Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 134, de Incarnatione
Propositiones ad videndum habitudinem virginis gloriose ad incarnationis mysterium
Prima propositio
Prima est quamvis virgo benedicta in aeterni verbi temporali conceptioni infinitae concurrerit causaliter, non tamen fuit possibile eadem mensura ordinem naturae servare quantum ad formarum primam productionem.
Prima pars apparet iuxta imaginationem Vincencii, sui libri Hystorialis, libro septimo, capitulo 77 ubi ponit quod Spiritus Sanctus superveniens virginem gloriosam producit quattuor actus, scilicet, decisionem solidationem conversionem et formationem, ita quod de ipsa virgine benedicta fuit materia decise ad christi generationem. Deinde fuit solidata et post conversa in christi carnem, et in eodem instanti in corporis figurationem atque debitam organizationem et in eodem instanti ad ista quattuor concurrebat virgo gloriosa.
Tertia propositio
Tertia propositio in eodem instanti fuit caro assumpta et animata. Ex quo apparet quod in eodem instanti totum incarnationis mysterium fuit completum et celebratum, et in eodem instanti genus humanum deo patri et toti trinitati reconsiliatum, et haec est fidei positio quia nisi in instanti fuisset hoc mysterium celebratum, tunc virgo non fuisset mater assumentis sed praeexistentis.
Quarta propositio
Quarta propositio declarativa primae partis propositionis principalis aliquid fieri subito quod naturaliter est solum successive factibile est respectu potentiae facientis in finitae vel vigoris infiniti. patet nam causa naturaliter activa respectu alicuius habentis resistentiam non potest subito agere nisi virtus sit infinita stante, igitur illa resis oportet quod virtus sit infinita si agat subito et quia ad illa quae solum erant naturaliter factibilia successive virgo sanctissima concurrit in instanti, et per consequens ipsa concurrebat modo infinito quantum ad hoc. Secunda pars, scilicet, quod servato ordine naturae quantum ad formarum successionem non fuit possibile virginem concurrere verbi gratia ut si ordo sit quod ex sanguine generetur materia seminalis et ex semen embryo cuius forma sit vegetiva consequenter et alia forma producitur sensitiva et tandem intellectiva, sic quod prior forma maneat cum sequente, tunc impossibile fuit virginem benedicta in generatione filii Dei servare et subito ex eius sanguine carnem humanam generari. Patet quia tunc in illo instanti generationis animae Christi formae mediae essent et non essent quod implicat.
Corollaria
Primo, essent si generarentur in illo instanti in quo sunt, sed quod non sic apparet quia non stat quod cum anima intellectiva remaneant vel oportet quod fuerit transmutatio de extremo ad extremum non servato ordine, vel quod formae mediae fuerint simul et subito productae et in eodem instanti cum anima intellectiva.
Ex quo sequitur hanc copulativa esse possibilem contintas[?] a ad b solvitur, et tamen summe distant. Patet quia in instanti incarnationis a sanguine virginis gloriose existente in capite separatur pars illa ex qua generatur caro in alio loco, et qua ratione distaret per duplum ita per triplum et sic in infinitum.
Secundo, sequitur quod sanguis virginis gloriose convertitur in carnem in aliquo loco, et tamen in illo non est. Patet quia in transmutationibus subitis posterior passio attribuitur ultimo, ut apparet ex VIo physicorum.
Tertio, sequitur virginem gloriosam plus habere rationem parentis respectu verbi quam quaecumque alia mater respectu sui filii. Patet quia iuvante spiritu sancto mater gloriosa supplet causalitatem effectivam paterni seminis disponentis ad corporis formationem igitur ultra communem cursum mater dei habet maiorem concursum in generatione verbi quam quaecumque alia mater respectu sui filii.
