Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 76, de Trinitate
Dictum est de processione Spiritus Sancti et de controversia inter Graecos et Latinos et ibi fuit introductum aliquid de materia consilii generalis. Pro cuius declaratione protestor quod non intendo aliquid tractare de materia praesentis schismatis, nisi inquantum pertinet ad materiam.
Suppositio: quod deus et natura non deficiunt in necessaris
Et ideo ad videndum quantam auctoritatem deus determinationibus consiliorum generalium dedit. Ponuntur propositiones praemittendo tamen unicam suppositionem quae est ista quod deus et natura non deficiunt in necessaris. Et licet ista suppositio sit fundata in multis locis sacrae scripturae et libris philosophorum, nihilominus ex divina providentia specialiter supra genus humanum providente apparet quod propter hoc fuit verbi incarnatio, sacramentorum institutio, christi passio, eius resurrectio, ex quibus omnibus cum aliis quibusdam concluditur suppositio praemissa vera.
Propositiones
Prima propositio
Quod finis hominis excedit eius naturalem facultatemEx quo sequitur prima propositio seu primum corollarium, scilicet, quod sicut finis hominis excedit eius naturalem facultatem, ita de mediis attingendis deus supernaturaliter providit. prima pars est evidens quia actus beatificus est naturalis et ad illum naturaliter non possumus attingere, immo qui teneret contrarium esset error Pellagii vel haeresis. Secunda pars sequitur ex divina providentia dei circa genus humanum. Et non solum circa cultores veri Dei, immo circa rectores politiarum, ut de angelo regente Persas, ex divina providentia ita quod principes ut regant habent haec ex divina providentia, ut per eos vitia domentur, licet non sit in eis bonitas moralis, prosunt tamen ibi ex hoc quod per eos vitia impediuntur. Unde Iulius Caesar prosequendo Pompeium in parva navicula dicit nautae "noli timere Caesarem vehis".
Secunda propositio
Quod ad non ponere obicem exterius vel communicari ecclesiae catholicae sequitur salutaris directioInfertur secunda propositio quod sicut ad non ponere obicem interius sequitur salutaris directio respectu salutaris personae privatae, ita ad non ponere obicem exterius vel communicari ecclesiae catholicae sequitur salutaris directio, ista propositio fundatur in generali dei providentia.
Ubi advertendum est quod ex culpa originali et excellentia credendorum credenda transcendunt humanam facultatem, et ideo requiritur specialis et supernaturalis concursus ad eorum revelationem. Et licet in scriptura hoc contineatur, non tamen evidenter et sufficienter pro quolibet. Et ideo provisum est occurrente difficultate de articulo credendo per certum remedium, scilicet quod in se est facere secundum traditiones patrum traditas in celebrationibus consiliorum generalium.
Secundo aliquibus videtur quod ex scriptura non habeatur evidenter ecclesiam vel fidem in aliquo vel aliquibus remanere cuiuscumque status fuerint. Unde dicendum est quod fides posset in simplici vetula remanere singulis aliis praelatis et viris ecclesiasticis errantibus in fide. Et in illo casu sufficit quantum ad exterius forum facere illa quae requiruntur ad sacri consilii celebrationem.
Tertia propositio
Quod in consilio sacro aggregati non sunt proprie qui loquuntur sed spiritus sanctusEx quo sequitur tertia propositio quod in consilio sacro aggregati non sunt proprie qui loquuntur sed Spiritus Sanctus est qui loquitur in eis, quia ex quo providentia est sufficiens non requiritur in eis bona dispositio, sic quod ipsi sint boni moraliter sed semper creatura ibi operatur per Spiritum Sanctum ut per formam verborum cum certa intentione sacramentum haberet efficaciam, licet conficiens sacramentum esset malus. Unde sacerdos quantumcumque pravus de eadem materia et observata forma realiter consecraret, igitur ex generali providentia si forma a patribus tradita servetur videtur quod Spiritus Sanctus habebit suam efficaciam et virtutem ad determinandum secundum quod fuerit ad vitam salubre et sanctum.
Ex quo patet quod implicat contradictionem sententiam consilii generalis in necessario credendum pro salute deficere. Patet quia ille terminus consilium generale et alii termini qui determinant de confectione sacramentorum accepti in propria acceptione theologica cognoscant quod in consilio generali et confectione sacramentorum operetur Spiritus Sanctus, ita quod sententia consilii generalis est sententia Spiritus Sancti, et sicut implicat contradictionem Spiritum Sanctum fallere vel decipere, ita implicat contradictionem sententiam consilii generalis aliquem decipere vel fallere in credendis necessario ad salutem.
