Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 33, de Notitia
Continuatio responsionis ad rationes principales
Consequenter restant aliquae rationes solvendae inductae contra veritatem fidei probantes quod Deus non sit a nobis cognoscibilis.
Sexta ratio principalis
Et arguebatur sic: primo et sexto in ordine probando quod notitia Dei sit impossibilis creaturae, quia huiusmodi notitia est infinita, ergo est nobis impossibilis. Consequentia est nota. Antecedens probatur: nam talis notitia Dei, si esset possibilis, esset perfectior quam quaecumque notitia infinitorum obiectorum distincte cognitorum per talem notitiam. Sed notitia infinitorum obiectorum et cuiuscumque distincte est infinita, ergo etc. Antecedens apparet, quia notitia Dei esset obiecti aequivalenter infinitis obiectis creatis, ita quod obiectum ipsius notitiae esset perfectius et nobilius infinitis obiectis creatis, si darentur, quae esse obiectum alterius notitiae, ergo etc.
Ad istam rationem respondet Adam quando dicitur: si daretur notitia, quae esset infinitorum obiectorum et cuiuscumque distincte reprasentativa, illa esset infinita. Concedit ergo notitia Dei est infinita; negat consequentiam, et causa est, quia notitia ipsius Dei non est adaequate ipsius et perfecte repraesentativa, ita quod notitia Dei in infinitum deficit a comprehendente ipsius Dei. Si enim argueretur de notitia ipsius Dei quod adaequate et comprehensive esset repraesentativa, bene concederetur quod esset infinita et immensa, quia repraesentaret obiectum immensum immense comprehensive. Verum est quod ipse dicit quod antecedens est impossibile, scilicet quod sit aliqua notitia infinitorum obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa. Sed in Adam abbreviato notum est per Magisterum Henricum de Huta vel Magistrum Henricum de Hassia quod notitia quantum est de se aequaliter potest esse plurium obiectorum distinctiva sicut unius, ut si ponerentur infinita ova adaequate in eodem loco et applicarentur sic potentiae perceptivae quod possent immediate influere in potentiam perceptivam, tunc illa potentia immediate et distincte omnia ova perciperet.
Advertendum est circa ista duo quod proprie loquendo nec primum nec secundum stant in veritate. Ubi advertendum est pro secundo puncto quod quantum est ex parte notitiae creatae non repugnat sibi quod sit distincta cognitio infinitorum obiectorum et cuiuslibet per se. Unde circa hoc et pro declaratione materiae recolligenda est una distinctio alias posita, scilicet, quod quaedam sunt notitiae supernaturales, aliae sunt notitiae immediate vel mediante causatae ab obiectis creatis, et ista distinctio fuit posita ad ostendendum quod diversae proprietates competunt istis notitiis. Unde circa hoc de notitiis adhaesivus supernaturalibus dicebatur quod universaliter quaelibet talis reponitur sub latitudine accidentium. Nihilominus tamen[?] habent aliquos modos perfectionis immensae sibi tamen extrinsecos. Verbi gratia ut infallibilitas notitiae indicative[?] in contingentia de sic esse, sicut ipsa significatur, ista enim esset conditio immensae perfectionis, si sibi essentialiter competeret, et ista conditio est conveniens omnibus notitiis revelatis immediatae a Deo, quia quaelibet talis est infallibilis notitia cum contingentia de sic esse, sicut ipsa significat. Et sic istum nedum habent prima notitia, sed etiam notitiae revelatae immediate a Deo. Consequenter etiam de simplicibus potest dici quod habent aliquam perfectionem non repertam in notitiis simplicibus immediate vel mediante causatis ab obiectis creatis, sicut repraesentare distincte infinita, sicut de notitia animae Christi, licet sit essentialiter et modice perfectionis, quia omnium doctorum, quasi est opinio quod anima Christi cognoscitur vel sapit realiter omnia quae verbum. Modo distincte repraesentare infinita est modus perfectionis quodammodo sequens immensam et infinitam notitiam, si competeret sibi intrinsece. Ideo notitia simplex remanens eadem potest esse infinitorum repraesentativa. Et proportionaliter, sicut notitia iudicaria est infallibilis cum contingentia desit esse sicut ipsa significat, sicut notitia simplex manens eadem potest esse notitia alicuius, et postea alterius et numquam formae notitia illius cuius prius fuit notitia, ita consequenter dico de distincte repraesentate plura, quia, sicut dictum est alias, talis notitia simplex [?somethingblackedout?] causata ab obiecto non est repraesentativa sui obiecti extrinseca ratione specifica, sed ex influxu obiectivo illius quod obiective se habet ad sui productionem, ita quod secundum hoc quod obiectialis[?] concurrit ad sui productionem est talis obiecti reprasentativa.
