus fidei semper est verus quia quamdiu bene poterat distingui de tempore incarnationis, fides inclinabat ad assentiendum quod Christus incarnabitur quando autem non poterat bene distingui inclinabat ad assentiendum disiunctive quod Christus incarnabitur vel est incarnatus vel incarnatur. Et tunc quando dicitur quod conservetur ille assensus usque ad instans incarnationis, duplex est hic modus respondendi. Unus est quod non est casus possibilis. Alius modus respondendi esset quod ille idem assensus esset, qui ante incarnationem tempore, quo poterat distingui de tempore incarnationis, inclinabat ad assentiendum quod Christus incarnabitur, post tempus, quo non poterat distingui de incarnatione, inclinabat ad assentiendum disiunctive quod Christus incarnabitur vel est incarnatus vel de facto incarnatur. Item secundum primum modum, diceretur quod Spiritus Sanctus non valet concurrere ad conservationem illius assensus in instanti incarnationis vel post; assensus, inquam per quem assentiretur quod Christus incarnabitur. Item etiam quia hoc repugnat naturae illius assensus quod false repraesentet, sicut dictum est multotiens in praecedentibus.