Quarta propositio
Quod sententia praelatorum, qui sunt defectus, non renuenda in hiis quae sunt necessaria ad salutemSequitur corollarium quartum quod licet defectus praelatorum sit multum laesivus membrorum ecclesiae Dei, non propter hoc formidanda vel renuenda est sententia eorum in hiis quae sunt necessaria ad salutem.
Prima pars est nota in casu quod aliqui essent tales, quia ex officio ipsi tenentur pabulum doctrinae ministrare et scitum reservare suis subditis in tantum quod si illo careant vel habentes non diffundant perdunt gregem quantum in eis est et turbant membra Christi.
Secunda pars apparet quia illi non sunt qui loquuntur in consiliis generalibus vel in aliis sacramentorum confectionibus, sed spiritus Dei qui loquitur in eis. Et haec observata a patribus sanctis praecipue forma tradita ut malitia sacerdotis non impediret Christi veram consecrationem, quia ad certam formam verborum ordinavit Deus se communicare corporaliter. Ita in consilio generali malitia praelatorum vel aliorum in eo existentium non tolleret efficaciam illius, quia non sunt praesides principales, sed organa Sancti Spiritus, qui loquitur in eis, ut proportionaliter locuta est asina Balaam ut malediceret populo dei, et tamen benedixit populo, licet coactus, ut patet Numeri 20 et 23o capitulis, ita in materia fidei aggregati in consilio generali Spiritus Sanctus per eos loquitur veritatem. Et hoc est ex divina providentia respectu humani generis in necessariis pro nostro sive consequendum quod non esset nisi consilio generali daretur auctoritas infallibilis non obstante ministrorum malitia. Unde sicut de Balaam cum audiret Balak, benedicere populo debes, dicit "quid est hoc quod agis numquid vocavi te ut malediceres meis inimicis". Balaam respondit "non possum aliud loqui nisi quae iusserit dominus". Et ideo ubi agitur de instructione populi Christam quamcumque convalesceret malitia assistentium, illi tamen mali homines possent cum Balaam non possumus aliud loqui nisi quae iusserit dominus. Unde secunda vice dominus Balaam respondendo Balac benedictionem prophetare non valeo tantum, quia pluries benedicit Balaam populis. Unde adhuc dicit "non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur", nam sicut Deus in lege moysaica specialiter regebat populum sibi electum, ita specialiori modo nunc regit sanctam ecclesiam Dei, et sicut repromisit Deus antiquis patribus in veteri lege, ita in nova regeneratione promisit vitam aeternam ipso dicente "vobiscum ero usque ad consummationem saeculi". Ecce quomodo providet humano generi. Secundo ecclesiam vocat petram intantum quod "portae inferi non praevalebunt adversus eam", ut resistere posset mendaciis haereticae pravitatis
Consimiliter mali non invite tamen ignoranter prophetarent veritatem. Et ideo dupliciter potest intelligi aliquem veritatem prophetare. Uno modo invite et violenter ut apparet in exemplo de Balaam. Secundo modo ignoranter ut de Caiaphas qui sacramentum nostrae redemptionis et valoris et fructum incarnationis et passionis expressit, licet non intelligeret. Dicit enim "expedit ut unus homo moriatur pro populo". Altum fuit illud verbum, sed non intellexit. Ita quaecumque esset congregatarum malitia in consilio generali, non sapientes veritatem, tamen eam prophetarent. Et consimiliter argueretur de prophetis qui huiusmodi sententiam protulerunt, ut Augustinus exponit Virgilium in Bucolicis dicentem, "iam nova progenies venit de sedibus altis", et versus sequens in praedictis ponitur, et ita sacramenta nostrae fidei prophetasse Iudaei et Gentiles asserunt.
Item illud potest aliunde fundari ex speciali regimine sanctae ecclesiae cui deputatus est tamquam minister spiritualis Michael Archangelus, quoniam sicut ante Christum adventum deputabatur ad custodiam synagogae cui ex officio incumbit non permittere haeresim in sacra ecclesia pullulare. Et ideo dicit quod ipse est nunc custos ecclesiae militantis nec permitteret eam errare, igitur stante praelatorum malitia Michael Archangelus non permitteret aliquam conclusionem fidei subversivam transire.