Secundo, arguitur quia ut dictum est virgo concurrit altiori gradu respectu generationis verbi immo in infinitum magis et perfectius quam quaecumque alia mater respectu filii sui. Patet quia virgo sancta concurrit subito et modo perfectiori ac nobiliori et aliquo gradu causalitatis non communicato creaturae, igitur debet magis attribui ei ratio parentis quam cuilibet alteri matri.
Quarto, sequitur virgo gloriosa debet magis dici quod genuit deum quam quod aliqua mater genuerit filium. Patet quia denominatio generari est suppositibilis[?], ideo convenit filio dei et quia respectu huius generationis habet virgo benedictissima[?] maiorem concursum quam alia mater respectu filii, ideo magis debet dici quod deum genuit quam alia mater filium suum genuerit.
Ex quo apparet error Nestorii qui concedit quod virgo benedicta est mater christi, et tamen negat quod sit mater dei, sed ad supplicationem Cirili fuit oppositum determinatum, et opinio Nestorii condempnata tamquam haeretica et in illo consilio fuit determinatum quod virgo gloriosa est mater dei mater christi et quod ipsa genuit deum. Et Damascenus[?] IIIo sentenciarum suarum negandum est, inquit, quod virgo sancta sit christi totam, id est, genitricem non quin hoc sit verum, sed negat hoc ad sensum Nestorii, nam idem est adaequate suppositum verbum dei et christus, ideo dicit quod virgo sanctissima debet dici nedum christitokum, sed theotokum.
Ex istis apparet quod partus virgineus continet evidenter totam latitudinem residuam humanae generationis. Unde habetur Xmo metaphyiscae quod omnia quae habent ordinem in aliquo genere habent aliquod primum et quia ille partus est infinitus infra totam latitudinem generationis humanae sequitur quod continet eminenter residuam partem generationis humanae.
Septimo, sequitur quod probabile est dicere quod virgo benedictissima infinito amore genuerit deum vel concepit eum, et hoc est clarum de amore aeterno eo quod verbum de spiritu sancto conceptus est modo concurrente speciali, non tamen conceditur quod spiritus sanctus sit pater christi vel quod filius sit spiritus sanctus et hoc duplici de causa ut tangit bonaventura, et prima est ut Christus excluditur a generatione concursus virilis.
Secundo, ut ab eo tollatur foeditas concupiscentiae et ideo dicitur conceptus est de spiritu sancto, sed quod de amore creato et infinito filium suum produxerit apparet ex verbis Hugonis de Sancto Victore dicentis de virgine gloriossima amore simpliciter et singulariter in corde ardebat. Ideo in carne eius miracula faciebat ecclesiae quod amor virginis gloriose quem habebat ad divinam bonitatem erat tantus quod concurrebat ad sacrum mysterium incarnationis amore et modo infinitis cuius, ut ait Hugo, "dilectio non suscepit sociam, ideo operatio illius non habebit in carne exemplum". Et circa hoc posset induci qualiter in statu innocentiae vires inferiores obediebant superioribus virtutibus. Sed virgo gloriosa fuit in nobiliori statu ideo in ea vires sensitivae superioribus in infinitum magis obediebant et per consequens subito.
Octavo, sequitur quod influentialis irradiatio planetarum in hac sacratissima conceptione non habuit locum. patet quia ibi fuit concursus supernaturalis requirens causalitatem infinitam active Ideo sola virgo gloriosa cum tota trinitate ad hoc concurrebat active. Sed planetae nullo modo possunt concurrere tam intense ideo nullo modo concurrerunt ad huiusmodi sacri mysterii celebrationem.