Ex quo sequitur quod non stat aliquam notitiam creatam ab obiecto creato esse plurium distincte repraesentativa, quia data aliquo obiecto, si concurrat ad sui notitiam producendum, talis notitia non est repraesentativa, nisi illius obiecti quod obiective se obicit adaequate causando illam notitiam, ita quod, si sint Sortes et Plato praesentes alicui potentiae perceptivae, Sortes causabit notitiam sui et etiam Plato notitiam sui, et sicut ibidem sunt diversa obiecta, sic causabunt diversas notitias nec notitia unius erit notitia alterius.
Ideo satis ex istis videtur apparere quod secundum dictum est falsum, scilicet, quod possibile est aliquam notitiam ab obiecto causato esse infinitorum obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa, sicut si essent infinita ova in eodem loco adaequate applicata potentiae perceptivae, quia vel quodlibet ovum concurreret obiective ad producendum notitiam sui et etiam oportebit dicere quod in potentia illa causabuntur infinitae notitiae, et quod potentia illa cognoscet simul per infinitas notitias vel oportebit dicere quod omnia illa ova unam notitiam confusam illorum, sicut notitia infinitarum partium continui concurrentium ad causandum notitiam alicuius continui, immo in tali casu sensus non discerneret utrum essent ibi plura ova; immo habendo actum reflexu[?] iudicaret quod non esset ibi nisi i[?] unum ovum. Ideo oportebit in tali casu dicere altero termeni[?] modorum[?], scilicet, vel quod in casu illo causabitur notitia confusa et omnia simul concurrent ad sui productionem obiective, et tunc non erit activus illorum distincte repraesentativa, sicut notitia partium continui causata ab infinitis partibus continui concurrentibus simul ad productionem illius notitiae vel quod quodlibet ovum causabit notitiam sui. Et sic erunt impossibilia[?] tali infinitae notitiae vel quod ex ordinatione et limitatione causae superioris aliquod ovum vel aliqua causabunt notitiam sui et non alia secundum quod possibilia erit capax, quicquid, tamen dicatur non stat quod sit aliqua notitia creata infinitorum obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa immediate vel mediate causata ab obiecto creato. Et quantum ad hoc concedo cum Adam quod non stat quod sit aliqua notitia immediate ab obiecto creato causata, quae sit infinitorum obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa nisi forte proveniret ex parte potentiae, sicut esset de supremaintelligentia, si daretur de qua non videretur magnum inconveniens quod per praesentiam alicuius obiecti singularum causaret notitiam obiecti ipsius et cuiuslibet individui illius speciei repraesentativam distincte, quia sicut tactum est in praecedentibus, ad causandum notitiam cum concursu obiectivo ipsius obiecti est concursus potentiae causativus illius notitiae, et continue ascendendo secundum perfectionem specierum, semper perfectior species perfectiori modo concurrit. Et perfectiorem notitiam producit cum eodem concursu obiectivo omnino quantum est ex parte obiecti. Et ideo non videtur magnum inconveniens si suprema intelligentia daretur quod per praesentiam eiusdem obiecti cum eodem concursu omnino posset causare notitiam ipsius et cuiuslibet individui illius speciei repraesentativa. De notitiis autem obiective causatis a Deo quae sunt supernaturales etiam non videtur magnum inconveniens dicere quod sint infinitorum et cuiuslibet distincte repraesentare, licet realiter et essentialiter sicut res multum imperfectae, sicut est de notitiae animae Christi, quia licet sit imperfecta essentialiter, tamen teneo et tenui quod est omnium repraesentativa quia anima Christi cognovit omnia quae Verbum. Et istam nobilem conditionem habet ex concursu obiectivo causa nobilis obiecti immensi. Et ideo consequenter conceditur quod possibilis est aliqua notitia, quae sit infinitorum distincte repraesentativa, et tamen negaretur, ergo est infinita perfectione. Et ita dico de notitia animae Christi, quia licet sit infinitorum distincte repraesentativa, tamen est valde imperfecta essentialiter. Et sic patet quod si concedatur quod aliqua notitia sit infinitorum distincte repraesentativa, ex hoc non arguitur quod sit infinita. Et sic patet quod ex ista ratione non arguitur contra fidem quod Deus non sit a nobis cognoscibilis.
