Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 8, de Fide
Conclusio ad questionem originalem
Sciendum est quod ab initio postquam proposita fuit quaestio, scilicet, utrum in foro vel in causa iudicali fidei contra traditionem pure humanitus adinventam, iudex idoneus pro fide feret sententiam? Protestata fuit conclusio ista: quod fides non subicitur humano iudicio, immo vice versa; et haec fuit una conclusio, quod fides est donum Dei supernaturale et spirituale.
Nova conclusio et rationes: quod fides elevat animam
Ex qua propositione prius posita, infero istam propositionem: quod fides elevat animam et roborat et illuminat super omnes habitus seu actus naturaliter acquisitos. Et ex ista propositione sequitur una alia conclusio quae est contra Averroes in prologo suo supra III Physicorum ubi dicit quod "instructio in aliqua lege impedit cognitionem veritatis". Sed quod: instructio in lege divina illuminat et roborat animam ad cognitionem veritatis. Quantum autem est de aliis legibus, verisimile est et videtur esse quod instructio earum impediat inquisitionem veritatis quia inficiunt animam. Probatur igitur propositio mea per effectum, nam fides facit veritates arduissimas per assensum fidei attingi, et eas primo creditas et postea intelligere iuxta Isaiam dictum "nisi credideritis, non intelligetis." Ex ex quo igitur fides elevat potentiam in arduissimas veritates et respectu obiecti facit cognoscere praedictas veritates, quae non possunt cognosci sine fide; sequitur conclusio vera.
Ad idem arguitur ratione primo sic: fides est in suprema dispositione supremae potentiae intellectus reddens ipsum virtuosissimum, ergo conclusio vera. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia maximus vigor est applicare se ad credulitatem articulorum, maxime articulorum Trinitatis, et respectu ipsorum cognoscere arduissimas veritates modo in potentia, quae est diversarum operationum, dispositio supremae activa est dispositio supremae potentiae; etiam eadem est proportio respectu dispositionum inter se, qualis est proportio potentiarum inter se, igitur dispositio supremae potentiae est supremae activa.
Item, fides est lumen repulsivum errorum et falsarum cognitionum, maxime circa felicitatis obiectum, ergo etc. Antecedens est clarum et consequentia patet quia iuxta proportionem obiectorum est proportio habituum, unde habitus et actus maxime concernentes felicitatis obiectum in eadem proportione est nobilior quam quicumque alter.
Item fides annectitur speciali Dei assistentia et speciali gratia dirigente hominem in suum finem, sicut caritas annectitur speciali amore Dei et speciali amorosa assistentia ipsius Dei.
Item, fides tollit activitatem rationum Sophisticarum circa felicitatem et supremum bonum et varios errores introducentium, ergo etc. Consequentia tenet quia non est parvum in intellectum tollere errores circa fidem quia quam bonum est sentire bene de felicitate tam malum est errare circa felicitatem. Modo, fides nedum facit bene sentire de felicitate et eius obiecto, sed etiam circa ea tollit errores.
Sexto arguitur: corpus quod corrumpitur aggravat animam iuxta testimonium Sacrae Scripturae quia inclinat ipsam ad temporalia dimittendo spiritualia. Fides autem elevat animam ad spiritualia et nedum elevat vel inclinat ad assensum, sed ad amorem spiritualium et remittendo temporalia, ita quod fides facit intellectum abnegare temporalia et semet ipsum et ista fuit conclusio probanda.
Languores animae
Consequenter viso qualiter fides sit elevativa et inclinativa intellectus ad summum bonum, videndum est qui sunt languores animae qui per fidem removentur. Circa quod notandum est quod primaria radix omnium languorum et defectuum animae est pena originalis culpae, et causa fuit principaliter peccatum, nihilominus punito peccato remanet poena aliqua
Primus languor: deformatio imaginis Dei
Primus ergo languor animae est originalis culpa per quam anima, quae est imago Dei, deformatur, per quam deformitatem perdidit vigorem et dominium. Unde servus dicitur subici cui deberet dominari. Nam sicut alias allegatum est secundum doctrinam Philosophi, Io Politicae capitulo 3, "In homine bene disposito, anima dominatur corpori, domino disposito et vocatur dominum dispositum, quando dominus habet plenum dominium et iudicium supra servum, ita quod servus nihil facit, nisi quod sibi praecipitur a domino suo". Nunc autem viceversa stante influentia Dei generali sive speciali influentia vel iuvamine ipsius Dei vel alias homo specialiter iuvaretur ex poena culpae originalis in homine mutatur dominium viceversa, ita quod sensus dominatur rationi et subicitur ideo motibus ipsius sensus.