Sequitur nono, quod testimonium Albizar ad hoc sacro mysterio est repellendum, ponit enim in sexta parte maioris introductorii pro tempore incarnationis verbi dei in signo virginis erant virgo seu puella lactans puerum cuius nomen Iesus, et illud erat in attestatione temporis nativitatis christi, ut dicit, et ex hac auctoritate deducitur quod in dispositione astrorum probatur huius conceptio et nativitas nostri salvatoris de virgine, et licet conclusio sit versa, tamen eius probatio videtur admi??da[?] et detestanda, eo quod per falsum medium concludit veritatem, non tamen concludit hanc sacratissimam incarnationem, ideo dicit hali[?] quod albi??ar[?] fuit historiagrasus, et hoc audito ipse finxit constellationem praecedentem graves effectus, unde diluvium[?] ponit indispositionem astrorum, et tamen tabulae non potuerunt tantum declarare quin esset error a tanto tempore usque ad diluvium.
Quinta propositio
Propositio quinta principalis, licet in eodem instanti christus fuerit perfectissime organizatus et complexionatus, immo et homo perfectissimus nihilominus fuit christus in illo instanti minime quantitatis sub qua umquam fuit aliquis homo, unde debita humorum proportio et partium configuratio non determinant sibi certam quantitatem.
Sed contra hoc arguitur auctoritate Augustini dicentis super illo verbo in tribus diebus reaedificabo illud templum, hoc autem dicebat de templo corporis sui. Et Iudaei replicabant dicentes 90 annis fuit hoc templum aedificatum et tamen dicis ipsum destruere et in triduo illud aedificare, hic dicitur arguendo quod numerus 46 dierum est numerus designans perfectionem corporis christi et eius perfectissimam configurationem, igitur non ab instanti suae conceptionis fuit corpus christi perfecte formatum et figuratum. Sed videtur ex augustino quod illis 46 diebus corpus fuerit successive configuratum ac formatum.
Ad hoc respondetur quod Augustinus intelligit quod 46 diebus christi fabricatur quantum ad augmentum suae quantitatis, non tamen quantum ad debitam configurationem.
Ex quo sequitur quod christus secundum hominem fuit pulcherrimus hominum, nam turpitudo fetus provenit vel ex defectu materiae vel agentium vel ex applicatione causarum ad eius productionem. Sed ex praecedentibus apparet quod in materia fuit bene disposita et ibi concurrit virgo benedictissima modo infinito, ideo ait scriptura "speciosus forma prae filiis homini" psalmo 44, cum hoc stat quod male complexionati vel ex viciis deturpati non videat eius pulchritudinem, nam sicut gustus circa sapores aliquando male disponitur et male iudicat, ita de visu visibilium.
Secundo sequitur quod non oportet ex prima collatione Gabrielis ad virginem ponere successivam dispositionem praecedentem incarnationem verbi dei. Unde imaginati sunt aliqui quod a tempore collationis Gabrielis cum virgine incepit esse decisio et dispositio praevia ad sacram conceptionem verbi dei, et in illo instanti in quo virgo gloriosa assensit verbis angeli in illo fuit verbum caro factum, hanc autem primam dispositionem non est necessariam ponere propter infinitum concursum nedum totius trinitatis, sed etiam virginis gloriose.
Sexta propositio
Sexta propositio, christus fuit nobilior quam si ex Ioseph fuisset natus secundum humanitatem. Patet concursus causalis qui ponitur loco concursus paterni fuit nobilior quam si pater concurrisset ex parte spiritus sancti et virginis benedictae qui fuit infinitus et infinito modo applicatus. Ex quo arguitur eius nobilitas et illud videtur concedere Damascenus in tertio sententiarum et Chrysostom super illo verbo quod in ea natum est de spiritu sancto natum est praecessit inquit veritas per se non materialiter sed effective nobiliori modo quam semen patris concurrisset.
