Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 29, de Notitia
Utrum 'Deus esse' sit demonstrabile: praefatio
Postquam expediti sunt quatuor primi articuli in lectionibus praecedentibus, restat nunc consequenter expedire de quinto, in quo videndum est: utrum 'Deum esse' sit demonstrabile? Et hoc excludendo statum beatorum, de quibus non est dubium quin, ex praemissis evidentibus et prioribus, causa doctrinae quoad nos statim posset inferri in consequentia evidenti quod 'Deus est', licet sit eis primum principium evidentissimum. Ideo talis demonstratio non facit eis scientem quod Deus est, et vi illius processus acquirere scientiam quod Deus est sed stante eorum beatitudine utrum possent demonstrative concludere quod Deus est et utrum processus acquirere scientiam quod Deus est, hic est una dubio quia processus ille esset ex notitiis pure beatificis, scilicet ex notitiis in Verbo vel esset ex notitiis in proprio genere adiuta, tamen potentia per luminem gloriae. Et utroque modo potest probabiliter dici quod sic, quia, licet beatitudo eorum essentialis sit invariabilis vel notitia eorum beatifica de lege ordinata, ita quod nec augmentatur, nec diminuatur, nihilominus tamen de hiis quae spectant ad beatitudinem accidentalem potest esse variatio aliqualis. Licet enim non sit ita de facto, tamen sufficit mihi quod ita possit esse, ita quod beati ex notitia beatifica in verbo evidenter inferre possunt 'quod Deus est' in consequentia evidenti.
Secundo possunt ex notitiis in proprio genere evidenter et in consequentia evidenti inferre quod Deus est cum speciali iuvamine luminis gloriae, nec huiusmodi scientia in proprio genere est beatifica, sicut alias dicebatur, sunt incompossibiles, quia nec absolute actus fidei aenigmaticus est incompossibilis cum visione Dei, ideo etc. Immo, causando demonstrationem pro evidenti notitia aliquarum praemissarum et evidenti notitia de consequentia et evidenti notitia quod huiusmodi praemissae respectu alicuius potentiae sunt inferentes quod Deus est, concedendum est quod Deus cognoscit se esse demonstrabile, immo intuitive se videt 'sic esse demonstrabile'. Non cognoscit tamen hoc demonstrative vel discursive. Similiter potest concedi quod Deus est formaliter notitia demonstrativa 'quod Deus est' quia concedimus quod Deus cognoscit aequivalenter complexe abstractive vel negative, et sic non evitatur isto modo quin sit notitia aequivalenter demonstrativa.
Non igitur intelligo quaestione de statu beatorum, quia non est dubium quin cognoscant 'Deum esse' tam beatifice, id est, in Verbo realiter, quam in proprio genere, iuvate[?] tamen lumen gloriae.
Nec debet etiam quomodo intelligi de statu innocentiae quod non est dubium quin in statu innocentiae esset evidenter demonstrabile 'quod Deus est', et nedum theologice, sed etiam in puro lumine naturali. Ita quod Adam in statu innocentiae potuit utroque modo evidenter cognoscere Deum esse, scilicet theologice, ubi lumen naturale iuvatur fide, et etiam lumine proprio naturali non adiuto fide sive alio iuvamine speciali.
Nam Venerabilis Hugo in libro De sacramentis ponit quod nedum Adam de hoc complexo 'quod Deus est' potuit habere scientiam in lumine naturali in statu innocentiae, sed de hoc complexo Deus est trinus et unus potuit habere scientiam et notitiam evidentem, nam ex habitudine imaginis trinitatis creatae ad imaginem Trinitatis benedictae increatae evidenter potuit conludere Deum esse trinum et unum. Unde inquit Venerabilis Hugo quod clare et immediate videbat se anima et se esse factum ad imaginem Dei, et per consequens, si clare videbat se esse factum ad imaginem Dei et trinitatis, cognoscebat animam ut revelatam ad illam Trinitatem increatam, quod non potuisset cognovisse, nisi cognovisset extrema, ergo etc. Et per consequens quantum ad statum innocentiae non esset difficultas quaerere, utrum in illo statu 'Deum esse' esset demonstrabile, quia certum est quod sic; immo forte ex qualibet notitia creaturae immediate poterat elici evidens iudicium 'quod Deus est'.
Iterum non revocatur in dubium, utrum 'Deum esse' sit demonstrabile in puro lumine naturali in substantiis intellectualibus perfectioribus quam homo sive quam species humana. Stat enim quod ratione vivaciter intellectus et perfectionis speciei quod angelo aliquid sit demonstrabile in suo puro lumine naturali quod excedit capacitatem humanae investigationis sine iuvamine speciali ipsius Dei.
Utrum Deum esse sit demonstrabile in lumine naturali in statu naturae lapsae?