Primus ergo languor quantum ad primam partem imaginis quia prima pars imaginis quae attribuitur animae vocatur memorativa non capiendo memorativa, pro specie reservata, sed pro potentia tali specie habituata, et per huiusmodi originalem culpam obliviscitur spiritualia et recordatur de temporalibus.
Secundus languor vel secunda pars languoris primi, quantum ad secundam partem imaginis, quantum quae vocatur potentia intellectiva, est quia per huiusmodi culpam originalem intellectus perdidit iudicium rectitudinis, obliviscendo spiritualia et negligendo et acceptando temporalia. Et in hoc deformatur secunda pars imaginis, scilicet, intellectiva, quae filio correspondet cui attribuitur sapientia, et qui per modum intelligentiae producitur a Patre, et intantum quod per quamdam similitudinem iudicium animae, sic infirmatur quod iudicat, sicut gustus male dispositus, qui iudicat dulce esse amarum et e contra; contra quod scribitur Isaias V "vae qui dicitis dulce esse amarum" etc., et ita illud, quod est conveniens ipsi animae propter poenam originalis culpae, iudicat esse disconveniens et e converso. Et istum languorem quodammodo philosophi cognoverunt dicentes quod anima inebriatur letho fluvio fingentes quod in inferno est lethus fluvius quo potato obliviscitur anima suam felicitatem; et Macrobius hoc pulchre declarat dicens quod "ista inebriatio est in isto mundo quando quis contemnit spiritualia et acceptat omnino temporalia".
In tertium autem languorem incidit tertia pars imaginis per cupiditatem, id est, per generale vocabulum ad omnia vitia tam ad voluptates quam ad alia quae deturpant ipsam vim concupiscibilem. Et in hoc deturpatur tertia pars imaginis, scilicet, scilicet, volitiva quae attribuitur Spiritui Sancto, quae etiam vocatur dilectius amor. Et istae tres potentiae possunt alio nomine nominari, nam vis irascibilis deturpatur quantum ad primum, vis rationalis quantum ad secundum, et vis concupiscibilis quantum ad tertium.
Secundus languor
Secunda principalis infirmitas ipsius animae, quod tres praedictae non faciunt, nisi unam infirmitatem totalem, sumens tamen originem a prima est ex parte humanae complexionis. Nam in statu innocentiae non fuisset defectus in humana complexione, immo quilibet viguisset ratione per totum tempus vitae suae. Nam in statu naturae lapsae, scilicet nunc, in infusione animae primaria generaliter caret anima usu rationis; sed nedum in infusione primaria sed etiam post nativitatem, et hoc est quia corpus quod corrumpitur aggravat animam. Non dico tamen quod cuilibet sic esset, quia exempti fuerunt Christus et Virgo Gloriosa. Est ergo illa infirmitas animae ex parte complexionis quae est terminata ad brutorum complexionem et ascendit per gradus remissos cum quibus stat et cum quibus stat et cum quibus non habet operationes nobiles sibi et suae speciei debitas
Et iuxta hoc posset dici quod staret hominem esse qui non haberet nisi sensum tactus nec naturaliter posset aliis sensibus uti et per consequens nec ratione nec aliis potentiis interioribus, scilicet, sensu communi et potentia memorativa, etc. Patet primo quia de facto ad esse hominem non requiritur visus quia multi a nativitate sunt caeci; similiter multi a nativitate sunt surdi, et sic aliis sensibus potest esse excepto sensu tactu, unde puer in utero matris recipit nutrimentum sibi conveniens et hoc non est proprie per gustum. Videmus etiam quod in vegetabilibus quod vegetabilia attrahunt sibi nutrimentum conveniens, et tamen non habent proprie tactum nec cognoscunt illud nutrimentum ergo etc. Confirmatur quia forma substantialis potest educi de materia sub qualitativa dispositione sufficiente solum ad exercendum solum opera unius sensus et potest sub illa stare.
