Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 84, de Caritate
Quod ad creaturam esse carum non requiritur aliqua caritas seu donum creatum sed sufficit divina acceptatio
Obiectio
Sed contra illud arguitur quia divina acceptatio est actus aeternus in deum, igitur omnes praedestinati sunt a deo cari. Tenet consequentia quia denominatio concretiva, quae est esse carum communicatur ex sola divina acceptatione sine concursu creatae caritatis. et tunc ex hoc sequitur quod parvuli ante baptismum sint in caritate et deo cari.
Secundo, sequitur quod quilibet quantumcumque vilis peccator, qui esset praedestinatus esset deo carus et in caritate.
Tertio sequitur quod parvuli praedestinati in baptismum non recipiunt gratiam, nec sunt deo cari cum non sit in illis quod est formale, scilicet, divina acceptatio. modo quod parvuli in baptismo non Recipiant gratiam est haereticum, saltem non videtur bene sonare. Et sic opinio Aureoli propter istam rationem videtur tenenda.
Sensus acceptationis
Pro implementatione[?] materiae, distinguendum est de acceptatione. unde dictum velle acceptare creaturam potest multipliciter intelligi, id est, velle sibi dare vitam aeternam vel simpliciter vel cum dignitate habendum et utroque modo dupliciter intelligitur, scilicet, vel cum determinato tempore vel taliter aliqualiter velle sequitur creaturam accipere huiusmodi donum. Unde ista propositio 'deus vult Sorti dare vitam aeternam' habet duplicem sensum. primus est quod deus in aliquo praefixo tempore vult dare Sorti vitam aeternam sive nunc sive alias.
Secundus sensus est quod deus taliter vult dare Sorti vitam aeternam quod ad sic velle, sequitur quod Sortes habet illam vitam aeternam, et sic debent distingui talis propositio deus vult creare antichristum et consimiles. Sed adhuc utrumque velle ut ponitur in distinctione intelligitur dupliciter. uno modo cum dignitate habendi, alio modo simpliciter. unde isti effectus sunt distincti vel saltem concedibiles distincti, scilicet, creaturam videre deum. et ipsam frui deo, et ipsam esse tutam de beatitudine, nam refert habere dignitatem beatitudinis. et habere beatitudinem formalem, licet de facto non separentur.
Consimiliter sicut de beatitudine et acceptatione ad beatitudinem dictum est. Ita dicendum est quantum ad praesentem iustitiam quod deus potest acceptare creaturam ad statum gratificationis, et velle eam esse gratam secundum utrumque modum exponendi li velle.
Primo modo illo patet quia est ei extrinsecum mere, scilicet acceptare illo modo, quia stat cum quantacumque culpa seu malitia et creatura ad hoc non est aliquo modo dignior seu melior moraliter vel nobilior, nam talis acceptatio staret cum tanta Luciferi nequitia, quia possibile est quod haec persona salvetur demonstrando Luciferum prout li Lucifer non cognoscat culpam prout non cognoscat non obstante supremo gradu malitiae in eo, igitur supremus vel primus gradus acceptandi creaturam eam non dignificat, et ita dicitur respectu acceptationis gratiae, quia nullum ponit in creatura perfectionis gradum, licet sit dispositio prima ad vitam aeternam consequendam.
Sed secundo modo acceptare, id est, velle taliter quod ad sic velle sequitur sequitur habere vel gratum esse, dicendum est quod sola divina acceptatio sufficit ad gratificationem creaturae quia eo ipso quod deus vult creaturam esse dignam illa est digna, et ista acceptatio non aliter exprimitur, nisi quia deus vult creaturam esse dignam absque doni infusione seu gratia creata, nam illud est ex doctrina communi quod ad merendum concurrit principaliter et primariae acceptatio divina et reliqua quae ibi concurrunt non sufficiunt nec necessario requiruntur, ut liberum arbitrium virtutes actus eorum, nec omnia simul sufficiunt ad dandum vitam aeternam, immo non necessario requiruntur quia dare vitam aeternam est donum supernaturale quod immediate procedit a divina liberalitate, et excedit totam latitudinem naturalis facultatis, et per consequens non subiacet libero arbitrio creaturae, et gratificando non consurgit, nisi ex immensitate clementia ac bonitate dei, qua vult nos esse dignos vita aeterna.
