Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 6, De fide
Recapitulatio conclusionis lectionis praecedentis
Sciendum est quod pluries dictum est quod, tam actus fidei quam habitus est infallibilis nec sibi potest sub esse falsum, ita quod non potest fides respectu alicuius esse assensus quin Deus sit respectu eiusdem assensus conformis, ita quod ibi est quaedam subordinatio causalitatis talis. Verum est quod contra illud factae fuerunt rationes et ad aliquas responsum est. Sed quia sunt adhuc aliquae solutiones, eas repetam, et aliter solvam quam fuerunt solutae.
Novae responsiones ad primam et secundam rationes instantiae secundae lectionis praecedentis
Ad primam
Ad primam de spe quando dicitur quod spei potest subesse falsum, ergo et fidei. Responsum fuit negando antecedens. Aliter respondendum est negando consequentiam, et concedendo antecedens, ubi advertendum quod actus spei et etiam habitus est partim cognitivus et partim volitivus, et hoc potest quilibet in se experiri quia, si quis aliquid sperat illud, desiderat et illud credit habere. Et ita de actu fidei et caritatis, dicendum est quod sunt partim cognitivi et partim volitivi. De caritate patet ex testimonio Scripturae, caritas est virtus docens de omnibus, ita quod, licet homo existens in caritate non esset habituatus virtutibus moralibus, tamen caritas suppleret vicem sapientiae, prudentiae et sic de aliis; supposito igitur quod spes simul sit cognitio et volitio, et ita de caritate et fide.
Dico secundo quod spes est magis volitio quam cognitio econverso vero est de fide quia fides est magis cognitio quam volitio. Ideo eius rectitudo consistit penes conformitatem veritatis ipsius iudicii divinii, ita quod eius obiectum est veritas. Sed quia spes et caritas magis sunt actus volitivi quam cognitivi habent bonum pro obiecto et eorum rectitudo non est penes conformitatem veritatis, sed bonitatis; ita quod in multis casibus reperitur de caritate quod est bene respectu falsi, ut patet de filio, qui ex caritate diligeret patrem suum non mori, si moriretur, et sic ex caritate assentiret isti pater meus non moritur et tamen illa esset falsa, et ceteris, quia igitur praeceptum est nobis sperare, ideo actus spei in praescito est meritorius, licet sit falsus, ita quod spei bene potest subesse falsum, nec per hoc derogatur spei, nec eius bonitati sive nobilitati, quia obiectum eius non est verum, sed bonum etc.
Ad secundam
Ad secundam rationem de illo, qui esset in extremo mortis, cui apportaretur hostia non consecrata, ex fide crederet quod ibi esset corpus Christi. Ad istam rationem dicta fuerunt multa, quia si crederet quod ibi esset corpus Christi, non esset hoc ex fide. Aliter autem respondendum est, ubi advertendum est quod bene staret quod ille in casu praedicto crederet se credere in particulari ex fide quod ibi esset corpus Christi, et tamen ibi non esset corpus Christi. Et causa est quia iste experitur satis se habere credulitatem et non habet medium concludendi quod ista credulitas distinguatur a credulitate fidei, quia valde difficile est habere notitiam suorum actuum, et maxime illorum, qui sunt eiusdem obiecti; et hoc in homine simplici maxime, immo et in prophetis istud contingebat quod, habitis revelationibus a Spiritu Sancto, formabant ex se aliquos actus, quos credebant esse a Spiritu Sancto sibi revelatos, qui tamen realiter non erant revelationes sive prophetationes revelatae a Spiritu Sancto. Ita enim accidere potuit de Iona Propheta, qui prophetavit absolute subversionem Ninevae, quae tamen non fuit subversa, et quia assensus propheticus a revelatione divina erat talis quod non poterat habere sive concludere differentiam inter habitum sive assensum a seipso formatum et illum assensum propheticum a revelatione divina, et ille erat deceptus non a Deo, sed a se. Ideo non est mirum, si hoc contingere posset in simplicibus.
Utrum credulitatis est periculosa in simplici
Dicebatur ulterius quod huiusmodi credulitas non erat multum periculosa in simplici quia ita aliquando contingit in Missa quod est aliquis defectus ex parte presbyteri, et tamen realiter creditur quod ibi sit vere corpus Christi sub speciebus panis. Et talis error non est multum periculosus sive culpabilis, ut dictum est.