Quinta propositio
Non videtur evidenter repugnare quemlibet viatorem in consilio generali deputatum deficiere in fidem, et tamen non posse fidei veritatem non determinareQuintum corollarium seu quinta propositio: sequitur quod non videtur evidenter repugnare quemlibet viatorem in consilio generali deputatum deficere in fidem, et tamen non posse fidei veritatem non determinare. Primum apparet quia ex sacra scriptura non habemus nisi quod in consummatione saeculi erunt fideles, nec habetur ex scriptura quod debeant esse illo tunc praelati. Secunda pars apparet, quia dato quod quilibet consilii generalis esset malus, non staret tamen totam multitudinem errare. Et per consequens non staret determinationem consilii esse falsam et maxime in his quae sunt necessaria ad salutem, et hoc est ex spirituali assistentia Spiritus Sancti, qui loquitur in illis de consilio generali modo et forma antiquorum patrum congregato et vocato.
Septima propositio
quod assistentia Spiritus Sancti et Michaelis Archangeli est respectu actuum et operationum quae sunt extra caritatemSeptima propositio corollaria: quod assistentia Spiritus Sancti et Michaelis Archangeli est respectu actuum et operationum quae sunt extra caritatem. Patet quia ad regimen ecclesiae sunt officia ordinata ad quae complenda Spiritus Sanctus et Beatus Michael assistunt, igitur sicut malitia in sacrando non tollit quin ex gradu suo consecret sacerdos malus, ita ex assistentia Spiritus Sancti et Beati Michaelis non tollit malitia quin consilium generale habeat effectum et auctoritatem.
Octava propositio
Non obstante malitia summi pontificis, in hoc genere tamen est sibi summus gradus assistentiae spiritus sancti et Beati MichaelisConsequenter posset dici quod secundum ordinem graduum quantum ad assistentiam non gratificativam secundum gradus assistentiarum erunt gradus et proportiones auctoritatum et effectuum, ergo non obstante malitia summi pontificis, in hoc genere tamen est sibi summus gradus assistentiae Spiritus Sancti et Beati Michaelis.
Nona propositio
Propter huiusmodi assistentiam, praelatis eis debetur Reverentia non obstante malitia tali in ipsisDecima propositio
Spiritus Sanctus et Michael Archangelus habent specialem assistentiam respectu sacrorum librorumDuodecima propositio
Quod doctrina addita sacrae scripturae est indicium suae incorporationis et vivificationisDuodecimum corollarium est quod doctrina addita sacrae scripturae est indicium suae incorporationis et vivificationis. Et ex hoc arguit Gamalielis in Actibus Apostolorum, "si ex deo est, tunc ita erit". Nam additione facta respectu librorum sacrorum inter quos includuntur determinationes consiliorum generalium et alia per ecclesiam ordinata pro salute humana hoc est signum verificationis, scilicet, quod ex unica anima omnis in eadem sua uniuntur et roborantur.
Tertia decima propositio
Quod additio facta in symbolo quod cantatur in missa est pars incomparabiliter a Spiritu Sancto receptaTertia decima propositio sequitur quod additio facta in symbolo quod cantatur in missa est pars incorporata et a Spiritu Sancto recepta, quia Spiritus Sanctus assistebat in consilio ubi fuit talis additio determinata, et ipse specialiter assistit libro sacro pro doctrina sacra in tantum quod eis non permitteret aliquid addi quod non esset membrum vel tanquam membrum, sed aliquo modo provideret ex divina providentia alias Spiritus Sanctus ministraret pabulum sophisticum quod non spectat ad bonum.
Quarta decima propositio
quod additio facta per Latinos de processione spiritus sancti a filio sit addita inspirante deo et approbataQuarta decima propositio quod additio facta per Latinos de processione Spiritus Sancti a Filio sit addita inspirante deo et approbata, et sic apparet Latinos non defecisse. Immo theologo debet constare Deo inspirante quod determinatio fuit facta quod nedum a Patre procedit Spiritus Sanctus, sed etiam a Filio.
Quinta decima propositio
quod diversitas translationum scripturarum nullum debet ponere offendiculumSequitur ultra quod diversitas translationum scripturarum nullum debet ponere offendiculum, quia in eodem spiritu omnes scripturae litterae uniuntur. Nec requirenda est superficiens litteralis, sed requirendus est sensus spiritualis quem tradidit ecclesia vel doctores approbati seu inspirati, quia illud est scripturae eandem veritatem diversis modis exprimere. Et eandem veritatem quasi contrariis verbis proferre. Unde liber translationis Ieromi est biblia et eius receptio sicut signum vivificationis in creaturis. Et per hoc possent solvi multa argumenta quae fiunt communiter de translatione bibliae, quia semper fideles se debent resolvere ad eundem spiritum, et varia vocabula ad eundum sensum recipere.