Et ideo solum restat difficultas, utrum 'Deum esse' sit demonstrabile in lumine naturali in statu naturae lapsae.
Conclusio prima
Circa quam materiam est haec conclusio: Naturalis investigatio humana ex luminem naturali praecise non concluderet evidenter 'Deum esse'. Ista conclusio fuit in radice satis tacta in toto processus, in quo ostensum fuit qualiter debilis et fragilis est humana investigatio sibi derelicta. Et patuit per effectum de primis philosophantibus, qui ultra corpora sensibilia et materialia non posuerunt aliquam rem spiritualem, sicut allegatum fuit de pluribus philosophis. Et sicut allegabat Sanctus Thomas in libro quem fecit de angelis recte in principio. Allegatum etiam fuit de Chaldeis, qui pro Deo non colebant, nisi astra vel caelum. Et sic suo modo concipiebant ut philosophantes, nec umquam philosophantes in lumine naturali non iuto fide vel speciali gratia posuerunt aliquid immateriale. Et si posteriores aliquid posuerunt immateriale, si pro quia hoc per doctrinam venientem a prophetis, vel ab Adam, vel quia aliqui fuerunt supernaturaliter illustrati. Et radix fuit saepe tacta, scilicet, propter penam originalis culpae, quia realiter et gustum spiritualem variant et oculum mentalem caecavit intantum quod veritates et maxime pertinentes ad salutem, apparaverunt sibi falsae vel latuerunt eum, latuerunt ad modum gustus corporalis male dis positi, qui iudicat dulce amarum et e converso iudicat amarum dulce et tunc veritates maxime de fine ultimo et de felicitate humana ad quas natura est magis ex natura sua, antiqui magis erraverunt.
Unde potest consequenter dici quod, de Deo nullum conceptum verum habuerunt antiqui philosophi ex suis puris naturalibus. Et hoc satis immuunt[?] exprimentes conceptus eorum, quia in quolibet includitur aliquod imperfectum sive aliquid repugnans Deo. Et sic omnes propositiones affirmativae de Deo quas quas habuerunt erant falsae, quia subiecta earum pro nullo supponebant quia semper includebant aliquid imperfectionis repugnans Deo, ideo etc. Ab istis, tamen excludendo Aristotelem, et Platonem, et Socratem, et alios plures philosophos quia verisimile est quod fuerunt a Deo specialiter illustrati.
Conclusio Secunda
Secunda conclusio: 'Deum esse' est theologice demonstrabile in lumine naturali, id est, 'Deum esse' in lumine naturali potest demonstrari adiuto tamen fide. Et hoc est proprie demonstrari theologice, sicut patet ex praecedentibus quia sicut alias dictum est theologia procedit ex lumine naturali adiuto fide et quod ita sit primo ad hoc sunt testes authentici sicut quasi omnes doctores moderni, qui omnes in hoc concordant, quod rationes Aristoteles ad probandum 'primam causam esse' in isto processu sunt demonstrativae, sicut dicit Albertus Magnus, Sanctus Thomas, Aegidius de Roma et generaliter omnes expositores Aristotelis. Et ista probatio forte videtur repugnare primae conclusioni, scilicet quod in lumine naturali non posset demonstrari 'Deum esse', sive Aristoteles demonstravit in lumine naturali puro sive non, non curo, sed sufficit mihi probare conclusionem meam quia, si in puro lumine naturali, sine fide, demonstraverit a fortiori potest demonstrari in lumine naturali adiuto fide.
Ubi advertendum est quod aliquid dicitur demonstrabile esse in ordine ad aliquam potentiam, cui apta nata sit fieri huiusmodi demonstratio.
Secundo notandum est quod demonstratio non debet censeri demonstratio, nisi respectu potentiae debito modo dispositae. Unde ad assentiendum, utrum A sit processus demonstrationis respectu potentiae intellectivae humanae, non est considerandum, utrum pure sit demonstratio vel infanti vel dementi carenti usu rationis vel rudimento ingenio vel notabiliter laeso in suis naturalibus. Et causa subest nam demonstrationes mathematicae, quae sunt certissimae demonstrationes, non possunt eis esse demonstrationes. Et ideo non in comparatione ad eos debet iudicare, utrum aliqua ratio sit demonstrativa vel non, ita quod breviter, pones intellectum male dispositum, non debet attendi, utrum aliqua ratio sit demonstrativa vel non, sed penes intellectum bene dispositum sit demonstratio virtutis tangit Philosophus quia non dedit nobis aliam regulam, nisi considerando iudicium sapientis in quo consistit virtus et medium virtutis, ubi scilicet et prout sapiens iudicabit.