Corollaria
Primum corollarium
Stat praedestinatum esse perfectissimum viatorem omniumPrimum corollarium stat praedestinatum esse perfectissimum viatorem omnium quia sicut dictum est quod praedestinatio aeterna nullum addidit gradum perfectionis, ita aeterna reputatio seu reprobatio non ponit aliquem gradum imperfectionis in creatura, igitur staret quod creatura esse praedestinata, et tamen esset acceptata secundo modo. ideo ipsa esset digna et in summa caritate, nec praedestinatio affert perfectionem in creatura, nec praescientiam imperfectionem.
Secundum corollarium
Quod male dicunt quid quod persti[?] confertur gratia seu acceptatio creata, sed non acceptatio divinaSecundo, sequitur quod male dicunt quid quod praescitis confertur gratia seu acceptatio creata, sed non acceptatio divina. patet quia gratia creata non sufficit reddere creaturam dignam, nec sufficit se sola ad merendum, et non est dubium quod, si praescitus, faciat opus meritorium, quoniam sit dignus vita aeterna, nam tale est opus meritorium quod pro ipso datur vita aeterna, nisi creatura se indignificet ad praemium, igitur quia praescitus mediante opere meritorio meretur, oportet quod concurrat ibi divina acceptatio, quia alias non meretur.
Tertium corollarium
Contra alios dicentes Spiritum Sanctum non assistere praescitisTertium corollarium est contra alios dicentes spiritum sanctum non assistere praescitis, sed tantum praedestinatis assistit sua gratia et voluntate. et in praescitis non. Causa est quia deus quantum ad hoc non est acceptator personarum, et ideo aequaliter disponentes se Recipiunt aequaliter gratiam.
Quartum corollarium
Contra ponentes gratiam minus praescientiam[?] alterius speciei infundi in praescitisQuartum corollarium contra ponentes gratiam minus perfectam seu alterius speciei infundi in praescitis quam in praedestinatis cuius contrarium apparet, nam in sacramento baptismi sunt duo parvuli, unus, scilicet praescitus, aliter praedestinatus, illi sunt aequaliter dispositi ex parte subiecti, et sacramentum est ita efficax in uno, sicut in alio, igitur similis gratia infundetur uni, sicut alteri.
Secundo non bene consonaret ecclesiae dicere quod ubi esset consimilis dispositio quin esset, ibi consimilis effectus.
Secundo meritum passionis christi quantum ad efficaciam sacramentorum et gratiae collationem fuit generale et redemptio fuit pro omnibus, qui ad hoc non ponerent obiecem, ideo Paulus ait quod "deus vult omnes homines salvos fieri", quia aequae bene potest salvari unus, sicut alter. Nec est aliqua excusatio, nec aliquo modo desperandum ex aliqua occasione seu ex institutione divina et sacramentorum dispositione et passione christi semper est sperandum.
Quintum corollarium
Quod licet ex hoc quod aliquis est praescitus, ipse non sit determinor ChristoQuintum corollarium quod, licet ex hoc quod aliquis est praescitus ipse non sit determinor christo, tamen secundum hominem repugnat esse praescitum.
Prima pars est nota ex dictis, et illud est totaliter extrinsecum quia nec dignificat, nec indignificat creaturam.
Secunda pars apparet quia christo repugnat quod sit praescitus, sequitur enim christus est praescitus, igitur dampnabitur, et licet antecedens sit contingens, tamen consequentia est necessaria.
Unde ista propositio Sortes est praescitus includit quod deus sit omnia. etiam non sequitur deus uniuit sibi naturam praescitam, igitur christus est praescitus. unde possibile est quod assumeret naturam alicuius quam post ea ipse dimitteret. Et etiam illa natura posset peccare, et tunc dampnabitur, et deus non diceretur praescitus quia licet praescitum, non inferat esse malum, tamen includit miseriam nedum paene, sed etiam culpae.