Septima ratio principalis
Secunda ratio et septima in ordine stabat in hoc, scilicet, quod non sit possibile cognoscere Deum, quia si cognosceretur Deus, vel ergo per talem notitiam appareret bonum infinitum, vel finitum praecise. Non finitum, quia tunc appareret aliter quam est, et sic deciperetur creatura cognoscendo Deum per talem notitiam. Nec bonum infinitum, quia tunc aeque perfecte creatura cognosceret Deum, sicut cognoscit Deus seipsum, quia cognosceret ipsum secundum totam latitudinem suae perfectionis.
Hic sunt varii modi dicendi. Primo enim posset dici quod Deus clare et intuitive visus nec apparet immediate bonum finitum nec infinitum. Ita quod in aliquo casu staret quod videretur clare et intuitive, et tamen non appareret nec bonum finitum nec infinitum. Immo quod non appareret bonum finitum, patet quia tunc ex illa notitia intuitiva, falsum iudicium immediate eliceret de Deo, quod est falsum. Nec appareret bonum infinitum simpliciter, quia Deus potest clare videri et tamen non ostendet se secundum A rationem perfectionis vel B, per quas pono intrinsecam in Deo. Et per consequens staret quod ex illa notitia intuitiva non posset immediate elici quod esset sapientissimus, vel B, vel C, et sic de aliis denominationibus, et sic stat quod videatur et non secundum istam rationem A et qua ratione de A, ita de B, etc., sub qua tamen ratione apparet bonum infinitum, ergo etc. Et sic divisio non erat bona, quia non sequitur: Deus cognoscitur a creatura, ergo apparet bonum finitum vel infinitum per talem notitiam.
Aliter potest dici, et est via communior, quod per talem notitiam, licet esset simplex et incomplexa, appareret bonum infinitum ad istum sensum quod mediante illa notitia immediate eliceretur iudicium quod est bonum infinitum. Unde illa simplex notitia esset quaedam apparentia illius iudicii, sicut ponit Adam de baculo cuius una pars est in aqua et alia extra in aere, ita quod per illum modum secundum quem baculus sic videtur homo, qui non esset instructus in scientia in mathematica et perspectiva statim eliceret iudicium quod baculus esset fractus, ita quod per illum modum dicit Adam quod per istam notitiam simplicem baculus apparet fractus, id est, quod mediate illa notitia immediate homo non imbutus in perspectivam eliceret iudicum quod talis baculus esset fractus. Et isto modo, ut dixi, potest dici quod Deus appareret bonum infinitum, quia intellectus per illam notitiam simplicem quam habet de Deo potest elicere immediate evidens iudicium quod Deus est bonum infinitum. Et sic patet quomodo secundum istam viam respondendum esset ad rationem, et quid est hoc dicere, 'Deus appareret bonum infinitum vel finitum per notitiam quam creatura habet de ipso Deo.
