Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 121, de Libertate
Responsio ad rationes
Ad primam et secundam rationes Boetii
Respondendum est ad rationes circa praesentem materiam inductas, et primo ad rationem Boecii quae stabat in hoc deus cuncta prospicit et nullo modo falli potest igitur necesse est sic evenire sicut deus indidit et cognoscit confirmatur quia nisi divina scientia esset ad unam partem sic limitata, sequitur quod ipsa non haberet eandem iudicium de parte veritatis.
Primo respondetur quod Boecius loquitur de necessitate conditionata vel de necessitata commune intendendo hanc consequentiam esse necessariam deus ita novit fore igitur ita erit et sic quantum ad hoc solutio esset facilis, Sed quia per hoc plene non evacuatur difficultas, ideo ut videtur redibit ridiculum tirisii nisi divina notitia sit immobiliter ad aliquam partem contradictionis limitata.
Pro cuius declaratione praemittit Boecius in loco praeallegato quod sunt plures gradus cognoscendi quorum superior semper pangit inferiorem, hoc patet clare in eodem supposito, de sensu tactus et visus, quia visus melius iudicat et distinctius de quantitate Rei quam effectus tactus, Et Iterum sensus communis certius Iudicat et maior est ambitus sui obiecti quam alicuius sensus particularum. Et ita vis aestimativa[?] indidit de aliquibus in quae non potest sensus communis et vis intellectiva indidit de aliquibus de quibus non potest vis aestimativa et alio modo fertur in obiectum in quo non potest sensus exterior igitur ascendendo ad supremum gradum concludit boecius quod scientia divina habet supremum gradum cognoscendi, pro cuius ampliori satisfactione et solutione rationum sequentium eligo tamen viam quam Reputo magis probabilem, scilicet, quod divina scientia se habet ad modum potentiae libere respectu cognoscibilium et contingentium veritatum et sicut divina voluntas dicitur libera quia uniformiter se habens in se et intrinsece tunc agit et nunc non agit, et tamen tunc et nunc se habet pure uniformiter Et ita imaginandum est de divina cognitione quod ipsa quantum ad hoc habet modum libertatis ut uniformiter se habendo nunc sit scientia alicuius et uniformiter eodem modo intrinsece se habendo est scientia suae oppositae.
Et sicut per eandem volitionem adaequate deus producit rem in esse, et per eandem volitionem eam destruit ita divina notitia respectu unius veritatis est assensus, et ille idem assensus est postea eius veritatis dissensus et contrarii assensus. Similiter divina voluntas seu volitio eadem existens adaequate est diversorum effectuum productiva nam nam eadem Ratione causali producitur vermis vel angelus seu ambo simul, et ita per eandem volitionem assensit deus quod antichristus erit antequam producitur, et per eandem volitionem adaequate assensit quod antichristus non erit ipso destructo.
Et sicut per eandem causalitatem voluntas exit in actu producendo diversos effectus sumendo quod in deo rationes causales non sint distinctae ad intra, ita etiam scientia divina potest esse scientia diversarum veritatis uniformiter et adaequate se habens, et hic est differentia inter theologiam et philosophiam quia philosophus non capit quod idem inquantum idem, id est, omino existens uniformiter et eodem modo se habens possit in diversos effectus nec cadit in imaginatione philosophi. Ideo habuit pro principo quod idem inquantum idem semper natum est facere idem ex quo exierunt multae errores, sed theologus tenet oppositum, immo dicit quod idem inquantum idem ratione suae immensitatis potest in diversa aequae primo per eandem rationem qualem quae est ratione suae simplicitatis causam contentiva, et ita dicendum est de scientia divina quod res ratione suae immensitatis cum omnimoda simplicitate est formaliter assensus huius antichristus erit. Et per idem potest esse assensus suae oppositae, nam eodem assensu deus assensit respectu necessariae veritatis et contingentis nec omnino eodem assensu ipse assensit quod est summum bonum et quod antichristus erit.
Ex quibus apparet istam consequentiam non valere aeternum dei exempla adaequatur a exemplato adaequatione simplicis veritatis, et etiam adaequatur b, igitur a et b inter se adaequantur. Ubi est advertendum quod secundum doctores veritatis creatae consistunt in quadam adaequatione exemplari ad exemplar et in quadam conformitate reperibili inter causam et effectum, modo non sequitur b effectus adaequatur suo exemplari et a effectus adaequatur eidem inter a et b adaequantur inter se quia cum identitas exemplari stat diversitas exempl??rum[?] reservata tamen habitudine exemplari ad exemplar, et ita quaelibet veritas simplex adaequatur veritati divinae exemplari rei assimilatur non tamen omnes sunt inter se similes, et illud habet locum in obiectis assensibus, quia adaequate idem est assensus illarum veritatum antichristus erit et antichristus potest non esse et postquam fuerit ille idem assensus erit illius antichristus est ipso existente, et erit assensus illius antichristus non est antichristus non erit, ipso tamen antichristo destructo.