Aliquae propositiones
Unde circa hoc possent poni aliquae propositiones. Prima est quod non stat formam substantialem esse in materia, quoniam posset aliquam operationem exercere cum dispositione qualitativa sibi debita. Patet quia natura non potest operari quidquam otiosa, quia otiositas est illud quod maxime abhorret natura. Ideo subito corrumperetur, si omnino nihil operaretur; immo causa principalis corruptionis formae in materia est quia talis forma non potest exire in aliquam operationem. Sed quamdiu dispositio qualitativa est sufficiens ad hoc-- quod talis forma substantialis mediante illa posset exire in aliquam operationem sibi debitam--sufficit ad eius educationem et eius conservationem in materia. Hoc enim videmus in multis: nam aqua diu stat sub dispositione sibi disconvenienti, quando, scilicet, calefit. Ex illa radice potest inferri quod dispositio qualitativa sub qua creatur forma humana est immediata dispositioni sub qua est forma bruti vel complexioni sub qua stat forma bruti, immo quod plus est sub qua stat forma vegetabilis. Unde licet anima humana non dependeat a materia, nec proprie educatur de potentia materiae tamen Deus sic ordinavit quod numquam infunderetur in materia nec maneret in materia nisi quamdiu est ibi qualitativa dispositio sibi debita vel complexio ad exercendum aliquam operationem. Patet conclusio quia stat quod forma educatur sive causetur in materia sub minima dispositione sibi debita, scilicet sub dispositione tactiva solum, quae est minima dispositio sufficiens solum pro operatione humana. Igitur quaecumque daretur minor non esset sufficiens pro anima humana, immo nec pro bruto, sed solum pro vegetabili, si non sit essentialis ordo complexionum inter se de quo alias videbitur.
Ex ista radice sequuntur aliqua: primum est quod in gradibus cognoscendi specifice distincti contenti sub specie intellectionis, non potest argui quod posset esse multitudo specie distincta intellectuum sive creaturarum intelligibilium. Voluerunt enim aliqui dicere quod esset imaginabilis aliqua creatura quae intelligeret praecise, confuse alia, quae alia specie cognitionis vel intellectionis cognosceret, scilicet componendo et dividendo, et alia, quae intelligeret syllogizando, et sic secundum gradus varios intellectionum variarentur specie creaturae intellectuales sub specie humana. Sed istud non est verum, ut videtur quia istae operationes possunt reperiri in eadem potentia secundum diversitatem organorum sive complexionum. Unde de facto est aliqua propositio demonstrabilis Sorti, quae non est demonstrabilis Platoni, ergo talis diversitas cognitionis magis reducenda est ad diversitatem dispositionum organicarum quam ad diversitatem specificam creaturarum intelligibilium.
Ex quo patet fundamentum illorum, qui ponunt quod possibile est esse aliquam creaturam quae sit intellectiva et non volitiva, et e contra nullum est. Et si dicatur esse cognitivum et esse volitivum sunt denominationes essentiales, quarum una est prior alia, ergo una potest separari ab alia, quia quaecumque distincta, Deus potest separare etc. Breviter, ut me expediam, ista ratio non concludit. Unde esse volitivum non est communicabile sine esse cognitivo nec e contra, et habent inter se necessariam habitudinem quod una non potest esse sine alia. Ideo sunt coaequae et convertibiles, et causa est, quia esse volitivum non est, nisi esse appetitivum intellectualiter. Modo constat quod omne volitivum est appetitivum intellectualiter. Sed forte volitivum habet rationem passionis et esse intellectivum habet rationem subiecti, quicquid sit tamen de hoc unum non potest esse sine alio, immo sunt coaequae et convertibiles, et ista est secunda infirmitas animae quae sumit originem ab originali culpa quia in statu innocentiae non fuisset defectus in aliquibus a principio usque ad finem. Unde certum est quod ista infirmitas in multis est causa modicum sciendi et cognoscendi.