Videtur quod est multum periculosa
Sed contra hoc sunt aliquae rationes probantes quod immo quod talis credulitas est multum periculosa. Primo quia facit istum idolatrare, quia adorat creaturam exhibendo sibi honores Deo soli debitos, et extrinsece, scilicet, flectendo genua, et intrinsece, credendo quod ibi sit realiter corpus Christi. Et si dicatur quod forte posset excusari propter ignorantiam, istud non valet quia ita posset dici de vetula credente praelato suo sibi aliquod falsum contra fidem praedicanti, et tamen dictum est quod in tali casu, credendo sibi peccat mortaliter.
Item, si talis credulitas non esset multum periculosa, sicut tu dicis, sequeretur quod similiter licitum esset alicui de angelo malo apparente Deum credere quod esset Deus et exhibere sibi reverentiam Deo debitam, modo hoc est falsum; immo illud esset magnum inconveniens quia ibi esset idolatria. Verum est quod ista materia est satis practica et tangit etiam fidem et mores, ideo nolo loqui in hac materia, nisi probabiliter semper submittendo me iudicio melius dicentium.
Responsio ad primam
Quantum ad primum, sto pro nunc cum alias dictis, quod actus vel assensus ille quo quis credit Christum esse in hostia non consecrata non est multum periculosus; ubi notandum est quod cum isto assensu stat bene assensus fidei, qui est verus, qui est quodammodo condicionalis, sicut dictum est in praecedentibus.
Ad rationes ad primam: quando dicitur quia per illum assensum inducitur ad idolatriam, dicitur hic quod lata est differentia in ista materia inter adorare in altari hostiam non consecratam et adorare angelum malum apparentem Deum, non faciendo hic difficultatem de appellatione et causae sunt multae; prima, quia adorare in casu, secundo, est reputare Deum creaturam aequivalenter quia Deus reputatur hic, scilicet, angelus malus apparens Deum, qui est creatura modo istud est blasphemia ipsi Deo. Item, hoc est exhibere reverentiam Deo debitam huic angelo malo quod est iterum malum et nefandum Deo. Item nefas est Deo attribuere alteri honorem Deo debitum, sicut fit in proposito. Sed non est sic in primo casu (scilicet, in casu nostro de adorante hostiam non consecratam), quia licet ibi non sit corpus Christi, tamen realiter adoraret corpus quia illud quod ultimate intendit adorare est ipse Deus. Ubi est notandum quod differentia loci non importat ignominiam, et si non est ibidem, non est dicere blasphemiam deo adorare ipsum ibi, sed dicere quod haec res, quae est corruptibilis est ipse Deus, est ipsum blasphemare; et per consequens reputare in hostia non consecrata quod Deus sit ibi praesens, non est aliquid blasphemi sibi imputare quia potest ibidem realiter esse, immo de facto esset, si presbyter fecisset debitum suum. Ideo non est ibi idolatria, nec per hoc habet aliquem conceptum nisi conceptum Christi, et ad Christum ultimate terminat intentionem suam. Sed non est sic in secundo casu, quia in primo casu solum decipitur ratione loci, quia credit esse Christum ubi non est.
Dico secundo quod, sicut tactum est in casu isto, potest habere actum fidei et consequenter adorationem proportionalem causatam a fide, ita quod adorat Christum hic et hoc sub conditione, scilicet, si presbyter fecerit debitum suum. Ex quo sequitur quod illa credulitas, qua credit Deum esse hic, non generat de per se idolatriam.
Tertio dicitur quod si idolatraret, hoc esset ex culpa sua, quia negligeret considerare si est ibi corpus Christi, si categorice assentiret quod ibi esset corpus Christi, et hoc non ex parte illius assensus, sed ex parte culpae suae.