Ex quibus apparet quod deus sine sui mutatione potest aliquid scire noviter, et sic patet consequentiam non valere quae est similis extra tamen istam materiam et hoc sumendo quod unum infimum non sit maius alio etiam admittendo quod infiniti ad finitum infinita proportio quod satis communiter admittitur et tunc constat quod tempus infinitum vel duratio infinita si daretur haberet eandem proportionem ad annum sicut ad diem, igitur proportio infinitae durationis ad annum est aequalis proportioni infinitae durationis ad diem et tamen dies et annus non adaequantur inter se. Et sic apparet quod res infinita habet alias habitudines quam finita.
Illud etiam dicitur ad tollendum quod si in nobis non potest esse assensus contradictorum, non sequitur propter hoc quin in deo sit assensus contradictorum successione sine eius mutatione et sicut dicitur de duratione infinita ita posset dici de corpore infinito quod haberet proportionem eandem ad pedale et ad bipedale, non tamen ipsa adaequarentur inter se, et ideo ratione immensitatis divinae notitiae ipsa praevenit utrumque contradictorum et utrumque sciret nisi alterum extremorum esset falsum, et sic divinus assensus est sufficiens pro omni veritate actuali vel potentiali sed quia ipsa est pura veritas cui repugnat assensus ad falsitatem, ideo non conceditur quod sciat contradictoria simul esse falsa vel vera, licet habeat cognitionem aequalem de vero et falso, immo eandem.
Ex quibus omnibus sequitur clare compossibilitas infallibilitatis divinae praescientiae et eius immutabilitatis cum mutabilitate scibilium. Patet quia idem assensus qui est adaequate respectu huius antichristus erit, et tamen si antichristus non producatur ille assensus erit dissensus illius met, igitur ex eo quod divina scientia cognoscit antichristum fore et quod potest esse notitia sui contrarii nulla arguitur mutabilitas ut per idem velle adaequate producit Sortem et per idem corrumpit, immo per idem velle vult Sortem esse, et per idem non vult Sortem esse quia omnino uniformiter se habet quando producit et antequam producit.
Et iuxta hanc imaginationem dixerunt haec esse conditionem potentiae rationalis, scilicet quod uniformiter se habens possit in contraria, et hoc habet locum nedum circa divinam essentiam sed etiam circa libertatem creatam, quia ceteris omnibus adaequate se habentibus stat quod exeat in actum vel quod non exeat, nam staret quod voluntas produceret actum et eum non Recipere subiective et ideo omnino uniformiter se haberet prius et posterius.
Tertio potest intensiorem vel Remissiorem actum producere igitur si in potentia creata Reperiatur potentia ad contrarios effectus non est mirum si hoc sit in divina voluntate nec ex hoc arguitur eius mutatio et sic Resolvendo non est inconveniens dicere libertatem divinam immutabiliter et uniformiter se habendo stare cum mutabilitate contingentium futurorum, ideo ideo non est inconveniens dicere quod deus respectu futurorum habeat causalitatem liberam, quia idem est formaliter velle et scire in deo.
Et iuxta hoc possunt glosari Boetius et sui sequaces dicentes quod futura contingentia in se considerata sunt contingentia relata, tamen ad divinam scientiam sunt necessaria per quid non videtur praecise intelligere necessitatem conditionalem quia nullius est difficultatis ad capiendum quia de nobis sequitur, si videam Sortem currere quod Sortes currit sed Boetius in hoc dicit includi maior difficultas, cum ait quod hoc non capit nisi animus divisorum speculator, et ideo Boetius intelligit necessitatem divini iudicii et cognitionis, nam habitudo divinae notitiae ad futura contingentia est immutabiliter in deo, et tamen est mutabilis in producentibus, et haec resolvitur ad immensitatem divinum iudicii ratione cuius ipsa praevenit utrumque partem contradictionis.
Ex quo sequitur quod creata notitia vel divina magis assensit[?] ex modo enunciandi quam ex praescientiae divinae immutabilitate quia si deus scivit aliquid ab aeterno illud scivit, et si Reprobavit aliquem ab aeterno ipsum Reprobavit. Etiam si antichristus est futurus antichristus erit supposito ad imaginationem quod deus eum non praescivisset, et ideo consurgit ex modo enunciandi quod deo non Repugnat noviter alicuius assentire. Unde si a producitur assentit isti a est et ante non assentiebat illi, sed assentiebat uni propositioni factae de a fore respectu alterius differentiae temporis quam praesentis.