Advertendum hic quod Boethius in libro De Ebdomandibus ponit unam distinctionem, scilicet quod duplex est omni[?] conceptio. Una talis quod quicumque probat eam auditam, id est, approbat illam ut quod totum est maius sua parte. Alia est quae est communis apud omnes sapientes, ut spiritualia non esse in loco est unum principium apud intellectum bene dispositum et elevatum, ita proportionaliter in materia praesenti quod aliquid esse demonstrativum, vel ad iudicandum aliquid esse demonstrativum vel utrum aliquis processus sit demonstrativus debet attendi pones iudicum sapientis et elevatorum.
Et quia antiqui sapientes reputaverunt illud esse demonstrabile et quod rationes communiter factae ad probandum quod non sit processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis sunt demonstrativae, ideo etc. Verum est quod theologice per easdem rationes quas habuerunt philosophi et per eosdem terminos processus essent sibi perfectiores et alterius rationis et conceptus entis quam philosopho in puro lumine naturali. Patet ergo quod lumine fidei in lumine naturali acquiritur nobilior scientia et perfectior quam sine fide. Ita quod licet Aristoteles habuerit demonstrationes 'quod Deus est', non tamen aeque perfecte, sicut theologus habet qui lumen naturale per fidem elevatur nedum ad habendum demonstrationes perfectiores, sed ad formandum conceptus nobiliores et perfectiores de eisdem propositionibus et ad concipiendum habitudines perfectiores et perfectiori modo; et ideo generaliter conclusiones theologicae cum eodem processu cum philosopho sunt perfectioris speciei quam conclusiones philosophice in puro lumine naturali deductae.
Probationes aliquorum doctorum
Quantum est circa istam materiam valde diffuse et expresse et bene loquuntur doctores, ideo breviter transeam, quia nihil potest addi. Ideo videantur doctores in ista materia, faciam tamen aliquas rationes ad probandum 'quod Deus est' quas faciunt etiam doctores.
Probatio Scoti
Et inter alias rationes Doctor Subtilis facit ad hoc unam rationem valde apparentem. Unde arguit sic: aliquid est effectum, et non a se, vel a nullo, ergo ab alio. Ista deductio conceditur ab omnibus. Quod autem aliquid sit effectum evidens est omnibus ad experientiam. Experientia enim est aliqua fieri, aliqua moveri.
Quod autem non a se, istud est evidens intellectui bene disposito quia nulla res potest de non-esse ad esse produci a seipsa, quia sic prius esset quam esset, quod implicat quia sequitur, id est facit se, igitur est prius se natura vel tempore. Et hoc reputat principium Augustinus Io De civitate Dei, scilicet quod: "nihil gignat se", sic nec potest dici quod a nullo quia non potest salvari quomodo res, quae a nullo fieret, produceretur de non-esse ad esse.
Item istud est contra experientiam quia experiuntur quod quicquid fit, fit ab aliquo, quidquid movetur, ab aliquo movetur, igitur fit illud, fit ab alio. Sit igitur gratia exempli quod B sit ad A effectum, tunc arguitur de A, vel A est effectibile vel ineffectibile. Si est ineffectibile et facit B, tunc est Deus, quia omnis causa quae producit aliquid, et est improductibilis, illa est prima causa. Si igitur igitur A sit effectibile, sit igitur effectibile A ab C. Tunc iterum arguetur de C et tandem quia non est processus in infinitum, deveniemus ad aliquod ineffictibile. Igitur evidenter deducitur quod est aliqua causa efficiens et illa non est effecta, et illa est Deus.
Sed forte diceretur quod est processus in infinitum in talibus causis. Sed sine dubio apud intellectum bene dispositum hoc negaretur, scilicet, quod esset processus in infinitum in causis. Ideo Aristoteles, qui habuit in genium clarum et bene dispositum reputavit hoc impossibile, scilicet quod sit processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis. Ideo oppositum, scilicet, quod non sit processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis pro principio reputavit. Ideo hoc negans proterviat ex defectu ingenii vel ex voluntate.
Secundo tamen dato, scilicet, quod non sit processus in infinitum etc., arguit Scotus sic: et signat totam multitudinem effectibilium, et sit A. Tunc arguit sic: ista multitudo tota est effecta et non ab aliquo huius multitudinis. Ergo ab alio quod est extra totam illam multitudinem effectibilium, ergo est ineffectibile illud extra multitudinem effectibilium et efficit totam illam multitudinem effectibilium, ergo est prima causa.
Probatio de Ripa
De Ripa in ista materia procedit, probando intentum, dato quod sit processus in infinitum in huiusmodi causis Circa quam materiam ponit duas suppositiones.
Prima suppositio est quod in tali ordine, illud quod est superius semper est perfectius, ita quod, imaginando primum effectible illius ordinis et continue in infinitum ascendendo, esset ordo perfectionis talis, quia semper superius esset perfectius, et illud videtur quasi evidenter notum.