Quarto dicitur quod ex defectu aliunde potest provenire idolatria, et hoc non ex parte praedicti assensus, sed ex hoc: quod adoratur species. Et hoc dupliciter quia forte adorat indistincte, et forte credit quod totum quod videt sit corpus Christi quia frequenter simplices non distinguunt — immo frequenter ita est de imaginibus ad quas dirigunt suam intentionem et ultimate terminant ad illas imagines -- et hoc provenit ex indiscretione adorantis. Secundo potest provenire idolatria credendo quod illae species essent corpus Christi. Modo dato, quod ibi esset corpus Christi vel non, non esset credendum quod illae species essent corpus Christi, non nego tamen quin species debent adorari, non tamen adoratione qua corpus Christi adoratur, sed adoratione qua reliquiae et vasa sacra et imagines adorantur; immo est ibi maior habitudo et causa adorandi illas species quam sit in adoratione crucis, quia ibi est corpus Christi. Ideo inquantum illae species continent corpus Christi, debent adorari.
Difficultates circa fidem vetulae
Consequenter, de vetula est aliqua difficultas. Unde casus ponebatur quod vetulae praelatus suus praedicaret sibi aliquid contra fidem, et dictum est quod, in illo casu, non debet sibi credere. Et quia aliqualiter innatum est sibi credere Deum esse, et quod, si faciat debitum suum, non credet praelato suo, immo credet oppositum, quia illuminabitur a Deo iuxta illud: "Ego sto ad ostium et pulso et si mihi quis aperiat ostium, ego intrabo et cenabo cum illo", et tunc vetula alleget illud Psalmi "audiam quid mihi praedicet dicens".
Sciendum est quod hic sunt difficultates multae. Una est, utrum vetula teneatur ad articulum Trinitatis quantum est de exemplo, utrum teneatur vel non. Non discutio pro nunc utrum, scilicet, teneatur credere Deum esse trinum et unum. Sed quo ad propositum nolo intelligere quod credibile cuius oppositum praedicatur sibi a praelato suo sit de credibilibus ad quem tenetur et quod sit infra latitudinem suorum credibilium, quia non solum tenetur credere in generali quidquid Ecclesia credit, sed tenetur in speciali plura credere, scilicet quod Deus est, et multis aliis De articulo autem existente extra latitudinem suorum credibilium, utrum licitum sit credere oppositum quantum ad hoc, teneo quod non. Ita quod Guillelmus Parisiensis dicit quod non stat credere oppositum alicuius articulorum credibilium quin peccet mortaliter. Unde ipse imaginatur quod sicut affectus non potest facere contra caritatem quin peccet mortaliter, ita nec intellectus potest aliquid credere contra fidem quin peccet mortaliter. Et quantum ad hoc imaginatur conformiter sicut Guillelmus Altissiodorensis. Consequenter dicit quod "Deus custodit diligentes se", et hoc expresse habetur Proverbiorum tertio. Unde si homo non ponat obicem et convertat se ad Deum, Deus convertetur ad eum quia Deus habet maiorem sollicitudinem de hominibus quam de aliis, sed aliis optime providet de sibi necessariis ad salutem suam, igitur et homini. Modo, creatura non potest attingere immediate ad illa quae sunt sibi supernaturalia vel quae sunt spiritualia, sed Deus ordinavit quandam dispositionem, quae est in nostra libera potestate, qua posita, Deus ordinavit conferre illa bona supernaturalia sive spiritualia.
Corollaria
Ex isto intulit quaedam corollaria per quae solventur multae particulares difficultates in multis casibus.
Utrum homo peccaret, qui, circa qui sit propria eius uxor, confusus esset
Unus casus est de homine uxorato qui credat de nocte de aliqua muliere existente in lecto suo, quod sit propria eius uxor, et eam carnaliter cognosceret, utrum peccaret.
Quod non, quia non potest cottidie habere thorcgiam ad videndum an uxor sua sit in lecto suo vel una alia.
Responsio
Breviter respondendum quod in illo casu peccaret mortaliter cognoscendo mulierem non suam et hoc carnaliter. Et si quaeratur quomodo tunc providebit sibi ipse respondet per dictam seu secundum dicta quod si faceret quod in se est, Deus non permitteret quod carnaliter eam cognoscat, immo sibi provideret ponendo ipsum in aliquam aliam cogitationem vel mutando sibi complexionem vel infrigidando ipsum vel terrendo vel infrigidando ipsum vel terrendo mulierem vel per aliquod aliud iuvamentum speciale.
Item, quia sicut nos habemus continue malum angelum nobis assistentem, ita habemus unum bonum angelum nobiscum existentem et nos dirigentem in bonas operationes, quae possent conmovere phantasmata talis hominis, in dicto casu ad aliquid cogitandum per quod provideret sibi ne faceret illud peccatum, si talis homo faciat quod in se est ut dictum est.
