Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 80, de Caritate
De modo attingendi Trinitatem per dona infusa
Postquam humana investigatio instructa est de trinitatis articulo, nunc Restat de modo attingendi huiusmodi trinitatem dilective per dona spiritus sancti infusa.
Rationes contra
Et primo adducit Philosophum pro se opinantem deum nihil ad extra creare ut dicebant Epicurus et sui sequaces.
Rationes quod ex puris naturalibus vitam aeternam nos posset consequi
prima nam cupiditas seu inclinatio cupiditatis quae est ad contrarium fidei est finite activitas, igitur per habitus bonos naturaliter acquisitibiles quis potest naturaliter excedere huiusmodi motiones cupiditatis. igitur quis ex puris naturalibus poterit moveri in finem ultimum.
secundo Plotinus in de sompno scipionis recitat quattuor genera virtutum, quarum primae sunt politicae, quae iuvant ad politicam conservandam, et referovant[?] passiones alio, scilicet, duae sunt purgatoriae quae fugiunt et totaliter vincunt passiones. tertiae sunt purgati m[?], quae obliviscuntur passiones, et nisi passiones non habent locum. quartae sunt exemplares, et istae solum in deo ponuntur, et sic quis poterit ad finis consecutionem sine caritate non indigebit caritate ad summum bonum prosequendum.
Tertia ratio est nam sortes ex puris naturalibus facit quantum in se est ad finem consequendum, igitur ipse est in statu salutis. tenet consequentia per Regulam theologicam. et antecedens est in potestate naturali, igitur conclusio, quod autem antecedens sit in potestate naturali apparet, quia facere quod potest facere est in potestate naturali creatura. modo facere quod potest facere est facere quod in se est, igitur.
Quarto arguitur sic: nullum requiritur donum creatum distinctum ad ponendum creaturam in statu salutis, igitur. consequentia tenet. antecedens, patet, quia sola acceptatio divina est sufficiens. Et confirmatur per Magistrum distinctione 17a, qui ponit quod creatura non Requirit dona creata ad sui iustificationem.
Quinto, arguitur caritas creat, si daretur illa esset naturale non dependens a voluntate cum sit supra voluntatem, igitur necessitat voluntatem in agendo, quia superior. tenet consequentia, quia semper cum inferior insequitur superiorem et exit naturaliter in actum insequendo pulsum superiorum. antecedens apparet per exemplum Augustini, qui ponit caritatem esse sessorem aequi.
Sexto, arguitur quia, si caritas poneretur donum creatum vel ipsa esset divisibiles vel indivisibilis. nullum potest dici, igitur. Maior apparet sufficienti divisione. Minor apparet primo non potest dici quod ipsa sit indivisibilis quia tunc omnes essent aequaliter cari, et sic non contingeret aliquem gradum caritatis acquirere ultra gradum baptismalem. Si dicatur quod sit divisibiles, tunc sequitur quod sic est intelligibilis et quod etiam est remissibilis, quod est falsum. Consequentia patet quia opposita habent fieri iuxta idem, quod autem consequens sit falsum. Patet quia, si sic, hoc esset per peccatum veniale, ut dicit antis[?], sed hoc est falsum, quod patet quia sequitur multa inconvenientia.
primo sequitur quod staret aliquem tantum meruisse sicut Beatus Petrus et numquam peccasse et tamen minus praemiari in caelo quam infans noviter baptizatus decedens absque usu rationis. modo consequens est falsum et patet consequentia. nam sit ita quod aliquis fecerit tota bona opera sicut Beatus Petrus. cum isto tamen stat quod per peccata veniale multiplicata absque morali Remittatur caritas continue, et homo incidit in peccata venialia continue. modo caritate Remissa quasi usque ad non gradum sequitur quod non est deo carus, licet faciat multa bona, non tamen habet caritatem et tunc apparet quod ipse non meretur, quia nullus potest mereri sine caritate secundum legem statutam, et sic sequitur quod quis tot bona fecerit sicut Beatus Petrus, et tamen non praemiabitur plus quam infans noviter baptizatus vel minus praemiabitur.
Septimo, si caritas esset sic remissibilis, sequeretur quod staret aliquem realiter et aeternaliter dampnari, qui numquam peccasset moraliter. Consequens est inconveniens. Et patet consequentia, nam sit Sortes existens in caritate qui per venialia continue pectet, et per unam horam sic quod in instanti terminante horam esset sine gratia. Deinde quod in instanti terminante horam primo Sortes non sit, et tunc Sortes damnatur quia non est in gratia, et tamen numquam peccavit, quia non ante illud instans, quia in quolibet instanti horae fuit in gratia cum numquam ante fuit in peccato mortali nec peccat nec peccavit nec peccabit, et sic decedet et dampnabitur.
Octavo si caritas esset intensibilis et remissibilis sequitur quod staret aliquem decentem cum caritate quem deus nesciret praemiare secundum leges statutas. Consequens est falsum. Et patet consequentia ponendo casum quod Sortes caritas continue intendatur per unam horam et quod in instanti terminate horam illam ille habeat caritatem ut decem, si superviveret.
Ulterius ponatur quod tunc primo non si sic in illo instanti, et ponitur ulterius quod sic Plato in quo ita proportionaliter caritas intendatur remanens in illo instanti. et pro illo eodem instanti habebit caritatem, ut decem, tunc igitur in illo casu vel deus praemiaret Sortem tantum quantum Platonem, et si sic, sequitur inaequalitas divinae iustitiae, quia Plato fuit magis gratus quam Sortes, cum Sortes non habuit caritatem ut decem et Plato habuit. Si ergo minus, tunc deus facit inuriam Sorti quia quocumque gradu praemii sublato adhuc est ibi inaequalitas, quia gratia Platonis minus excedit gratiam Sortis quam praemium platonis excedit praemium Sortis quia per nihil excedit vel excessit gratiam Sortis, nam quocumque excessu dato in infinitum daretur minor excessus, et sic nulla daretur gratia maxima quam huic sortem in via, ergo non potest salvari.
Nono, si caritas esset divisibilis seu intensibilis, et poneretur per potentiam dei absolutam in aliquo subiecto extenso, tunc maior caritas Reddet subiectum magis carum, ergo si ponatur in subiecto indivisibilis, tunc Redderet subiectum infinite carum.
Decimo, si caritas esset intensibilis, sequitur quod secundum ordinem et gradus statuum deberet esse intensio et gradus habituum, et tunc supremi praelati deberent habere supremum gradum caritatis. ista ratio tamen tangit difficultatem scilicet an caritas sit dispositio praevia, et sic de integritate status gerarchici, de hoc videtur alias.
In oppositum est decretalis expresse ponens quod in baptismo infunduntur tres virtutes seu habitus creati, scilicet, fides, spes, caritas, quae sunt de necessitate salutis in viatore. Igitur ultra sunt ponenda dona spiritus sancti seu habitus creati sunt ponendum, puta caritas ad vivificandum et ad modum animam ad suas operationes exercendas consequendum vitam aeternam. et arguitur unica ratione sic: nam sicut finis hominis est supernaturalis, ita requirit operationem sibi proportionatam, et consequenter habitum sibi proportionatum, igitur requirit habitus supernaturalis inclinans et monens potentiam ad ipsum finem attingendum. Et quia materia est difficilis et modus procedendi subtilis est.