Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 89, de Caritate
De intensione et remissione caritatis
Prius dictum est de influentia caritatis respectu omnium virtutum et operationum virtuorum cuius prosecutio erit determinare de virtutibus, si tempus assuisset. nunc autem veniendum est qualiter caritas dicatur intendi vel Remitti.
Propositio: probabilior videtur quod caritas potest componi ex gradibus distinctis
pro cuius materiae declaratione sit ista propositio: quamvis salvari possit caritatem non esse compositam ex gradibus essentialiter distinctis probabilior videtur opinio communis quae ponit eam esse compositam ex gradibus distinctis.
Prima pars apparet multipliciter, nam est unus modus prius tactus, scilicet quod existente eadem essentia caritatis in anima secundum assistentiam spiritus sancti caritati. tunc secundum hoc caritas magis vel minus vivificat animam et secundum hoc ipsa intenditur, et etiam secundum quod spiritus sanctus assistit specialius menti et caritati et quod ipse assumit eam secundum hoc caritas potest in maiorem operationem in anima et virtuosiorem absque acquisitione novi gradus caritatis.
Secunda via est ponentium quod quaelibet forma generaliter est simpliciter indivisibilis intensive, ita quod nulla est composita ex gradibus intensivis et sunt adhuc varii imaginandi. Unde Sanctus Thomas in IIa-IIae, quaestione 24, articulo 5, ubi movet utrum caritas sit augmentibilis, et ipse Respondet dicens quod caritas est simplex et caret paribus intensivis et extensivis, sed caritas potest vocari intendi quia subiectum ipsius potest huiusmodi caritatem plus participare. et ipsa realiter potest plus communicari subiecto et magis in esse. et ista dividitur secundum duos modos considerandi unus est quod realiter caritas, et ita de qualibet forma accidentali posset intensius et remissius in esse suo subiecto ipsa remanente eadem adaequate. Unde imaginabile est quod una forma per applicationem fortiorum agentis magis communicatur et etiam secundum quod passum est magis ipsius subiectivum. et sic per maiorem intimationem actuationis et informationis caritas dicitur intendi et remitti absque acquisitione partis distinctae ab ea.
Sed Contra: opinio Iohannes de Rippa
Sed contra istam viam et Iohannes de Rippa in primo articulo primae quaestionis sui prologi, ubi tractat utrum forma possit remissius informare suum formale quam ipsa sit in sua natura et ponit unam propositionem ubi exprimit suam intensionem, forma per idem formatur est sua intrinseca quiditas et formalis causalitas. Unde imaginatur quod ponere intensionem vel remissionem vel influxum distinctum a forma est impossibile.
Probatur quia nisi sic sequeretur quod aliud esset vivere Sortes et aliud intelligere, et sentire, et sic de aliis operationibus, et aliud esset esse eius. et ex consequenti staret quod Realiter anima Sortis esset melior quam ipsemet Sortem. Patet consequentia et ponatur quod anima Sortis non conceditur secundum totam latitudinem suae perfectionis, et tunc non communicatur secundum totam intensionem. Et sic anima Sortis communicabit ei minus intellectivum vel minus sensitivum, et sic de aliis operationibus. Et sic sequitur quod staret animam Sortis magis mereri quam Sortes. Et magis etiam praemiari, vel magis demereri, et ex consequenti puniri magis.
Secundo, si sic, sequeretur quod aliquid agere posset correspondere animae quod nullo modo correspondet composito. Consequens est falsum quia actiones sunt suppositarum et subsistentiarum. Patet consequentia et capitur aliquis gradus vitae intelligibilis secundum quem forma non communicatur Sorti secundum illam portionem potest habere actum, qui non convenit Sorti quia secundum illum vitam non communicatur Sortes, igitur illa operatio secundum illum gradum convenit animae Sortis et non Sorti.
Tertio data imaginationem sequitur quod compositum ex corpore et anima intellectuali esset imperfectius quam lapis vel asinus, immo poterit esse cuiuscumque speciei ascendendo a non gradu usque ad gradum speciei intellectivae. nam qua ratione ponitur communicari in uno gradu Remisso pari ratione in gradu Remissiori, ita quod constitutum erit minus perfectum quam lapis, quia sicut potest communicari secundum rationem essendi, ita potest communicari in esse vegetativo. et sic constitutet aliquid quod non erit animal, et sic continue ascendendo per species. Alias facit rationes, sed illae videntur communicare cum istis.
Responsio ad opinionem Iohannis de Rippa
Respondendum est in ista materia quod tenens quod forma sit intensius vel remissius communicabilis. Et secundum hoc potest suo subiecto communicare denominationem concretiva sine additione vel deperditione gradus. Hoc est sustinibile, et sic quod nulla forma sit intensibilis nec remissibilis, et sic de accidentibus diceretur quod non intenduntur nec remittuntur per additionem gradus ad gradum, sed dicuntur intendi et remitti quia magis vel minus suo subiecto aliquam denominationem communicant, sed quantum est de substantialibus secus est quia forma substantialis communicatur, ut quiditas compositi nec necessario communicat se totam, utrum autem intensius vel remissius esset sustibile quod sic quia, licet communicet se totam secundum hoc intensius vel remissius, dicitur communicari secundum quod potest in maiores operationes vel minores. Et per hoc salvantur rationes ingeniorum, quare unus habet ingenium subtilis quam alius. Unde rationes de Rippa solum concludunt pro nunc deformis substantialibus et non de accidentibus, quantum tamen ad formam substantialem, si quis vellet dicere vel tenere quod essent intensibiles vel remissibiles.