Sextum corollarium
Ex quo, sexto, sequitur quod propter unionem hypostaticam haec quaestio non est infruingenda[?] animae est praescitum, igitur a dampnabitur. modo ista consequentia ab omnibus conceditur, igitur propter hoc non debet negari. nam dato quod christus assumat naturam humanam praescitam. non esset ideo praescitus, nec sequitur deus assumpsit naturam peccabilem[?], igitur potest peccare, quia praedicata suppositibilia seu personalia quae includunt difformitatem nullo modo possunt verbo competere, quia natura assumpta est pecccativa, et cum christus non quia ipse nullo modo potest peccare, sed sunt alia praedicata paene, quae attribuuntur bene christo, ut mori, pati, et sic de aliis. nam ex assumptione naturae peccative non arguitur assumens peccativum[?], nec arguitur ex assumptione praescitae naturae deum esse praescitum.
Septimum corollarium:
Septimo, sequitur quod magis essentiale est volitioni[?] dei qua vult creaturam esse praescitam vel gratam eam denominare concretive quam sit cuilibet qualitati informanti et inhaerenti, sed comparatio est abusiva quia essentiale voluntati et non proprie creaturae, quia eo ipso quod deus vult habetur. consequentia necessaria quia illa volitio, qua vult esse, sicut per illam de praesenti significatur Sortes est gratus est magis denominativa quam qualitas informans, et sic volitio divina, qua deus vult sic esse, sicut propositio de praesenti significat habet similitudinem causae formalis quo ad denominationem concretivam.
Octavum corollarium
Octavo, sequitur quod huiusmodi volitio denominat creaturam bonam et esse in supremo gradu bonitatis, quia purae honestatis, nam inter omnem latitudinem imaginalis bonitatis creaturae illud genus est supremum et optimum. nam per conformitatem ad caritatem Rectam creatura est grata et per conformitatem ad virtutes et habitus theologicos et per formalem dei cognitionem. et fruitionem dei dicitur creatura esse bona.
Ponitur tamen quod bonitas quam habet creatura est illa volitio qua deus vult creaturam esse dignam est supremus gradus bonitatis, quia cum omnibus illis quae reddunt creaturam esse bonam de lege ordinata staret imperfectio, et quod creatura non esset absolute bona, quia omni omnibus illis staret quod creatura deacceptaretur et esset indigna et in culpa etiam staret per dei potentiam quod creatura esset in culpa, et quod ageret conformiter ad voluntatem divinam sit quod opera essent accepta in conspectu dei.
Tertio, dicitur quod staret quod creatura deacceptaretur et tamen ageret conformiter ad caritatem, et cum hoc sua opera reprobarentur.
Quarto, dicitur quod non videtur repugnantia quod creatura videret deum et diligeret eum propter se, et tamen deacceptaretur, igitur nihil gratificat creaturam essentialiter nisi voluntas qua deus vult creaturam esse Rectam, nec stat huiusmodi volitio cum obliquitate, et tamen quodlibet aliud quod reddit creatura esse bona secundum legem ordinatam absolute posset stare cum obliquitate. Ex quo apparet quod nulla creatura est recta essentialiter.
Nonum corollarium
Nono, sequitur quod stat duos habere caritatem aequalem creatam, et tamen unus est magis dignus et magis rectus alio, immo deo carior Reliquo, quia cum aequalitate duorum stat quod deus velit unam creaturam esse magis dignam quam Reliquam, et penes illam volitionem attenditur essentialiter creaturae rectitudo, immo staret quod creatura haberet infinita caritatum dona, et alia creatura nullam caritatem haberet quae tamen a deo carior, et dignior a deo reputaretur.
