Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 65, de Trinitate
Obiectiones
primo ex imaginatione philosophorum ponentium quod deus est anima mundi. Unde Virgilius in VI eneydos ponit quod omnia "spiritus iutus alit".
Et sicut recitat Albertus fuit intensio philosophorum quod deus est unica forma omnium rerum, scilicet secundum gradus complexionum sunt gradus operabilium, et quod nobiliores exercet operationes ubi materia est nobilius disposita.
Ad idem est Rabbi Moyses in libro de duce dubiorum, qui ponit quod mundus debet imaginari tanquam quod vivens habens diversa membra, alia terrestria, alia minus terrestria, et alia spiritualia, et ponit expresse quod deus se habet in triplici genere causae efficientis, scilicet et finalis. et realiter formalis, ergo ex intentione philosophorum est quod deus est realiter forma mundi et non de possibili solum, sed de facto et quod actuet tamquam forma principissima et actualissima.
Item Commentator in pluribus commentis in XIIo Metaphysicae reponit deum sub triplici genere causae, scilicet formalis, efficientis, et finalis, ergo ex intentione philosophorum est quod deus est prima forma concurrens in genere causae formalis respectu cuiuscumque rei formalis.
Item Beatus Dionysius in suis libris quasi in locis innumeris ponit expresse quod deus est esse entium et vita viventium.
Augustinus etiam in libro Confessionum omnes formas mutabiles subordinat in aliquem immutabilem in eodem genere causae proportionaliter, sicut de efficientibus, ergo videtur quod deus concurrat in genere causae formalis, ut est aliud genus esse ab aliis, ergo deus de facto concurrit in genere causae formalis. Et X confessionum expresse Augustinus approbat sententiam Plotini philosophi Platonici ponentes quod deus sit realiter forma rerum mutabilium.
Responsiones
Deinde arguitur rationibus. primo sic: nulla secunda causa sufficit influere in aliquo genere esse primo, ergo sequitur quod in omni genere causae influentis excludendo materiam, oportet devenire ad aliquam primam et illa est deus, ergo deus est prima causa in genere causae formalis.
Secundo informare vel influxus informativus dicit communicationem bonitatis et perfectionis, ergo debet deo attribui, immo sibi maxime convenit quia communicatio bonitatis venit ex plenitudine bonitatis, ergo ubi est maxima plenitudo bonitatis, ibi est maxima communicatio bonitatis et maxime influxus formalis.
Item forma habet multiplicem habitudinem ad suum formale habet aliquam habitudinem secundum quam recipit perfectionem a suo formabili sicut inhaesionem, nam inharentiam est quod genus dependentiae, habent etiam saltem aliquae et plures formae dependentiam tamquam ad sui productionem, quia formae educuntur de potentia materiae, ergo quantum est ad illam habitudinem, quae est inhaere et quantum etiam ad illam quae est educi formae magis dependet a materia, quam econtra. Et potius recipit a materia quam forma communicet sibi. Ita quo inhaesio et eductio formae dicunt potius perfectionem in materia et imperfectionem in forma. Et secundum has duas habitudines non influit forma formaliter, ergo secundum aliam habitudinem respectu influxus formalis, scilicet influere formaliter. Unde communiter forma inhaereret et quantum ad hoc forma recipit a materia, quia inhaesio est quaedam dependentia formae respectu materiae.
Et communiter plures formae educuntur de potentia materiae realiter, et haec duae habitudines, non sunt habitudines influxus formalis quia ut sic forma in illis habitudinibus non influit, sed potius recipit, habet ergo forma tertiam habitudinem respectu formabilibus, scilicet perficere formabile, ut constitutum, modo ista habitudo est habitudo influxus formalis quia inhaesio est impertinens et conservatio etiam passiva sive eductio formae quia non est influere, sed potius recipere, et tunc capiamus influere formaliter, tunc nullam dicit perfectionem, sed dicit actuationem et suae bonitatis communicationem, ergo potest deo competere, quia ex quo dicit perfectionem hoc potest deo competere et hoc competit formae, quia non est de ratione formalis influxus vel formae inhaere vel educi a materia, sed communicare suo formabili sive denominationem sive perfectionem vi cuius communicationis competunt suo formabili denominationes concretive, ergo cum influxus formalis non dicit imperfectionem, tunc potest deo competere, ergo deus potest formaliter influere, quod est contra prius dicta.
Item, deus est univocalis[?universalis?] in esse personali naturae humanae, sicut de facto est, ergo est univocalis[?] et communicabilis essentialiter et formaliter. Antecedens est clarum de unione verbi ad naturam humanam. Et consequentia probatur quia de ratione essentiae est quod sit communicabilis et communicatur in divinis ad intra, in divinis autem persona non communicatur ad intra, ergo si sit in esse per se univocalis[?], ergo in esse essentiae est univocalis[?] communicando suam perfectionem.
Confirmatur essentia est communicabilis ad intra per plenitudinem ad extra communicatur per plenitudinem participatione. ex quo non dicit imperfectionem et nulla de necessitate coniuncta, forte diceretur quod ex parte dei communicabilis non est Repugnantia quin[?] sit de se communicabilis, sed oritur ex defectu creaturae quae non est huiusmodi influxus capax.
Et illud tollitur primo quia non videtur maior repugnantia quod creatura sit capax unionis essentialis et formalis essentiae et influxus formalis ab essentia quam sit capax unionis ad personam, sed natura humana est capax unionis verbi ad ipsam, ergo non est repugnantia creaturae, quin sit univocalis[?universalis?] essentia.