Posset respondere ad rationes et dicere quod tota quiditas formae de necessitate est pars compositi, et quando arguitur ergo forma substantialis non potest intensius vel remissius communicari. Negatur consequentia. Ad probationem quia tunc sequitur quod staret animam esse aliquod vivens quod non communicaretur composito negatur. pro quo advertendum est quod non stat quod anima communicet se, nisi hoc sit secundum omnem denominationem essentialem sibi correspondentem, stat tamen secundum quamlibet suarum denominationum intendi vel remitti non quod in aliqua sint ponendi gradus quia negatur partium multitudo. Sed si imaginatur quod causa effective libera posset intensius vel remissius se ad effectum applicare per eandem potentiam formaliter, ita quod causalitas formalis indistincte essentiae communicatur intensius vel remissius, nec sequitur quod, si communicetur secundum aliquam denominationem essentialem, quin secundum quamlibet.
Et sic non sequitur alia inconvenientia iam illata per Magistrum Iohannes de Rippa quia omne constitutum ex anima et corpore realiter tenet totam perfectionem animae vel non. Ita perfecte communicatur sicut in sua natura intrinseca est, licet per intentiorem communicationem possit in nobiliores operationes. Et per hoc solvuntur omnia inconvenientia inducta per de Rippa quia nullo modo potest communicari anima intellectiva per modum formae quin communicetur esse intellectivum. et ideo qui vellet sustinere, quia secundum in dispositionem corporis est minor perfectio operationum omnia salvarentur, nec sequitur aliquod inconveniens inductum. nihilominus via communis est magis secura quod non communicatur secundum gradus, immo communicatur secundum se totam.
De formis accidentalibus
De formis autem accidentalibus dicitur quod secundum maiorem actuationem et intimationem informationis dicerentur intendi. Unde Sanctus Thomas habet istam imaginationem quod accidentia non sunt proprie entia. Ita quod esse accedentis est formaliter alteri in esse et non habent intrinsece esse, et ideo consequentur dicit quod formam esse magnam non est nisi formam magis in esse quia ipsa forma non habet quiditatem intrinsecam et quanto magis existit tanto maior forma est, et ideo cum non habeat quiditatem, sed magis inhaeret dicitur intendi, quia magis participat rationes accidentis, et secundum quod accidens magis in est secundum hoc dicitur maius. Unde ipse fundat se in una radice et in ista materia et multis aliis, nam dicit quod omnis distinctio vel est specifica vel individualis. modo formae praeexistentis et formae advenientis non est differentia specifica quia non facerent unam formam, nec est differentia individualis. Patet quia omnis differentia individualis est ratione materiae.
Prima ratio
Et in isto est erroneum cum correctione suae sanctitatis. Et in isto fundamento ait quod impossibile est plures esse angelos in eadem specie, ita quot individua sunt angelorum tot species posuit et maxime in angelis et in abstractis a materia, sed in hoc non tenetur communiter quia primo instantia est de anima intellectiva, quia duae animae distinctae a materia differunt individualiter.
Secundo ad imaginationem capiantur duae qualitates separatae a suo subiecto, una non convertitur in aliam et differunt individualiter, et hoc non est ratione materiae quia non habent materiam.
Tertio, dato angelo cuiuscumque speciei dicere quod deus non possit facere unum talem est periculosum, nam iste sanctus defecit propter dicta Aristotelis et Commentator dicentes quod non est medium apud intellectum nostrum concludi diversitatem numeralem inter aliqua, nisi ratione materia. Unde si essent accidentia separata a loco vel a materia non haberemus medium concludendi differentiam materialem. Sed ex hoc non sequitur quin ibi sit differentia numeralis, nam haec res est et haec alia est et haec non est illa.
Et sic fundamentum ipsius non est solidum, nam ipse ultra procedit adhuc quia si dentur duo accidentia similia separata a materia non videntur differentiae quia non different nisi ratione materiae, sed hoc est falsum, Unde verum est tamen quod non communiter nobis innotescit differentia, nisi ratione materiae.
Et sic ratio concludit quia non poterit esse intensio vel remissio in qualitatibus, sed vocatur intendi et remitti quia magis vel minus inexistit suo subiecto, et quanto magis inest suo subiecto tanto est maius accidens eo modo quod est, et licet ratio non concludat de divinae dividuali, probatio tamen nihil valet, licet opinio sit probabilis. Unde dato quod quiditas accidentis sit vere entitas, adhuc opinio posset salvari quia accidentia possent intendi et remitti quia adhuc possent magis et magis in esse suis subiectis.
Responsiones ad rationes
Ad primam rationem
Ad primam rationem diceret tenens positionem Sancti Thomae quod per alterationem non oportet quod aliquid acquiratur quia accidens non est aliquid, et sic ad salvandum quod in alteratione aliquid acquiratur sufficit quod acquiratur motus secundum quem aliquid acquiritur quantum ad latitudinem et illa latitudo non est quiditas, sed est in existentia, quia nullum accidens et quiditativum, nec quid positivum.
Ad quintam rationem
Ad quintam, notandum est quod tenentes quod accidentia non sint entia habent dicere quod in sacramento altaris non habent essentiam vel quiditatem, sed existunt vel habent modum inexistendi.
Sed contra argueretur quia non habent subiectum, igitur etc., dicitur quod habitudo quam habet subiectum ad accidens dicit perfectionem in subiecto in circumscripta inhaesione, et per deum potest suppleri illa habitudo, Sed non tenendo illam viam diceretur quod accidentia habent intrinsecam dependetiam quam deus supplet quia reducitur ad genus causae efficientis et conservantis per cuius supplementionem servatur modus inexistendi accidentium in sacramento altaris. Et haec sint dicta de praesenti lectione, etc.