Aliter potest dici secundum opinionem Magistri Ioannis de Ripa ponentis rationes formales in Deo quae absolute dicunt perfectionem simpliciter et sunt ordinata inter se secundum praedicata essentialia, et tunc Deus per notitiam talem apparet bonum infinitum, idem potest elici dupliciter. Uno modo quod videtur secundum omnem rationem sibi intrinsecam, ita quod appareret 'ens vivens', 'intelligens', et sic de aliis. Ex quibus omnibus denominationibus resultat ratio deitatis, et sic videre ipsum esset ipsum videre sub ratione deitatis includente omnes rationes perfectionis simpliciter reperibiles in Deo. Alio modo potest intelligi quod cognoscatur secundum unam rationem sibi intrinsecam et non secundum aliam, quia bene concipitur in 'esse entis', et non in 'esse sapientis'. Utrum autem secundum hoc appareret bonum infinitum dicendum est quod bonum infinitum, quia quaelibet ratio reperta in Deo dicit ipsum esse infinitum, ita quod secundum quamlibet rationem appareret infinite et infinite intensive. Sed proprie non appareret bonum immensum, quia si sic, solum apparteret infinitum intensive. Unde si appareret immensum appareret infinitum tam intensive quam extensive. Ideo ad videndum vel cognoscendum Deum, ut bonum immensum apparet eum cognoscere secundum omnes rationes in eo existentes, et sic staret quod appareret ut infinitum, et non ut inmensum.
Verum est tamen quod huiusmodi rationes formales in Deo non ponitur a doctoribus, ideo aliter potest intelligi vel exponi quod Deus appareret bonum infinitum et istud potest multis modis, inter quos modos accepto unum. Primus modus esset quod videns Deum eo ipso quod videret Deum posset elicere iudicum evidens de qualibet perfectione intrinseca sibi in existente non ponendo hic rationes formales, sed solum resolvendo se ad praedicata essentialia vel ad conceptus, ita quod sic evidens Deum posset affirmare de Deo mediante illa notitia quodlibet praedicatum personale sine quocumque discursu, id est, quod vi illius notitiae creare eliceret iudicium evidens, ubi aliqua perfectio simpliciter praedicaretur de Deo affirmative. Et isto modo non oportet quod videatur ut infinitum bonum, quia beati in patria vident Deum, et tamen non possunt immediate vi illius notitiae inferre iudicum evidens de qualibet perfectione intrinseca ipsius Dei, vel saltem si ita sit in obiectis, tamen notitia sive visio Dei potest communicari creaturae, quae non vi illius notitiae immediate eliceretur evidens iudicium de qualibet perfectione [??] intrinseca Dei.
Ideo aliter potest intelligi quod Deus apparet bonum infinitum, quia sic videns Deum vi illius visionis dum tamen sit intuitiva hic in via, sicut habuit Paulus, vel in patria, sicut habent beati potest causare evidens iudicum quod Deus habet infinitas perfectiones ipsum latentes, ita quod bene stat quod videns Deum intuitive eliciat evidens iudicum quod Deus habet infinitas perfectiones et quod infinitae sunt veritates de ipso Deo, ita quod infinita sunt praedicata dicibilia de ipso Deo, quae latent talem sic videntem Deum.
Et si dicatur tunc Deus non esset totaliter visus ab illo, quia non secundum omnem praedicatum, etc. Ad istud respondetur quod beati habent cognitionem de Deo quod Deus est infinitae perfectionis, ita quod infinita sunt praedicata dicibilia de Deo. Staret tamen quod bene cognosceretur a beatis secundum praedicatum essentialem de Deo dicibile, ergo comprehenderetur[?]. Negatur consequentia, quia staret quod appareret bonum infinitum, et tamen non cognosceretur secundum omne praedicatum essentiale de Deo dicibile, illo dato quod cognosceretur secundum omne praedicatum etc. Tamen ex isto non sequitur quod comprehenderetur, quia oporteret quod talis notitia esset aeque perfecta in esse lucis, sicut est obiectum in se, quod est falsum. Nec probaretur infinitas notitiae per hoc quod repraesentaret obiectum infinitum secundum omne praedicatum de Deo dicibile, nisi extrinseca denominatione, sicut patuit in lectione praecedenti.