Sexta decima propositio
quod salutaris doctrina primo ad ecclesiam et ad videntes scripturas est diffusaSexto decimo sequitur quod salutaris doctrina primo ad ecclesiam et ad videntes scripturas est diffusa, deinde in scripturis seu scriptis redacta et iterum in ecclesia redundat. Patet quia illa est determinatio veritatis salutaris facta et prophetis, igitur illa veritas primo scribitur in pelle viva, id est, in anima. Deinde ipsa est ad scripturam redacta quae redundat in ecclesia una cum spiritu, scilicet, vivificante et exponente.
Septima decima propositio
quod ecclesia in primaria sui significatione nihil aliud est nisi aggregatio fideliumSeptima decima propositio sequitur quod ecclesia in primaria sui significatione nihil aliud est nisi aggregatio fidelium qui fuerunt et erunt ab Abel iusto usque ad finem mundi. Etiam sacra scriptura et ecclesia quae nunc est unirentur ad idem punctum et ad eadem regulam primae veritatis adaequate innituntur, quia omnis huiusmodi doctrina pro salute necessaria est immediate a spiritu sancto revelante, igitur sicut Deus non potuit prophetas immediate decipere nec falsum revelare, sic nec scriptura posset esse falsa ad sensum ad quem data est nec ecclesia aliquid determinat nisi quantum sacra religio et consilium et scriptura concernunt.
Duodevicesima propositio
Ecclesia videtur aliquo modo maioris auctoritatis quam scriptura sacraDuodevicesima propositio: istis non obstantibus, ecclesia videtur aliquo modo maioris auctoritatis quam scriptura sacra. Patet quia ecclesia sumpta primaria significatione, ut sumitur septima decima propositione, recipit immediate a Spiritu Sancto totam doctrinam in biblia contentam, et modo nobiliori in subiecto vitali quam alibi. Secundo ipsa ecclesia fuit extensive maior, quia plures sciverunt qui non scripserunt, et ex illis fuit unus immensus, qui fuit apostolus et praedicator veritatis. Ideo, ratione circumstantiae personae, ecclesia est immensae auctoritatis, licet adhuc ecclesia et scriptura ad idem innitantur.
Undevicesima propositio
quod capiendo ecclesiam pro aggregatione fidelium scriptura videtur maioris auctoritatisUndevicesima propositio: capiendo ecclesiam pro aggregatione fidelium vel praelatorum in consilio celebrando, quantum ad hoc, scriptura videtur maioris auctoritatis, saltem numeraliter quantum ad multitudinem, quia per plures et magis autenticos Christo revelante scriptura est nobis determinata, igitur considerando artifices, scriptura praeferendum est congregatum fidelium.
Responsio
Respondetur dupliciter. Uno modo quod Augustinus sumpsit ecclesiam secundo modo, scilicet pro aggregatione fidelium qui fuerunt ab Abel sunt et erunt usque ad consummationem saeculi. Et hoc Christo incluso qui tantae fuit auctoritatis quod scriptura debet merito recipi.
Secundo modo potest intelligi quod licet in secunda significatione sumatur ecclesia, tamen sensus esset "euangelio non crederem nisi auctoritas ecclesiae ad hoc me compelleret" id est, nescivissem hoc esse euangelium, et per consequens non adhaererem nisi ecclesia tradidisset. Cum hoc tamen non stat quin auctoritas scripturae sit quodammodo maior.
Et quia ista materia est ardua, nihil asseretur nisi sit fidei consonum. Tamen si bene advertatur materia, non resolvitur nisi ad unum punctum, scilicet, quod deus vult sufficienter providere nobis. Nihilominus tamen possunt nobis occurrere multi casus difficultatum, qui non bene possunt enucleari nisi per consilium generale. Ideo ordinarium est et provisum quod, si fuerit sufficienter ordinatum et convocatum, determinabit tanta veritate sicut esset scriptura. Et sic patet quod tollere auctoritatem consilii generalis in his quae concernunt fidem et veritatem est multum turbare in conscientiam fideles, etc.