Ex hoc sequitur quod christus habuit plene et summe omnem nobilitatis gradum, nam prima nobilitatis fuit naturalis et illa est ex dispositione complexionis et optiva habitudine potentiarum inter se, nam secundum Aristotelem, I Politicae natura aliquos genuit nobiles, et alios servos nobiles, id est, bene dispositos in debita complexione servos, id est, male complexionatos, si gradum excellentiae supremum et complexionis christus habuit et hoc ex parte corporis et ex parte animae habuit omnia dona gratuita moralia et naturalia exprimentia nobilitatem, licet fuerit ex scirpe David nobiliori et excellentiori modo quam concurrissent parentis de morali nobilitate dictum est eo quod consistit in virtutibus perfectissimis quas omnes christus plene habuit sed alia est maior nobilitas, scilicet, dilectio quam habuit deus erga eum ut hominem, ut de christo verificatur illud scripturae tali honore dignus est quem voluit rex honorari, nam deus christi humanitatem quasi rapuit ad ipsum quantum potuit et omnia dona gratuita creaturae communicabilia sibi dedit atque communicavit.
Septima propositio
Septima propositio, status virginis gloriose fuit excellentior quam aliis status ecclesiastice ierarchiae, et sic fuit quantum ad statum nobilior quam status papalis. Probatur conclusio quia fuit in secreto consistorio trinitatis cui revelata fuerunt secreta regimen spirituale tangentia et divina providentiam circa humanum genus eo quod erat specialis causa et partialis huius renovationis et medelae specialis, et verisimilem est quod ad hoc secretum convocaretur et nullatenus expelleretur ideo remansit ei notitia omnium secretorum divinorum tangentium regimen ecclesiae sanctae. Sed probatur aliunde quia ipsa fuit mater capitis ecclesiae, igitur ex mutua habitudine habuit quemdam gradum praelationis, licet fuerit inferior in illo mysterio, tamen ipsa superat vicarium christi et totam ecclesiam militantem.
Tertio, status maternitatis in virgine includit infinitam dilectionem et talem quod ibi non potest esse defectus vel error, igitur ille status includit dilectionem singularem virginis intemeratae ad deum et econtra dei ad virginem, et illud est de integritate status quod tamen non est de statu papali eo quod suus actus stat cum culpa errore, et sic de aliis defectibus.
Quarto, status ierarchicus officiendum ordinatur ad statum gratuitum, igitur status gratuitus intrinsece talis est nobilior, sed talis erat status virginis gloriose quia ex se includit caritatem quod tamen non est de alio stat in via, et ex hac radice fundaretur quod secundum proportionem bonitatis deberet esse proportio graduum et quod motionum in ecclesia militante, sed quia humanitus non poterit nobis constare qui sint meliores aut boni, ideo non est statutum hoc servare.
Nona Propositio
Nona propositio, virgo glosa influit toti ecclesiae dona meritorum, saltem in petra?ione[?] et meritorie ut sit tamquam post eius filium secunda intelligentia vel habeat modum secundae intelligentiae totum regimen ecclesiae militantis diffundendo. Utrum tamen effective, dicitur quod hoc non videtur impossibile, eo quod Albertus Magnus comparat christum soli suis radiis cuncta illuminans et virginem sanctam comparat lunae quae recipit a sole suum lumen virtute cuius suos radios ubique diffundit et ex excellentiis consideratur verisimiliter quod deus numquam permisit eam in aliquo peccato inquinari eo quod fuit supra omnem creaturam dilecta et propter reverentiam tanti mysterii quod fuit in ea celebratum propter praeconium fuit sanctificatus Iohannes baptista in utero suae matris et quid debuit fieri de illa ex qua et in qua et per quam hoc sacramentum et sacrum mysterium fuit celebratum. Ideo bene resoluta habitudine dilectionis dei ad virginem videtur quod numquam fuit virgo gloriosa peccato coinquinata nec mortali nec veniali nec originali. Et per hoc apparet quid sit dicendum ad rationem inductam. Tamen probabiliter dici posset quod virgo gloriosa habuit praerogativam supra papam, et licet non fuerit sacerdos habuit, tamen peculiarem modum conversandi ad deum et aliquem modum videndi deum, et ista visio excedit omnem cognitionem circa christum, et ideo supra choros angelorum est et supra omnes exaltata.