Responsio ad octavam rationem
Aliae rationes quae fundantur in comparatione sensus ad intellectum reducuntur breviter ad tria puncta. Aliquae enim illarum procedunt et dificiunt in hoc: quod sensus utitur organo corporeo et intellectus non, ideo sensus limitatur ad assentiendum obiectum sibi proportionatum ratione organi corporei, intellectus autem non sic. Aliae deficiuntex illo defectu, quia obiectum corporale non potest applicari sensum, sicut spirituale intellectui, quia obiectum corporale requirit certam distantiam et certum angulum respectu potentiae sensitivae, obiectum autem spirituale est totaliter praesens intellectui nec requiritur distantia eius ab[ad?] intellectum[?], nec multiplicatio specierum, saltem localis. Ideo comparatio sensus intellectum deficit ex illa radice.
Item aliae deficiunt ex alio, quia intendunt probare quod Deus non est cognoscibilis comprehensive, et hoc conceditur bene eis. Verum est quod in principio fuerunt adductae auctoritates ad probandum quod Deus non est a nobis cognoscibilis, quia Deum nemo vidit unquam, ergo Deus non est visibilis. Item Apostolis "Deus inhabitat lucem inaccessibile".
Ad istas auctoritates respondetur: primo quod omnes huiusmodi[?] auctoritates possunt intelligi de notitia adaequate comprehensiva ipsius Dei. Ita quod Deum nemo vidit umquam adaequate comprehensive, Deus inhabitat lucem inaccessibilem cognitive adaequate comprehensiva ipsius Dei.
Secundo dicitur quod omnes huiusmodi auctoritates possunt intelligi ex puris naturalibus sine gratia speciali ipsius Dei; Deus inhabitat lucem inaccessibielm, scilicet, per viam naturae sine gratia speciali, ipsius Dei, Deus inhabitat lucem inaccessiblem, scilicet, per viam naturae sine gratia speciali quia homo ex puris naturalibus sine gratia speciali non potest Deum attingere cognitive, et quantum est ad notitiam Dei prout theologice considerari potest dici quod homo ad illam non potest pertingere ex puris naturalibus et sine speciali gratia ipsius Dei etc.
Responsio ad nonam rationem
Ultimo arguebatur quod Deus non potest demonstrative cognosci, quia 'Deum esse' traditur ad credendum per modum articuli fidei, ergo etc.
Ad istam rationem respondetur primo negando consequentiam, quia si Deus scientifice cognoscitur, cum hoc stat, cum hoc stat quod cognoscitur per fidem, quia, sicut alias dictum est, nec actus nec habitus scientiae et fidei repugnant inter se, ita actus stat cum actu et habitu cum habitu vel actu, quia actus fidei est inevidens et inaenigmaticus, autem actus scientificus est evidens. Tamen isti duo actus non sunt contrarii, sicut visio clara et visio clara et visio obscura eiusdem obiecti, sicut prius exemplificatur de Christo, quae omnia cognovit intuitive et clare in Verbo, obscure autem illa cognoscebat in proprio genere. Exemplificatur etiam de aliquo viso distincte, et etiam in speculis. Et sic patet quod actus fidei et actus scientificus sunt simul et stant simul. Ideo consequentia non valuit, traditur ad credendum Deum esse, ergo non est demonstrabile scientifice. Et sic licet posset sciri demonstrative, tamen rationabiliter traditur ad credendum per modum articuli fidei, quia cum quis cum actu scientifico exit in actum fidei, meretur, et maxime meretur. Sic exeundo in actum fidei cum actu scientifico, quia relinquit actum scientificum evidentem de se et exit in actum fidei aenigmaticum et obscurum, qui actus est meritorius, supposito quod homo sit in caritate.