Utrum sancti circa fidem errare possunt
Adhuc est una est una difficultas quia videtur quod sancti aliquando erraverunt circa fidem. Primo, de Origene, si fuerit sanctus vel ne nescio, tamen credidit et posuit aeternitatem angelorum sicut ipsius Dei et quod in fine omnes essent salvati, modo illud est expresse contra Sacram Scripturam iuxta illud Genesis I "in principio creavit Deus caelum et terram", et per caelum intelligitur natura angelica et iuxta illud Matthaei "Ite maledicti in ignem aeternum", etc. Item Ricardus de Sancto Victore expresse tenuit quod essentia divina generat essentiam. Modo, illud est expresse contra determinationem Ecclesiae. Item Augustinus pluries se retractavit et posuit contra Hieronymum de cessatione legalium.
Responsio
Ad ista Guillelmus Altissiodorensis dicit aliqua. Et iuxta hoc, ponam unam conclusionem, probabiliter tamen, quod nulli licet aliquid aliquid asserere contra fidem sive assentire alicui propositioni repugnanti fidei sive articulis quantumcumque distent a principiis. Unde dicit Guillelmus Parisiensis, inprimis, non licet contraria asserere quia hoc est detrahere Deo illud quod sibi competit et sibi attribuere quod sibi non competit et illud est nefandum.
Secundo dicitur quod causa investigationis veritatis et quasi sub conditione implicita, licet bene contraria opinari non simpliciter assentiendo quia istud facit ad inquisitionem veritatis, quia adducuntur rationes ad utramque partem et revolvuntur scripturae ut tandem inveniatur radix veritatis
Tertio dicitur quod in pure positivis, quorum unum non tangit fidem nec credenda nec oppositum ad illum sensum quod quaecumque pars ponatur nulla est contra fidem, licet utramque partem opinari, sicut de creatione rerum in principio. Unde Augustinus ponit quod omnia creata fuerunt simul et in eodem instanti. Iuxta illud Ecclesiastici "creavit omnia simul". Sed quare ponitur talis ordo in creatione rerum? Dicit quod hoc est propter simplices, qui non possent bene capere quod omnia fuissent simul creata, et tamen Deus illa operata fuisset per septem vel sex dies.
Responsio ad rationes
De Augustino dicitur quod pluries in Retractionibus suis retractavit aliqua quae non erant in contrarium fidei seu credibilium, immo erant eis impertinentia. Secundo si illa quae retractavit erant contra fidem, non retractavit ea tamquam assertive posita, sed disputative vel recitative tantum. Tertio dicitur quod non est inconveniens quin Augustinus peccaverit, sicut dicit Guillelmus Parisiensis dicit quod non est inconveniens dicere quod Lot peccaverit per ignorantiam cognoscendo filias suas carnaliter et Iacob cognoscendo Lia.
Consequenter dicitur de Ricardo de Sancto Victore quod, si asservit aliqua contra fidem, peccavit. Et si dicatur quod adhuc illius oppositum quod asservit non erat determinatum, dicitur quod licet ista determinatio aggravet peccatum multum si quis post determinationem aliquid asserat contra determinationem, tamen ante determinationem peccavit, licet non aeque graviter, sicut si post asseruisset quia istud non erat de contentis infra latitudinem suorum credibilium. Modo dictum est quod asserendo seu oppositum credibilium quae sunt infra latitudinem suorum credibilium et etiam in illis credibilibus quae sunt extra latitudine suorum credibilium peccat mortaliter, quia non licet aliquid asserere contra fidem, tamen propter eius reverentiam tenendum est quod ipse solum hoc tenuit probabiliter et disputative ad inquisitionem veritatis. Ideo non peccavit, sed profecit, quia fuit causa determinationis illius, etc.
On this page
Recapitulatio conclusionis lectionis praecedentis
Novae responsiones ad primam et secundam rationes instantiae secundae lectionis praecedentis
Utrum credulitatis est periculosa in simplici
Videtur quod est multum periculosa
Difficultates circa fidem vetulae
Utrum homo peccaret, qui, circa qui sit propria eius uxor, confusus esset