Secundo supponit quod creatura quantum est perfectior tantum est dependentior. Ista suppositio non esset evidens, nisi in lumine fidei quia in puro lumine naturali totaliter contrarium videretur, quia angeli minus viderentur dependere quam homines, et in hoc quod secundum aliquos habebunt necesse esse quem errorem, secutus est ille Daemontesono. Sed sine dubio, in lumine naturali, cum lumine fidei, istud est evidens, nam considerata habitudine creaturae ad Deum, generaliter creatura perfectior quantum ad sui productionem requirit causam perfectiorem. igitur quantum est ex parte suae productionis requirit influxum magis perfectum et magis productivum quam creatura minus perfectam, modo proportionaliter, sicut requirit creatura perfectior causam magis productivam et perfectiorem ad sui productionem. Ergo ipsa producta in esse magis est fluxibilis et variabilis et indiget maiori et perfectiori conservatione quam creatura minus perfecta.
Unde circa hoc breviter sicut res perfectior ad hoc ut producatur requirit influxum perfectiorem et magis productivum quam minus perfecta, sic quando est in producto esse indiget proportionaliter influxu conservativo perfectiori. Unde sicut dicit Augustinus est quodammodo ipsam manu tenere continue quia creatura nullum penitus habet gradum essendi sufficiente ad subsistere. Ergo quanto plures habet gradus, tanto plures habet dependentias.
Item considerata habitudine creaturae ad Deum, creatura quasi accidens a substantia sustentatur a Deo. Et ideo suum totum esse est purum dependens ita quod intantum quod aliqui philosophi voluerunt dicere quod Deus respectu creaturae se habet in genere causae, formalis, ita quod creatura habet taliter quod nisi continue manu teneretur, quasi formatur a Deo fluere. Ideo Rabi Moses ponit quod Deus respectu creaturae se habet triplici genere causae, scilicet, efficientis, formalis, et finalis. Et quantum est de hoc Dionisius et Linconiensis dicunt quod Deus est forma et se habet respectu creaturae, sicut figura sigilli ad liquorem[?] quae solum manet per praesentiam sigilli et Augustinus Super Genesim comparat creaturam ad Deum, sicut lumen solis ad solem. Et sic patet quod ista suppositio est satis nota in lumine fidei.
Tunc istis suppositionibus habitis de Ripa sic procedit circa materiam istam, nam dicit ipse, dato quod esset processus in infinitum in causis, signemus infimam creaturam illius processus assumpti. Illa est dependens et non sufficit se sustentari, et quanto est perfectior, tanto magis dependens et magis fluxibilis. Ergo, data tota illa latitudine, illa magis est fluxibilis et maiorem habet dependentiam quam habet creatura. Data ergo indiget magis sustentari quam huiusmodi creatura, posset poni exemplum de liquore. Si esset aliquis liquor fluxibilis indigeret aliquo fixo et firmo ipsam sustentante, et si apponeretur alius liquor magis fluxibilis indigeret maiori fixo, et sic consequenter ascendendo. Ita, in proposito, non potest imaginari quin tota illa latitudo fluat et pro consequens indiget aliquo fixo non fluente illam, sustentante ergo etc. Ista ratio est satis apparens theologo in lumine naturali adiuto fide.
Aliae probationes
Alia ratio potest esse ex infinitate artificii. Nam considerata subtilitate artificii, et dispositione corporum caelestium, et motuum et habitudinum ipsorum, et elementorum et mixtorum, et considerata organizatione unius parvi animalis, ibi enim sunt valde subtiles operationes et habitudines. Non enim videtur quod tantum artificium posset provenire nisi a summo artifice. Et istud indicaret esse iudicium bene dispositum.
Item potest argui ex scibilitate rerum obiectiva. Nam illa est infinita, ergo sibi debet correspondere potentia infinita cognoscens, scilicet, huiusmodi habitudinem infinitam et infinitarum rerum. Quod autem illa sit infinita patet de unico obiecto per se sumpto infinitae conclusiones geometricae et mathematicae sunt scibiles de eo, ut alias tactum est. Praeterea infinitae sunt huiusmodi habitudines correspondentes ad res alias et habitudines et infinitas proportiones adinvicem consonantes facientes inter se unam pulchram armoniam et debitam. Et hoc non est a casu, ergo oportet quod sit ab aliquo hoc cognoscente.
Item potest argui ex determinatione causarum indifferentiam ad productionem suorum effectum. Verbi gratia, ignis infinitorum graduum calorum quaelibet potest producere, ita quod ignis vel calor agit producendo gradus calliditatis quando producit; primum indifferens est ad producendum, secundum, et tertium, etc. et sic in infinitum. Ergo ad hoc quod determinetur, oportet quod sit ab aliqua causa suprema ipsum determinante ad hoc quod producat istum gradum, sic quod non alium vel istum effectum istius speciei, et non sibi similem in specie.