Aliam causam assignant Sanctus Thomas et plures alii, quare, scilicet, licet Deum esse sit scientifice demonstrabile, tamen traditur ad credendum per modum articuli fidei.
Una est causa defectus ingenii quia, licet Deum esse sit scientifice demonstrabile, tamen non nisi ingeniosis. Modo, fides est omnibus necessaria, ideo etc.
Secunda causa est propter negligentiam, quia licet esset omnibus demonstrabile, tamen multi sunt negligentes studere.
Tertia causa est propter paupertatem, quia licet omnes essent ingeniosi et haberent bonam intensionem studendi, tamen propter paupertatem oportet quod se occupent ad alia negotia temporalia.
Quarto propter moram, nam quam cito quis est adultus obligatur ad fidem, et non potest immediate acquirere notitiam scientifice demonstrativam 'quod Deus est'. Immo oportet prius quod addiscat grammaticam, consequenter logicam. Et sic restaret magna mora antequam quis posset attingere scientifice ad sciendum 'Deum esse' demonstrative, in qua tamen obligatur ad credendum 'Deum esse'.
Conclusio
Ex dictis sequitur quod humana investigatio indiget fide et theologicis veritatibus, nam humana investigatio non adiuta fide vel gratia Dei non attingeret ad Dei notitiam. Et per consequens vel humana investigatio debet esse iuta a fide et veritatibus theologicis vel totaliter deficeret. Unde circa hoc ponit Philosophus Io Ethicorum, et etiam quaedam poeta vocatus triplicem esse virum. Unum quae sufficit sibi ipsi et aliis, et hic est optimus vir. Sed alius vir est qui non sufficit sibi ipsi, sed bene obedit dirigenti ipsum. Tertius est nec sufficit sibi ipsi nec debite obedit dirigenti ipsum, et hic est mutilis vir. Ita quod in proposito, humana investigatio debet medium tenere et fides et veritates theologicae tenent primum. Si enim humana investigatio sibi derelinquetur, deficit, si autem dirigatur a fide et a veritatibus theologicis non poterit errare vel deficere.
Ex istis apparet contra Averroes dicentem quod fides sit imprae[?]vidium[?] et impedimentum doctrinae. Immo alias doctrina sine fide nulla esset.
Ex quo patet qualiter in naturali scientia, in morali philosophia, in mathematica omnes errores tolluntur per theologiam. Nam quantum ad mathematicam facit theologia cognoscere rationes particulares de Deo circa quod humana investigatio sibi derelicta infinitas inducit errores; et ita in naturali philosophia reducendo causalitates effectuum in suas causas. Patet etiam in philosophia morali de sua felicitate, et sic de aliis. Et generaliter theologia est omnium scientiarum perfectissime directiva, et istud concordat directe dicat[?] Apostoli ad Ephesios IVo, nam amplius inquit "ambulant gentes in vanitate sensus tenebris intellectum obscuratum habentes". Secundum illud Isaiae 18 "ponam universos filios meos doctos a domino".
Sequendo ergo fidem et veritates theologicas, possumus cognoscere 'Deum esse', et istud est primum principium et prima veritas in theologia ex qua Bradwardine infert plusquam quinquaginta conclusiones. Et ideo remitto vos ad ipsum in prima parte Summae suae.
Ex istis apparet quomodo testibus contra fidem respondendum sit. Respondendum sic: Primus[?Primis?] enim testis est insinuat se: "dicit insipiens in corde suo 'non est Deus'." Ideo humana investigatio directa fide percipit clare quod huiusmodi testes sunt indispositi et non idonei. Ideo respondendum est quod se diffamant et non sunt audiendi.
Et sic finaliter apparet quantum ad hoc quod veritas fidei facit cognoscere 'Deum esse', quae est prima veritas et primus gradus per quem sanatur humana investigatio. Secundus gradus erit delectione Dei caritativa, scilicet, de frui et uti, de quo videbitur in sequentibus. Et sic apparet quid dicendum est ad istas rationes inductas contra fidem, etc.