Confirmatur quia sicut non repugnat divinae immensitati quod uniformiter se habens acceptet Sortem ad gloriam qua acceptatione ipsum gratificat de novo, igitur non est repugnantia quod aliquid noviter sciat sed ratione suae immensitatis potest esse non scientia et ante non erit huiusmodi scientia, et tamen uniformiter se habet ante et post, nam deus uniformiter se habuit ante et mundi productionem et eum producendo et post huius productionem. Sed si quaeratur quare deus non intulit effectum ante ex quo omnino eodem modo se habet certe ista difficultas continet aequalem difficultatem sicut de praescientia.
Sed adhuc restat dubium si deus quantum est de se sit respectu utriusque partis contradictionis aequaliter notitia quomodo dicetur quod ipse magis est assensus huius quam illius si assensus sit indifferens ad utramque partem contradictionis nam videtur quod remaneat incertus si non possit altera pars revelari.
Respondetur quod haec omnia consurgunt ex immensitate divinae scientiae et habitudine quam habet ad qualibet veritatem et posset sic dici de voluntate quia ex quo ipsa est aequaliter quod Sortes producatur vel quod non producatur quaeritur quare magis ipsa assequitur unam partem quam aliam. Hoc enim resolvendum est ad immensitatem talis causae sufficit, enim theologo defendenti materiam de praedestinatione adducere exempla ut magis intelligatur et evadere difficultates quae sunt impertinentes ad materiam, licet hoc non apparet, et per istam radicem apparet solutio aliarum rationum.
Ad quintam rationem
Tamen ad aliam rationem quando arguitur sic: hoc praescivit a fore igitur necesse est ipsum praescivisse. Conceditur consequentia illa etiam ista homo scit ita esse, igitur ita est et bene sequitur hoc scivit hoc, igitur necesse est ipsum scivisse hoc.
Et si arguitur, igitur debet sic argui in deo per locum a simili, negatur consequentia quia non est simile primo ratione immensitatis divinae scientiae ut possit futura contingentia certitudinaliter scire. Sed bene cognoscimus evidenter praesentia quibus non sequitur necessitas quia non sequitur scio Sortem esse, igitur necessariam est Sortem esse sicut non sequitur deus praevidet Sortem fore, igitur Sortes necessario erit.
Secundo, ex varia habitudine scientiae ad scibilia, nam scientia humana acquiritur per concursum obiectorum scibilium mediate vel immediate. Ideo ipsa dependet ab eis, scientia dei non sic, quia ipsa est impertinens in esse scientiae respectu futurorum, vel non provenit dependenter ab eis scibilibus nam si confirmatione nostrae scientiae concludatur stabilitas obiectorum, non sic tamen est in deo quin ex eius scientia non concluditur stabilitas futurorum contingentium.
Ad sextam rationem
Ad aliam rationem: numerus praedestinatarum est incompletus igitur implicat praedestinatos non necessario salvari dato quod maximus numerus sit finitus, quia eo ipso quod non impletur non erat praedestinati.
Secundo, dicitur quod quilibet numerus mundi potest esse numerus praedestinatarum quia possent esse duo tantum salvati immo nullus esset praedestinatus si deo placeret.
Tertio, dicitur dato quod de lege esset numerus praedestinatarum ordinatus et ex lege taxatus adhuc quilibet viator posset facere quod non esset de numero illorum et quilibet praescitus posset facere quod esset praedestinatus quia potest facere quod in se est et tunc consequetur gratiam.
Quarto, dico quod, licet sit in potestate cuiuslibet privati viatoris quod sit de numero praedestinatarum in nullius, tamen potestate est quod numerus praedestinatum sit maior vel minor, unde bene stat quod dispositio communis non sit in potestate sortis, et tamen ipsa dependet a tota multitudine hominum ut necesse est quod eveniant scandala, et tamen quilibet potest evitare quod ad se, non tamen potest quis evitare quin sint scandala et forte hoc potest resolvi quod in nullius potestate est quin talis effectus producatur. Et de Iudaeis diceretur quod in potestate cuiuslibet fuit ut non esset christi persecutor, et tamen in nullius potestate fuit quin ab aliquo persequeretur. Verum est tamen quod circa hoc necesse est quod ita fiat et hoc intelligitur de necessitate infallibilitatis, id est, sic credens numquam deciperetur.
Ad septimam rationem FitzRalph
Alia ratio fuit Hymberici ipsemet respondet dicendo quod deus naturaliter repraesentat antichristum fore, et videatur super hoc Adam qui reprobat hymbericum dicentem quod deus naturaliter repraesentat antichristum fore et tamen contingenter. Aliter dicitur quod deus libere et contingenter assentit quod antichristus erit et proportionaliter se habet ad assensum veritatis contingentis.