Tertius languor
Tertius languor animae est consuetudo audiendi errores unde Commentator in IIIo Physicorum in prologo dicit quod "consuetudo audiendi falsum impedit ab inquisitione veritatis," nam quantumcumque aliqua sunt falsa et improbabilia tandem per consuetudinem inclinamus eis assentire; unde Tullius in libro De Tusculanis quaestionibus hoc pulchre declarat, unde dicit quod "natura, quantum est de se, nos tales genuit, ut si ipsam nos intelligeremus, nos duceret ad vitam beatam". Sed dicit ipse "ex mala consuetudine extinguimus illud quod indidit nobis natura", et causa est quia maior pars cum quibus conversantur iuvenes est minus docta et quae communiter solent falsa dicere. Et quia natura ab initio est avida ut veritatem recipiat, si audiat falsa continue forte, imprimit in se illa falsa et retinet ex consuetudine sic quod in toto tempore post non possunt extingui nisi mediantibus virtutibus. Et ista fuit radix idolatriae filiorum Israel in civitate Caldea, quae duravit et continuata est usque nunc, nam vetulae pro tempore isto adhuc faciunt multa sortilega et hoc est, quia a primis hoc viderunt facere. Et ex hoc patet quantum est malum dare iuvenibus mala exempla. Et iste est unus modus quantificandi peccatum intantum quod sit infinitae malitiae. Et ista est valde mala infirmitas, quia valde bene cognoverunt philosophi ideo Aristoteles Io Ethicorum docet quod "iuvenes bene debent assuesci, unde dicit non parum autem refert qualiter assuescant."
Quartus languor
Quarta infirmitas animae est affectio primaria quae est sui obiecti repraesentativa sub ratione mali, nam amor et odium pervertunt iudicium. Et ideo Boethius in fine I De consolatione iubet passiones tolli, si interius bene debeat disponi ad iudicandum et Sapientiae II dicitur "malitia eorum excaecavit eos". Ideo dicit Psalmista "Iniquitates meae supergressae sunt caput meum" et sequitur et "lumen oculorum meorum non est mecum."
Aliquae conclusiones
Istis praemissis, sit haec conclusio: anima cum influentia Dei generali sive speciali influentia magis movetur apparentiis falsis et rationibus sophisticis quam veritate, ita quod falsitas magis movet animam ad assentiendum quam veritas exceptis principiis per se notis, etiam hoc tetigit Philosophus in Topicis quando dicit quod "quaedam falsa sunt probabiliora quibusdam veris." Et provenit ex poena originalis culpae quia verum quantum est de se non movet, nisi quantum ad assensum, et falsum etiam quantum est de se non movet, nisi ad dissensum, sicut amarum non movet, nisi suo modo, scilicet, amare, et dulce, nisi dulce, et tamen in male disposito dulce apparet amarum et e conversa, nam actus activorum sunt in patiente et disposito II De anima.
Secunda propositio: anima humana cum ista vulneratione et cum praedictis languoribus ad investigationem humanam veritatis indiget fide imperfecta, ita quod, sicut indiget fide perfecta ad inquisitionem veritatum supernaturalium, ita in humana investigatione indiget fide imperfecta, et hoc testatur Philosophus Io Elenchorum "oportet enim dicit ipse addiscentem credere veritatem". Unde in philosophia multa reperiuntur proportionata fidei suo modo quae nec sunt conclusiones demonstratae nec principia, sed sunt praesupposita tamquam vera pro inquisitione veritatis. Unde in mathematica et in geometria, quae sunt in primo gradu certitudinis praesupponuntur multa quae non sunt conclusiones demonstratae nec principia indemonstrabilia. Similiter Ptolemaeus in Almagesti praesupponit epistillos et centricos, non tamen hoc est probatum nec demonstratum nec posset etiam probari nec demonstrari, quo supposito de facili salvatur diversitas motuum in corporibus caelestibus.