Decimum corollarium
Consequenter decimo potest inferri quod cum aequalitate formalis beatitudinis staret inaequalitas statuum beatorum. illud probatur, quia datis duabus eiusdem intentionis adaequate, si sint in duabus potentiis, quarum una est alia perfectior. tunc visio existens in potentia perfectiori erit perfectior visione existente in potentia minus perfecta, sed ista probatio exit propositum. ideo adducitur alia ratio, quae est ista, quia staret quod duae animae haberent aequales fruitiones. et tamen una anima esse carior alia, quia una est magis deo grata quam alia.
Undecimum corollarium
Undecimo sequitur quod dignitas creaturae est impertinens ad praemium quod est creaturae dabile. Unde multi sunt qui non possunt imaginari quod creatura sit digna nisi ei praemium tribuatur vitae aeternae, contrarium tamen dicitur, quia stat quod creatura sit digna, et tamen eam deus non praemietur, immo quod plus stat quod non velit videri ab ipsa. et illud intelligitur de potentia dei absoluta, quia de lege communi secundum quantitatem caritatis est assistentia spiritus sancti.
Sed contra hoc posset fieri argumentum, quia si acceptatio divina redderet creaturam bonam, tunc deacceptatio redderet eam malam.
Respondetur negando consequentiam. Causa est, quia acceptatio est totum iustificans et principale, deacceptatio autem non est totum iniustificans, sed cum hoc additur peccatum vel omissio.
Secundo, dicitur quod in hiis, quae creatura Rectificant acceptatio divina habet prioritatem causalitatis, et est prima causa, sed in de acceptatione non sic quia actus prohibitus prius natura fit contra legem quam creatura deacceptetur, et sic videtur quod impossibile est quod deus deacceptet creaturam sine peccato, sed non repugnet eius beneficientiae quoniam deus acceptet sine merito.
Tertio, dicitur quod omnibus aliis communiter concurrentibus ad gratificationem creaturae, si cessarent, adhuc deus posset acceptare creaturam, non potest tamen deacceptare eam nisi concurrente actu malo, sicut nec potest fallere creaturam, nec mentiri, igitur non sequitur deus potest se solo creaturam acceptare, ergo non concurrente actu malo, sed se solo potest eam deacceptare.
Quarto dicitur quod dato quod deus dacceptaret creaturam per se, tamen illa deacceptatio non est tota ratio mali, sed acceptatio est ratio sufficiens ad integrandum et ad integrationem totalem iustitiae et bonitatis. modo dicitur quod deacceptatio est aequae mala creaturae, sicut aliqua pars culpam integrativa[?]. Nam ad integritatem culpae requiritur liberum arbitrium et lex et positio actus et ista non sunt de se mala, sed acceptatio in se habet rationem mali, et ideo ipsa est peior quam cetera integrantia culpam.
Sed contra arguitur et ponatur casus quod cesset deacceptatio in Lucifero et acceptatio in Petro. et cum hoc sit deacceptatio qua deus acceptet opera Petri. Et subtrahatur deacceptatio respectu Luciferi et operum eius, tunc videtur quod status Luciferi esset minus fugibilis quam status Petri.
Respondetur quod impossibile est quod deus deacceptet Petrum pactibus[?] suis, sed si poneretur peccatum in petro, conceditur quod status eius esset fugiendus magis quam status Luciferi, et licet Luciferi faceret opera illa, tamen in illo casu non deacceptarentur, et in illo casu Lucifer non esset in peccato, et tamen sua opera non essent secundum legem bona, licet deus non ea per casum reprobaret.
Sed si fortificetur casus et ponatur quod Petrus deacceptetur sine peccato et quod deus tollat deacceptationem respectu actus Luciferi, tunc in casu dicitur quod deacceptatio esset peior in Petro quam opera, quae faceret Lucifer, quae non deacceptarentur, nec videtur impossibile quod deus de potentia absoluta circa creaturam ordinaret quod, quidquid ageret, ageret licite et quod nulla eius opera imputarentur ei ad malum et nullos actus eius deacceptaret. Et ex istis concluditur quod sola acceptatio est sufficiens ad creaturam gratificandum, et cetera.
On this page