Item, potentialitas creaturae ad huiusmodi uniones supernaturales non est intrinseca, sed extrinseca, scilicet ex potentia mensurantis, ergo debet magis mensurari penes posse ordinantis quam penes imperfectionem creaturae.
Item, potentia obedientalis non est intrinseca, sed quantificatur secundum gradum potentiae extrinsecae sic[?] potentis uti tali vel tali instrumento nec quantificatur penes gradum intrinsecum creaturae, sed magis penes gradum potentiae sit ordinantis, et sic patet quod ex parte creaturae considerata obedientiali potentia et immensitate dei non est repugnantia quin sit formaliter deo univocalis[?], et quin deus posset concurrere formaliter influendo.
Item nihil est denegandum vel removendum a divina omnipotentia, nisi appareat contradictio vel clara inevidentia. Sed deum concurrere formaliter non implicat contradictionem quia salvatur in eo concursus formalis sive influxus remota quacumque imperfectione, ergo cum de ratione influxus formalis sit aliqua perfectio et nullam dicit perfectionem istud non est deo denegandum.
Confirmatur et magis apparenter quia deitas de facto est creaturae communicata per realem informationem, ergo istud non est deo denegandum de possibili respectu cuiuscumque creaturae. Antecedens patet per Apostolum in Epistola ad colossenses de humanitate christi dicentem quod "in eo habitat plenitudo divinitatis corporaliter".
Et hanc auctoritatem exponunt doctores ad huiusmodi intellectum huiusmodi communicationis formalis, nam Hugo in libro De sapientia animae christi allegando auctoritatem dicit quod animae christi sive humanitati christi communicatum est gratiose quidquid deus habet per naturam, ergo tota plenitudo deitatis est humanitati christi communicata.
Ad idem, allegatur Ambrosius qui expresse tenet quod deus humanitati christi communicavit quicquid habet in se essentialiter et naturaliter. Et hoc non potuit fieri nisi per intrinsecam unionem animae christi secundum suam totam plenitudinem se communicatam.
Ad idem est Richardus de contemplatione, sparte quinta, qui inquit de communicabiitate essentiae divinae vel perfectionis ad humanitatem christi. Et dicit quod non solum communicata est animae christi omnis scientia, sed etiam omnipotentia. Tunc ultra animae christi communicata est omnipotentia, ergo tota latitudo divinae perfectionis et hoc non potest esse, nisi per vitalem immutationem, ergo ex vi unionis formalis deitatis ad humanitatem christi deus formaliter secundum plenitudinem est unitus formaliter sibi.
Item, comparando unionem animae christi ad verbum et econtra sequitur propositum, quia tanta est unio dei ad humanitatem christi. et tam intuitiva quam econtra, scilicet humanitatis ad verbum, sed unio humanitatis ad verbum tanta est quod vi illius communicantur denominationes competentes humanitati communicantur verbo, ergo econtra vi illius unionis communicantur humanitati christi denominationes competentes verbo, ergo sicut vi illius unionis deus denominatur homo, et sicut verbum recipiet denominationes concretivas humanitatis, ita humanitas denominationes verbi, ergo humanitas denominabitur deus quo dato sequitur quod est intrinseca communicatio et non potest reduci ad aliam causam nisi ad causam formalem ergo deus unitur formaliter creaturae.
Item, probatur quod deus possit vitaliter immutare, et auctoritas Magistri est expresse ad hoc et inducit etiam auctoritates Augustini quae hoc videntur sonare.
Una ratio de Rippa
Arguo tamen per unicam rationem quae in hac materia movet Magistrum Iohannes de Rippa ubi praesupponit quod notitia habet multiplicem habitudinem ad potentiam perceptivam quia notitia habet ad potentiam perceptivam habitudinem inhaesionis quia communiter quodlibet accidens dependet a suo subiecto et inhaeret etiam suo subiecto.
Tertio notitia habet habitudinem, ut vitaliter immutativam. modo sequestremus duas primas habitudines quae sunt omnino impertinentes, nam inhaesio est impertinens qualitati vitali ad hoc quod immutet nec ratione inhaesionis notitia dicitur vitaliter immutare quia potest absque inhaesione vitaliter immutare, ergo notitia non est vitaliter immutativa vel notitia ratione inhaesionis nec etiam denominatur notitia vitaliter immutativa in habitudine ad potentiam ut productivam, quia aliqua est notitia quae non est formaliter producta.
Etiam si una notitia crearetur et poneretur in anima, tunc anima per illam notitiam posset cognoscere, ergo notitia non dicitur per se notitia vel vitaliter immutativa in habitudine ad potentiam ut activa notitia dicitur vitaliter immutare, sequitur quod in ordine ad potentiam ut vitaliter immutabilem modo duae primae habitudines dicunt imperfectionem quia inhaerere dicit imperfectionem et dependentiam et etiam produci dicit imperfectionem, ergo cum illae duae habitudines non sint de integritate formalis influxus vel vitalis immutationis, quia non est de ratione notitiae quod inhaeret vel informat vel a potentia producatur, sed solum quod vitaliter immutet quod denominatio, scilicet vitaliter immutare dicit aliquam perfectionem cum magis reducatur ad causalitatem extrare et effectivam quae dicit perfectionem simpliciter, et non imperfectionem quod potest deo competere, ergo deus potest vitaliter immutare.