Ex quo sequitur quod maxima pars scientiae humanitus adinventae est quaedam fides praesupposita ex defectum rationum probabilium vel ex defectu rationum ad oppositum inducentium Unde dicit quidam philosophus quid enim potest anima ex propria natura cognoscere quasi nihil. Unde sicut dicit Bradwardinus allegando Philosophum, "credo quod non plene cognovi" minimam guttam aeque seu minimum corpus, nam in illo corpore sunt infinitae figurae et infinitae sphericis et infinitae pyramides et sic de aliis.
Ex ex quo sequitur quod quantumcumque aliquid cognoscimus in infinitum, plus illud ignoramus quam cognoscimus. Et ex hoc apparet debilitas humanae investigationis quantum est de se, intantum est cognitio huiusmodi infirmitatis est perfectior cognitio quam possumus humanitus acquirere. Ita quod se cognoscere modicum et cognoscere se ex natura sua propria est nobilissimum humanorum cognoscibilium, quia cognitio quam haberem de Deo per humanam investigationem esset ita minus perfecta quam praedicta cognitio Et ideo de caelo venit notis elytos, nomen Graecum id est, "cognosce te ipsum et tuam fragilitatem", Unde illa cognitio maxime disponit ad fidem.
Unde habita illa homo libenter recipit fidem ut elevet ipsum ad maxima cognoscibilia, et ideo maximus philosophorum reputatur Socrates, unde quia nihil scripsit, et quia multa Aristoteles scripsit et bene ideo vocatur Aristoteles princeps philosophorum, tamen alter reputatus est a philosophis maximus. Et tamen quando multa scit finaliter dicit se modicum scire, unde dicit hoc maxime "scio quod nescio", et ista propositio de vi vocis implicat contradictionem, et ideo debet sic intelligi hoc maxime scio quod nescio, id est, quod scio me nihil scire vel modicum scire.
Dicitur ulterius quod licet geometria sit de quantitate continua, tamen per eam non possumus cognoscere determinate quanta aliqua res sit. Ita quod pono istam propositionem: quod humanitus et secundum investigationem humanam non est proprie scibile de aliqua re quanta sit, et per consequens geometria fundatur super principia ignota. Probatur conclusio quia si sic, vel hoc esset per aliam quantitatem applicatam illi quantitati, et hoc non quia non potest constare nobis quin inter A et B sit excessus quia non sequitur a nobis non percipitur excessus inter A et B, igitur inter A et B non est excessus quia potest ibi esse excessus a nobis imperceptibilis ut notum est. Item quaereretur de illa alia quantitate per quid esset nota, utrum per se ipsam vel per aliam. Si per seipsam, ita erat standum in prima nec per aliam, quia tunc sic procederetur in infinitum; nec valet, si dicatur quod tandem deveniemus ad unam quantitatem quae erit nobis de se nota, quia in tribus casibus staret quod nos iudicando secundum eam erraremus. In primo iudicando quod aliqua re non augmentata esse maiorem in duplo quam ante. In secundo casu eadem re non augmentata nec diminuta esse minorem in duplo quam ante. In tertio casu eadem re augmentata in duplo iudicaremus esse praecise tantam sicut ante augmentationem. Primus casus est quod omnes aliae quantitates ab illa de se nota diminueretur ad sub duplo imperceptibiliter per Dei potentiam. Secundus casus est quod omnes quantitates aliae ab illa quantitate per se nota augmentarentur in duplo imperceptibiliter. Tertius casus est quod omnes quantitates generaliter augmentarentur in duplo etiam imperceptibiliter. Et consimiliter posset dici de motu generationis quod non est nobis evidens naturaliter aliquid generari et ita de motibus corporum caelestium de tarditate et velocitate motuum, et quod nos dicamus Sortem durare per annum, qui solum duraret per diem, et e converso et sic de aliis, ista patent intuenti.